Distinctio VIII — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS OCTAVAE

 

In hac distinctione movet Magister duas circa praehabita quaestiones. Dictum est namque, quod incarnari, nasci et humanam naturam assumere, competit proprie Unigenito Patris aeterni. Cumque in Deo realiter idem sint natura atque persona, merito sciscitatur, an etiam divinae naturae conveniat incarnari et nasci ex Virgine, praesertim cum et quaedam Sanctorum auctoritates hoc dicere videantur. Sed quia determinat, quod non naturae, sed personae ista conveniant ; opportune inquirit, an Filio Dei conveniant duae nativitates et bis nasci. Quocirca occurrit scrutandum, an sicut Christo conveniunt duae nativitates seu generationes, ita et duae filiationes.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo : An divinae essentiae seu naturae conveniat incarnari, nasci et bis nasci.

 

Quocirca possent multa pro utraque parte induci, sic arguendo : Quod natum est ex Deo Patre in aeternitate, natum est ex sacratissima Virgine Matre in tempore. Sed Dei natura seu divina essentia ex Patre aeterno est nata : quod probari potest multiplici ratione qua hoc super primum probatum est. Ad idem allegatur in littera Augustini auctoritas. Anselmus quoque fatetur in oratione de Laudibus gloriosissimae Virginis : 0 in quam sublimi contemplor Mariam. Omnis natura ex Deo est creata, et Dei natura ex Maria est nata.

 

In oppositum sunt auctoritates et rationes quibus ostensum est, incarnari, nasci, agere, pati, proprie convenire personae, non naturae. Verum ad istud responsum est supra, distinctione quinta, ex dictis Antisiodorensis et aliorum : ideo brevitati studendum est.

 

Itaque Thomas :

Nasci, inquit, est fieri quoddam. Nihil autem fit nisi ut sit. Ideo sicut alicui competit esse, ita et fieri. Esse vero proprie convenit subsistenti. Forma vero et natura dicitur esse ex consequenti, in quantum suppositum subsistit in ea : sicque ex consequenti, naturae et formae competit fieri atque nasci, non quasi ipsa nascantur, sed quia per generationem accipiuntur. Unde natura humana non est proprie nata in Christo. Denique, quamvis natura humana non sit proprie nata in Christo de Virgine, attamen ad nativitatem consequenter se habet, quia per generationem ex Virgine est accepta. Divina vero natura non est a Christo per generationem temporalem ex Virgine accepta : ideo nequaquam ex Virgine nata est, nec per se neque per consequens, si proprie capiatur pro ipsa essentia. Sed quia natura interdum improprie extenditur ad standum et supponendum pro persona, idcirco interdum a Sanetis asseritur nata in Christo ex Virgine : in quibus locutionibus natura exponenda est et sumenda pro persona, ut patet in littera.

Haec Thomas in Scripto.

 

In tertia quoque parte :

Nativitas, ait, alicui attribui potest dupliciter. Primo, tanquam subiecto, videlicet ei quod nascitur : quod proprie est suppositum cui convenit esse. Secundo, ut termino : sicque convenit naturae. Terminus namque generationis atque cuiuslibet nativitatis est forma ; natura autem per modum formae significatur. Hinc nativitas dicitur via ad naturam : terminatur namque naturae intentio ad formam seu speciei naturam.

Haec in Summa.

 

Quibus obici potest, quod divina natura non videtur terminus generationis, quia non terminatur ad eam. Id quoque proprie videtur terminus generationis quod generatur. Unde et Petrus : Nasci proprie dicitur ad quod nativitas terminatur, vel primo, sicut ad Petrum, vel ex consequenti, sicut ad hominem. Ad divinam autem naturam nec aeterna nec temporalis nativitas ullatenus terminatur : quia per generationem aeternam non producitur, quamvis accipiatur  ; per temporalem vero nativitatem nec producitur, nec accipitur.

Haec Petrus.

 

Hinc distinguendum videtur de termino generationis, ut terminus generationis « qui » dicatur suppositum  ; terminus generationis « quo », id est, ratione cuius attribuitur et convenit alieni generatio sive nativitas, appellatur natura seu forma.

