Tractatus XVII — Livre IV — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre IV
TRACTATUS SEPTIMUS DECIMUS
[DE MATRIMONIO]
DE SACRAMENTIS CONSERVATIVIS GRATIE
Dicto de sacramentis collativis gratie, dicendum est de sacramentis conservativis gratie, scilicet de matrimonio, per quod conservatur gratia. Est enim sicut medicina preservativa, quia preservat a lapsu, sicut dictum est supra.
Circa matrimonium primo videndum est quid sit matrimonium, et de institutione matrimonii.
Secundo de causis matrimonii.
Tertio utrum matrimonium sit de iure naturali, et si est, qualiter sit.
Quarto de bonis matrimonii.
Quinto de impedimentis matrimonii.
Caput I
[Quid sit matrimonium.]
Matrimonium sic describitur. Matrimonium est legitima coniunctio maris et femine, individuam vite consuetudinem retinens. Legitima dicitur quantum ad personas legitimas ad contrahendum. Que autem persone legitime sunt ad contrahendum, inferius patebit ; et quia legitime coniunguntur frater et soror, filius et mater quantum ad cohabitationem, propter hoc additur : individuam vite consuetudinem retinens, id est retinendam exigens quantum in se est. Hoc autem dicitur, quia matrimonium non semper retinet individuam vite consuetudinem, sicut in matrimonio infidelium. Contumelia enim creatoris solvit matrimonium ; tale enim matrimonium non est ratum.
Item, hoc dicitur propter matrimonium spirituale, quia ante carnalem copulam licet alterum coniugum transire ad religionem, et solvitur matrimonium ; sed quamdiu durat matrimonium, individuam vite consuetudinem retinet. Unde quantum in se est, semper retinendum exigit.
Cum autem matrimonium sit coniunctio maris et femine, et ibi sint due coniunctiones, que sunt relatio et correlatio, maritus enim dicitur uxoris maritus, et uxor mariti uxor queritur an utraque illarum coniunctionum per se sit matrimonium, an ille due simul accepte, ita quod neutra. Si utraque per se, ergo ibi sunt duo matrimonia ; ergo duo sacramenta. Si ille due pariter accepte, ita quod neutra, ergo secundum hoc vir non est per matrimonium coniunctus cum femina, nec e converso ; hoc autem falsum.
Ad hoc dicimus, sicut dictum est in sacramento eucharistie, quod duo sunt in subiecto, sed unum sunt in effectu et significatione. In effectu unum, quia ille due coniunctiones efficiunt carnem unam. In significatione unum sunt, quia unionem significant Christi et ecclesie, sicut dicit Apostolus, ad Ephesios, V : Matrimonium magnum sacramentum in Christo et ecclesia. Unde sicut forma panis et forma vini sunt unum sacramentum ab unitate significati et effectus, ita ille due coniunctiones sunt unum matrimonium et unum sacramentum ab unitate significati et effectus.
Institutum autem fuit matrimonium in paradiso. Inmisit enim Deus soporem in Adam, et tulit unam de costis eius, et edificavit illam costam in mulierem, et in illo sopore interfuit Adam celesti curie, et multa futura ei revelata sunt, et cum evigilasset, dixit spiritu prophetico : Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori sue, et erunt duo in carne una. Institutum autem fuit matrimonium quasi in duplici paradiso, scilicet in paradiso terrestri, in quo fuit Adam, et in paradiso celesti ad qu[em] raptus fuit Adam in illo sopore.
Institutum autem postea fuit a Domino dicente, Genesis, I : Crescite et multiplicamini. Essent autem, ut dicit Augustinus, nuptie honorabiles et thorus immaculatus in paradiso, nisi fuissent peccata. Honorabiles generali honore, quia generarentur homines ad cultum Dei, et speciali honore, quo Adam et Eva sunt principium tocius humani generis. Thorus immaculatus esset, quia sine omni p[r]urigine carnis, sine omni libidine, sine omni inconvenienti cohirent.
Set questio est, utrum esset ibi delectatio carnis. Probatur quod sic, quia Abraham et alii sancti patres, quando cognoscebant uxores, delectabantur, vellent nollent. Ergo delectatio non erat voluntaria ; ergo erat naturalis. Sed eadem natura erat ante peccatum que nunc est ; ergo et ante peccatum esset in illo opere delectatio.
Preterea, ibi esset coniunctio convenientis cum convenienti ; ergo delectatio, sicut delectatur visus in videndo viride. Sed si ibi esset delectatio, sicut modo est, ergo libido ; et ita peccatum, quod est inconveniens.
Et ad hoc dicimus quod ibi esset delectatio, sed sciendum quod duplex est concupiscibilis in homine. Concupiscibilis brntalis, que non concupiscit nisi sensibilia ; et concupiscibilis humana, que concupiscit omnia tam sensibilia quam intelligibilia, tam bona quam mala. Huiusmodi concupiscentiam rationalem habent angeli. Secundum concupiscibilem brutalem non est virtus nec vicium, et securidum illam delectaretur Adam ante peccatum in opere coniugali, nec peccaret. Habebant enim corpus animale indigens alimonia ciborum. Unde et delectationem haberet secundum sensum, et non peccaret ; sed non sequitur : Ibi est delectatio ; ergo libido. Libido enim est motus ad delectationem illicitam.
Caput II
De causis matrimonii.
Secundo capitula dicendum est de causis matrimonii, quarum quedam sunt finales, quedam materiales, quedam formales, quedam efficientes. Finalium quedam sunt necessarie, quedam utiles. Necessarie sunt prolis procreatio et fornicationis evitatio. Secundum prolis procreationem dicitur matrimonium institutum ad officium ; secundum fornicationis evitationem dicitur institutum ad remedium. Et ante statum culpe institutum est tantum ad officium ; in statu culpe ad officium et remedium. Cause finales utiles sunt caritatis dilatatio, inimicorum reconciliatio, bellorum sedatio, regnorum pacificatio et huiusmodi.
Cause materiales sunt legitime persane. In solis legitimis habet esse matrimonium. Legitime vero persone sunt que nullo modo prohibentur contrahere.
Formales cause sunt sollempnitas que exibetur in matrimonio, sicut quod fit in facie ecclesie et quod benedicantur sponsus et sponsa. Hoc enim faciunt ad decorem matrimonii.
Efficiens autem causa mat[rimonii] est consensus per verba de presenti expressus vel equipollens, sicut per signa, quia inter absentes potest esse matrimonium. Sed de isto consensu, qui est causa efficiens matrimonii, multipliciter obicitur. Et de illo consensu primo qui est mortale peccatum. Aliquis enim contrahit cum alia, ut fiat dives propter hoc solum, vel ut expleat libidinem suam.
Secundo, cum plures sint consensus, queritur quis eorum sit proprie efficiens causa matrimonii.
Questio I
[De consensu qui est mortale peccatum]
Circa primum proceditur sic. Iste contrahit cum ista, ut dives sit, vel ut expellat libidinem suam ; et ita ex cupiditate vel libidine est ille consensus matrimonialis. Sed si arbor mala, et fructus malus. Ergo cum cupiditas vel libido sit peccatum mortale, consensus ille s est peccatum mortale. Sed ille consensus est proprie causa efficiens matrimonii ; ergo mortale peccatum in talibus est proprie causa efficiens matrimonii ; ergo malum est causa boni proprie, cum omne matrimonium sit bonum. Hoc autem est contra beatum Dionisium, [qui] dicit quod malum non est factivum bonorum.
Item, contra illos qui dicunt quod mala actio non est a Deo, ille consensus proprie causa est boni, scilicet matrimonii ; ergo est proprie bonus, quia mala arbor non potest bonos fructus facere.
Item, si iste consensus nullo modo est bonus, ergo nullo modo Deus causa est illius efficiens ; ergo Deus non est proprie causa efficiens huius matrimonii, nec finalis, nec materialis, nec formalis ; hoc certum est ; ergo nullo modo est causa huius matrimonii.
Contra. Matrimonium est sanctum et bonum ; ergo Deus est causa illius.
Ad hoc dicimus quod, licet iste consensus sit peccatum mortale, tamen proprie est causa efficiens matrimonii, non in quantum malus, sed in quantum bonus et in quantum a Deo est. Dicimus enim quod omnis actio, in quantum actio, bona est, et est a Deo. Et quod beatus Dionisius dicit, sic est intelligendum : malum non est factivum boni, in quantum malum ; sed per bonum quod habet in se annexum, est factivum boni, sicut patet in cupiditate, que mala est, et tamen multa bona habet annexa, sicut negociationem et similia, que valde necessaria sunt hominibus. Qui autem dicunt quod mala actio est ab homine vel a diabolo, difficile est eis respondere.
Questio II
Quis consensus sit causa efficiens matrimonii.
Queritur postea quis consensus sit causa efficiens matrimonii : aut consensus ad cohabitandum perpetuo, aut consensus in carnalem copulam. Si consensus ad cohabitandum, ergo matrimonium potest esse inter matrem et filium. Possunt enim consentire ad cohabitandum perpetuo. Si consensus in carnalem copulam, ergo non fuit matrimonium inter beatam Virginem et Ioseph, quia beata Virgo non consensit in carnalem copulam. Unde in evangelio Luce, I : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? id est, me non cognituram propono. Emiserat ergo votum virginitatis ; et ita non consensit in carnalem copulam.
