Distinctio XXVI — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XXVI
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE SEXTAE
Declarato an in Christo fuit fides, nunc declaratur an in ipso fuit spes. Et circa hoc primo definit spem ; deinde ostendit qualiter differt a fide ; tertio, an fuit in ipso. Circa haec aliqui multa quaerunt de spe, utpote, an sit passio partis sensitivae, et de subiecto eius, ac consimilibus, quae tamen non videntur speculationis praesentis : idcirco de talibus non nisi breviter tangam, nam et super secundum, ubi tractatum est de potentiis animae, puto inde tractatum.
QUAESTIO UNICA
Itaque quaeritur : An in Christo spes exstitit.
Videtur quod sic, quia in littera dicitur, quod Christus speravit se tertio die resurrecturum, et pro sua resurrectione oravit.
Item in Psalmis frequenter fertur in eius persona : In te, Domine, speravi ; aut aliquid simile.
Rursus, quia Christus aliquo modo fuit viator et nondum fuit glorificatus in corpore.
Circa haec Bonaventura sciscitatur, an spes sit virtus gratuita. Et respondet :
Nomine spei potest intelligi affectio animae, prout philosophi dicunt et Sancti quatuor esse animae affectiones, puta : gaudium et dolorem, spem et timorem. Potest quoque nomine spei intelligi ipsa res exspectata, iuxta illud Pauli ad Titum : Exspectantes beatam spem et adventum gloriae. Item accipitur pro habitu qui dirigit motum affectumque animae in id quod exspectandum est seu sperandum. Atque hoc tertio modo spes non solum est virtus gratuita, imo et theologica, et gratuitarum virtutum sustentamentum et ancora. Virtus quidem gratuita et theologica est, quia in hoc quod facit animam exspectare ea quae sunt supra rationem et omnem aestimationem humanam, quae nobis liberalitas promisit divina, facit hominem omnino confidere ac inniti summae infinitaeque largitati : quemadmodum fides facit assentire primae veritati, et caritas facit adhaerere summae bonitati. Dum autem anima infinitae liberalitati Dei innititur propter se et super omnia, tunc rectificatur et super se elevatur, ideoque Deo accepta efficitur. Habitus ergo quo hoc fit, habet rationem virtutis gratuitae. Cumque anima ex se ipsa potens deficere et vacillare, innititur ei qui non potest deficere nec moveri, fundatur per spem quasi super firmam petram. Ideo spes non tantum est virtus gratuita, imo etiam gratuitarum virtutum sustentamentum et ancora. Sic vero accepta, non est passio nec in parte sensitiva. Quemadmodum etiam caritas intuetur ac cupit praemium increatum, ita et spes.
Secundo quaerit hic Doctor, an spes sit virtus speciei specialissimae. Respondet quod sic. Quod declarat sicut iam supra ostensum fuit de fide. Nam sicut veritas summa obiectum est fidei et ratio credendi cetera omnia, sic increata illa beatitudo et liberalitas infinita obiectum est spei formalisque ratio sperandi cetera cuncta quae ordinantur ad illam.
Tertio quaerit, an sit virtus cardinalis, an theologica. Et respondet, quod non est virtus moralis, et per consequens nec cardinalis, sed theologica. Quod patet ex eius obiecto et subiecto. Ex obiecto, quoniam sicut fides in credendo assentit Deo ut dictanti vera, sic spes innititur Deo ut promittenti magna. Hinc sicut obiectum fidei, quod habet rationem motivi, est quid increatum, videlicet veritas prima, ratione cuius dicitur virtus theologica, ita dicendum de spe. Idem patet ex parte subiecti : quia cum anima secundum suam superiorem partem ac faciem habeat per virtutes theologicas reformari, et spes sit una de virtutibus faciens ad hanc reformationem imaginis Dei in anima, constat quod theologica virtus exsistat. Hinc sicut in patria erunt tres dotes secundum animae vires, quarum una reformabit et consummabit vim rationalem, videlicet visio, alia concupiscibilem superiorem, puta dilectio, tertia irascibilem, utpote tentio ; sic in via oportet ponere theologicas tres virtutes, quibus dotes patriae correspondent. Sicque tres illae virtutes sunt in superiori animae parte, ut in subiecto : fides videlicet in intellectu, spes et caritas in voluntate.
Insuper quaerit, an spes possit esse informis et formata. Respondet :
Virtus spei potest esse informis, quoniam potest quis sperare vitam aeternam sine gratia gratum faciente. Quae spes aliquo modo virtus est, et animam perficit, atque ad vitam beatam inclinat, quamdam quoque stabilitatem ei largitur ne per desperationem succumbat. Ideo, sicut fides sine actu caritatis exstat informis, ita dicendum de spe. Et sicut fides informis fit caritate superveniente formata, realiter eadem permanens, ita et spes.
