Distinctio XX — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XX
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE
Supra tractatum est de Christi passione, et eius fructibus atque effectibus ; iam hic agitur, an per alium modum potuerit redimi genus humanum. Quocirca declarat quod imo, sed quod iste modus convenientissimus fuit. Deinde ostendit, quomodo Christus a diversis diversimode traditus fuit, qualiter passio eius a diversis causis diversimode prodiit.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : An humanam naturam decuit reparari ac redimi.
Videtur quod non.
Primo, quia angeli hominibus digniores, non sunt reparati : ergo minus decuit homines reparari. Sic enim arguit S. Petrus apostolus : Si Deus angelis peccantibus non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
Secundo, Deus non est personarum acceptor, ergo non potius decuit eum misereri homini lapso quam angelo pravo.
Tertio, angeli lapsi fuerunt attracti atque decepti per primum illum apostatam, sicut et primi parentes : ergo fuerunt reparandi sicut et homines.
In oppositum est fides catholica et Scriptura.
De hac materia Alexander scribit plenissime, hoc est, cur angelus dicitur irreparabiliter corruisse, homo reparabiliter, sicut de hoc dicta sunt multa super secundum circa casum angelorum et transgressionem priorum parentum. Et breviter nunc tangendo, peccatum hominis multo plus fuit excusabile quam transgressio angeli, cum homo fuerit creatura corporalis, multo fragilior et intellectu debilior atque arbitrio libero flexibilior angelo. Fuit quoque a diabolo circumventus ; nec putavit peccatum suum esse tam grave, imo de eo poenitere ac veniam obtinere speravit. Posteritas etiam primorum parentum fuit multipliciter miseratione ac venia digna : quia in primis parentibus peccantibus non nisi potentialiter et seminaliter fuit, nec voluntate propria periit in eisdem, nec decuit totam speciem humanam perire.
Deinde quaerit Alexander, utrum necesse fuit reparari naturam humanam. Respondet :
Duplex est necessitas : una causae, alia causati. Necessitate causae, necessarium est praedestinatum salvari. Necessitate vero causati, necessarium est solem cras oriri ex institutione ordinis rerum : et hac necessitate non fuit necessarium genus reparari humanum, quia ex parte ipsius nulla ad hoc fuit necessitas. Necessitas vero causae est duplex : una immutabilitatis, alia inevitabilitatis. Necessitas inevitabilitatis non est in Deo ponenda : haec namque in coactionem et prohibitionem dividitur, quae nequaquam in Deo ponendae sunt. Porro necessitas immutabilitatis in Deo ponitur, secundum Anselmum, quoniam Deus in se et in providentia sua immutabilis est. Et hac necessitate necessarium fuit reparari genus humanum, quia iam Deus ab aeterno ita decrevit : quae tamen non est necessitas proprie dicta. Non autem fuit necesse necessitate inevitabilitatis, coactionis aut prohibitionis. Nihilo minus posset poni necessitas indigentiae, et hae necessarium fuit hominem reparari.
Insuper quaerit, an homo potuit reparari sine satisfactione. Respondet :
Loquendo de passiva potentia, natura humana reparari nequivit sine satisfactione ; imo oportuit eam pro poena aliquo modo puniri. Sed cum dicitur, Deus non potuit eam reparare sine satisfactione ; dico sine praeiudicio, esse distinguendum : quia divina potentia potest considerari absolute, et cum ordine, secundum Anselmum. Considerando eam absolute, cogitamus quamdam infinitam virtutem : sicque determinari non potest, et potuit humanam naturam sine satisfactione reparare. Considerando vero eam cum ordine, hoc est, secundum quod est ordinata per respectum ad sapientiam, misericordiam sive iustitiam eius : sic non potest nisi quod congruit sapientiae, misericordiae, iustitiae eius. In hoc tamen est distinguendum, quia divina iustitia est idem quod Dei essentia ; sed in iustitia quae dicit respectum ad creaturam, connotatur retributio meritorum unicuique secundum merita sua. Dum itaque quaeritur, an Deus de iustitia sua possit peccatum multum dimittere, potest referri hoc « posse » ad principale significatum, quod est divina essentia : et sic idem est posse de iustitia, et posse de potentia. Idcirco hoc potest. Si vero referatur ad connotatum, sic Deus non potest hoc, secundum Anselmum, videlicet salva iustitia sua.