Si dicatur quod votum illud revocatum fuit per matrimonium, contra. Virginitas potest cum matrimonio manere. Mansit enim in beata Virgine. Ergo non fuit necesse revocari votum virginitatis per matrimonium.
Item, probatur quod beata Virgo consensit in carnalem copulam, quia dicit beatus Augustinus quod beata Virgo committens virginitatem suam Deo consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, set divine dispositioni obediendo. Ergo ex obediencia divine dispositionis consensit in carnalem copulam.
Sed secundum hoc videtur quod non sit plenissime virgo sive virgo virginum. Plenius est enim virgo illa que integra est corpore et integra mente, que nullo modo consensit in corruptionem carnis, quam illa que est virgo corpore et consentit in carnalem copulam. Quantum enim in se est, corrupta est iam, et de tali dubium est an ei debeatur aureola. Cum ergo beata Virgo consenserit in carnalem copulam, non fuit plenissime virgo ; quod nephas est dicere.
Item, dicit Ieronimus quod voventibus virginitatem non solum nubere, set etiam velle nubere dampnabile est ; ergo peccavit mortaliter beata Virgo in hoc quod voluit nubere, cum prius vovisset virginitatem ; et hoc inconveniens.
Solutio. Ad primum dicimus quod nec consensus ad cohabitandum nec consensus in carnalem copulam est causa efficiens matrimonii, set consensus in coniugalem copulam ; et coniugalis copula multa comprehendit, scilicet cohabitationem, et carnalem copulam, et mutuum obsequium, et mutuam potestatem sui corporis, quia vir non habet potestatem sui corporis, set mulier, nec e converso.
Ad aliud quod obicitur de beata Virgine dicunt quidam quod consensit in carnalem copulam sub conditione : Si Deus vellet. Sed hoc nichil esse videtur, quia illud non querebatur ab ea ; unde non erat necesse quod in hoc consentiret, nec absolute nec sub conditione. Alii dicunt quod consensit in carnalem copulam, id est coniugalem. Set hec expositio valde extranea est ; et propter hoc dicimus quod consensit in coniugalem copulam, que generaliter comprehendit illa quatuor que dicta sunt. Et quod dicit Augustinus, quod [c]onsensit in carnalem copulam, verum est in universali. Sicut enim est scire in universali, ita et consentire in universali. Concedimus tamen quod prompta fuit obedire Deo, si precepisset cohitum coniugalem. In hoc enim non fiebat aliquod preiudicium virginitati sue vel dignitati virginitatis sue vel voto. Illud autem quod dicit beatus Ieronimus, intelligendum est de illis que post votum virginitatis consenserunt absolute in carnalem copulam et voluerunt fieri matres. Unde non habet locum in beata Virgine.
Sciendum autem quod inspiratione Spiritus Sancti beata Virgo vovit votum virginitatis, ad quam sequitur sterilitas, quia sine inspiratione divina non subiceret se maledicto legis. In lege enim sterilis erat maledicta maledictione pene, scilicet obprobrii.
Obicitur etiam postea de hoc quod dicitur, quod consensus expressus per verba de presenti est causa matrimonii efficiens. Dicit enim Alexander in quadam decretali quod ante carnalem copulam licet alteri coniugum ad religionem transire. Ponatur ergo quod alter intret claustrum ; videtur quod peccet mortaliter, quia consentit per verba de presenti in istam ; ergo matrimonium est inter illos. Sed dixit Dominus in evangelio Mathei, XIX : Quod Deus coniunxit, homo non separet. Sed iste separat quod Deus coniunxit ; ergo peccat mortaliter. Vel si tenet matrimonium, ergo potest exire de claustro et redire ad coniugem.
Item, videtur quod Alexander papa peccavit. Minuit enim preceptum Domini vel coartavit, quod non licet ei facere, quia non potest mutare precepta legis et evangelii. Non enim est docens sicut potestatem habens. Solus enim Deus est docens sicut potestatem habens ; ergo peccavit constituendo illam decretalem.
Item, matrimonium significat coniunctionem Christi et ecclesie. Set coniunctio Christi et ecclesie est inseparabilis, quia dicit Dominus, Mathei, [XXVIII] : Vobiscum sunt usque ad consummationem seculi. Ergo matrimonium est indissolubile ; ergo non dissolvitur matrimonium, si iste intret religionem.
Item, post carnalem copulam non licet isti intrare religionem, et hoc propter vinculum matrimonii. Set idem est matrimonium ante carnalem copulam et post ; ergo ante carnalem copulam non licet alteri coniugum intrare religionem.
Solutio. Ad hoc dicimus quod matrimonium significat simpliciter coniunctionem Christi et ecclesie. In quantum vero matrimonium spirituale est ante carnalem copulam, significat coniunctionem Christi [et] ad fidelem animam ; in quantum vero consumpmatum per carnalem copulam, significat unionem filii Dei ad humanam naturam. Hec autem est indissolubilis, quia dicit auctoritas : Sit anathema, qui dicit Deum deposuisse hominem quem assumpsit. Et propter hoc matrimonium consumpmatum per carnalem copulam indissolubile est nisi per mortemcorporalem. Quia vero coniunctio Christi ad fidelem animam dissolubilis est, propter hoc matrimonium quod tantum iniciatum est et spirituale, dissolubile est. Licet autem coniunctio Christi et ecclesie indissolubilis sit simpliciter, tamen dissolubilis est quantum ad particulares coniunctiones.
Item, sicut matrimonium corporale sive consumpmatum per camalem copulam dissolvitur per mortem corporalem, sic matrimonium spirituale quod est ante carnalem copulam dissolvitur per mortem spiritualem, scilicet cum alter coniugum transit ad religionem. Tunc enim moritur mundo ; et hoc est mors spiritualis.
Ad primo obiectum dicimus quod ille non peccat intrando claustrum ante carnalem copulam, nec separat quos Deus coniunxit ; sed mors spiritualis separat.
Ad secundo obiectum dicimus quod Alexander papa non mutavit preceptum Domini, nec coartavit, sed quod ius est declaravit. Magis enim tenetur Deo quam homini. Et hoc habuit a Domino, qui, ut dicit Ieronimus, revocavit beatum Iohannem evangelistam a nupciis ad frugem melioris vite.
Ad tercio obiectum dicimus quod quedam coniunctio Christi et ecclesie, scilicet illa que est ad fidelem animam, dissolubilis est, ut dictum est ; et sic non procedit obiectio.
Ad quartum dicimus quod, licet idem sit matrimonium ante carnalem copulam et post, tamen ante est tantum iniciatum et spirituale, post consumpmatum et corporale ; et propter hoc non dissolvitur nisi per mortem corporalem.
Item, cum aliquis consentit in aliqu[a]m et e converso, et consensus ille exprimitur per verba de futuro hoc modo : ego accipiam te in meam, et ego te in meum, si postea carnalis copula sequitur, iudicat ecclesia post carnalem copulam esse matrimonium verum inter illos.
Sed videtur quod non sit ibi matrimonium inter illos, quia non est ibi consensus per verba de presenti expressus, qui solus est causa matrimonii ; ergo ibi non est matrimonium.
Item, huiusmodi carnalis coniunctio sepius [fit] causa libidinis explende, ita quod nullus consensus matrimonialis est ibi ; ergo ibi non est matrimonium ; et ecclesia iudicat ibi esse matrimonium ; ergo decipitur ; ergo errat ; et hoc est inconveniens.
Et ad hoc dicimus quod, cum vir et mulier contrahunt sponsalia, dicendo : Accipiam te in meum, et accipiam te in meam, et bona intentione hec dicunt, eorum est determinare de futuro, in quo primum erit matrimonium, et carnalis cohitus sequens intelligitur de termino illius futuri. Unde ibi est per equipollenciam consensus expressus per verba de presenti. Factum est enim presens quod prius futurum erat.
Ad secundum dicimus quod, licet inter tales non sit matrimonium, ecclesia tamen iudicat ibi esse matrimonium. Supponit enim quod bona intentione contraxerunt sponsalia. Non enim potest iudicare de occultis, nec errat ecclesia, immo scit quod forte est ibi matrimonium, forte non ; sed compellit eos esse simul, ne dissipetur matrimonium, sicut inter illos iudicat esse matrimonium, qui dicunt : Accipio te in meam, accipio te in meum. Tamen forte non est ibi matrimonium, quia non consenciunt mentaliter, sed tantum proferunt verba.
Caput III
Utrum matrimonium sit de iure naturali.
Tertio querltur utrum matrimonium sit de iure naturali. Circa quod capitulum primo querendum est utrum antiqui patres qui habuerunt simul plures uxores peccaverunt.
Secundo qualiter matrimonium sit de iure naturali.
Tertio qualiter simplex fornicatio sit peccatum mortale, et qualiter sit contra ius naturale.
Questio I
[Utrum antiqui patres qui habuerunt simul plures uxores peccaverunt.]