Si autem obicias, quod spes est certa exspectatio futurae felicitatis, ex gratia Dei meritisque proveniens, quod non competit nisi spei formatae per caritatem et gratiam ; respondendum, quod homo potest quadrupliciter exire in actum sperandi. Aut enim sperat habendo merita in proposito et in radice atque effectu seu opere, sicut vir iustus qui Deo diu servivit ; aut sperat habendo merita in proposito ac radice, non in effectu, ut qui gratiam suscepit et nondum usus est ea ; aut sperat habendo merita in proposito, non in radice neque effectu, sicut peccator qui proponit facere bona ; aut sperat non habendo merita in proposito, nec in effectu neque radice, ut male vivens nec se emendare proponens, et per solam Dei misericordiam salvari confidens, non attenta divina iustitia. Primus actus est spei formatae exercitatae ; secundus est actus fidei formatae infusae, non exercitatae ; tertius actus est spei informis ; quartus, praesumptionis. Cum igitur dicitur, quod spes procedit ex gratia et meritis, respondendum est, quod vel spes definitur ibi prout est virtus formata, et sic nulla obiectio est de spe informi ; aut si definitur ibi generaliter, intelligitur de meritis quae habentur in re aut in proposito. Sic quoque quod ait Magister, quod sperare sine meritis est praesumere, intelligitur, dum quis sperat sine meritis tam in re quam in proposito : quod non spectat ad spem informem, sed ad praesumptionem. Unde sicut habitus fidei potest esse informis, quoniam habet aliquam rectitudinem ac vigorem in hoc quod facit credere omnia credibilia, et infidelitatem atque errores fidei contrarios excludit, quod tamen esse et fieri potest sine gratia gratum faciente ; ita et spes, quoniam facit vitare praesumptionem ac desperationem, et exspectare cuncta speranda.
Si autem rursus obicias, quod spes ex propria ratione dicit tendentiam in Deum, et eam habet sibi annexam : ergo non valet esse informis, quia sic tendere est caritatis. Dicendum, quod tendentia duplex est : una plena, quae est cum caritate et gratia, quae est spei formatae ; alia semiplena, quemadmodum scriptum est de pigro : Vult et non vult piger. Et ista est spei informis, quae est virtus generaliter dicta, non virtus gratuita, sicut de fide praehabitum est.
Haec Bonaventura.
Qui itidem sciscitatur, an spes certitudinem habeat. Et apparet quod imo ex sua definitione, qua dicitur, Spes est certa exspectatio. In contrarium est, quod spes dicitur exspectatio futurae felicitatis ex gratia Dei et meritis propriis : nemo autem sine revelatione scit se esse in gratia et habere merita vitae aeternae, quae non habentur sine caritate.
Respondet :
Virtus spei in suo actu certitudinem habet. Cuiusmodi autem sit illa certitudo, difficile est proferre. Nam quidam dixerunt, quod certitudo spei non est propria sibi, nec alia a certitudine fidei : imo quod spes omnem certitudinem suam trahat a fide, sicut scientia in particulari a scientia in universali. Nempe, ut ex Augustino Magister refert in littera, per fidem credit homo omnes electos finaliter esse salvandos, et de hoc certitudinem habet ; per spem vero confidit se electum esse atque salvandum, sicque generalem illam certitudinem fidei appropriat et applicat sibi. Cumque non sit certitudo circa singularia nisi in quantum referuntur ad universale ; ideo non appropriat sibi certitudinem absolute, sed sub conditione, ita quod recte sperans, non sperat se omnino esse salvandum, sed sub hac conditione, si perseveraverit, etc. Sicque affirmant fidei certitudinem non differre a certitudine spei, nisi quoniam illa est in universali, ista in particulari ; illaque absoluta, ista conditionata. Verum ista responsio, etsi videatur probabilis, tamen non sufficit, cum super illud ad Romanos, Probatio operatur spem, dicat Glossa : Id est spei certitudinem. Spes ergo, ut ibi innuit Glossa, habet certitudinem propriam ; et aliter certificatur homo de obtinenda salute per fidem, aliter per spem. Imo, si solum differrent sicut scientia in universali a scientia in particulari, non essent virtutes distinctae ac habitus differentes, sed unus sub altero contineretur.
Hinc alii dicunt, spem propriam certitudinem possidere, eamque duplici differentia cognosci : primo, ex parte obiecti circa quod certitudo illa versatur ; secundo, ratione oppositi cui contrariatur. Fides enim et eius certitudo fertur super complexum credibile, ratione compositionis totalis : est namque circa verum, quod in compositione consistit, secundum Philosophum. Porro spes eiusque certitudo non est circa complexionem ratione totius, sed rei attributae : unde cum dico, Spero me habiturum vitam aeternam, non speratur hoc dictum totale, sed vita aeterna. Ratione quoque oppositi, quoniam certitudo fidei repugnat errori et dubitationi, certitudo spei repugnat diffidentiae et haesitationi. Quamvis autem istae duae certitudines sint diversae, in hoc tamen conveniunt, quod utraque est firmitas quaedam : nam fides firmat intellectum, ne discredat ; spes affectum, ne diffidat. Ex quibus oritur tertia differentia certitudinum harum, quia non solum differunt ratione obiecti atque oppositi, sed etiam ratione subiecti : quoniam una est circa intellectum, altera vero circa affectum. Certitudo etiam intellectus est duplex. Una, quae reddit intellectum potentem ad vincendum errorem, et ad excludendum dubitationem : et talis certitudo est viae. Alia certitudo est, quae statuit intellectum impossibilem ad errandum : quae certitudo est patriae. Consimiliter duplex est certitudo affectus. Nam quaedam sic firmat affectum, ut valeat diffidentiam superare ; alia eum sic firmat, ut nequaquam possit commoveri aut haesitare. Prima est spei in via, secunda tentionis in patria. Denique certitudo spei de gratia et de meritis, est certitudo non demonstrationis, sed coniecturae probabilis ; et est per bonae voluntatis confidentiam quam conscientiae puritas parit. Estque certitudo ista in voluntate, prout innititur Deo, qui est firmitas eius, non per respectum ad propriam vertibilitatem et defectuositatem. Rursus, certitudo haec spei in via est certitudine fidei minor.
