Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS DUODECIMAE

 

Discusso in praecedenti distinctione, an Christus fuerit creatura, opportune hic quaeritur, utrum homo ille, videlicet Christus, coeperit esse, an semper et ab aeterno exstiterit. Huic quoque quaestioni alias tres adiungit.

Prima est, an Filius Dei potuit humanitatem assumere aliunde quam de genere et semine Adae ;

secunda, an peccandi potentiam habuit ;

tertia, an potuit humanam naturam in femineo sexu assumere.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Primo ergo hic quaeritur : An iste homo (Christum monstrando) incepit esse.

 

Videtur quod non, quia hic homo (Christo ostenso) designat et supponit aeternam et increatam personam, videlicet Verbum incarnatum : quod cum sit Patri coaeternum, nequaquam esse incepit.

Secundo, quod esse incepit, habet esse post non esse ; et omne tale creatum est, ac de potentia exivit in actum, atque ex se nihil est : quae Deo vero nullatenus competunt.

Tertio, Christus in Apocalypsi testatur : Ego sum alpha et omega, principium et finis, primus et novissimus. Quod autem principium est, non incepit : alioqui quod in potentia est, se ipsum eduxisset in actum. Alias quoque testatur : Antequam Abraham fieret, ego sum.

 

In oppositum est, quia hic homo est filius Virginis gloriosae, utpote vere natus ex ea : ergo est ea posterior, et coepit esse in ea.

Rursus, nullus homo fuit semper et ab aeterno : ergo nec iste homo ; et ita incepit. Iterum, iste homo, utpote Christus, coepit esse homo : ergo incepit, cum esse hominem sit esse simpliciter.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Quidam distinguunt hanc, Iste homo incepit esse, quia pronomen hoc, iste, potest demonstrare personam Verbi, et ergo est falsa ; et item singulare hominis, sicque est vera. Sed cum dicitur, Iste homo, hoc pronomen, iste, non potest demonstrare nisi id quod supponitur per nomen hoc, homo ; suppositum autem per hoc nomen, homo, non est aliud quam persona Verbi : ideo stare non potest. Nam quamvis ponat in Christo esse aliquid singulare, puta hanc naturam humanam ; tamen hoc singulare non supponitur per nomen hoc, homo, nec de supposito praedicatur : et sic ista distinctio non procedit.

Hinc alii dicunt, quod verbum hoc, incipit, potest notare inceptionem respectu suppositi simpliciter : et ita est falsa, quia suppositum illud aeternum est ; item respectu suppositi ratione formae significatae : et ita est vera ; ponuntque exemplum de hac, Scutum album incipit esse hodie, dato quod scutum heri factum, hodie dealbetur. Sed hoc non videtur efficaciter dictum.

Primo, quia etsi natura humana haheat aliquid simile accidenti in Christo, tamen hoc nomen, homo, substantivum est, non adiectivum, etiam si humana natura esset in Christo mere accidentaliter adveniens ; atque in talibus plus facit modus significandi quam proprietas rei significatae.

Secundo, nam dato quod esset adiectivum, oporteret tamen quod praedicatum conveniret ei quod copulatur aut supponitur per nomen positum in subiecto, aut ratione sui, aut ratione alicuius exsistentis in eo. Praedicata vero quae nata sunt supposito convenire, non praedicantur de eo simpliciter ratione alicuius exsistentis in eo, vel partis, vel accidentis, vel naturae, nisi id ei secundum se conveniat : alias affirmatio et negatio verificarentur de eodem. Nam ratione alicuius exsistentis in ipso, de eo verificaretur quod ratione sui de ipso veraciter negaretur : quod in proposito patet. Ei namque quod supponitur, cum dicitur, Iste homo, convenit esse semper : ideo de eo non potest verificari negatio, ut dicatur simpliciter, Non fuit semper ; et per consequens nec aliquid quod negationem hanc implicet, ut verbum hoc, incipit.