Circa primum sic obicitur. Dicit Augustinus super Genesim : Obici[u]ntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, peccatum non erat. [Ergo secundum hoc ante morem peccatum erat] ; ergo erat contra aliquod preceptum. Sed tunc non fuit aliqua lex nisi naturalis. Ergo habere plures erat contra ius naturale. Sed mos sive consuetudo non potest contra ius naturale ; ergo quando mos etiam erat, peccatum erat habere plures uxores.
Item, dicit Augustinus quod habere plures non erat contra preceptum ; ergo nec erat contra legem aliquam ; ergo non erat peccatum nec ante morem, nec post.
Item, culpatur Lamech, Genesis, III, qui primus introduxit bigamiam, et non culpatur nisi pro peccato ; ergo peccatum fuit habere plures ; ergo peccaverunt antiqui patres, quia habuerunt plures.
Item, habere plures secundum se aut est malum, aut non. Si non, ergo modo non est malum ; et hoc falsum. Si est malum secundum se, ergo semper fuit malum, ergo peccatum ; ergo semper peccaverunt antiqui patres, quia habuerunt plures.
Item, dicit Apostolus, I ad Corinthios, VI[I], quod vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, nec e converso. Ergo Iacob non habuit potestatem corporis sui, sed Lia ; ergo quandocumque petebat Lia debitum Iacob, tenebatur ei reddere. Similiter quandocumque Rachel petebat debitum, lacob tenebatur ei reddere ; ergo si simul ambo peti[i]ssent debitum, simul utrique tenebatur reddere ; ergo fuisset perplexus ; et hoc est inconveniens ; ergo peccatum fuit ei habere plures. Ad idem facit hec auctoritas Apostoli, I ad Corinthios, VII : Nolite fraudari invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et iterum : Revertimini in idipsum. Forte dicet ad hoc, quod ex dispensatione Domini licuit antiquis patribus habere plures. Set probatur quod non, quia dictum est de rege Israel, Deuteronomio, XV : Non habebit uxores plurimas, que alliciant animam eius. Ergo permissum est secundum legem habere plures, dummodo non alliciant animam viri. Ergo non fuit necessaria dispensatio Domini ad habendas plures uxores.
Solutio. Ad predicta dicimus sine preiuditio melioris sententie quod de iure naturali est unicam esse unici ; et Dominus dispensavit secundum exigenciam temporis quod tunc erat cum antiquis patribus, quia plures simul habuerunt. Dispensavit autem quatuor de causis. Prima est propter multitudinem cultus Dei, quia in tempore Abrahe, Isaac et lacob pauci erant cultores Dei. Fere enim totus mundus idolatrie subiacebat.
Secunda est propter moderanciam, sicut dicit Augustinus : Quando mos erat, peccatum non erat, ut mos dicatur non solum propter consuetudinem, sed propter moderamen et temperanciam. Moderate enim et temperate appetebant antiqui patres cohitum, quia solum propter procreationem prolis ad cultum Dei.
Tercia causa est propter figuram. Modo enim Christus sponsus est ecclesie fidelium, ex qua proprie generat, tanquam ex re beata sponsa sua sicut Abraham ex libera ; et ecclesie mercenariorum, ex qua generat filios tanquam ex ancilla, sicut Abraham ex Agar. Unde Apostolus : Sive per occasionem sive per veritatem annuntietur Christus, et in hoc gaudeo ; sed gaudebo, quia sepe per mercenarium generantur filii spirituales Deo ; et in figura huiusmodi habuit Abraham simul plures : Sarram, que significat ecclesiam fidelium virorum, et ancillam Agar, que significat ecclesiam mercenariorum. Similiter Christus ad similitudinem Iacob sponsus est ecclesie quadruplicis, scilicet ecclesie virorum contemplativorum, et ecclesie virorum activorum ; et est sponsus ecclesie mercenariorum contemplativorum, et est sponsus ecclesie mercenariorum activorum. Sicut enim sunt boni contemplativi, sic sunt et mercenarii contemplativi. Unde in evangelio Luce, XV : Duo erunt in lecto uno : unus assumetur, alter relinquetur ; et est sponsus ecclesie mercenariorum activorum. Ad hoc figurandum habuit Iacob quatuor uxores : duas liberas et duas ancillas. Due libere significant duas ecclesias virorum activorum et. virorum contemplativorum ; due ancille significant ecclesias mercenariorum activorum et mercenariorum contemplativorum. Quia vero Christus sponsus est multarum ecclesiarum et particularium, in figura huius habuit David plures uxores, et Salomon similiter. Unde in Cantico, VI : Sexaginta sunt regine et octoginta concubine, et adolescentularum non est numerus.
Quarta causa est instructio hominum. Naturalis enim ratio dictat viro quod, sicut vir non vult quod mulier dividat carnem suam cum alio viro, ita ipse non debet dividere carnem suam cum alia nisi de auctoritate Dei, cui magis debet vir obedire quam mulieri. Per hoc quod plures habet, instruitur homo quod magis debet Deo obedire quam uxori. Istis ergo quatuor de causis dispensabit Deus cum antiquis patribus qui plures uxores habuerunt ; unde non peccaverunt.
Ad primum ergo dicimus quod, cum dicitur : Quando mos erat, peccatum non erat, non notatur causa ibi, sed tempus in quo peccatum non erat ; causa enim propter quam peccatum non erat] fuit dispensatio divina.
Ad secundum dicimus quod habere plures dicitur non fuisse contra preceptum, quia Dominus dispensaverat et iam temperaverat preceptum illud, qilod unica esset unici. Vel dicitur non fuisse contra preceptum, quia non fuit contra precepti mentem, quia de intentione precepti fuit, quod sicut mulier non debet dividere carnem suam cum multis viris, ita nec vir cum multis mulieribus, nisi auctoritate superioris, scilicet Dei. Unde, quia ex dispensatione Dei habuerunt plures, non fuit hoc contra intentionem precepti.
Ad tercium dicimus quod Lamech peccavit, quia non fuit dispensa tum cum eo, quia ex libidine introduxit bigamiam.
Ad quartum, obiectum dicimus quod habere plures uxores non est malum secundum se, set est malum in se, sicut occidere. Unde sicut occidere ex causa meritorium est, ita habere plures aliquando meritorium fuit ex causa.
Ad quintum dicimus quod quando unus habuit plures, nulla illarum habuit pleriam potestatem corporis viri. Unde si simul peterent debitum, non erat perplexus. Potuit enim ex causa rationali alteri reddere et alteri negare. Unde Lia emit a Rachel concubitum cum viro suo per unam noctem pro [mandragoris] filii sui.
Ad ultimum dicimus quod non fuit simpliciter licitum secundum legem regem habere plures, sed ex dispensatione.
Questio II
Utrum unicam esse unius sit de iure naturali.
Secundo capitulo querltur utrum unicam esse unius sit de iure naturali. Probatur quod sic, quia naturalis ratio dictat : Ne facias alii quod tibi non vis fieri – Tobie III. Sed vir non vult quod mulier dividat carnem suam cum multis ; ergo nec ipse debet dividere carnem suam cum multis mulieribus. In hoc enim pares sunt vir et mulier, sicut dicit Dominus in Genesi, II : Faciamus ei adiutorium simile sibi. Et in hoc etiam consistit fides, que est unum de bonis matrimonii ; ergo naturalis ratio dictat unam esse unius ; ergo est de iure naturali.
[Item, indirecte sic. Si non est de iure naturali,] ergo de iure positivo ; ergo antequam esset institutum ius positivum, non erat peccatum habere plures uxores ; ergo nec peccavit Lamech habendo plures. Quare ergo culpatur ? Si dicatur quod predicatum erat non habere plures, hoc non videtur, ex quo nondum erat peccatum. Quare ergo predicatur, ex quo non est peccatum ?
Preterea, gentibus non est predicatum, qui non habent nisi legem naturalem, de quibus dicit Apostolus, ad Romanos, II : Qui sine lege peccaverit, sine lege peribit. Ergo cum illi non habeant nisi legem naturalem, contra quam non est habere plures uxores, [et], nec sit eis predicatum oppositum, ergo non peccant habendo plures.
Item, quedam animalia sunt, que servant castitatem, quia unus non habet nisi unam, sicut turtur ; quedam sunt que magis sunt luxuriosa ; et illa que servant huiusmodi castitatem similiora sunt homini, qui castitatem tenetur servare. Ergo si animalia illa naturaliter servant castitatem, multo forcius homo tenetur servare castitatem huiusmodi. Ergo est de iure naturali unam esse unius.
Item, propter quid non est de iure naturali ? Si propter hoc quia aliquando fuit [aliter] et sine peccato, eadem ratione non occidere non est de iure naturali, quia aliquando occiditur sine peccato.
Item, vox omnium est vox nature. Sed omnes dicunt esse bonum unicam esse unius ; ergo unicam esse unius est vox nature ; ergo est de iure naturali ; ergo semper fuit peccatum habere plures, quia contra ius naturale nullus potest dispensare ; ergo nec etiam Deus, quia non potest facere contra se.
Item, aliquando licitum fuit et etiam meritorium plures habere ; ergo unicam esse unius non est de iure naturali.
Item, ponatur quod non sint nisi duo viri et infinite mulieres, constat quod viris dictab[i]t ratio naturalis quod debeant humanum multiplicare genus, quantum possunt, sicut patet in filiis Loth ; ergo dictabit quod quilibet habeat plures uxores ; ergo non est contra ius naturale.