 

Concordat Richardus, dicendo : Quamvis non omne productum sit natum, quia nativitas proprie competit solis viventibus ; attamen omne natum est productum. Cumque in primo libro ostensum sit divinam essentiam seu naturam non esse productam, multo minus dicendum est, quod sit nata. Nec potest dici producta ratione naturae humanae cui unita est, quia non est hypostasis seu persona naturae assumptae, nec ipsa natura assumpta dicitur proprie generata, quamvis secundarie et minus principaliter competat ei : cuius est ratio, quod Christo convenit esse natum ex Virgine, quia per generationem accepit vere naturam humanam.

Haec Richardus.

 

Praeterea Bonaventura :

Haec, inquit, non recipitur, Divina natura est de Virgine nata, propter duo : primo propter confusionem personalium proprietatum vitandam ; secundo, ad devitandam essentialium quoque proprietatum confusionem : quae duo praecipue sunt observanda circa sermones catholicae veritatis. Quemadmodum enim in superbeatissima Trinitate distinctae sunt personae ab invicem, et proprietates earum : sic in Christo naturae et earum proprietates ab invicem sunt distinctae. Hinc proprietates unius non debent dici de altera in abstracto, ne natura divina et humana videantur esse una et eadem. Quod enim praedicatur de altero in abstracto, non solum convenit illi propter identitatem suppositi, verum etiam ratione formae, ita quod essentia unum sunt.

Haec Bonaventura.

 

Consonat Alexander.

 

Insuper de hoc, utrum humana natura sit de Virgine nata, scribit idem Bonaventura :

Humana natura dupliciter accipi potest. Primo, ratione partium constituentium eam. Secundo, ratione formae consequentis totum compositum. Et utroque modo verum est dicere, quod humana natura assumpta est a Verbo. Assumpsit namque carnem et animam, similiter et humanitatem. Pariformiter, utroque modo dici potest humana natura nata de Virgine. Nam si humana natura dicatur compositum, concedi potest quod de Virgine nata sit, non ratione totius, sed partis, videlicet carnis. Si vero humana natura dicatur forma communis consequens totum compositum, adhuc concedi potest quod sit in Christo nata ex Virgine, non ratione sui, sed suppositi in quo exsistit et per quod multiplicatur. Propter quod ait Philosophus, quod natura in productione huiusmodi formae generatur occulte : generando enim hunc hominem, generat hominem. Sicque primo modo dicitur humana natura nata ex Virgine per synecdochen ; secundo modo ratione partis subiectivae, et quodammodo per accidens.

Haec idem, quae quamvis a quibusdam praehabitis verbis videantur aliqualiter dissentire, tamen per distinctiones praetactas faciliter concordantur cum illis.

 

Iterum sciscitatur, utrum homo seu esse hominem, praedicetur vere de divina essentia seu natura. Respondet :

In divinis reperitur praedicatio per identitatem, et item per denominationem, quamvis non usquequaque tam proprie. Et differunt praedicationes hae duae, quia per denominationem aliquid praedicatur per modum formae : sicut cum dicitur, Pater generat. Cum autem praedicatio est per identitatem, potest quid praedicari ratione suppositi  ; ut cum dicitur, Divina essentia est Pater, sensus est : Divina essentia est ille qui est Pater. Sicque non praedicatur ratione suppositi nisi illud nomen quod in sua ratione includit, seu nisi quod claudit in se suum suppositum, ut nomen substantivum, vel saltem substantivatum. Cum igitur quaeritur, utrum divina natura sit homo, est distinguendum : quia hoc nomen, homo, dupliciter potest intelligi praedicari. Nam si praedicetur ratione suppositi, vera est, et est sensus : Divina essentia est ille qui est homo. Et reducitur praedicatio ista ad eam quae est per identitatem, quantum ad principalem compositionem  ; quantum vero ad implicationem, clauditur ibi praedicatio per unionem. Divina enim essentia est Filius Dei per identitatem, sed Filius Dei est homo per unionem. Si autem sit praedicatio ratione formae seu cuiusdam denominationis, falsa est, cum sit sensus : Divina essentia est homo, id est, divina essentia est humanitate informata.

Haec idem.

 

Verumtamen ista videtur multum impropria, Divina essentia est homo, sicut et ista, Divina essentia est incarnata : quae non solum impropria est, sed et falsa, iuxta sensum et modum supra expressum. Possentque multa obici contra istam, Divina essentia est homo : quae si vera est, sequitur quod divina essentia sit corpus et animal ac mortalis.

 

Alexander demum addit inductis : Pro regula est tenendum, quod nulla dictio designans proprietatem personalem creatam vel increatam, convenit divinae essentiae seu naturae, ut nasci, concipi, mitti.