Unde dicendum, quod ista est simpliciter falsa, Iste homo incepit esse ; et est secundum quid vera, videlicet cum determinatione hac, secundum naturam assumptam, quemadmodum ista, Iste homo est creatura ; et tunc quoque est tropica seu figurativa, ut supra dixit Magister. Hinc non intendit eam hoc loco distinguere tanquam multiplicem, sed exprimere quomodo possit esse vera aut falsa. Itaque ab aeterno verum fuisset dicere, Nullus homo est, quia divina persona nondum fuit hypostasis naturae humanae ; nunc autem incarnatione iam facta, verum est dicere : Aliquis (videlicet iste homo) est aeternus. Denique idem iudicium est de ista, Homo incepit esse Deus, et, Homo factus est Deus, et eaedem rationes in utraque fieri queunt : ideo requiratur supra distinctione septima.

Haec Thomas in Scripto.

 

Hinc in tertia parte :

Haec (inquit) locutio, Ille homo incepit esse, demonstrato Christo, est simpliciter falsa secundum catholicae fidei sententiam, qua ponimus in Christo unum tantum suppositum et unam hypostasim, sicut et unam personam. Sic enim in propositione illa supponitur persona aeterna, cuius aeternitati repugnat incipere esse. Nec obstat, quod incipere esse convenit naturae humanae, significatae hoc nomine, homo : quoniam terminus in subiecto positus non tenetur formaliter pro natura, sed potius materialiter pro supposito. Item, dato quod vera esset, tamen non esset ea utendum, ad vitandum perfidiam Arii, qui dixit de Christo : Erat quando non erat. Nec sequitur, Christus incepit esse homo, ergo incepit esse ; sicut nec sequitur, Hoc incipit esse album, ergo incipit esse coloratum : quia non sequitur argumentum ab inferiori ad superius.

Haec in Summa.

 

Huic responsioni concordant Petrus et Richardus.

 

Porro Bonaventura respondet :

Pronomen hoc, iste, potest demonstrare personam Verbi, vel singulare hominis. Et si demonstret singulare hominis, sic oportet concedere istam, Homo iste incepit esse, et homo iste fuit ab aeterno : quemadmodum conceditur, quod iste homo est mortuus et immortalis ; quorum unum dicitur per communicationem idiomatum, alterum per proprietatem naturae. Nempe si natus est Christus ex Virgine, aliquis homo mutatus est de non esse ad esse, sicque incepit esse, et hoc quantum ad proprietatem naturae. Ideo propositio ista non est simpliciter neganda, neque simpliciter concedenda, sed distinguenda.

Haec Bonaventura, qui etiam ponit alias duas responsiones hic per duas distinctiones, quas et aliqualiter reprobat.

 

Qui autem vellet hanc sequi responsionem, ad obiectum illud Thomae posset faciliter respondere, quoniam inconveniens non est, idem de eodem negari et affirmari respectu diversorum : quod in Christo potissime verum est, in quo solo sunt duae perfectae naturae, in infinitum diversae, distinctae et distantes ab invicem, secundum illud quod substantialiter sunt. Propter quod Damascenus tertio libro multa talia profert de Christo, videlicet quod sit mortalis et immortalis, aeternus et temporalis, increabilis et creabilis.

 

Praeterea Alberti responsio circa haec, eadem est cum responsione B. Thomae ; atque ad longum hic recitat opinionem Antisiodorensis de ista materia, et de veritate propositionum istarum, Homo factus est Deus, Hic homo fuit ab aeterno, Deus incepit esse homo, Homo incepit esse Deus : de quibus omnibus tractatum est supra.

Fatetur quoque Albertus, quod in istis, et de veritate propositionis istius, Iste homo incepit esse, Christo demonstrato, nemo cautius respondet aptiusque distinguit quam Magister in littera.