Solutio. Ius naturale quoddam est speciale, quoddam universale, quoddam universalissimum. Istud est universalissimum quod est in omnibus rebus, scilicet in concordia omnium rerum ; et de tali iusticia naturali agit Plato in Thimeo. Unum enim elementum non potest esse sine alio.
Unde dicit Augustinus : Indicium divine largitatis est, quod quelibet creatura compellitur dare se ipsam. Ius naturale universalius est quod omnia animalia natura docuit. Ius naturale speciale est quod dictat naturalis ratio ; et tale ius est in solis utentibus ratione ; et de tali iure speciali est matrimonium. [Quoddam tamen est matrimonium] quod est de iure naturali universalior[i], scilicet coniunctio maris et femine ; sed fidelitas quam debet vir uxori sue est de iure speciali. Unde unam esse unius est de iure naturali speciali.
Ad primum ergo dicimus quod Dominus non dispensavit contra ius naturale quantum ad essenciam virtutis, scilicet castitatem, sed quantum ad opera. Virtus enim inmutabilis est, sed opera variabilia sunt. Substantia precepti fuit ut vir non divideret carnem suam cum multis, salva tamen auctoritate superioris, scilicet unde vir debet fidelitatem uxori salva fidelitate Dei ; magis enim tenetur vir Deo quant uxori ; et propter hoc ex dispensatione Dei potest habere plures.
Per hoc patet solutio ad secundum ; per hoc patet quod non occidere est de iure naturali, tamen ex precepto Domini aliquando meritorie occiditur.
Ad ultimum dicimus quod propter positionem illam non debet aliquis mutari, nec vir dimittere fidelitatem illam quam debet uxori sue nisi ex dispensatione divina, nec illa positio contingit, quia sic ordinavit Deus, ut plures sint mares quam femine, quia de maribus vult esse quosdam rectores vel doctores, qui significantur per Noe, quosdam virgines, qui significantur per Danielem, quosdam coniugatos, qui significa[n]tur per Iob.
Sed secundum predicta videtur quod una mulier per dispensationem potuit habere plures viros, quia si propter multiplicandum populum Dei dispensatum est aliquando cum viro, ut haberet plures, eadem ratione dispensari poterat cum muliere, ut haberet plures, quando ille quem habebat non poterat generare, vel propter frigiditatem vel propter aliam causam ; et mulier voluit fieri mater, ne subiaceret maledicto legis. Erat enim maledlcta in lege sterilis ; ergo qua ratione licitum fuit in lege unum habere plures, licitum fuit unam habere plures.
Ad hoc dicimus quod non est simile de viro et muliere propter multas causas qua[s] assignat Augustinus in libro de bono coniugii. Prima est dignitas sexus, quia vir est capud mulieris, et non e converso. Unde magis dispensandum fuit cum viro quam cum muliere. Secunda est pacificus ordo dominii, quia magis pacifice unus dominatur pluribus quam duo uni. Si autem una haberet plures viros, duo vel plures dominarentur uni. Tercia, fecunditas, quia unus vir plus potest fecundare quam tres mulieres vel quatuor possent parere, ut dicit Augustinus, quod, si una mulier haberet duos, cum alter sufficiat eam fecondare aliquando, haberet plures propter Iibidinem. Unde pocius dicenda esset meretrix quam uxor. Quarta causa est propter sacramentum. Est enim matrimonium sacramentum spiritualis coniugii, in quo non est nisi vir unus, scilicet Christus. Unde dicit Augustinus quod matrimonium ita in ecclesia confirmatum est, ut non licet viro pro sterili, dum ipsa vivat, fecundissimam accipere. Non tenet ergo ratio predicta, quia procedit ac si proles esset totum bonum matrimonii ; quod non est verum.
Questio III
Utrum fornicatio simplex sit peccatum mortale.
Tertio capitula queritur utrum fornicatio simpl[ex] sit peccatum mortale et contra ius naturale. Probatur quod non, quia Abraham eiecit Agar ; sed non e[i]ecisset eam, si fuisset uxor eius, quia matrimonium individuam vite retinet consuetudinem ; ergo non fuit uxor eius ; et cognovit eam sine peccato ; ergo simplex fornicatio non est mortale peccatum.
Item, cum aliquis absolutus cognoscit aliquam absolutam [tantum] causa prolis, nulli iniuriatur homini ; Deo non iniuriatur, immo multiplicat ei populum ; ergo non peccat ; ille ergo non peccat qui sic naturaliter cognoscit solutam, et sic simplex fornicatio non est peccatum ad minus mortale.
Item, non dictat naturalis ratio quod ab illa quam cognovit, nunquam debea[n]t separari ; ergo separando se ab illa non facit contra naturam, nec cognoscendo illam facit contra naturam, quia coniunctio maris et femine naturalis est ; ergo cognoscere solutam non est contra naturam ; ergo simplex fornicatio non est contra ius naturale ; et ita non est peccatum mortale. Quod si concedatur, ergo cohire cum ista soluta non est peccatum, nec cohire cum illa similiter, nec cum alia ; ergo habere plures uxores non est malum in se, sed est tantum malum, quia prohibitum.
Contra. Si aliquis dominus precipit alicui servo suo quod faciat hoc in illa hora, et ipse immemor illius precepti non faciat illud in illa hora, faceret autem sine dubio, si mernor esset precepti, dominus sciens veritatem non irascitur servo, nec imputat ei ad peccatum ; ergo si aliquis commitit simplicem fornicationem, ad quem non [per]venit prohibitio, qui nullo modo faceret, si sciret esse prohibitum, Deus non debet imputare ei ad peccatum ; ergo aliquis fornicatur, qui non peccat ; quod est inconveniens concedere.
Item, si fornicari non sit malum in se, videtur indiscretissime prohibitum, quia fere totus mundus perit propter simplicem fornicationem.
Item, si simplex fornicatio non est peccatum, dissiparentur omnia bona matrimonii. Relinquitur ergo quod simplex fornicatio sit peccatum mortale.
Quod concedimus. Unde dicimus quod ipsa est contra ius naturale [speciale], quia sicut dicit Augustinus : Non est vacua vox Dei que dicit : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhe[re]bit uxori sue ; et erunt duo in carne una, ut inde inicium habeant coniugia. Unde honestius ostenderetur exemplum, videlicet de paradiso, in quo institutum est honestissimum matrimonium. Ad exemplar ergo illius matrimonii, de quo dictum est : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, dictat naturaliter ratio perpetuitatem cohabitationis cum uxore.
Huiusmodi enim perpetuitatem habent quedam bruta animalia naturaliter, ut turtur ; multo forcius homo qui propinquior castitati. Propter hoc de substantia matrimonii est individualitas, scilicet pactio coniugalis de non separando. Dictat naturalis ratio quod non cognoscatur causa alia nisi prolis, et nisi interveniat pactio coniugalis propter vehementem amorem, quo derelinquitur pater et mater. Ergo fornicatio simplex est contra ius naturale, id est contra id quod naturalis ratio dictat. Unde est peccatum mortale.
Ad primum ergo dicimus quod Agar uxor fuit Abrahe, sed eiecta fuit non solum ex precepto Sarre, sed ex precepto Domini. Quod ibi fuisse intellexit Abraham, cum dictum est : Eice ancillam et filium eius. Non enim erit heres filius ancille cum filio libere.
Ad secundum dicimus quod fornicatio contra naturalem rationem est ; unde ex libidine est ; et propter hoc qui fornicatur polluit corpus suum. Unde facit ipsum templum diaboli, cum deberet esse templum Dei ; et ita expellit Deum de templo suo ; unde iniuriatur Deo.
Ad tercium dicimus quod coniunctio maris et femine nturalis est a natura omnium animalium, sed non a naturali [ratione].
Ad ultimum dicimus quod naturalis ratio dictat individuitatem, que est in matrimonio, sicut supra dictum est.
Caput IV
De bonis matrimonii.
Quarto capitulo dicendum est de bonis matrimonii.
Circa quod primo videndum est que sint bona matrimonii.
Secundo utrum bonum matrimonii excuset cohitum coniugalem ab omni peccato.
Tertio de libello repudii, utrum fuerit contrarius bono matrimonii.
Questio I
[Que sint bona matrimonii.]
Dicit Augustinus in libro de bono coniugii quod tria sunt, scilicet bonum prolis, fides et sacramentum. Fides, id est fidelitas, que duplex est : Una fidelitas est, ut neut[er] coniugum transeat ad alia vota vel alii commisceatur. Secunda fidelitas est, scilicet ut ut[er]que reddat alteri debitum. Bonum prolis est ipsa proles, secundum quod religiose educatur ad cultum Dei. In matrimonio enim infidelium et falsorum christianorum est proles, sed non bonum prolis. Bonum enim prolis est, ut dicit Augustinus, ut qui geniti sunt filii seculi generentur filii lucis. Sancti enim non generant, in quantum sunt filii seculi ; et propter hoc non generant filios seculi. Sed filii seculi per religiosam educationem fiunt filii lucis. Tercium bonum matrimonii est sacramentum supra expressum. Si ergo matrimonium significat coniunctionem Christi et ecclesie, secundum hoc est inseparabilitas in matrimonio ; non tamen tercium bonum est ipsa inseparabilitas, ut multi dicunt.