 

Praeinductis concordat Albertus, et addit :

In Filio Dei est essentia et proprietas, et est persona ; nec haec ponunt in numerum, quia essentia est persona atque proprietas. Hinc sicut nasci non est essentiae, ita nec proprietatis, sed personae, quae secundum intellectum media est inter essentiam et proprietatem, et dicit hypostasim in se perfectam ac subsistentem. Quamvis equidem in divinis, propter omnimodam simplicitatem, non differant realiter essentia et persona atque proprietas ; non tamen supposito uno, supponitur alterum ; nec quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri. Hinc quamvis divina essentia praedicetur de Filio, et econtra, hoc tamen non accidit ratione personae quia persona est, nec ratione naturae quia natura est, sed ex omnimoda simplicitate.

Haec Albertus.

 

Udalricus quoque circa haec loquitur :

Secundum Philosophum, tripliciter dicitur aliquid vivum. Primo, id in quo apparent opera vitae, quamvis ipsum in se non habeat principium vitae : ut embryo dicitur vivere, quia nutritur et augetur. Et quia hoc improprie vivere perhibetur, nasci non dicitur. Secundo, id in quo formaliter est vitae principium, quamvis adhuc incomplete in eo exerceat opera vitae : sicque vivit fetus animatus in utero. Ideo huiusmodi animatio est nativitas in utero, iuxta illud : Quod in ea natum est. Tertio, id in qno formaliter est principium vitae, et facit in eo opera vitae perfecte, secundum perfectionem quae convenit primordio rei naturalis : sicque proles producta ad lucem, vivere fertur. Dicit autem Damascenus de Christo, tertio libro : Cognoscimus, quod nasci non est naturae, sed hypostasis. Quod verum est, si generatio seu nativitas proprie capiatur. Ait quippe Philosophus libro de Caelo, quod generabile tripliciter appellatur. Primo, omne quod est postquam non fuit, sive hoc sit per sui mutationem, sive sit in alio et non per se : sicque natura humana in Christo potest dici nata. Vel quod faciliter generatur : et hoc nihil ad propositum. Vel quod accipit esse per se, et non secundum accidens, nec per aliud : et hic solus modus est proprius, quia id proprie generatur cuius proprius actus est esse. Et sic nec natura divina nec humana est nata in Christo. Nam quamvis divina natura sit id quod persona, non tamen incepit esse per generationem. Quamvis etiam humana natura coepit esse, tamen eius non est proprie esse : idcirco non dicitur proprie nata, sed aliquo modo, ut patuit.

Haec Udalricus, cuius exemplum de embryone procedit iuxta Alberti opinionem, quam sequitur.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo principaliter quaeritur : An Christus his natus sit, et quomodo verum est quod Augustinus asserit, eum secundo natum.

 

Includit autem quaestio haec aliam quaestionem difficilem, scilicet an Christo conveniant duae filiationes, seu duae relationes.

 

Quod autem Christus non sit bis neque secundo natus, probari potest eisdem persuasionibus quibus argumentatum est supra, quod aeterno Filio Dei non convenerit inearnari et nasci ex matre : nempe quod vere generatur, de non esse ad esse progreditur : quod nullatenus convenit Filio Dei.

Rursus, cum generatio sit via seu processus ad esse, non convenit nisi non exsistenti ; et si quid bis aut secundo gignatur, aut habebit duo esse nec erit simpliciter unum, aut post primam generationem corrumpetur, et per secundam generationem recuperabitur.

Praeterea, quod vere generatur, est proles gignentis, et vera ac reali relatione ad generantem refertur : et ita in Christo essent duae filiationes, et esset duo filii ac duo supposita.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Haec dictio, bis, dupliciter sumitur : quia interdum designat numerum temporum, interdum ordinem aliquorum habentium se secundum prius et posterius. Primo modo importat interruptionem temporum, vel vicissitudinem. Sicque Christus non est bis natus, quia aeterna generatio interruptionem non suscipit, et omnem vicissitudinem temporalem excludit. Sed secundo modo dici potest bis natus, quoniam generatio temporalis et materna comitatur aeternam, et per posterius se habet ad eam.