 

Concordat demum praefatae responsioni Thomae et Alberti Udalricus, et addit :

Propositio ista, Homo coepit esse Deus, potest esse de re, et de dicto. Si sit de re, tunc inceptio attribuitur subiecto in respectu ad praedicatum, quod est esse Deum : et ita est falsa. Cum enim illud praedicatum per se sit suppositi, facit terminum communem in subiecto stare pro supposito, et non pro forma ; hoc autem suppositum non incepit esse Deus. Est autem de dicto, cum inceptio significatur circa totum : et sic vera est, quoniam sensus est, Homo incepit, qui homo est Deus.

Haec Udalricus, quae Albertus ex Antisiodorensi plenius scribit.

 

Amplius, Durandus reprehendit quorumdam responsionem doctorum, et tenet opinionem Antisiodorensis praetactam. Verumtamen disceptatio dissensionis istius verbalis est, nec consistit in re, sed in usu et significatione verborum : ideo parum curanda videtur. Praeallegati namque doctores affirmant, terminum in subiecto positum non sumi pro natura formaliter, sed potius materialiter pro supposito : ideo ratione naturae humanae non potest sine determinatione dici dc Christo, Christus incepit esse, seu iste homo (Christo monstrato) incepit esse. Contra quod obicit Durandus, quod nihilo minus aliquid potest verificari de subiecto pro suo formali significato, sicut cum dicimus, Album disgregat visum ; vel, Homo est rationalis. Verum ista instantia non est contra praefatorum mentem doctorum, nec contra verba eorum sane intellecta, ut praeinducta perspicientibus satis potest patere. Finaliter quoque Durandus praefatas propositiones distinguit sicut Magister in littera, et non est nisi nominalis dissensio.

 

Postremo Scotus hic sciscitatur, an Christus secundum quod homo, sit aliquid non increatum, id est aliquid creatum. Ad quod respondens, inter cetera dicit : Reduplicatio proprie sumpta non diminuit alterum extremum, quia est determinatio extremi ad extremum ; ideo non verificat aliquam propositionem quae sine reduplicatione fuit falsa. Hinc ista, Christus secundum quod homo est creatura, non est magis vera quam haec, Christus est creatura.

Verum ad huius dicti reprobationem reor sufficere tot verba doctorum iam rationabiliter introducta. Nempe reduplicatio ista, secundum quod, restringit subiectum hoc, Christus, ut accipiatur in hac locutione non pro persona divina simpliciter, sed in quantum subsistit in humanitate assumpta : et ita est vera, quoniam sensus est, Christus secundum quod homo, id est, prout unitam sibi habet humanitatem, vel secundum assumptam humanitatem, est creatura. Quae tamen locutio falsa esset sine huiusmodi reduplicatione seu determinatione.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo hic quaeritur : An Christus potuit peccare.

 

Et probari posset quod imo, ut supra est probatum, quod angeli quoque beati peccare queant, eo quod liberi exstent arbitrii.

Omnis quoque creatura ex se mutabilis, flexibilis, imo et vanitati subiecta dicitur.

 

Ad hoc Bonaventura :

Anima (inquit) Christi non potuit depravari aliqua culpa. Et huius triplex est ratio. Prima est gratiae plenitudo, quia secundum naturam assumptam habuit gratiam confirmationis, quae liberum arbitrium in tantum corroborat, quod nullo modo potest infirmari per culpam. Secunda est consummatio gloriae, quae fuit in Christo a suae conceptionis exordio : ex tunc namque fuit beatus et comprehensor. Et sicut beatus non potest damnari, ita nec praevaricari. Tertia et efficacissima ratio fuit immediata unio divinae atque humanae naturae in unitatem personae, quae facit ut idiomata communicentur, nec potest frangi. Si ergo Deus non potest esse peccator, nec potest modo non esse homo, sequitur quod unio illa nullatenus sustinet Christum secundum naturam humanam potuisse peccare.