Sed de hoc tercio bono obicitur quod, cum sit sacramentum, aut est idem sacramentum quod matrimonium, aut aliud. Si aliud, ergo in matrimonio sunt duo sacramenta. Si idem, ergo idem est bonum suum, quod est impossibile.
Solutio. Hec argumentatio non valet : Tercium bonum matrimonii est sacramentum ; ergo vel idem quod matrimonium vel aliud, quia quod matrimonium est sacramentum, hoc est propter illud tercium bonum, et ubi unum propter alterum, non recipitur in istis diversitas. Instancia : Homo est imago Dei, ratio est imago [Dei] ; ergo vel eadem que est homo, vel alia ; et utrumque falsum, quia homo est imago Dei propter rationem.
Questio II
Utrum bona matrimonii excusent cohitum coniugalem ab omni peccato.
Secundo queritur utrum bona ista matrimonii excusent cohitum coniugalem ab omni peccato. Probatur quod non, quia dicit beatus Gregorius : Nullus dormiens de nocte cum uxore sua nisi lotus aqua intret ecclesiam. Sed intrare ecclesiam non prohibetur nisi pro peccato. Ergo dormire cum uxore sua est peccatum. Ipse etiam dicit alias quod coitus coniugalis non potest fieri sine peccato.
Item, Apostolus, I ad Corinthios, VII, de matrimonio : Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Sed ubi non est peccatum, non est opus indulgenci[a] ; ergo in cohitu coniugali est peccatum, cum ibi sit indulgencia.
Item, sancti dicunt quod in cohitu carnali homo totus fit caro ; ergo absorbetur [ratio, sed non absorbetur] nisi per peccatum ; ergo in omni carnali cohitu est peccatum. Dicit enim Origenes quod in coitu carnali non est Spiritus Sanctus, etiam in prophetis, sed non recedit Spiritus Sanctus nisi per peccatum ; ergo in cohitu coniugali est peccatum.
Item, in omni coniugali cohitu est erubescentia. Sanctus enim Zacharias non cognovisset sanctam Elisabeth in conspectu hominum ad generandum precursorem Domini ; ergo cum erubescentia non sit nisi de peccato, in omni cohitu est peccatum.
Set contra. Dicit Augustinus quod cohitus cum propria uxore, qui fit tantum causa prolis, non habet culpam, et cohitus qui fit cum propria uxore causa libidinis culpam habet.
Item, dicit alibi : Infirmitas carnis excipitur per bonum matrimonii, ne cadat in foveam peccati.
Item, aliquis cognoscens uxorem reddit ei debitum. Huiusmodi cognoscere est reddere debitum. Sed reddere debitum est opus iusticie ; ergo aliquod cognoscere est opus iusticie ; ergo non est aliquod peccatum.
Solutio. Quatuor de causis finalibus potest aliquis cognoscere uxorem propriam. Potest enim cognoscere causa prolis ; potest cognoscere, ut reddat debitum ; potest cognoscere causa vitande incontinentie ; potest cognoscere causa libidinis, ut delectetur. Tribus de causis primis cognoscere propriam uxorem nullum peccatum est, nec mortale, nec veniale, nisi aliquid addatur ; immo cognoscere uxorem tribus de causis potest esse meritorium, si fiat ex caritate. Caritas enim odit omne malum. Unde si habens caritatem ex caritate fugiat incontinenciam, vel ex continencia que proprie odit incontinenciam, et propter hoc coheat cum uxore sua, ut vitet incontinentiam, talis cohitus meritorius, et non est peccatum aliquo modo.
Si vero non fit ex caritate, indifferens est. Potest etiam esse mortale peccatum respiciendo ulteriorem finem, ut scilicet nutriatur proles ad pompam seculi vel alia causa. Concubitus autem qui fit propter delectationem, aliquando est veniale, aliquando mortale peccatum. Veniale, quando fit matrimonialiter ; quando scilicet vir vult delectari in propria uxore, set nullo modo delectaretur nisi [sua] esset, talis concubitus est veniale peccatum, quia non preponitur Deo ; et hic habet locum hec auctoritas Augustini : Infirmitas carnis excipitur per bonum matrimonii, ne cadat in foveam peccati, scilicet mortalis. Si vero concubitus ille sit brutalis, id est, si adeo impetuose moveatur in uxorem quod, si etiam non esset sua, illam cognosceret, peccatum mortale est ; et hic habet locum hec auctoritas : Vehemens amator uxoris proprie adulter est
Item, notandum quod concubitus coniugalis qui est in caritate, aliquando est cum veniali peccato, aliquando sine omni peccato. Cum veniali est, quando aliquis vir sanctus cognoscit uxorem suam ex caritate, et aliquantulum placet ei delectatio que ibi fit, sicut predicatio apostolorum que erat ex caritate, aliquando fuit cum peccato veniali, scilicet cum pulvere inanis glorie. Si vero aliquis vir sanctus cognosceret uxorem suam et nullo modo placeret delectatio que ibi est, immo odiosa esset ei, tunc ille concubitus esset sine omni peccato. Sed hoc raro contingit.
Concedimus ergo quod non omnis concubitus coniugalis est peccatum vel cum peccato. Et ad auctoritatem Gregorii dicimus quod Gregorius dixit hoc propter decentiam. Decens enim est et honestum ut vir lavet se post cohitum, et quia bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est, et quia concubitus coniugalis raro fit sine peccato.
Secundam auctoritatem sic exponimus : Concubitus coniugalis non potest fieri sine culpa, id est vix potest.
Ad tercium dicimus quod duplex est indulgencia, scilicet concessionis et permissionis. Indulgencia concessionis non est de malis, sed de minoribus bonis ; et sic sumit Apostolus indulgenciam, quia minus bonum est castitas coniugalis quam virginalis. Indulgencia permissionis est de malis, sicut patebit in libello repudii.
Ad quartum dicimus quod in opere illo dicitur totus homo fieri caro, quia propter nimiam delectationem que ibi est, trahit sensualitas rationem ita ut ratio vel synderesis ibi usum non habeat, sed propter hoc non est ibi peccatum. Sepius enim ratio non considerat de divinis, tamen non peccat. Similiter prophete in opere illo non habuerunt usum prophetie, non tamen peccabant.
Ad ultimum dicimus quod hec est falsa : Erubescentia non est nisi de peccato ; immo, sicut timor est fuga rei [nocive, ita erube scentia est fuga rei] indecentis. Res autem indecens est peccatum aut sequela peccati. Erubescentia est in cohitu propter sequelam peccati, scilicet propter inordinatum motum membrorum genitalium. Quia enim homo non obedivit suo superiori, factum est ut ei non obediat suum inferius. Est igitur ibi erubescentia propter inordinatum motum qui fit, velit nolit ratio, et est sequela peccati, et incitat ipsum in se ad peccatum.
Sed contra predicta nituntur quidam probare quod in omni cohitu coniugali sit peccatum, quia in omni cohitu est libido, et omnis libido est peccatum ; ergo etc.
Item, in omni cohitu coniugali est delectatio carnalis que movet ad illicitum. Quod probatur, [quia] dicit Apostolus, ad Romanos, V : Video in membris meis legem repugnantem legi mentis mee. Sed lex membrorum non repugnet legi mentis, nisi quia delectatio carnalis movet ad illicitum ; ergo delectatio carnalis, cum moveat ad illicitum, est illicitum ; ergo est malum ; et ita peccatum ; ergo in omni cohitu coniugali est peccatum.
Item, illa delectatio que est in cohitu coniugali inordinata, etiam immoderata ; ergo ibi est privatio modi, speciei vel ordinis. Sed malum, ut dicit Augustinus, est privatio modi, speciei vel ordinis ; ergo illa delectatio est malum ; ergo est peccatum.
Item, illa delectatione carnali delectatur iste in uxore sua propter se tantum ; non enim propter Deum, quia sensualitas non respicit Deum ; ergo illa delectatione carnali fruitur iste homo creatura ; sed frui creatura est totum et solum malum hominis, ut dicit Augustinus. Ergo illa delectatio carnalis est malum ; et ita peccatum.
Sed dicitur quod ibi non est fruitio, quia illa delectatio non est voluntaria. Probatur quod est voluntaria, quia iste tangit uxorem suam voluntarie ; ergo tangere illud sive cognoscere est voluntarium. Sed illud tangere est delectari vel delectabile ; ergo illud delectari est voluntarium.
Preterea, quare non est voluntaria illa delectatio ? Si dicatur quod illud non est voluntarium, quia velit nolit delectatur iste, ex quo cognoscit uxorem suam, eadem ratione delectari in Deo non est voluntarium, quia, ex quo aliquis diligit Deum ex caritate, delectatur in ipso velit nolit ; ergo secundum hoc delectari in Deo non est meritorium ; [quod] manifeste falsum est. Precipitur enim : Delectate in domino etc. ; gaudete in domino semper etc.