Denique, generatio non solum comparatur ad natum seu genitum, sed item ad generantem. Idcirco non sequitur, In Christo sunt duae generationes, ergo est duo filii. Potest enim generatio multiplicari ex parte generantium, non multiplicata re genita : sicut non sequitur, Duae sunt donationes, ergo duo data, cum dominus dat aliquid servo ad tempus, deinde dat idem in hereditatem ; sicut nec sequitur, Duae sunt factiones, ergo duo facta, ut dum quis format imaginem, et postmodum eam deaurat. Attamen sequitur, quod idem sit dupliciter factum aut datum. Sic et Christus dupliciter, id est aeternaliter ac temporaliter, natus est. Similiter non sequitur, Dmc sunt substantiae ex quibus est generatio, ergo duo sunt filii : quoniam unitas filiationis non est respectu eius ex quo est generatio, sed respectu eius cuius est, id est ex parte geniti. Cumque generatio sit unius hypostasis seu personae, id circo una est filiatio in Christo, et ipse est unus in persona, unusque Filius, qui per generationem divinam refertur ad Patrem, et per generationem humanam ad Matrem ; nec filiatio est diversa, sed respectu diversorum  ; nec duo sunt filii, quoniam filiatio dicit proprietatem personae.

Haec Alexander.

 

Concordat Antisiodorensis in Summa, libro tertio.

 

At vero Bonaventura :

Actus, ait, secundum Philosophum tripliciter numeratur, subiecto, tempore, termino. Sicque actus dicitur multiplicari, vel quia est in alio et alio subiecto, aut quoniam est in alio et alio tempore seu mensura, aut quia est in alio et alio termino. Cumque adverbium numerandi dicat numerum actus aliquo horum modorum, necesse est ut denotet ipsum numerari aliquo modorum istorum. Adverbium vero « bis », cum sit adiectivum verbi, sub ratione verbi importat numerum actus ex parte temporis aut durationis ; et iste est numerus ex parte mensurae. Non enim fertur quis bis comedisse propter duas res quas comedit, aut propter plurificationem ex parte subiecti, sed propter multiplicationem actus ex parte temporis seu mensurae, quia comedit in alio ac alio tempore. Quoniam ergo generatio Christi aeterna mensuratur aeternitate, atque temporalis generatio tempore, ita quod illa completionem habet in nunc aeternitatis, ista in nunc temporis, concedendum est, Christum bis esse natum. Nec oportet quod « bis » dicat geminationem actus secundum univocationem, sed sufficit quod secundum analogiae convenientiam. Et sicut conceditur, quod Deus et angelus sunt duo entia, non quod univoce sed analogice entia appellentur ; ita conceditur, quod generatio Christi aeterna et temporalis sit generatio duplex, et quod Christus bis natus sit : quoniam tantum extendit se numerus numeralium adverbiorum respectu verbi, quantum numerus numeralium pronominum respectu nominum. Nec universaliter verum est, quod « bis » dicat vicissitudinem aut interruptionem,aut terminationem per desitionem, sed verum est hoc in temporalibus.

 

Denique, quamvis in Christo sint duae generationes, non tamen duae filiationes : quia cum filiatio sit relatio, comparatur ad tria, videlicet ad subiectum in quo est, ad principium a quo est, et ad terminum ad quem. Numerus demum relationis secundum differentiam specificam et formalem causatur a principio a quo est, sicut paternitas et dominium sunt duae relationes in homine aliquo, quae non numerantur principaliter ratione subiecti, sed principii a quo : nam possunt esse duae relationes in homine, ut dum quis est princeps et pater eiusdem. Plurificatio autem relationis secundum numerum non oritur principaliter ratione eius a quo est, nec a termino ad quem, sed ex parte subiecti in quo, quoniam proprietas subiecti numerari habet ratione suppositi. Et quoniam filiationis subiectum est ipsa persona, non natura nisi ratione personae  ; ideo cum in Christo non sint plures personae, esse non valent in eo plures filiationes.

 

Et si obiciatur, quod causa filiationis est generatio, sicut relationis causa est actio : cum ergo in Christo sit duplex generatio, videtur quod et filiatio gemina.

Secundo, multiplicato uno relativorum, multiplicatur et reliquum, dicente Philosopho : Quoties dicitur unum oppositorum, toties et reliquum. Cum Christus referatur ad Deum Patrem et Virginem Matrem, videtur in eo ratio filii ac filiationis duplificata.

Tertio, diversarum productionum ac generationum diversi sunt termini. Cum ergo Christus sit terminus generationis aeternae, generationis quoque humanae, oportet eum esse alium et alium filium, et hoc alia et alia filiatione.