Si autem obiciatur, quia si spes certitudinem habet, ergo falli non valet, sicut nec fidei certitudo : dicendum, quod sicut duplex est necessitas, utpote absoluta et conditionalis, ita duplex est certitudo ; certitudoque spei est certitudo conditionata. Nam certus est homo quod salvus erit, si perseveraverit in bonis.
Praeterea quaeritur, utrum spes oriatur ex meritis seu bonis operibus. Et quod sic, apparet ex eius definitione. Et respondendum, quod spes aliquando nominat habitum virtutis, aliquando actum, interdum statum, quandoque terminum seu obiectum. Cum ergo spes sit virtus theologica, certum est quod sit a Deo immediate infusa ; nec ortum habet ex actibus seu meritis secundum quod nominat habitum seu ipsam virtutem : imo sic actus boni oriuntur ex ipsa. Si autem sumatur pro actu, sic ortum habet ex habitu, imo etiam ex intuitu Praecedentium meritorum : quoniam nemo idonee sperat obtinere salutem, nisi per merita actionum praeteritarum, aut quas facere iam proponit. Sed prout dicit statum, sic ex meritis praecedentibus et concomitantibus habet ortum. Sicque accipitur ad Romanos, quo legitur : Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, id est spei certitudinem, secundum Glossam. Ad quam certitudinem pervenitur per opera, praesertim per tolerantiam tribulationum. Rursus, prout spes nominat terminum seu obiectum, sic quoque ortum habet ex praecedentibus meritis, in quantum res sperata obtinetur per merita : sicque Deus vocatur spes nostra, similiter praemium ipsum. Unde cum spes definitur esse certa exspectatio ex meritis, etc., accipitur pro actu aut pro habitu, cum respectu et comparatione ad actum.
Amplius quaeri potest, an spes praecedat caritatem ordine naturae vel econtra. Dicendum, quod si comparetur ipsa virtus seu habitus spei ad caritatem, sic simul sunt ; nec ordinem habent prioritatis, sed simul sunt, quoniam omnes virtutes gratuitae pariter infunduntur. Si vero loquamur de ipsis virtutibus seu habitibus per comparationem ad actum, sic unus actus, seu actus unius, ordinem habet ad alterum, quia disponit ad illum, et disponendo est quasi illius principium ac origo : ratione cuius originis est ibi et alius ordo et habitudo. Cumque actus spei disponat ad actum caritatis tanquam ad perfectionem ac spiritualis aedificii complementum (nemo etenim diligit aliquid bonum propter se et super omnia, nisi speret se perventurum ad illud) : hinc secundum ordinem naturae, actus spei actum caritatis praecedit. Nihilo minus actus spei ex caritate procedit imperialiter, quoniam caritas omnium virtutum actus imperat fieri, et imperative producit. Unde quod Magister affirmat, caritatem natura seu naturali ordine praecedere spem, intelligendum est, prout spes sumitur pro re sperata aut pro statu, non pro actu aut habitu. Vel Magister dicit hoc iuxta suam opinionem, qua putabat caritatem non esse habitum creatum, sed Spiritum Sanctum : quod non tenetur.
Postremo hic quaeritur, utrum spes sit in bonum sub ratione boni. Respondetur, quod quidam dixerunt obiectum spei esse bonum sub ratione futuri, non sub ratione boni. Dixerunt namque universas animae affectiones esse respectu boni aut mali, ita quod sicut gaudium est respectu boni praesentis, et dolor, qui est affectio ei contraria, respectu mali praesentis, sic spes sit respectu boni futuri, timor respectu mali futuri. Ratio autem eos movens ad istud, fuit quia dixerunt, quod duplex tantum sit obiectum in quod anima tendit : utpote verum, in quod tendit intellectus ; et bonum, in quod tendit affectus. Quae opinio quamvis aliquid probabilitatis videatur habere, non tamen est vera. Nec verum est quod non sit aliud obiectum virium animae nisi bonum aut malum, cum obiectum irascibilis potentiae sit arduum sive magnum. Rursus, quod dicit bonum sub ratione futuri esse motivum spei, non videtur : quoniam bonum sub ratione futuri desideratur ; desiderium autem non est spes, sed differentia quaedam amoris, atque ad caritatem desiderare spectat. Amplius, quod dicit timorem esse respectu futuri mali sub ratione mali, non est verum : quia contingit timere abstracta ratione mali, sicut timetur Deus in patria. Praeterea, si quando malum timetur, non timetur nisi quia excellens : si ergo affectio quae est timor, in suo obiecto plus respicit excellentiam quam malitiam sub ratione motivi, restat quod affectio ex opposito sibi correspondens, videlicet spes, respiciat bonum non sub ratione boni, sed magni seu ardui. Duplex quippe est actus spei, quorum unus est origo alterius : spes enim facit confidere, et faciendo confidere facit exspectare. Nullus autem recte confidens confidit aut innititur alicui nisi ei qui nec possit nec velit ei deficere ; et talis non est nisi is qui est potentissimus in virtute, et munificentissimus in liberalitate, puta qui excellentiam virtutis liberalitatisque habet : in quo dum quis spem suam posuerit, confidit se magna assecuturum ab ipso. Spei ergo obiectum, est magnum et arduum. Unde et Deus suis cultoribus magna, imo maxima bona promisit, puta se ipsum et sui ipsius beatificam fruitionem. Ideo Abrahae dixit : Noli timere, Abraham, ego protector tuus et merces tua magna nimis. Itaque, quamvis virtus theologica habeat idem materialiter pro obiecto et fine ; non tamen idem formaliter, quia interdum sub alia ratione est obiectum et finis, ut patet in fide et spe. Est enim Deus obiectum fidei sub ratione veri, et est finis fidei sub ratione boni. Et ita est de spe. Caritatis vero obiectum et finis est sub ratione boni. Hinc spes non habet beatitudinem pro obiecto, nisi in quantum beatitudo habet rationem magni et ardui.