Item, videtur quod, si delectatio carnalis que est in cohitu coniugali, non sit peccatum, non debet displicere illi sancto viro qui cognoscit uxorem suam spe prolis tantum propter Deum, quia illa delectatio meritoria est, quia quicquid est in cohitu illo coniugali, refert iste sanctus vir ad Deum. Sed illud meritorium non debet ei displicere ; ergo illa delectatio non debet displicere, immo placere. Et hoc est contra predicta.
Item, illa delectatio non displiceret Ade in primo statu, qui tantum propter Deum cognosceret uxorem suam ; ergo nec huic sancto viro ; sed displicere videtur eo quod delectatio sit peccatum.
Quod si concedatur, aut igitur est peccatum secundum se, aut propter aliud. Si secundum se, aut in quantum delectatio, aut in quantum carnalis. Si in quantum est delectatio, ergo quelibet delectatio est peccatum ; et hoc falsum, quia delectatio que est in Deum non est peccatum. Si in quantum carnalis, ergo quelibet delectatio carnalis est peccatum ; et hoc iterum falsum, quia dicit Magister in Sententiis quod sancti post laborem delectantur corporaliter in quiescendo, et non peccant. Similiter post esuriem delectantur comedendo, et non peccant. Si vero propter aliud est illa delectatio peccatum, non potest dici nisi propter rationem ; et hoc iterum falsum, quia rationi displicet illa carnalis delectatio in hoc sancto viro. Si non est secundum se peccatum, nec secundum aliud, ergo simpliciter non est peccatum.
Quod concedimus. Et ad primum dicimus quod hec est falsa : In omni cohitu coniugali est libido, quia libido non est appetitus quilibet quo movemur ad delectandum, sed tantum appetitus voluntarius, ut patet in lecatore, qui, quando plenus est et natura non appetit cibum, immo refutat, adhuc tamen comedit ex libidine ; et non est ibi appetitus humanus.
Ad secundum dicimus quod illa delectatio que est in cohitu coniugali movet ad illicitum, sed non ad illicitum sensualitati, [sed] ad illicitum rationi. Unde, cum secundum rationem non velit iste vir sanctus illam delectationem carnalem esse, non est ei peccatum, sicut est in illo qui in quadragesima ante horam appetit comedere ; appetitus ille movet ad illicitum, sed non ad illicitum sensualitati, sed ad illicitum rationi. Unde si non consentiat ei ratio, non est ei peccatum.
Ad tercium dicimus quod sine dubio illa delectatio est immoderata. Unde concedimus quod est malum, sed non sequitur : ergo est peccatum. Nec Augustinus dicit tantum malum culpe esse privationem speciei, modi vel ordinis, sed etiam malum pene. In illa vero delectatione carnali est malum pene. Quia enim homo non obedivit suo superiori, factum est ut ei non obediat suum inferius. Ille igitur pruritus carnis et fetor qui est in semine penales sunt et a peccato sunt. Unde illa delectatio que est a peccato, movet ad illicitum. Anima enim corrupta corrumpit carnem, et caro corrupta vice versa corrumpit animam.
Ad quartum dicimus quod ibi non est fruitio, quia fruitio sine dubio debet esse voluntaria, et non valet hec argumentatio : Hoc tangere est voluntarium, et hoc tangere est delectari ; ergo delectari est voluntarium. Instancia : Tu cognosci[s] Coriscum ; Coriscus est veniens ; ergo etc. Vel potest hec distingui : Delectari est voluntarium, quia delectari potest tamen respici pro illo actu cui annexa est illa delectatio, vel pro toto. Primo modo vera ; secundo modo falsa. Per hoc patet quod non est simile de delectatione carnali et delectatione que est in Deo, quia in delectatione carnali actus ille cui annexa est illa delectatio, tantum est voluntarius, et non delectatio. Sed in delectatione que est in Deo, et ipsum diligere est voluntarium, et ipsa delectatio. Sciendum tamen quod delectatio non est proprie a voluntate, sed a materia, in qua est motus, sicut delectatio que est in gustu a dulcedine mellis est.
Ad illud quod obicitur, quod, cum delectari sit meritorium, quare displicet isti sancto viro, dicimus quod delectari non est meritorium nisi gratia actus cui annexa est delectatio. Unde non oportet quod delectatio placeat.
Ad ultimum dicimus quod in Adam ante peccatum non esset carnalis delectatio inordinata. Unde non displiceret ei. Sed in isto viro sancto est inordinata et movetur ad illicitum. Unde recte displicet ei, sed tamen debet ei placere quod huiusmodi stimuli, sicut primi motus et fomes et pruritus carnis, remanserunt in homine ad conservationem humilitatis et huiusmodi que significata sunt per Iebuseos, quos non poterant eicere filii Israel de terra sua, sed fecerunt eos tributarios. Similiter et nos huiusmodi stimulos debemus facere tributarios, ut ab eis tributum accipiamus humilitatem et merita, quibus meremur resistendo eis.
Dicit autem Magister in Sententiis quod delectatio, que est in cohitu, quo cognoscit uxorem aliquis vir sanctus, est sicut delectatio in comedendo post esuriem, et non est peccatum, nisi sit immoderata. Sed hoc nichil videtur esse, quia delectatio illa secundum se bonum est quoddam ; ergo intentio illius bonum est, quia intentio boni bonum est ; ergo quantumcumque intendatur illa delectatio, semper bonum est. Ergo sive immoderate, sive moderate intendatur, semper bonum est ; ergo etsi fiat immoderata, tamen bona est ; et ita non est peccatum.
Item, illa delectatio est in parte brutali anime, in qua non est peccatum ; ergo sive sit moderata, sive immoderata, dummodo maneat in vi brutali, non est peccatum.
Ad hoc dicimus quod tunc dicitur illa delectatio immoderata, quando concupiscibilis brutalis trahit humanam voluntatem ad appetendum in eo in quo delectatur ipsa ; et tunc est illa delectatio peccatum. Tunc enim homo fit brutalis, cum sit vis superior brutalis. Vis enim superior non debet delectari nisi in Deo et divinis. Quamdiu ergo illa delectatio manet in suis finibus, scilicet in brutali vi non permixta voluntati humane, non est peccatum, quantumcumque intensa sit. tunc enim aque inferiores divise sunt ab aquis superioribus - Genesis, I - per firmamentum virtutum positum quasi in medio. Sed si coniungantur, tunc est peccatum ; quod fit, quando vis inferior trahit ad se vim superiorem.
Sed queri potest, cum homo per vim superiorem communicet cum angelis, et per vim inferiorem communicet cum brutis, et bruta et angeli in infinitum videntur habere distantiam, qualiter est hoc quod vis inferior trahit ad se vim superiorem.
Ad hoc dicimus quod totus homo est sicut quedam civitas ordinata. Superiores enim vires debent regere inferiores, et debent eis providere. Unde cum inferior vis appetit aliquid sibi necessarium, trahit naturaliter vim superiorem ad sui provisionem, sicut cum visus, concepta magnitudine celi, trahit [ad] intellectum ad contemplandum invisibilia Dei. Intellectus enim movetur mediante sensu. Superior autem vis, tracta ad provisionem inferioris, sepe delectatur in eo in quo vis inferior delectatur ; et hoc est quod dicit beatus Iacobus : Unusquisque temptatur a concupiscentia sua attractus et illectus. Unde ista concupiscentia fere totum mundum involvit. Unde maxime de hac conqueruntur sancti. Unde Iob, III : Pereat dies in qua natus sum. Et Ieremias, XX : Maledicta dies in qua natus sum. Et Apostolus, ad Romanos, VII : Infelix homo, quis me libera[b]it de corpore mortis huius ? Unde primi motus surgentes ex hac concupiscentia valde reprimendi sunt, quia : Beatus, qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram. Remanent tamen primi motus post baptismum, in quo totaliter sanctificatur anima, propter tria : videlicet propter exercitium, ut habeamus cum quo pugnemus, et propter victoriam et propter tributum, ut conculcando Iebuseos mereamur, et propter humiliationem ; unde ad humilitatem conservandam habuit Paulus stimulum carnis.
Obicitur de hoc quod dicit Beda super illud evangelii Iohannis, II : Nupcie facte sunt in terra Galilee. Dicit enim quod si nupciis inesset aliqua macula, nunquam Dominus presencia sua et signorum suorum iniciis eas consecrasset. Videtur nichil dixisse, quia Dominus semper ibat ad loca illa ubi erant peccatores. Unde dicit Matheus, IX : Non veni vocare iustos set peccatores ; et etiam faciebat signa, ut ipsi converterentur ad fidem ; sicut ait Apostolus : Lingue in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. Intravit etiam domum Simonis, qui peccator erat, ibique excellens miraculum fecit, quando beate Magdalene tantum profluxum lacrimarum ledit quod lacrimis Iav[i]t pedes et capillis extersit.
Si dicatur, sicut dicunt quidam, quod illa condicionalis probabilis est, non necessaria, eadem ratione debet ista esse probabilis : si Simon peccator fuisset, Dominus non intrasset ad eum.
Ad hoc dicimus quod Beda verum dixit. Loquitur enim contra Catafrigas qui detestabantur nuptias. Quidam enim heretici dicebant omnem luxuriam licitam esse, quidam nullam. Dominus autem invitatus fuit ad nupcias, et illi qui invitantur ad nupcias, et ad confirmationem et approbationem nuptiarum invitantur. Unde Dominus nullo modo interfuisset, si nuptie essent peccata, nec confirmasset solempnizando cum aliis. Unde non esset simile de Simone. Si enim peccator esset, Dominus tamen intrando ad ipsum non approbavit peccatum suum ; sed invitatus fuit ad prandium, quod non est peccatum.