Quarto, abstracta per intellectum a Christo filiatione aeterna, adhuc intelligitur in eodem filiatio temporalis : ergo duplex filiatio est in eo. Et breviter, cum sit verus realisquc filius Virginis, vera et reali filiatione ad ipsam refertur.

 

Et respondendum ad primum, quod relatio non multiplicatur ex parte causae suae, sed subiecti. Quod si quaeratur, cur in Christo geminetur generatio magis quam filiatio, cum utraque concernat personam : dicendum, quod generatio significat per modum actionis ; actio autem et passio non solum recipiunt numerationem ex parte subiecti, sed etiam ex parte mensurae atque principii. Et cum aliud sit principium increatum et creatum, alia quoque mensura aeterna et temporalis, ideo alia et alia est generatio. Est et alia ratio. Nam quamvis generatio respiciat personam, tamen per consequens potest respicere et naturam. Cum ergo in Christo gemina sit natura et una persona, est in eo generatio duplex, et filiatio una.

Ad secundum dicendum, quod multiplicato uno relativorum, multiplicatur et reliquum, loquendo de multiplicatione formali, atque de correlativo a quo dependet correlativum dependentia essentiali ; sed dum unum correlativum multiplicatur multiplicatione materiali, veritatem non habet : ut dum idem homo plures generat filios, et unus magister docet plures discipulos : tunc quippe relatio qum est in ipso, non dependet ab unoquoque eorum nisi dependentia accidentali, deficienteque uno, salvatur in alio. Hinc quando quis post primum filium generat alium, non nascitur in eo nova paternitas, sed primse paternitati innascitur novus respectus, quoniam plurium est pater quam ante. Sic et Christus temporali generatione non accepit novam filiationem, sed coepit esse alterius, utpote Virginis filius.

Ad tertium, quod diversarum productionum diversi sunt termini, quando productiones sunt disparatae, ita quod una aliam non praesupponit. Sic autem in proposito non est, quia nativitas temporalis praesupponit aeternam. Ideo non oportet filium esse alium et alium : sufficit enim ad diversitatem generationum pluralitas naturarum.

Ad quartum, quod hoc non est propter diversitatem relationis in se, sed propter diversitatem respectuum : sicut dum quis est pater duorum, potest intelligi pater unius, ita quod non alterius ; nec ex hoc sequitur, quod sit diversitas secundum rem, sed solum secundum rationem. Diversitatem autem secundum rationem voco eam quae solum est secundum comparationem atque respectum.

Haec Bonaventura.

 

Itaque Christus est vere realiter filius Matris, quia ab ea realiter genitus, quamvis non referatur reali filiatione ad eam : quemadmodum Deus est vere omnium creator ac dominus, quamvis non referatur ad creata reali relatione consistente in ipso. Quo patet solutio ultimi.

 

Amplius idem Doctor investigat, utrum Christus sit filius naturalis ratione utriusque generationis. Respondet quod imo, quoniam utraque nativitas consistit in productione similis ex simili per convenientiam in natura. Aeterna etenim generatione gignitur similis Patri in vera deitate, temporali vero nativitate Matri in vera humanitate. Si quaeras, quam habitudinem dicat hoc nomen, naturale ; dicendum, quod potius dicit habitudinem principii quam formae. Dicitur enim filius naturalis, qui est a natura, et trahit eam ab alio : non quod filiatio sit proprietas consequens naturam, sed magis personam : est namque personae proprietas. Propter quod ista est magis propria, Christus est filius naturalis vel natura, quam haec, Christus est filius essentialis, vel filius essentia : quia natura plus dicit in habitudinem causae sive principii, quam in habitudinem formae.

Haec idem.

 

Consonat Thomas, et addit :