Deinceps declarat quod homo satisfacere per se ipsum non valuit, nec per angelum, neque per puram aliquam creaturam ; et de hoc superius introducta sunt multa, cur scilicet necessarium fuit ad nostram redemptionem, Deum incarnari. Nunc tamen aliqua breviter addi possunt aut repeti.
Itaque Bonaventura :
Decens (inquit) et congruum fuit, genus humanum reparari. Primo, ex parte Dei. Non enim decuit Dei propositum infirmari. Cumque Deus condiderit hominem ad obtinendum beatitudinem aeternalem, non decuit hoc omnino cassari ; nec potuit fieri, nisi lapsus repararetur. Rursus, non decuit totam posteritatem, propter primorum parentum transgressionem in aeternum perire. Item, non decuit infinitam sapientiam Dei permittere, nobilem et rationalem creaturam suo fine universaliter et omnino frustrari. Insuper, non est decens summam Dei virtutem permittere, ut servi sui a nequissimo et callidissimo hoste violenter et irrecuperabiliter detineantur. Praeterea, decentius fuit reparari genus humanum per satisfactionem, quam sine ea, quia in hoc magis apparuerunt misericordia atque iustitia Dei. De quo ait Psalmista : Universae viae Domini misericordia et veritas.
Nec potuit pura creatura pro toto humano satisfacere genere. De duobus enim consuevit satisfactio fieri, puta : de iniuria et de damno. Cumque iniuria tanto sit maior, quanto dignior cui iniuria irrogatur, non potuit iniuria illa Deo infinitae dignitatis illata, expiari a pura creatura. Per peccatum quoque originale ablatum fuit Creatori totum genus humanum : quod damnum a pura non potuit creatura recompensari. Verumtamen satisfactio duplex est, utpote : plena et semiplena. Satisfactio plena est, satisfacere pro iniuria culpae ; satisfactio semiplena est, quando culpa ipsa seu iniuria et inhonoratio Dei dimissa est, satisfacere pro damno seu poena. Nulla vero pura creatura satisfacere potest pro peccato mortali, nec suo, nec alieno, quantum ad eius iniuriam seu offensam, cum illa statum et gradum creaturae excedant ; sed pro damno seu poena peccati proprii actualis, non tamen peccati originalis : quia per actuale peccatum propria ipsius personae damnatur voluntas, per originale vero ipsa natura. Multoque minus potest creatura pura pro totius speciei corruptione et culpa satisfactionem impendere.
Praeterea si quaeratur, an decuit Deum acceptare modum istum reparationis per passionem et meritum Christi ; dicendum, quod modus iste nobilissimus fuit inter omnes modos qui possent excogitari aut esse. Fuit quippe acceptissimus ad placandum Deum, congruentissimus ad morbum curandum, efficacissimus ad trahendum humanum affectum, prudentissimus ad expugnandum humani generis inimicum. Primum igitur fuit acceptissimus ad placandum Deum. Propter quod ait Anselmus libro Cur Deus homo : Nihil asperius ac difficilius potest homo pati propter Deum ad eius honorem, sponte et non ex debito, quam mortem ; neque perfectius potest se homo Deo dare atque offerre, quam cum se ex Dei amore et ad eius honorem tradit in mortem. Ideo ad Ephesios Apostolus ait de Christo : Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Secundo, congruentissimus fuit ad morbum curandum. Etenim primus homo per superbiam, gulam, inobedientiamque peccavit, ut patuit in secundo. Cumque contrariis curentur contraria, aptissimum fuit ut Christus per humiliationem, obedientiam et carnis afflictionem nos sanaret. Ideo dixit Apostolus : Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Tertio, fuit efficacissimus ad trahendum et inflammandum affectum humanum. Nempe his tantum passio Christi valuit ad salutem, qui mera voluntate Deo per amorem adhaerent. Non enim decrevit Deus salvare genus humanum nisi voluntatis arbitrio ; nulloque alio modo, salvo voluntatis arbitrio, potuit Deus hominem magis attrahere ad suum amorem, quam sustinendo pro eo crucis patibulum. Unde Hugo : Ut ostenderet quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte te liberavit, quatenus non solum pietatis impenderet beneficium, verum et caritatis monstraret affectum. Quarto, fuit prudentissimus ad vincendum adversarium. Decuit namque ut Christus sua prudentia superaret diabolum, sicut diabolus sua astutia deiecit hominem primum.