Ex praedictis colligitur, quod spes subiective est in vi affectiva superiori, et proprie in irascibili, prout irascibilis ponitur pars potentiae affectivae superioris. Nempe ad irascibilem pertinet, non solum detestari mala culpae et perpeti mala poenae, sed etiam terribilia aggredi, ad magna quoque et ardua erigi. Insuper obiectum spei est bonum perfectum, aeternum et gloriosum. Hoc autem est duplex, puta creatum et inereatum ; et respectu utriusque est spes, principaliter tamen circa bonum increatum. Bonum vero creatum speratum, hoc est beatifica visio, dicitur bonum aeternum, id est perpetuum. Quamvis autem bonum illud increatum sit unum et simplicissimum, bonum quoque creatum speratum sit unum, utpote beatitudo ; nihilo minus pluraliter dicitur, Spes est virtus qua spiritualia et aeterna bona sperantur, quoniam bonum increatum cuncta bona et universas perfectiones per superexcellentiam comprehendit, et ipsa felicitas omnia bona inferiora suo modo includit.
Porro ex his patet solutio huius, an in Christo fuit spes. Ad quod cum Magistro dicendum, quod nec Christus habuit proprie dictam spem, nec animae beatae nec angeli sancti spem habent, cum spes proprie sit exspectatio praemii substantialis, quod omnes hi habent, et anima Christi a suae creationis exordio Deitatem vidit per speciem. Haec item exspectatio fidem habet annexam, quae (ut patuit) in Christo nunquam fuit. Fuit tamen in eo spes communiter sumpta pro quacumque exspectatione boni futuri, quia accidentale aliquod praemium et corporis glorificationem meruit et speravit. Et tale praemium animae beatae et angeli praestolantur. Exsistentes demum olim in limbo patrum habebant spem ; conformiter, qui tunc et qui nunc in purgatorio detinentur. Spes namque non evacuatur nec tollitur nisi per subsequens praemium, aut per contrarium vitium, hoc est per desperationem : quae cum sit in daemonibus ac damnatis, non habent spem proprie sumptam.
Et si obiciatur, quod spes spectat ad viam ; respondetur, quod exsistentes in limbo et purgatorio erant adhuc aliquo modo in via, in quantum nondum erant in patria. Et quamvis spes non sit nisi de futuro, desiderium tamen potest esse de bono praesenti ac habito, quatenus continuetur et sine fastidio possideatur, sicque ut ait Scriptura, angeli desiderant in Christum prospicere.
Haec Bonaventura.
Praeterea, Thomas ad istud respondendo, utrum spes sit virtus theologica :
Spes, inquit, ex propria ratione dicit extensionem appetitus in aliquod arduum quod non omnino excedit facultatem sperantis. Quae enim omnino excedunt et taliter apprehenduntur, desperationem pariunt magis quam spem. Unde, secundum quod inest alicui facultas in arduum, secundum hoc est inclinatio in ipso in illud. Cumque sit arduum aliquod quod naturalem hominis facultatem transcendit, ad quod tamen auxilio gratiae potest pertingere, utpote Deus in quantum est nostra obiectalis beatitudo, oportet quod ex aliquo dono supernaturali gratuito naturae superaddito, fiat in nobis inclinatio ad arduum illud : quod donum est virtus seu habitus spei. Quae cum Deum habeat pro obiecto, theologica virtus appellatur. Quam quidam in vi irascibili esse dicunt, dividentes appetitum rationis seu voluntatem per concupiscibilem et irascibilem. Sed quoniam omnes auctores, sive Sancti sive philosophi, ponunt concupiscibilem et irascibilem in appetitu sensitivo ; dicendum, quod subiectum spei est voluntas, non vis irascibilis : nisi voluntatem, in quantum habet actus consimiles viribus concupiscibilis et irascibilis, quis dividat in concupiscibilem et irascibilem, sicque in irascibili ponat spem. Sed tunc concupiscibilis et irascibilis in parte animae superiori non sunt diversae potentiae, sed nominant eamdem potentiam, utpote voluntatem, secundum actus diversos.
Verum his obici potest, quoniam exspectare videtur esse actus longanimitatis et etiam patientiae, iuxta illud Apostoli, Spe longanimes : et ita spes ab illis virtutibus non differret. Rursus, in arduum tendere est magnanimitatis : ergo spes est idem quod magnanimitas. Dicendum ad primum, quod exspectatio diversis virtutibus diversimode attribuitur. Exspectatio enim patientiae est exspectatio divini auxilii in periculis. Exspectatio autem longanimitatis est exspectatio divini auxilii in actionibus atque laboribus circa bonum arduum obtinendum. Sicque exspectare non est primus et proprius actus harum virtutum, sed convenit eis per participationem a spe, secundum quod virtutes posteriores a prioribus participant aliquid : quemadmodum virtutes morales participant actum prudentiae, ceterae quoque universae virtutes influentiam caritatis. Ad secundum, quod magnanimitas multum convenit cum spe ; sunt tamen distinctae virtutes, quia spes tendit in arduum supernaturale divinum, magnanimitas circa arduum in rebus humanis : idcirco non est virtus theologica, sed moralis.