Praeterea si quaeratur, an Christus habuit peccandi potentiam ; respondendum, quod potentia peccandi dupliciter dicitur. Primo, ipsa potentia qua peccatur, quae est liberum arbitrium creatum, quod per gratiam potest in bonum, atque ex sua natura est defectivum : sicque illa potentia seu facultas potest vocari potentia bene faciendi et item peccandi, quoniam nemo peccat nisi per illam. Secundo, potentia peccandi dicitur potentia ordinata ad peccandum, ut potentia dicat quid medium inter substantiam et peccati actum, per quod substantia exit in actum peccandi. Primo modo fuit in Christo peccandi potentia, cum sit potentia naturalis, et constat quod Christus assumpsit integram naturam cum omnibus naturalibus viribus suis. Secundo modo non fuit in Christo, quoniam talis ordinatio, imo potius deordinatio, minuit de perfectione et plenitudine libertatis, nec est in eo qui peccare non potest. Christus autem peccare nequivit ob rationes praehabitas.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Alexander, et Antisiodorensis.

 

Insuper Thomas :

Christus (ait) considerari potest tripliciter, utpote : ut viator, ut comprehensor, nt Deus. Ut viator, est dux noster, dirigens nos in recta via. In quolibet autem genere oportet primum regulans detorqueri non posse : alias esset error in omnibus quae regulantur per ipsum. Hinc Christus tantam gratiae plenitudinem habuit, ut etiam in quantum viator, peccare non posset. Unde et ii qui proximi ei fuerunt, sicut Apostoli, ita fuerunt confirmati in bono, quod peccare mortaliter non valebant. Porro ut comprehensor, inavertibiliter et impeccabiliter coniunctus fuit ultimo fini, quemadmodum angeli sancti. Porro ut Deus, non fuit in quem cadere posset peccatum, cum ut sie, ipsemet sit omnium ultimus finis : imo ut sic, indeviabiliter rexit et movit corpus et animam sibi unita, quae erant organum deitatis. Verumtamen concedendum est, quod potuisset peccare si voluisset, quamvis antecedens huius conditionalis sit impossibile : quia ad veritatem conditionalis non requiritur veritas antecedentis, nec veritas consequentis, sed necessaria habitudo unius ad alterum. Quamvis autem posse peccare et non peccasse, pertineat aliquo modo ad laudem iusti, iuxta illud Ecclesiastici : Qui potuit transgredi, et non est transgressus ; non tamen id pertinuisset ad Christi praeconium, quoniam aliquid potest pertinere ad laudem inferioris, quod pertineret ad vituperium superioris : quemadmodum secundum divinum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, esse furibundum laudatur in cane, vituperatur in homine. Philosophus quoque decimo Ethicorum fatetur, quod laudes hominum in deos translatae, derisiones videntur. Hoc etiam quod posse peccare spectat ad laudem, est per accidens, in quantum ostendit opus bonum ex necessitate non esse. Et quamvis a Christo removeatur peccandi potentia, non tamen ponitur in eo coactio quae voluntario eontrariatur, et laudis removet rationem.

Sed obici potest illud quarto Topicorum : Potest Deus prava agere, et etiam studiosus. Rursus Christus testatur : Si dixero, Non novi enin, videlicet Deum Patrem, ero similis vobis mendax. Christus autem potuit verba illa proferre, potuit ergo mentiri. Et respondendum, quod verbum illud Philosophi intelligendum est conditionaliter, quod scilicet posset, si vellet. Christus quoque potuisset illa verba proferre, si voluisset, sed velle non potuit.

 