Nihilo minus loquendo dc omnipotentia Dei reparantis, potuit alio modo hominem reparare : imo quemadmodum solo imperio cuncta creavit, sic solo nutu potuit reparare ; nec est limitanda omnipotentia Dei, qui per solam misericordiam poterat liberare, et plura potest Deus ac pluribus modis, quam valeamus concipere.
Haec Bonaventura.
Praeterea, haec eadem Thomas sub alia scribit forma verborum :
Congruentissimum, inquit, fuit humanam naturam lapsam reparari. Et hoc primo ex parte Dei, quia in hoc eius bonitas, sapientia, misericordia et potestas manifestantur, ut supra iam patuit. Similiter fuit conveniens ex hominis parte. Conformiter decentissimum fuit, ut reparatio haec per satisfactionem exhiberetur, ut et divinae iustitiae aliqualiter satisfiat, et inordinatio culpae per debitam poenam instauretur.
Quod si quaeratur, an necessarium fuit hoc fieri ; dicendum, quod reparatio humanae naturae a Deo est facta. Unde dupliciter potest considerari : primo, ex parte Dei ; secundo, ex parte naturae lapsae. Ex parte autem Dei potest attendi triplex necessitas. Una coactionis, quae nullius respectu Deo potest attribui, quia non potest in Deo esse aliquid violentum, aut extra naturam, cum invariabilis omnipotensque consistat. Alia est necessitas absoluta, quae convenit Deo respectu eorum quae in ipso sunt, quae ipsius consequuntur naturam, nec aliter possunt se habere : quemadmodum necesse est Deum esse, vivere. Verum ista necessitas non convenit Deo respectu alicuius effectus, quia non agit necessitate naturae, sed liberrima voluntate. Tertia est necessitas ex suppositione, non ipsius finis (cum non sit dubium quin Deus ad aliquem finem possit inducere multis aliis viis quam illis quae modo determinatae sunt ad finem quemcumque), sed ex suppositione alicuius exsistentis in Deo, puta praescientiae aut voluntatis, quae immutabiles sunt in eo : secundum quem modum necessarium est praedestinatum salvari. Et haec a quibusdam appellatur necessitas immutabilitatis : sicque necessarium fuit ex parte Dei reparari naturam humanam, quoniam Deus sic praevidit et praeordinavit. Ista tamen necessitas est necessitas conditionis, non absoluta ; seu consequentiae, non consequentis.
Similiter ex parte hominis considerari valet triplex necessitas. Una absoluta, respectu eorum quae homini universaliter insunt, ut esse risibilem : et ita non fuit necessarium hominem reparari, quoniam reparatio ista non convenit homini ex naturalibus suis. Alia est coactionis necessitas : quae etiam non fuit in natura humana respectu reparationis, quoniam Deus ad virtutem non cogit. Tertia est ex suppositione finis, sicut necesse est habere navem, si quis debet pertransire mare : sicque necessarium fuit naturam reparari humanam, si ad beatitudinem debeat pervenire.
Insuper, reparatio ista nequivit per puram fieri creaturam : tum quia offensa Dei est quodammodo gravitatis immensae ; tum quoniam bonum per peccatum ablatum est infinitum, videlicet Deus et beatitudo aeterna ; tum quia natura humana est infinitae quodammodo communicabilitatis : unde pro omnibus eius suppositis satisfacere, excedit quemcumque hominem purum. Similiter gratiam gratum facientem omnibus promereri, et gloriam aeternalem omnibus recuperare, transcendit limites purae cuiuslibet creaturae.