Questio III
Utrum in omni matrimonio sint illa tria bona.
Dicto que sunt bona matrimonii et qualiter excusent cohitum coniugalem a peccato, dicendum est utrum in omni matrimonio sint illa tria bona. Et solet queri utrum in matrimonio infidelium sint illa tria bona. Sed de hoc dicendum, quando dicetur de matrimonio infidelium. Sed nunc queritur, quando uxor alicuius vovet ante carnalem copulam quod intrabit claustrum, utrum in illo matrimonio sint illa tria bona. Et videtur quod non sit ibi bonum prolis, quia ista tenetur intrare claustrum ante carnalem copulam. Ergo tenetur non cohire ; ergo tenetur ad contrarium bono prolis ; ergo ibi est contrarium bono prolis ; ergo ibi non est bonum prolis.
Set matrimonium principaliter institutum est propter bonum prolis ; ergo est de essentia matrimonii ; ergo cum ibi sit matrimonium, ibi est bonum prolis.
Item, videtur quod ibi non sit fides, quia duplex est fides, scilicet desponsationis, ut scilicet non transeat [ad] alia vota, et fides thori. Sed ibi non est fides thori, quia ist[a] non tenetur viro reddere debitum, cum teneatur non cohire propter votum ; ergo ibi non est secundum bonum matrimonii.
Item, mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir. Ergo si vir petat debitum ab ista, tenetur ei reddere ; ergo tenetur cohire, et tenetur non cohire propter votum ; ergo perplexa, cum teneatur ad opposita.
Item, hec mulier in aliquo est obligata huic viro aut in nullo. Si in aliquo, in nullo pocius quam in eo quod exigit iusticia ; ergo in redditione debiti ; ergo tenetur ei reddere debitum ; et inde ut prius. Si in nullo est ei obligata, ergo ibi nullum est vinculum ; ergo non est ibi matrimonium ; et hoc est falsum ; immo durat matrimonium inter ipsos, quousque ipsa assumat habitum et facta sit sanctimonialis.
Item, ponatur quod vir eius corrumpat eam per violenciam. Queritur utrum teneatur remanere. Videtur quod sic, quia matrimonium consummatum est per carnalem copulam ; ergo non potest intrare claustrum nisi de consensu viri ; ergo non potest fieri sanctimonialis. Sed si hoc, punitur ergo in eo in quo non peccavit.
Item, canon determinat quod, si infra menses duos non intravit claustrum, tenetur remanere cum viro. Sed videtur quod male determinet, quia super hunc locum I ad Corinthios, VII : Si dormierit vir, mulier liberata a lege eius ; nubat cui vult, dicit Augustinus : Non est licitum determinare quod Apostolus non determinat. Dicit enim generaliter : Cui vult nubat, non dicit secundo vel tercio vel quarto. Unde nec secunde, nec tercie, nec quarte nupcie peccatum sunt. Ergo si non licet determinare quod Apostolus non determinat, multo forcius non licet determinare quod non determinat Deus ; ergo non Iicet determinare pape vel alicui con[c]ilio tempus [red]dendi debitum, cum Deus non determinet.
Solutio. Ad hoc dicitur communiter quod uxor, que vovet quod intrare velit claustrum ante carnalem copulam, in nullo obligata est viro suo, nisi in hoc quod [non] debet transire ad vota alia ; unde non tenetur ei reddere debitum. Sed nos dicimus, secundum ea que predicta sunt, quod in illo matrimonio sunt illa tria bona matrimonii que dicta sunt. Sed sunt ibi secundum exigenciam ; matrimonium enim, quantum in se est, exigit illa tria bona. Unde dicimus quod hec tenetur reddere debitum viro suo, non absolute, set salvo iure superioris. Unde etiam post carnalem non tenetur reddere debitum nisi salvo iure superioris. Unde si ante altare sit et velit recipere corpus Christi, non tenetur tunc reddere ; sed ante carnalem copulam, facto [voto] de intrando claustrum, maius est ius superioris.
Ad primum ergo dicimus quod in illo matrimonio est bonum prolis, sed secundum exigenciam, et concedimus quod ista tenetur cohire, sed non simpliciter et absolute, sed sa[l]vo iure superioris. Tenet enim vinculum matrimoniale usque ad istum punctum, in quo ista suscepit habitum et [fit] sanctimonialis. Solvimus ergo ad primum [et ad secundum] per interemptionem huius : Ist[a] tenetur non reddere debitum. Ad tercio obiectum dicimus quod ista non est perplexa, quia ad istud quod Dei est, tenetur simpliciter et absolute, quia illa obligatio que ad Deum est, non recipit suspensionem vel conditionem. Sed ius humanum recipit suspensionem vel conditionem. Unde ista non sunt contraria : Ista tenetur simpliciter et absolute intrare claustrum ; ista tenetur reddere debitum salvo iure superioris.
Ad quartum patet solutio per predicta.
Ad quintum dicimus quod hec que corrupta est per violenciam tenetur remanere cum viro suo, nec potest intrare claustrum, vivente marito, nisi ex mutuo consensu uterque intret, vel, si alter remanet, quod nulla sit suspicio de fornicatione eius, nec punitur in eo in quo non peccavit, sicut, si ali[qu]a virgo corrumpatur per violenciam, non potest de cetero consecrari inter virgines, tamen ex hoc non punitur proprie loquendo, quia, quamvis prius debeatur aureola, et modo non debeatur, tamen nichil amisit de substantia premii, quia aureola non est de substantiali premio nec de substantiali augmento premii ; tamen hec que corrupta est per violenciam, debet penitere, si negligens fuerit, quod non intravit claustrum ante carnalem copulam.
Ad ultimum dicimus quod canon bene potest aliquid determinare in iure divino, dummodo determinet secundum exigentiam iuris divini. Unde cum divinum ius dicat - Ecclesiastes, V : Quicquid vovisti Deo, non moreris reddere ; displicet infidelis et stulta promissio. Ex iure divino tenetur ista statim reddere debitum viro suo, nisi aliquid impediat ; ergo ex quo ad statim obligata est, multo forcius post duos menses ; ergo consentaneum est spacium duorum mensium iuri divino. Ne igitur alteruter coniugum vel ex odio vel ex alia aliqua causa fraudulenter differat reddere debitum, statuit canon, et bene, spacium duorum mensium, infra quod, si non intrat claustrum, tenetur postea simpliciter et absolute reddere debitum.
Questio IV
De libello repudii.
Dicto de bonis matrimonii, dicendum est de libello repudii, qui contrarius erat tercio bono matrimonii, scilicet sacramento, quod exigit inseparabilitatem. Libellus autem repudii faciebat separationem. Erat autem libellus repudii carta quedam in qua vir scribebat causas propter quas volebat repudiare sponsam suam.
Circa istam questionem primo videndum est utrum dare libellum sit peccatum, et an ducere secundam, vivente prima, esset peccatum.
Secundo an repudiata possit reconciliari viro priori.
Articulus I
Utrum dare libellum sit peccatum.
Quod dare libellum repudii esset peccatum mortale, probatur per hoc quod erat contra tercium bonum matrimonii, scilicet contra sacramentum.
Item, communis animi conceptio est : Quos Deus coniunxit, homo non separet ; et hoc est de iure naturali, quia illi qui coniuncti sunt auctoritate divina, non separantur auctoritate humana ; ergo dare libellum repudii erat contra ius naturale ; ergo erat peccatum mortale.
Set contra. Dicit auctoritas : Error cui non resistitur, approbatur. Ergo cum Moyses, cuius erat resistere, non resisteret huic errori, approbabat illum ; ergo particeps erat peccati illorum ; ergo Moyses peccabat mortaliter, si dare libellum repudii erat peccatum mortale.
Ad idem facit illa auctoritas : Qui culpam non redarguit, videtur consentire culpe.
Set solutio est quod iste due auctoritates intelligende sunt, quando prelatus potest et debet utiliter resistere et redarguere. Sed Moyses non poterat utiliter huic errori resistere, quia multitudo erat in causa, sicut modo non potest ecclesia utiliter resistere militibus qui detine[n]t decimas, quia, si resisteret, maius malum accideret in ecclesia.
Set iterum obicitur. In XXIV Deuteronomii dedit Moyses legem de libello repudii, ut qui dimittere uxorem voluerit, scribat libellum repudii, et dabit in manus ipsius, et dimittat eam de domo sua. Hanc legem habuit Moyses a Spiritu Sancto. Ergo qui dabat libellum repudii dabat eum secundum legem datam a Spiritu Sancto ; ergo non peccabat.