Hinc si quaeratur, an Christus habuit peccandi potentiam ; respondendum, quod actus ad potentiam se habet dupliciter. Actus quippe a potentia egreditur, et potentia per actum specificatur. Idcirco cum dicitur potentia aliquid faciendi, dupliciter intelligi potest : quoniam designari potest vel ordo potentiae ad actum, secundum quod actus sumitur ut effectus potentiae ; vel designatur ipsa potentia specificata per actum, secundum quod actus accipitur loco differentiae specificae ipsius potentiae. Et primo modo dici non potest, quod habens visum impeditum, potentiam habet videndi : sicut nec dici potest, quod possit videre. Secundo autem modo dici potest, quod habet videndi potentiam, sicut quod habeat potentiam visivam. Haecque distinctio locum sortitur in actibus illis quibus specificantur potentiae, ut sunt actus ad quos ordinantur potentiae. Cumque liberum arbitrium non ordinetur ad peccandum, imo peccatum contingat ex defectu ipsius : hinc peccare non specificat potentiam liberi arbitrii. Unde dum dicitur, quod quis habet peccandi potentiam, non intelligitur quod habeat liberum arbitrium, sed quod habeat ipsum ordinatum ad peccandum, ita ut possit peccare. Hinc sicut de Christo non dicitur, quod possit peccare, ita nec quod peccandi potentiam habeat, proprie loquendo atque secundum se ; sed potest concedi ad sensum hunc, quod habet potentiam quae in aliis est potentia peccandi. Qualiter vero potentia peccandi, quantum ad id quod est, sit a Deo, non ut peccandi principium, dictum est libro secundo, ultima distinctione. Naturalis demum vertibilitas liberi arbitrii in Christo perficitur ac confirmatur per plenitudinem grati : quemadmodum potentia materi terminatur per formam, tollentem totam materi potentialitatem.

Haec Thomas in Scripto.

 

Circa hc loquitur Petrus :

Dum quaeritur, an Christus potuit peccare, aut quaeritur de persona, aut de natura assumpta. Si de persona, dicendum simpliciter quod non. Si de natura, distinguendum, quia aut consideratur secundum se : et sic habuit peccandi potentiam potuitque peccare. Sic namque removetur ab ea omnis conditio quae convenit ei ex gratia unionis, puta perfectio gratiae confirmat et gloriae. Aut consideratur ut Verbo unita. Aut ergo quaeritur de potestate propinqua, a qua dicitur quis absolute potens ; et hanc Christus non habuit : idcirco loquendo simpliciter, peccare non valuit ; aut de possibilitate remota, qua quis dicitur non simpliciter posse : hanc habuit ; tamen propter irreducibilitatem eius ad actum, peceare non potuit.

Haec Petrus, qui consequenter breviter tangit causas impeccabilitatis natur humanae in Christo, qu iam ex Thoma et Bonaventura inductae sunt.

 

Responsio quoque Richardi in verbis Thomae sententialiter continetur.

Ad hoc autem, an Christus habuit potentiam peccandi, respondet, quod haec quaestio dupliciter potest intelligi. Primo, an habuit potentiam qua potuit exire in actum peccandi : sicque negative est respondendum. Secundo, an habuit potentiam similem in specie potenti qua alii peccant : et ita est concedendum. Habuit namque voluntatem liberumque arbitrium.

Haec Richardus.

 

Denique Albertus circa ista deprompsit :

Christus non potuit velle iniquitatem, et hoc non fuit in eo coactio, sed immobilitas honestatis ex unione ad deitatem. Hinc bonitas actionum Christi laudabilissima fuit ex hoc quod peccare non potuit : quia hoc non posse, nobilissimum posse est, immobilitatem voluntatis designans ex perfecta affectione animae Christi ad summum bonum. Ideo simpliciter dico, quod Christus peccare non potuit. Et quamvis Magister dicat, distinctione hic opus esse ; hoc tamen non dicit idcirco, quod locutio multiplex sit, cum dicitur, Christus peccare potuit, vel peccandi potentiam habuit : quia simpliciter falsa est ; sed intendit, quod si quaestio fiat de natura assumpta, quod tunc intelligi potest de ea ut unita, vel ut secundum se sumpta.

 

Porro, quod tertio Topicorum dicit Philosophus, potestates malorum esse eligendas, intelligendum est, quod sint eligendae ut sunt potestates, et non ut sunt potestates malorum, sed bonorum. Conformiter quod ait, Deum posse facere prava, quidam ita intelligunt, quod facere valet nonnulla, quae si ipse faceret, essent bona, cum ipse sit prima et summa totius virtutis et rectitudinis regula ac mensura.