Denique, satisfactionem et reparationem hanc decuit per Christi fieri passionem, quae facta est non pro uno homine tantum, sed pro tota natura. Ideo satisfactio ista duas debuit conditiones seu proprietates habere : primam, ut esset universalis respectu omnium satisfactionum quodammodo ; secundam, ut esset omnium satisfactionum particularium exemplaris. Universalis autem erat, non per praedicationem de multis, sed ut respectu omnium habens virtutem. Hinc non oportuit ut universas poenas quae ex peccato quocumque consequi possunt, assumeret, sed illam ad quam omnes ordinantur, et quae continet in se omnes poenas, quamvis non actu. Finis vero omnium terribilium est mors : ideo per passionem mortis satisfacere debuit. In quantum vero exemplaris respectu satisfactionum nostrarum, debuit habere magnitudinem excedentem omnes alias satisfactiones, quia exemplar debet esse praestantius exemplato : ideo secundum maximam poenam, id est secundum mortem, satisfacere debuit.
Praeterea si quaeratur, an convenientior modus reparationis potuit esse ; dicendum, quod quantum est ex parte nostra, congruentior modus esse nequivit, ut patuit. Verumtamen Deo non aufertur potentia nec sapientia, quin potuisset alium modum convenientiorem fecisse, sed hoc esset secundum alium ordinem rerum.
Haec Thomas in Scripto.
QUAESTIO II
Postremo hic quaeritur : Qualiter Christus a diversis sit diversimode traditus.
Ad quod in littera congrue respondetur. Thomas quoque circa hoc scribit :
In passione Christi tria considerantur. Unum ex parte patientis, quoniam voluntarie passus est ex caritate. Aliud ex parte occidentium, qui ex iniqua voluntate eum occiderunt. Tertium ex parte eorum pro quibus passus est, puta effectus et fructus salutis in toto genere humano. Atque secundum haec, tripliciter Deus Pater, imo Trinitas tota, tradidit Christum. Primo, eius passionem ad totius humani generis salutem praeordinando. Secundo, infundendo Christo homini voluntatem, obedientiam, caritatem, ex quibus voluit pati. Tertio, quoniam occisoribus dedit potestatem qua occiderunt, nec eam compescuit, sed permisit id agere. Propter quod Christus dixit Pilato : Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in Summa, quadragesima septima quaestione :
Christus, ait, secundum quod Deus, tradidit semetipsum in mortem eadem voluntate et actione qua et Pater tradidit eum ; sed in quantum homo, tradidit se ex voluntate sibi a Patre inspirata. Iudas quoque tradidit eum ex cupiditate, Iudaei ex invidia, Pilatus ex timore mundano quo timuit Caesarem. Eadem actio diversimode iudicatur bona seu mala, secundum quod ex diversa procedit radice.
Haec in Summa.
Item opus Iudaeorum operans circa Christi passionem, fuit inicum ; opus vero operatum, puta passiva occisio Christi, ut accepta et acceptata a Christo ex caritate, obedientia, pietate et alia virtute multiplici, exstitit bonum. At vero in his sententia responsionum Alberti, Petri, Richardi, Udalrici, imo et antiquorum, videlicet Antisiodorensis et aliorum, continetur.
Petrus tamen et Richardus affirmant, quod Pater tradidit Christum in mortem quatuor modis, addentes tribus modis ex Thoma inductis, quartum : quod scilicet Pater tradidit Christum in mortem, mittendo eum in carne mortali. Richardus quoque testatur, quod genus humanum non potuit reparari et redimi satisfactione condigna, nisi per passionem et mortem Dei incarnati. Denuo Petrus effatur : Redemptio et liberatio differunt, quia redemptio fit pretio iusto soluto, liberatio autem quocumque modo. Solet ergo communiter dici, quod genus humanum non potuit redimi nisi per incarnationem alicuius divinse et increatae personae, quia aliter non potuit esse pretium iustum, id est condigna satisfactio.