Differt etiam spes a fide et caritate, sicut ostensum est.
Si vero quaeratur, an valeat esse informis : respondendum, quod amor et desiderium differunt in hoc quod amor importat quamdam convenientiam et connaturalitatem ad amatum : quae connaturalitas perficitur dum amatum aliquo modo habetur ; desiderium vero importat tendentiam in ipsum amabile nondum habitum. Hinc motus ipsius appetitus incipit in desiderio, et terminatur in amore completo : sicque desiderium est inchoatio quaedam amoris, imperfectusque amor. Sed quia primum habere rei, est secundum quod est in potentia, ita ut sit in facultate appetentis ; ideo primum quod amorem inducit, est facultas habendi rem desideratam : in qua facultate spes consistit. Unde amor rei distantis nondum habitae, spem praesupponit. Attamen, cum spes non sit nisi boni, et primus motus ipsius appetitus in bonum est desiderium : hinc spes praesupponit desiderium, estque media inter desiderium et amorem. Quod rationaliter accidit. Nam cum irascibilis sit propter concupiscibilem, actus ipsius irascibilis a concupiscibili incipit, et in concupiscibili terminatur. Amor namque et desiderium in concupiscibili subiectantur, spes vero in irascibili. Similis quoque est ordo ipsorum, prout in voluntate consistunt. Unde patet, quod actus fidei praecedit desiderium, quoniam omnis actus praesupponit actum cognitivae ; desiderium vero praecedit spem, spes autem amorem. Ideo, sicut fides potest esse informis, quoniam actus eius praecedit amorem, ita et spes.
Spes demum non praesupponit merita in actu, sed in proposito. Non enim aliquis sperat propter merita, quasi merita exsistentia actum spei producant ; sed quia per merita quae proponit, sperat ad beatitudinem pervenire. Sed nec fides nec spes est formata, nisi per caritatem perficiatur. Quod autem Augustinus perhibet, omnem affectionem ex amore procedere, intelligitur de amore valde communiter sumpto, non de caritate quae est amor infusus.
Praeterea quaeritur, an spes habeat certitudinem. Apparet quod non : quoniam certitudo spectat ad cognitionem, quia et dubitationi opponitur ; spes autem pertinet ad affectionem. In oppositum est, quod etiam, secundum Philosophum, virtus certior est omni arte. Spes quoque innititur summae largitati, quae nemini deficit : quemadmodum fides primae veritati, quae nullum fallit.
Dicendum, quod certitudo proprie dicitur firmitas adhaesionis virtutis cognitivae circa suum cognoscibile. Omnis autem motus et operatio cuiuscumque tendentis in aliquem finem, est ex cognitione aliqua dirigente vel coniuncta, ut in operantibus per voluntatem, aut remota, ut in agentibus per naturam. Cumque virtus operetur instar naturae, inclinando in finem determinatum, ideo dicitur certior arte, quemadmodum et natura, in quantum inclinat infallibiliter ex impressione primae causae : sicque certitudo convenit spei ; aliter tamen quam virtutibus aliis. Cum enim praesupponat facultatem perveniendi in finem, quae facultas est ex liberalitate divina, ac meritis per quae et ceterae virtutes in ultimum perveniunt finem : Hinc spei certitudo causatur ex liberalitate divina in finem nos ordinante atque movente, et item ex omnium aliarum inclinatione virtutum, et ex propria inclinatione. Ideo praeter certitudinem quam habet ut quaedam virtus, includit certitudinem quae est in aliis universis virtutibus, et ulterius certitudinem ordinationis divinae. Itaque, quamvis certitudo primo et principaliter sit in cognitione, tamen per similitudinem et participationem est in operibus naturae ac virtutis. Cumque certitudo cognitionis sit ex se ipsa, non fallit nec deficit. Certitudo autem naturae est ex alio ordinante ipsam naturam in finem, idcirco deficere potest per accidens : quoniam talis defectus non est ex principio directivo in finem, sed ex aliquo accidentaliter contingente, ut quod leve non ascendit, quia violenter impeditur. Et idem dicendum de spe. Cumque possit accidentale impedimentum obtinendi salutem speratam accidere, timor adiungitur spei. Itaque certitudo fidei et spei in quatuor differunt. Primo, quoniam certitudo fidei pertinet ad intellectum, certitudo spei ad affectum. Secundo, quia certitudo fidei nequit deficere, certitudo autem spei deficere potest per accidens. Tertio, quoniam certitudo fidei est de complexo, certitudo spei de incomplexo. Quarto, quoniam certitudini fidei opponitur dubitatio, certitudini spei diffidentia seu haesitatio.
Quaeritur nunc, an in Christo spes fuit. Dicendum, sicut iam patuit, quod non. Spes enim imperfectionem includit, puta absentiam felicitatis, et quia fundatur super aenigmaticam cognitionem, quae non fuit in Christo, sicut nec aliquid imperfectionis contrarium perfectioni animae.
Haec Thomas in Scripto.