Quamvis nasci sit personae, est tamen eins ratione naturae. Hinc Christus secundum duas naturas quas per generationem accepit, duas habet nativitates. Quamvis etiam in Christo sit tantum unum esse, tamen secundum illud habet respectum ad duas naturas : et ita nativitas duplex est, secundum duplicem respectum qui acquiritur personae ad duas naturas per generationem acceptas. Verumtamen una tantum filiatio est in Christo, quia ut dictum est primo libro, relatio ex hoc quod ad alterum dicitur, non habet quod sit aliquid in rerum natura, sed hoc habet ex illo quod causat relationem, quod est in re quae ad alterum dicitur. Cumque ab eo res habeat unitatem seu multitudinem ex quo habet esse : hinc secundum id in quo relatio fundatur, iudicandum est de ea, an sit realiter una vel plures. Porro quaedam relationes fundantur in quantitate, sicut aequalitas : et cum quantitas non sit nisi una in una re, ideo per unam et eamdem aequalitatem est res aequalis omnibus quibus aequalis est. Aliae vero relationes fundantur in actione et passione : in quibus pensandum, quod una passio duabus actionibus correspondet, dum neutrum agens sufficit per se ad actionem complendam, ut in eo qui una nativitate nascitur ex patre et matre. Unde in patre et matre sunt duae relationes secundum rem, sicut et duae actiones ; in prole vero est tantum una relatio, qua refertur ad patrem et matrem, quemadmodum passio una. Considerandum quoque, quod quaedam relationes non innascuntur ex actionibus secundum quod actu sunt, sed magis secundum quod fuerunt : sicut aliquis dicitur pater, postquam ex actione sua effectus est consecutus. Et tales relationes fundantur in re super id quod ex actione in agente relinquitur, sive sit dispositio, sive habitus, sive ius aliquod aut potestas, vel aliquid huiusmodi. Sed quoniam quod ex actionibus unius speciei relinquitur, non potest esse nisi unum : hinc tales relationes non multiplicantur realiter secundum actiones diversas, sed magis sunt unum secundum id quod ex actione relinquitur. Unde in patre plurium filiorum est una tantum paternitas. Si vero sint actiones secundum speciem plures, causant plures relationes specie differentes. Cumque Christus non per unam generationem passivam habeat se ad generationem Patris activam, et ad Matris activam generationem, sed per aliam et aliam, illaeque duae generationes passivae non sint unius generis, et non solum non speciei eiusdem ; nil, ut videtur, impediret quin in Christo possent esse duae filiationes realiter differentes, nisi immediatum subiectum filiationis esset suppositum, quod non est nisi unum in Christo. Quod cum sit aeternum, ex nullo temporali advenit ei realis relatio, sed rationis dumtaxat. Ideo filiatio quae consequitur Christum ex generatione temporali materna, non est realis, sed tantummodo rationis, qua ad Matrem refertur, cuius nihilo ininus realis est filius ; et soli supposito convenit filiatio, quod habet completum esse in specie, et cui competit nasci, quod naturae non convenit.

Haec Thomas.

 

Porro in tertia parte Summae :

Circa hoc, inquit, videlicet an in Christo sint duae filiationes, sunt diversae opiniones. Quidam namque attendentes ad causam filiationis, ponunt in Christo duas filiationes, sicut et duas nativitates. Alii vero attendentes ad filiationis subiectum, ponunt in Christo unam tantum filiationem, sicut et unam personam : quod et melius sonat. Unitas quippe relationis, seu eius pluralitas, non attenditur secundum terminos, sed secundum subiectum aut causam. Si enim secundum terminos attenderetur, oporteret quemlibet hominem alia relatione referri ad patrem, et alia ad matrem. Verum recte considerantibus patet, unumquemque eadem relatione referri ad utrumque parentem ob causae unitatem, quia eadem nativitate nascitur ex utroque. Eadem quoque est ratio de magistro qui docet multos discipulos eadem doctrina, et de domino qui gubernat diversos subiectos eadem potestate. Si vero sint causae diversae specie differentes, ex consequenti videntur et relationes differre specifice. Unde nil prohibet, plures tales relationes inesse eidem : ut si quis sit aliquorum magister in grammatica, aliorum in logica, alia est ratio magisterii utriusque. Hinc diversis relationibus unus et idem homo potest esse magister diversorum, aut eorumdem secundum doctrinas diversas. Contingit demum quandoque, quod aliquis habet relationem ad plures secundum causas diversas, speciei tamen eiusdem : ut dum quis est pater diversorum filiorum secundum actus generationis diversos. Ideo paternitas in eo specie nequit differre, cum actus generationis conveniant specie. Quoniam autem plures formae eiusdem speciei non possunt eidem inesse subiecto, hinc impossibile est quod sint plures paternitates in eo qui pater est plurium filiorum generatione naturali ; secus, si esset pater unius generatione naturali, et alterius per adoptionem. Cumque Christus non sit una et eadem nativitate natus ex Patre ab aeterno, et ex Virgine sancta in tempore, nec utraque nativitas eiusdem sit speciei, oporteret quantum ad hoc, duas in ipso filiationes fateri, nisi una in Christo esset hypostasis (ut supra). Est nihilo minus filius Virginis relatione seu filiatione quae cointelligitur relationi maternitatis illius ad ipsum Christum : quemadmodum Deus dicitur relative Dominus, relatione quae cointelligitur relationi reali qua creatura subiicitur Deo  ; et quamvis relatio dominii non sit in Deo realiter, dicitur tamen realiler Dominus ex reali subiectione creaturae ad ipsum. Sic et Christus realiter filius est praeclarissimae Virginis ex reali relatione maternitatis illius ad ipsum.