Idem Udalricus, dicendo :
Quemadmodum loquitur Augustinus, alius modus liberandi hominem a potestate diaboli, quam per Filii Dei incarnationem et passionem, fuit Deo possibilis, non solum potentia absoluta, sed etiam ordinata secundum rationem iustitiae : quia cum Deus propter merita unius quandoque misereatur multorum, quod ille unus promeruit merito condigni vel congrui ; multo fortius poenitentia primorum parentum et merita sanctorum sequentium personalia, potuerunt a Deo mereri, merito congrui scilicet, remissionem culpae ipsius naturae (quae in ipsis substantialiter erat) quantum ad poenam toti naturae debitam, sicut in eis remissa fuit quantum ad culpam ; et tunc liberati fuissent a daemonis potestate, qui eos non tenuit nisi fune huius reatus ; et apertus eis fuisset paradisus caelestis, quia praeclusio aditus huius, fuit reatus huius peccati. Porro quod Deus reddit meritis quibuscumque, hoc facit ex misericordia non contraria aequitati : quo patet propositum.
Tamen ut idem asserit Augustinus, non fuit possibilis alius modus redemptionis, quia redemptio est contractus iustitiae commutativae, quae (secundum Philosophum quinto Ethicorum) consistit in aequalitate quantitatis. Pretium autem redemptionis humanae naturae, aequivalens culpae, non potuit esse nisi Creator, et non sola creatura, propter tres rationes simul iunctas, videlicet : propter valorem redimendi seu rei redimendae, quod fuit tota natura humana in universis individuis suis, cui nulla una creatura aequatur. Secundo, propter infinitatem offensae, quoniam cum contemptus magnitudinem sumat ex obiecto, ut patet in rebus et personis humanis, ubi (ut ait Philosophus) iustitia non est contrapassio, quia si aliquis alapam daret regi aut praesuli, non sufficeret quod ipse idem pateretur, imo multo maiori consisteret dignus poena ; constat quod infinitae maiestatis contemptus habet sibi annexum reatum in infinitum, qui non potest aequari merito cuiuscumque creaturae purae, cum eius meritum sit virtutis finitae, sed oportet quod meritum illud sit creaturae Deo unitae, sicque ex ipsa hypostatica unione virtutem accipiat infinitam. Tertio, propter inopiam creaturae, quae boni nil habet quod sit suum, sed totum est Dei. Ideo cum pro se ipsa se totam teneatur impendere Creatori, pro nullo alio satisfacere potest secundum rationem stricti iuris.
Haec Udalricus quinto libro.
Postremo in ista materia doctores praeallegati communiter sanctum sequuntur Anselmum.
Scotus tamen in aliquibus aliter sentit, dicendo :
Cum ait Anselmus libro Cur Deus homo : Non satisfit Deo nisi offeratur ei aliquid maius formaliter, quam sit illud pro quo peccavit, id est, cuius intuitu et amore peccator a Deo recessit et illi inhaesit, quod est tota creatura ; credo salva gratia, quod hoc non sit verum, quia non oportuit satisfactionem pro isto hominis primi peccato totam excedere creaturam formaliter in magnitudine et perfectione : suffecisset enim maius bonum obtulisse Deo, quam fuit malum hominis illius peccantis. Unde si Adam per caritatem et gratiam sibi datam habuisset unum aut multos actus diligendi Deum propter se, ex maiori conatu liberi arbitrii, quam fuit conatus in peccando, talis conatus dilectionis suffecisset pro suo peccato remittendo, et fuisset satisfactio.
Haec Scotus.
Cuius verba ex praeiuductis ostenduntur infirma. Nam dato quod Adam habuisset tanti conatus contritionem atque dilectionem, ac per hoc pro suo satisfecisset peccato secundum quod exstitit personale et particulare ; tamen quantumlibet meruisset, non potuisset pro sua satisfacere culpa secundum quod erat totius naturae posteritatisque suae infectiva ac perditiva. Nec primam gratiam promereri potuit de condigno, nec aliter quam in fide Salvatoris futuri potuit gratiam obtinere, Deo placere, salutem sortiri.