Qui consequenter hic quaerit, an angeli et animae beatae habeant spem ; an exsistentes in limbo patrum habebant spem ; an exsistentes in purgatorio virtutem habeant spei. Ad quae omnia respondet sicut ex Bonaventura ostensum est.
Ad argumentum autem quo ita arguitur, Spes, quae differtur, affligit animam, sed exsistentes in limbo patrum non habebant afflictionem ; respondet : Dilatio gloriae non fecit patribus illis afflictionem in limbo, quia non erant afflictionis capaces. Vel aliter respondendum, quod spes quamvis ratione absentiae sperati causet afflictionem, tamen ratione certitudinis sibi adiunctae parit delectationem. Cumque certitudo illa in ipsis deficere non valebat, delectatio quae ex certitudine illa causabatur, absorbebat afflictiones quae ex sperati absentia contingere possent.
Insuper in secunda secundae, quaestione septimadecima, scribens, inquit :
Spes est virtus, quoniam virtus est quae habentem perficit, et opus eius bonum reddit, ut secundo dicitur Ethicorum. Ideo, ubicumque invenitur actus bonus, necesse est ut ex aliqua procedat virtute. Bonum autem in humanis actibus sumitur secundum quod propriam regulam seu mensuram attingit. Actuum vero humanorum duplex est regula seu mensura : una proxima et hominigena, scilicet ratio humana ; alia excedens et summa, scilicet Deus. Omnis igitur actus qui Deum aut rationem attingit, est bonus ; et talis est actus spei, cuius obiectum est bonum arduum, divinum, futurum, haberi possibile. Atque ut tertio Ethicorum habetur, dupliciter est nobis aliquid possibile : primo per nos ; secundo per alios. Unde secundum Philosophum, id dicimur posse quod possumus per amicos. Sicque in quantum speramus aliquid ut nobis possibile supernaturali auxilio Dei, sic spes nostra attingit Deum. Et virtus est cuius obiectum est beatitudo aeterna, ut dictum est. Infinitae etenim Dei virtuti proprium est, ad infinitum bonum perducere. Alia vero quae a Deo speramus ac petimus, ad hoc principale referuntur obiectum, suntque obiectum spei secundarium et minus principale, quemadmodum quaedam creata obiectum sunt fidei. Denique unus potest alteri felicitatem sperare, in quantum est ei unitus per amorem, habens eum sicut se ipsum.
Praeterea si quaeratur, an liceat sperare in homine, ut in Virgine gloriosa ; dicendum, sicut iam tactum est, quod non licet in aliqua creatura sperare tanquam in principali et primo spei obiecto, sed tanquam in obiecto secundario, in quantum creatura est nobis auxilium instrumentaleque medium pertingendi ad ultimum finem.
Spes quoque certitudinem habet ex parte obiecti, quoniam principaliter innititur omnipotentiae ac misericordiae Dei, non gratiae iam infusae. Certumque est, quod ex parte omnipotentiae ac pietatis divinae non erit defectus nostrae salutis. Unde ex parte subiecti incertitudinem spes sortitur, quia voluntas humana vertibilis est, multipliciter potens deficere ac perire.
Haec Thomas in Summa.
Petrus quoque definitionem spei declarans :
Describitur (ait) a Magistro spes, non ut est naturalis passio, sed theologica virtus, habitusque formatus. Habitus autem cognoscuntur per suos actus, et actus per obiecta. Describit igitur spem per proprium actum, qni est certitudinaliter exspectare ; per obiectum proprium, quod est futura beatitudo ; per dispositiones coadiuvantes ad dirigendum actum suum in suum obiectum : quarum una est consideratio divinae liberalitatis, quae nuncupatur hic gratia ; secunda est consideratio propriae servitutis qua Deo servivit vel servire proponit, quae nominatur hic meritum. Itaque per actum exspectationis distinguitur a timore ; per actum certitudinis, a desperatione ; per obiectum futurae beatitudinis, a spe passione ; per considerationem divinae gratiae, a temeritate, ne nimis confidat de se ; per considerationem meritorum, a praesumptione, ne nimis extendat divinae misericordiae sinum. Sicque sufficienter discernitur ac differt ab omni passione ac habitu qui videntur cum ipsa similitudinem quamdam habere. Habet quoque ex se certitudinem confidentiae absolutam. Quod autem in nobis certitudo illa est aliquo modo conditionalis, contingit ex statu subiecti : unde in beatissima Virgine et in patribus in limbo fuit sine conditione. Denique, cum spes sit de ultimo fine, et finis est regula dirigens in his quae sunt ad finem, ideo virtus theologica non solum dirigit in finem, sed in his quoque quae sunt ad finem. Hinc spes non tantum exspectat arduum inereatum, imo etiam sperat auxilium in aliis arduis, ad consequendum per ea arduum summum.