Haec Albertus, qui et aliud dicit verbum notabile : Christus, inquiens, in veritate non potuit nec debuit peccatorem assumere, quia hoc nec naturae deitatis, neque officio redemptoris congruebat, redimendis quoque intulisset totius redemptionis impedimentum.

 

Porro Udalricus :

De potentia (inquit) peccandi specialis est quaestio, an fuit in Christo. Ad quod dicimus, quod hoc gerundivum, peccandi, vel est verbi impersonalis, estque sensus, potentia peccandi, id est potentia qua eadem secundum speciem peccat quis, et sic fuit in Christo ; vel est verbi activi personalis, et est sensus : Christus habet potentiam peccandi, id est, qua ipse potest peccare ; quod falsum est.

Et si obiciatur illud Philosophi, Deus et studiosus potest agere prava ; respondemus, quod non loquitur de Deo substantialiter dicto, sed participative nuncupato : ideo addidit, et studiosus. Unde et septimo Physicorum fatetur : Quare si (ut aiunt) ex hominibus fiunt dii propter virtutis excellentiam, talis utique habitus est bestialitati oppositus : etenim quemadmodum besti uon est malitia neque virtus, ita nec Dei. Nisi enim verbum illud praedictum praefato modo intelligatur, verba haec essent contradictoria. Hinc non approbo, quod Rabbi Moyses asserit, verbum illud Philosophi intelligendum cum conditione, puta quod Deus potest agere prava si vult, ad cuius conditionalis veritatem sufficit veritas consequentiae, quamvis antecedens sit impossibile et etiam consequens. Nec concordat intentioni Aristotelis, quia exemplum hoc est de eo quod dixerat, quod aliqui aliquod vituperabilium male posuerunt in potestate, ut qui aliquem dicit pravum, quoniam potest agere prava : quo constat quod Philosophus fatur de potestate quae potest in actum procedere.

Haec Udalricus.

 

Quibus obici potest, quoniam non videtur, quod Philosophus de Deo per participationem (praesertim de homine divino) tam absolute diceret, Deus. Nec de tali Deo simpliciter verum est, quod eius non est virtus : imo per excellentiam virtus inest et competit ei, utpote virtus heroica.

 

At vero Durandus inquirit, an Christus potuisset peccare, dato quod eius humanitas fuisset assumpta sine gratuitis, utpote in puris naturalibus, prout aliqui opinantur fieri potuisse. Et videtur huic Durando quod imo, quia cum actiones ad extra, sint toti superbeatissimae Trinitati communes, hinc in isto casu persona Filii non plus moveret humanitatem assumptam ad operandum, quam Pater aut Spiritus Sanctus, qui non sunt humanitati uniti, seu Trinitas creaturam quamcumque. Idcirco Durandus concedit, quod Christus in tali casu posset damnari, quia cum damnatio sonet in poenam, non est magis inconveniens dicere Christum esse damnatum, quam passum et mortuum.

Haec Durandus.

 

Quae videntur prorsus absurda. Etenim eo ipso quo persona Unigeniti Dei assumpsit naturam humanam ad suum hypostaticum esse, suppositando eam in suo esse personali aeterno et increato, sequitur quod communicavit ei maius bonum quam toti residuo universo, atque ex consequenti, quod magis eam dilexit quam cetera cuncta, etiam simul sumpta. Ideo implicat et prorsus impossibile est, quod permisisset eam peccare, praesertim finaliter, et damnari. Rursus, ex unione illa hypostatica necessario sequitur in Christo communicatio idiomatum, sicque sequeretur, quod vere Deus peccasset, et ingratissimus exstitisset damnatusque esset : quae omnia sunt vitiosi et indecentissimi in Deo defectus.

Falsum est quoque et penitus alienum, quod non esset magis inconveniens dicere, esse Christum damnatum, quam esse passum et mortuum : quoniam esse damnatum, non solum designat malum poenae, sed insuper includit, pro propria culpa esse punitioni iustae adiudicatum. Christum vero non dicimus passum et mortuum, nisi ex honestissimis et saluberrimis causis, excellentissimisque virtutibus.