Denique, unum et ens se consequuntur. Ideo sicut contingit quod relatio in uno extremorum sit ens reale, in alio ens rationis, sicut de scibili et scientia dicit Philosophus Metaphysicae libro tertio ; sic contingit quod ex parte unius extremi sit tantum una relatio, et ex parte alterius extremi relationes sint multae : quemadmodum in hominibus ex parte parentum est duplex relatio, una paternitatis, alia maternitatis  ; quae sunt specie differentes, eo quod alia ratione pater, alia ratione mater sit generationis principium. Si vero plures essent eadem ratione principium actionis unius, ut dum plurimi trahunt navem, in omnibus esset una relatio. Verum ex parte prolis est relatio seu filiatio una secundum rem, sed duplex secundum rationem, in quantum correspondet utrique relationi parentum secundum duos ipsius intellectus respectus.

Haec Thomas.

 

Idem Petrus.

 

Porro Richardus in his partim aliter sentit :

Quidam (inquiens) dicunt, quod in Christo non est nisi filiatio una, quia filiatio Christi ad Patrem et Matrem est eadem secundum rem, differens secundum respectus. Sed contra, quia realitas relationis aut consideratur secundum fundamentum, quod in filiatione est nativitas, aut secundum respectum. Fundamentum autem istud in Christo est aliud et aliud, quia alia est nativitas aeterna, alia temporalis ; respectus quoque est alius. Hinc dico, quod in Christo sint duae filiationes, et quod filiatio humana convenit ei ratione naturae assumptae. Et sic in Christo est realis ad creaturam relatio, non tamen ex parte naturae divinae, sed humanae : quemadmodum et in Christo secundum humanitatem est realis ad alios homines similitudo, iuxta illud ad Hebraeos : Debuit per omnia fratribus similari.

Haec Richardus, cuius dicta videntur obscura, et ex verbis Thomae argumentum eius solutum est.

 

Nec verum est, quod Thomas et eius sequaces dicunt filiationem Christi ad Patrem et Matrem esse eamdem secundum rem, cum filiatio illa ad Patrem sit increata, et realiter idem quod Deus ; relatio autem rationis, quae adscribitur Christo respectu Matris, non est quid increatum, sed respectus ratione creata conceptus.

Richardus quoque multiplicat relationes ultra modum, ut si unus sit rex et princeps innumerabilium subditorum, sint in ipso respectu illorum innumerabiles relationes reales ; item de magistro innumerabilium discipulorum, et patre quamplurium filiorum. Sicque erunt in eodem innumerabilia accidentia speciei eiusdem, et multa inepta ex illa opinione sequuntur, estque contra solemniores doctores scholasticos, videlicet Alexandrum, Thomam, Albertum, Ronaventuram, et contra sequaces eorum.

 

Unde Albertus conscribit :

Non est nisi una filiatio Christi, quia non est intellibile qualiter duae proprietates eiusdem rationis determinarent unam hypostasim, sicut nec in eodem homine sunt duae scientiae eiusdem rationis ; et si rei albae adveniat causa dealbationis, non faciet in ea albedinem aliam, sed priorem potest intendere, et facere quod ex alia causa insit ac habeatur quam prius. Praeterea, filiatio est proprietas constituens filium, et quidquid alterius rationis est in abstracto, est etiam alterius rationis in concreto. Nec propositio ista habet instantiam. Ergo si proprietas, nec vere ac proprie competens filiatio est alterius rationis, ergo et filius est alterius rationis ; sed filius unius rationis, et filius alterius rationis, sunt filii duo : sicque Christus esset filii duo : quod haereticum iudicatur.

Haec Albertus, qui alia multa contra illam opinionem inducit. Nam et humana Christi natura videretur dicenda filia Virginis, si in ipsa natura sit filiatio illa realis, cum forma denominet suum subiectum.