Intuendum etiam, quod triplex est certitudo potentiae cognitivae. Una est formalis adhaesio ad unam partem per causam, ut in scientia ; altera per effectum, ut in experientia et in scientia a posteriori ; tertia per signum, ut in coniectura. Determinatio quoque seu certitudo motivae seu affectivae potentiae similiter triplex est. Una est voluntaria inclinatio ad unam partem, quae est certitudo confidentiae. Secunda est inclinatio naturalis, quae est certitudo naturalis necessitatis. Tertia est quasi mixta : nam voluntaria est, sed per quemdam modum naturae, ut certitudo virtutis inclinantis voluntatem ad unum determinate. Spes vero cum sit virtus, certitudinem quamdam determinatae inclinationis habet cum aliis virtutibus communem ex genere ; sed cum sit ex propria ratione certa exspectatio, certitudinem quamdam propriam habet ex specie sua, quae est certitudo confidentiae. Quae confidentia ex duobus causatur : uno, ut prima causa, puta dictamine fidei in generali ; altero, ut proxima causa, utpote consideratione particularis gratiae ac meritorum. Hinc certitudo spei non est penitus absoluta, sed conditionata, consurgens ex gratiae ac meritorum suppositione. In confirmatis autem in bono et in bonis defunctis est certitudo spei absoluta etiam in particulari, si tamen sciant se confirmatos in gratia. Cumque spes illorum sit eadem specie cum spe nostra, constat quod conditio illa accidit spei ex statu sperantis, nec est de spei essentia.
Haec Petrus.
Concordat Richardus, qui etiam quaerit, an spes sit species specialissima. Et respondet quod imo. Species namque virtutis attenditur ex comparatione sui ad suum principale ac formale obiectum, quod in virtute spei est unicum, utpote arduum summum, sive accipiatur obiectum pro re primo principaliterque sperata, sive pro eo in quo principaliter est confidendum de obtinendo bonum speratum.
Haec Richardus.
Cui etiam videtur, sicut et Petro, quod concupiscibilis et irascibilis non sint ponendae in superiori et rationali animae parte, sed solum in sensitiva.
Denique Albertus super his scribit diffuse atque egregie ; consonantque scripta eius praehabitis, ac continentur in eis. Et dicit esse spem in irascibili. Quo innotescit, quod etiam in superiori parte animae fatetur concupiscibilem et irascibilem vires esse, et hoc iuxta sensum ex verbis Thomae inductum.
Durandus autem scribit hic quaedam a communi doctrina praehabita aliena, dicens spem differre a fide et caritate quia immediatum fidei ac caritatis obiectum est Deus, immediatum vero spei obiectum est beatitudo (ut ait) creata. Cuius contrarium satis patet ex dictis : sic enim non esset theologica virtus.
Praeterea Scotus :
In hac (ait) quaestione, utrum spes sit virtus theologica a fide et caritate distincta, fundamentum est auctoritas Apostoli, qui testatur : Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec. Cui innituntur Sancti, tractando de ista materia. Verum qui auctoritatem contemneret, diceret duas virtutes sufficere, sicut duae sunt vires superiores in anima, intellectus et voluntas ; per eamdem quoque virtutem potest anima desiderare bonum absens futurum, et praesens bonum diligere.
De isto multa prosequitur Scotus, tangendo qualiter posset per rationem defendi, non oportere ponere spem praeter fidem et caritatem, tanquam realiter ab illis distinctam : quod tamen ipse non admittit.
Sed ista argumentatio videtur inutilis, cum sit apertissime non solum contra praetacta verba Apostoli, sed contra quasi innumerabiles auctoritates Scripturae utriusque Testamenti, et concordem Ecclesiae universalis doctrinam. In quibus omnibus diversi actus, distinctae proprietates, variae attributiones adscribuntur fidei, spei et caritati, quarum etiam actus ab invicem sequestrantur. Nain alius credit, et non sperat ; alius quoque informiter credit ac sperat, nec diligit. Fides item et spes distinguuntur in subiecto, et iam multae differentiae inter eas sunt positae. Doctores etiam rationabiliter probant, quod indigemus his tribus virtutibus. Virtutes quippe theologicae, necessariae sunt et dantur ad ordinandum ac perducendum nos ad beatificum finem. Ad quod primo necessarium est praecognoscere finem illum. Et quamvis per fidem quis cognoscat, non tamen tendit in ipsum, nisi ipsum desideret. Cumque desiderium possit esse impossibilium, adhuc non tendit idonee in finem huiusmodi, nisi confidat se posse assequi ipsum, quod fit per spem. Quamvis quoque sic speret, non tamen potest finem illum attingere, nisi prae aliis cunctis diligat ipsum, quemadmodum finis praefertur plusque diligitur mediis.
Consequenter Scotus tangit positionem Henrici Quodlibeto octavo, quintadecima quaestione, quod spes a caritate distinguitur, quamvis perficiant eamdem potentiam, utpote voluntatem, quoniam spes est in irascibili, caritas in concupiscibili : quae distinguuntur non solum in appetitu sensitivo, sed etiam intellectivo, nam utrobique habent obiecta formaliter distincta. Contingit quoque irasci non solum ex sensitiva cognitione, sed item ex motu et zelo . appetitus intellectivi, iuxta illud : Irascimini et nolite peccare.
Deinde arguit contra ista :
Quia si irascibilis respicit bonum ut arduum, non maneret in patria, in qua difficultas nulla est cuicumque potentiae circa suum obiectum, sed iucunda prorsus facilitas. Tandem ponit propriam opinionem, dicendo : Caritas perficit voluntatem in quantum est affectata affectione iustitiae ; spes vero eamdem perficit voluntatem in quantum est affectata affectione commodi : sicque erunt distinctae virtutes non tantum ex actibus, qui sunt desiderare et amare, sed ex susceptivis, quae sunt voluntas in quantum habet affectionem commodi, et in quantum habet affectionem iustitiae. Ex obiectis autem non distinguuntur, quae sunt arduum et delectabile, sicut dicit praecedens opinio ; imo eadem omnino est ratio formalis utriusque obiecti.