Erroneum item est, quod in tali casu persona Verbi non plus nec specialius moveret naturam assumptam, quam Pater et Spiritus Sanctus, seu Trinitas quamlibet creaturam, quia persona Verbi moveret naturam assumptam tanquam sibi excellentissimo, propinquissimo, ac specialissimo modo unitam : imo tanquam unam secum hypostasim constituentem. Haec sic brevissime tangere reor sufficere.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur : An humanitas a Verbo aeterno assumpta, debuit esse nostri generis, id est, ex Adam propagata, quantum ad carnis originem.

 

Videtur quod non, quia hoc excellentiam Christi decuisse videtur, ut singulari nasceretur origine, neque ex peccatoribus duceret ortum, nec similitudinem carnis peccati haberet.

 

Ad hoc Alexander ex verbis Anselmi respondet :

Humanitas Christi debuit esse generis nostri. Si enim novum conderet, hominem non ex semine primorum parentum, non pertineret ad genus humanum : ergo nec satisfacere debuit pro eodem, quia non venit de illo. Sed sicut iustum est ut pro culpa hominis satisfaciat homo ; sic iustum est ut satisfaciens sit idem eiusdemve generis cum illo qui peccavit : aliter nec Adam, nec alius satisfaceret pro se. Si ergo oportet ut satisfactio sit ab illo qui satisfacere debuit, necesse est ut homo ille nostri sit generis, non alterius stirpis. Secunda ratio est : Adam et totum genus humanum per se stetisset sine sustentatione creaturae alterius, si non peccasset : si ergo oportuit ut idem genus resurgeret quod cecidit, oportet ut per se resurgat et relevetur, hoc est, per aliquem generis sui, non per alienum. Tertia ratio est : Quia si Adam non peccasset, non indigeret aliquo relevante ; quod fuit dignitas hominis primo instituti. Cumque reparatio ad illam debeat esse dignitatem recuperandam, oportuit hoc fieri per aliquem ex se natum, non per alienum, nec aliunde exortum.

Haec Alexander.

 

Qui consequenter interrogat, an homo ille satisfaciens, debuit esse ipsemet Adam. Respondet quod non, quoniam ex hoc multa inconvenientia sequerentur, videlicet quod natura assumpta esset praevaricatrix, et Filius Dei incarnatus esset peccator, et ipse Salvator esset peccato obnoxius, non purus et innocens. Hinc decentissimum fuit, Filium Dei carnem sumere ex mundissima Virgine, non ex carnali utriusque sexus commixtione ; et corruptorum reparatorem decuit ex matre incorrupta produci.

Denique cum duplex sit adventus Filii Dei, primus in incarnatione, secundus in generali resurrectione ; duplex quoque sit secuta corruptio ex originali peccato, videlicet corruptio naturae atque personae : per primum adventum abolita est corruptio personae, quia per Christum in suo primo adventu, omnes (quantum ad sufficientiam) sunt redempti. In secundo autem adventu abolebitur corruptio naturae, quia tunc mortale hoc induet immortalitatem, et corruptio incorruptelam, fietque sermo qui scriptus est : Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus ? Cumque naturae corruptio transfundatur per viam generationis ex viro et muliere, quae non fuit tollenda in primo Christi adventu ; idcirco non decuit eum nasci in carne taliter seminata, sed ex Virgine sola immediata, ne et duos patres immediatos haberet.

Nec decuit Filium Dei assumere humanam naturam nisi in sexu praestantiori, puta virili.

Haec Alexander, cui concordant scripta Antisiodorensis, quae in his virtualiter continentur.