 

Udalricus quoque :

Veneramur, ait, in Christo duas nativitates, non duas filiationes : quia secundum Damascenum, filiatio non est naturae proprietas, sed personae. Proprietas etiam,et quodcumque accidens, non numeratur nisi numeratione sui subiecti, eo quod accidens magis sit aliquid entis quam ens, secundum Philosophum : propter quod nec per se numerabile dicitur. Hinc impossibile est duas proprietates eiusdem rationis, sive univoce, sive analogice, inesse eidem. Filiatio autem aeterna cum nostra filiatione eiusdem est rationis secundum analogiam.

Haec Udalricus.

 

Practerea Durandus has duas de Christi filiatione opiniones cum earum motivis hic recitat exquisite, et addit :

Est et tertia positio, inter illas medium tenens, ac dicens,quod filiatio dupliciter accipi potest : primo, ut relatio tantum ; secundo, ut proprietas personalis. Et primo modo est du-plex in Christo realis filiatio, non autem secundo modo. Ubicumque enim producens et productum in eumdem incidunt ordinem, et praesertim in idem secundum speciem, si unum refertur realiter, et reliquum. Christus autel secundum quod homo et Mater eius, eiusdem sunt speciei et ordinis. Ergo sicut Mater eius refertur ad ipsum reali maternitate, sic ipse ad illam filiatione reali. Verum cum in Christo non sit nisi una persona, non valet in eo consistere nisi una filiatio, prout filiatio est proprietas personalis, seu constitutiva personae.

Haec Durandus.

 

Cui obici potest, quod si filiatio humana ex propria ratione sit personalis proprietas, nec vere ac proprie competens nisi ei quod vere ac proprie nascitur, consideratio nostra non poterit impedire quin in Christo personam constituat. Ideo ista opinio non videtur nisi quaedam excogitatio parum aut nihil importans, quanquam qualibet harum trium opinionum satis apparenter queat defendi scholastice. Imo est et quarta opinio, quam defendit Guillelmus, quod nec in Creatore neque in creatura relatio sit quid reale, sed solum ens rationis ; quae tamen opinio super primum satis est reprobata.

 

Insuper Henricus primae positioni consentit, sicut et Thomas, additque aliqua. Nempe sic arguit : Videtur quod duae sint filiationes reales in Christo, una ad Patrem, alia ad Matrem : quia si Pater fuisset incarnatus, nova fuisset ei filiatio acquisita ex generatione temporali, ergo et Christo.

Ad quod respondet :

Non est simile, quia si Pater fuisset incarnatus, ex hoc persona eius aeterna filiationem realem non haberet, quia ex respectu ad temporale nil reale recipitur in aeterno : ideo relatio ad creaturam esset in ipso solum secundum rationem, quantum ad suppositum, quod in ipso aeternum est ; temporale vero in ipso et ab ipso assumptum, esset id ratione cuius referretur ad temporale, quod reali relatione referretur in ipsum. Si ergo Pater esset incarnatus, novam et realem filiationem haberet ratione humanae naturae a se assumptae, quoniam ipse esset terminus generationis temporalis, in quo alia non praecessit. In supposito autem Filii, cum sit ab aeterno, realis filiatio non advenit ratione incarnationis : sicut in patre carnali secundum filium generante, non oritur nova paternitas, primogenito eius vivente, quia relatio numerari non habet per naturam secundum quam est, quia nec est dispositio eius, sed secundum suppositum in quo est, cum et dispositio sit illius ut termini aut principii alicuius emanationis.

Haec Henricus.

 

Postremo, Scotus tenet quod in Christo sit realis filiatio duplex, quia (ut ait) filiatio est habitudo producti naturaliter, similis producenti, in natura intellectuali, et haec habitudo est duplex in eo.

 

Sed huius argumenti solutio patet ex praeinductis, praesertim ex dictis sancti Doctoris, dicentis quod in Christo bene esset duplex filiatio sicut et duplex nativitas, nisi aliunde in ipso speciale esset obstaculum, videlicet quod ipse ante nativitatem ex Virgine, est aeterna et subsistens persona, invariabilis, veram et realem habens filiationem aeternam ; nec assumpta natura multiplicat in eo personam : hinc ei non congruit nova et secunda filiatio realis, quae directe concernit personam  ; nec est simile de similitudine aut aequalitate, quae in qualitate seu quantitate fundantur.