Sed contra istam opinionem obicitur, quia non solum contradicit Henrico, sed communi doctrinae solidorum imo et famosissimorum doctorum, Alexandri, Thomae, Alberti, Bonaventurae, et aliorum frequenter praeallegatorum. Est etiam contra doctrinam Philosophi, asserentis quod habitus distinguuntur per obiecta. Imo apertissime falsum est, quod omnino eadem formalis ratio sit obiecti spei et obiecti caritatis : alioqui nec in via, nec in patria distinguerentur caritas et spes, remaneretque spes in patria quemadmodum caritas ; nec ratio ob quam dicunt Sancti in Christo non fuisse spem, consisteret vera.
Denique, ordine dignitatis caritas est prior iustitia, et caritas ipsa est forma et vita ac finis iustitiae. Ideo falsum est, quod caritas perficit voluntatem ut est affectata affectione iustitiae : imo iustitia non est Deo accepta, nisi in quantum caritate formata est et affectata. Atque ut in libro de Doctrina Christiana ac alibi sanctus asserit Augustinus, per tres virtutes theologicas, fidem, spem, caritatem, anima directe et immediate desponsatur Sponso aeterno.
Amplius, falsum censetur, quod spes perficit voluntatem in quantum affectata est ipsa voluntas affectione commodi. Affectio etenim commodi reflectit animam ad se ipsam, videlicet ad propriae commoditatis seu retributionis intuitum : sicque aliquo modo impedit, avertit ac retrahit mentem a plena ac pura, a sincera, simplicissima et perfecta conversione, transformatione et simplificatione atque absorptione in Deum ; in quem creata mens tanto perfectius puriusque convertitur, transformatur ac absorbetur, quanto minus ad se ipsam, ad propriam commoditatem, mercedem seu remunerationem intuetur ac vertitur. Imo ad sincerissimae caritatis spectat affectionem, mere et integre ferri in Creatorem absque omni affectu reciproco et reflexo. Nempe reflecti ad proprium commodum, mercenarium est, aut aliquid mercenariae proprietatis participat. Itaque spes perficit voluntatem, in quantum voluntas ex sua natura et dispositione extensibilis seu protensibilis est in summum et excellentissimum arduum, finaliter beatificativum, nondum adeptum et possibile obtineri ; in quod superbeatissimum obiectum spes tendit ac erigit mentem, non principaliter intuitu commodi, sed ut pure, plene immobiliterque conquiescat in illo, ipsoque fruens, totaliter transformetur ac immobilitetur in ipso : quod aliter fieri nequit, nisi beatificetur immediate in eo.
Nec ex his consequens est, quod vis irascibilis non perseveret in patria : quia ad hoc quod ibi permaneat, non oportet quod eumdem habeat modum agendi quem habet in via, sicut et timor filialis manet ibidem, quamvis non secundum omnem actum eumdem, neque secundum eumdem agendi modum. Verumtamen opinio est Henrici, quod concupiscibilis et irascibilis proprie sint in appetitu intellectivo, et quod realiter ibi ab invicem distinguantur, ita quod concupiscibilis est ibi vis principalis, et quod irascibilis est quaedam vis ipsius concupiscibilis, tanquam defensatrix, custos et propugnatrix ipsius. Attamen cum intellectivus appetitus sit vis inorganica, appetitus autem sensitivus vis organica, fatetur quod concupiscibilis et irascibilis non differunt tam multum in parte intellectiva sicut in sensitiva. Quae opinio a communi doctorum traditione est aliena, et contra eam ac eius motiva Scotus multipliciter arguit. Unde in hoc ei et communi doctrinae magis consentio. Cumque Philosophus libro de Anima expresse testetur, quod concupiscibilis et irascibilis pertinent ad rationale per participationem, hoc est, ad partem sensitivam, non videntur proprie poni in parte intellectiva, sed per similitudinem quamdam. Tamen de usu terminorum non est immoderanter disceptandum.
Postremo, de his diffuse scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro ; cuius scripta in praetactis sententialiter continentur. Qui etiam quaerit, an spes sit mercenaria. Videtur quod sic, cum sit exspectatio praemii. Respondet : Duplex est mercimonia. Una, qua lucrum quaeritur temporale, ut ille qui servit Deo propter temporalia tantum, aut principaliter ; et talis mercimonia est peccatum, quoniam Deum ponit viam, non terminum, et utitur Deo, ac fruitur creatura. De taliter mercenario dicitur in Evangelio : Mercenarius vidit lupum venientem, et fugit. Alius est mercenarius spiritualiter, qui Deo obsequitur propter regnum caelorum : quod non est peccatum, quoniam mercenarius talis quaerit utilitatem suam in Deo.
Haec Antisiodorensis.
Verumtamen etiam spiritualia dona tam gratiae quam gloriae, sunt ad Deum finaliter referenda. Imo cultor Dei sincerus et amator perfectus, se ipsum et cuncta quae habet, quaerit, desiderat, ad Deum plenarie refert, ita quod nec sui ipsius beatificationem, spiritualem ditationem, finalem salutem quaerit, intendit, affectat, nisi in Deo, secundum Deum, et propter Deum, ut scilicet totus ac totaliter illi inhaereat, adhaereat, atque in ipso immobiliter contentetur, ipsum totis viribus incessabiliter venerans, laudans, intuens, diligens et amplectens.