 

Hinc Bonaventura :

Christus, ait, assumere potuit carnem de viro et muliere, imo de viro tantum, sicut assumpsit de femina solum. Quemadmodum enim operatione Spiritus Sancti purificavit uterum virginalem, sic purificare potuit vim generativam viri et mulieris, ut ex eis sanctus et immaculatus nasceretur sine omni foeditate et macula. Verumtamen congruentius fuit ut ex sola Virgine nasceretur. Primo, ad conservandum in Matre virginitatis et integritatis dignitatem, quae propter conceptionem Filii Dei non amisit virginei splendoris pudorem. Secundo, ad conservandum honorificentiam Dei Patris, qui solus ex sua substantia genuit prolem, quam non decuit in terris habere nisi inviolabilem Matrem, ut sic esset congruentiae proportio inter utramque nativitatem. Tertio, propter complendam perfectionem universitatis in modis producendi hominem in esse : qui modi quatuor erant, et tres primi iam praecesserant. Nam Adam factus fuit sine patre et matre carnalibus, Eva de viro sine matre, posteri de viro et femina ; restabat productio quarta, videlicet ex femina virgine sine virili consortio : quod est completum in Christo.

 

Praeterea, decentius fuit Filium Dei assumere naturam humanam in sexu virili quam muliebri. Excellit namque sexus virilis muliebrem quantum ad dignitatem in principiando, et quantum ad virtutem in agendo, et quantum ad auctoritatem in praesidendo. Quantum ad dignitatem in principiando, quoniam omnes tam viri quam feminae ex uno viro progressi sunt, in quo est expressa similitudo emanationis rerum ab uno primo principio. Similiter quantum ad virtutem agendi, quoniam viri est agere, feminae pati ; et viri tam in usu rationis quam in robore corporis communiter fortiores sunt feminis. Item quantum ad auctoritatem praesidendi : nam vir naturali ordine praeficitur mulieri, et caput est eius. Quoniam ergo in Verbo aeterno humanitatem assumente, summa est dignitas in principiando, summaque virtus in operando, supremum quoque dominium in praesidendo, potissime decuit sexum virilem assumi a Verbo increato, quia assumptae naturae communicanda erant tria illa eminentissime.

Haec Bonaventura.

 

Idem Thomas :

Nullatenus, dicens, congruebat quod per sexuum commixtionem Christus carnem assumeret. Primo, propter Matris dignitatem, ut virgo esset purissima. Secundo, propter dignitatem Patris, ne alius ab ipso esset Unigeniti sui pater immediatus. Tertio, propter dignitatem concepti, quia non decuit ut illa caro formaretur nisi a Spiritu Sancto. Quarto, propter dignitatem personae ad quam caro illa assumpta est, quam carnem decuit infinita virtute formari, quemadmodum infinita virtute assumpta est.

Decuit quoque ut de muliere, non de viro, assumeret carnem, quatenus uterque sexus in sua incarnatione glorificaretur, atque ut habitudinem haberet naturalem ad genus humanum. Si enim ex viro fuisset non per actionem viri, non esset filius eius.

Postremo, quoniam Christus venit in mundum ut doctor, propugnator, rector et legifer hominum, omnino decuit eum venire in sexu virili. Sexus namque femineus est sexus subiectionis, quem non decet publice praedicare, docere, legemque dare, et adversarios expugnare, ac sermocinando hinc inde discurrere.

Haec Thomas in Scripto.

 

In tertia quoque parte eadem scribit, et addit :

Decuit Christum nasci de incorrupta matre, sicut genitus fuit ex corde Patris sine omni corruptione et contaminatione ipsius ; et item propter finem Incarnationis, quae ad hoc facta est, ut homines renascantur spiritualiter in filios Dei ex incorruptibili semine, seu gratia Spiritus Sancti, sine voluptate carnali.

Haec in Summa.

 

Porro in Scripto asserit Thomas, quod Christus assumpsit sexum non ad usum, sed ad decorem et complementum.

Cui obici posset, quod sexus non solum deservit carnali propagini conservationique speciei, sed et necessitudini individui proprii, seu emissioni humoris superflui.

In praehabitis demum sententialiter continentur quae Albertus, Petrus, Richardus, Udalricus, et alii scribunt de ista materia.

Section 1 sur 41
Section suivante