Item, in libello repudii scribebat causas, propter quas repudiabat uxorem ; et oportuit quod libellum illum portaret ad iudicem, quia in XXII Deuteronomii dicitur quod, si vi[r] obiciat uxori crimen pessimum vicium, scilicet quod non invenerit eam virginem, si pater et mater coram iudicibus ferant signa virginitatis, verberibus afficietur de defamatione, et insuper condempnabitur centum siclis argenti. Et si verum est quod obici[a]t, lapidabitur mulier. Et hoc patet quod in lege crimen pessimum fuit aliquam deflorari ante matrimonium. De hoc etiam dicit Augustinus quod, cum in aliis actor et reus iudicentur ad paria, in causis matrimonii non iudicantur ad paria. Quod patet in iudicio predicto, quia [vir] puniebatur [non] tantum pena pecuniaria, sed et verberibus ; et cogebatur recipere uxorem illam ; mulier autem lapidabatur ; et [hoc propter] dignitatem viri. Mulier enim subiecta est viro. Magis enim peccavit, quia peccavit in Deum et in proximum, quia fecit peccare virum offendendo ipsum, quia non invenit eam virginem.
Videtur ergo secundum hoc quod ille qui repudiabat uxorem, libellum repudii deferebat ad iudicem, et si iudex iudicabat illas causas esse sufficientes, dimittebat uxorem. Ergo secundum legis sententiam iustam pro se datam vir dimittebat uxorem ; ergo non peccavit dando libellum repudii.
Item, videtur quod non peccavit ducendo aliam uxorem, quia dicit Augustinus de duabus uxoribus : Quando mos erat, peccatum non erat. Sed mos erat, repudiata prima, ducere secundam ; ergo non erat peccatum.
Item, ducere secundam non est malum secundum se, et permittebatur secundum legem ; ergo erat licitum ; ergo non erat peccatum.
Solutio. Triplicem distinguit Magister permissionem. Est enim permissio concessionis, quando scilicet permittitur aliquid quod est in casu melius quam eius oppositum, sicut cum permittit aliquis abbas alicui monacho comedere carnes cum aliis ; et hoc melius est quam singulariter vivere coram aliis. Et est permissio indulgencie, quando permittitur aliquid licitum, cuius oppositum melius est, sicut permisit Apostolus secundas nuptias, dicens : Mortuo viro, nubat mulier cui vult in Domino, cum tamen melior esset continencia vidualis. Et est permissio tollerancie, que dicitur comparativa permissio, quando permittitur aliquod peccatum mortale, ne fiat maius peccatum mortale. Et hoc modo permisit Moyses divorcium fieri per libellum repudii, et ducere aliam, ne fieret homicidium. Iudei enim, cum erant carnales, erant valde luxuriosi et prompti ad interficiendum uxores, quando volebant habere alias. Unde permisit Moyses divorcium, ne fieret homicidium.
Ad primum ergo dicimus quod lex de libello repudii quiddam tollerabat, scilicet separationem, et qui[d]dam ligabat, tamen sub conditione, scilicet ad hoc ut, si aliquis vellet dimittere uxorem, non dimitteret nisi propter causas scriptas in libello repudii. Ergo dicimus quod hec argumentatio non valet : Vir ledit libellum repudii secundum legem datam a Spiritu Sancto ; ergo non peccabat. Dabat enim secundum legem, id est secundum tolleranciam legis, non secundum iustum legis vel auctoritatem, quia, si sic, non peccabat.
Ad secundum dicimus quod non valet hec argumentatio : Secundum sententiam datam pro se vir dimittebat uxorem ; ergo non peccabat, quia iudex non dicebat in illa sententia quod vir possit dimittere uxorem, sed quod possit sine pena legali ; sicut, si litigarent sacerdotes contra milites de decimis, iudex non daret sententiam pro militibus, quod ipsi detinerent decimas, sed dicere[n]t sacerdotibus quod tacerent, et non punirent milites, ne maior scissura fieret.
Ad tercium dicimus quod hec auctoritas : Quando mos erat etc., intelligitur quantum ad illas personas cum quibus dispensatum fuerit quod plures haberent sicut cum regibus et patriarchis ; sed cum plebe nunquam dispensatum fuit.
Ad quartum dicimus quod, licet ducere secundam, vivente prima, secundum se non sit, tamen est malum in se. Unde illicitum nisi per dispensationem, sicut dictum est supra.
Adhuc probatur quod Moyses peccavit, permittendo dari libellum repudii, quia dicit Apostolus, ad Romanos, III : Non sunt facienda mala, ut veniant bona. Ergo non sunt tolleranda mala minora, ne veniant maiora, quia sic tollerantur mala magna, ne veniant maiora.
Item, probatur per verba Domini, in XIX Mathei, quod qui dabat libellum repudii, dupliciter peccabat, scilicet separando se ab uxore et ducendo aliam. Phariseis enim temptantibus et querentibus : Si licet quacumque homini ex causa dimittere uxorem, respondit Dominus : Non legistis quia qui fecit homines ab inicio, masculum et feminam fecit] eos ? Et dixit : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhe[re]bit uxori sue, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed caro una. Quos Deus ergo coniunxit, homo non separet. Et per hec verba Domini patet quod peccabant separando se ab uxoribus.
Item, cum quererent quare Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere uxorem, respondit quoniam Moyses ad duriciam cordis vestri permisit vobis dimettere uxores vestras. Ab inicio autem non fuit sic. Dico autem vobis quia quicumque dimittit uxorent suam et aliam duxerit, mechatur, et qui dintissam duxerit mechatur. Patet ergo quod ducendo alias peccabant mortaliter. Patet et per hoc quod lex illa de libello repudii fuit in permissione comparativa. Hec enim probat Dominus per legem datam ab inicio. Dicit enim : Ab inicio una fuit unius.
Sed eodem modo per hanc probationem probatur quod lex illa que est in XVII Deuteronomii de multitudine uxorum regis fuit in permissione comparativa ; ergo peccavit mortaliter David qui plures habuit.
Sed contra. In statu in quo habuit plures placuit Deo ; ergo non peccavit habendo plures.
Solutio. Ad primum dicimus quod non valet hec argumentatio : Non sunt facienda mala, ut veniant bona ; ergo non sunt tolleranda etc., quia qui facit mala, ipse peccat ; sed qui tollerat mala, non peccat, cum non possit utiliter resistere.
Ad secundum dicimus quod sicut tex de libello repudii fuit in permissione comparativa, ita lex de uxoribus [r]egum fuisset in permissione comparativa, ubi dispensatum esset cum regibus. Sed cum plebe non fuit dispensatum, sicut dictum est.
Articulus II
De repudiata, utrum possit redire ad primum maritum.
Secundo capitulo queritur de repudiata, utrum possit redire ad primum maritum. Et videtur quod sic, quia dicitur in XXIV Deuteronomii de repudiata : Cum egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, vel certe mortuus fuerit, [non] poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est, id est abhominabilis iacta est coram Deo, ne[c] peccare facias terram tuam, quam dominus Deus tuus dederit tibi possidendam. Et ex hoc datur intelligi quod, si non duxisset alterum maritum, posset redire ad priorem virum.
Et obicitur contra hoc quod dictum est : Non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia constat [quod], cum repudiata duxerit atterum maritum, peccavit mortaliter, et nullum fuit matrimonium illud de iure. Quod si esset, non diceretur polluta et abhominabilis facta coram Deo ; ergo durabat matrimonium cum priore viro. Sed matrimonium exigit individuam vite consuetudinem ; ergo de iure matrimonii tenebatur vir illam recipere, si ipsa velit redire.
Item, eadem sunt moralia in veteri et in nova lege. Sed in nova lege morale [est] : Si penitet, indulge. Unde cum Petrus quesivisset a Domino : Quotienscumque peccavit in me frater meus et dimittam ei ? Usque septies ? Respondit Dominus : Non dico tibi septies, sed usque ad septuagies septies. Ergo in veteri lege morale erat hoc : Si penitet, indulge. Ergo cum repudiata penitebat de hoc quod nupserat alii, debebat vir indulgere ; ergo debuit eam recipere.
Articulus III
Utrum repudiate secundum legem liceat ducere alium maritum.
Queritur etiam utrum licitum esset secundum legem repudiate ducere alium maritum. Videtur quod sic, quia lex dicit, Deuteronomii, XXIV : Cum egressa alterum maritum duxerit… Ex hoc innuitur quod lex permittat eam ducere alium maritum ; et ita hoc licitum erat secundum legem. Sed contra. Lex puniebat eam que ducebat alium maritum. Non poterat enim redire ad priorem maritum, quia polluta et abhominabilis fiebat ducendo alium. Ergo non erat licitum secundum legem ducere alium.
Item, obicitur de hoc quod dicit : Ne peccare facias terram tuam etc. Videtur enim quod non recipiendo maius esset peccatum, quia, si non poterant continere et cohiba[n]t, peccabant mortaliter, cum matrimonium erat inter ipsos.
Solutio. Ad primum dicimus quod iusticia matrimonii exigeret quod vir reciperet eam, nisi prohibitum fuisset. Sed quia lex prohibuerat, non poterat eam recipere, sicut, si prohibitum esset michi dare elemosinam huic ind[i]genti, iusticia exigeret quod dare[m] ei, nisi prohibitum fuisset.
Ad secundum dicimus quod virtutes que sunt quantum ad Deum, non [mu]tantur nec quantum ad essenciam, nec quantum ad motus. Sed virtutes que sunt quantum ad proximum, licet non [mutentur] quantum ad essenciam, tamen mutantur quantum ad motus. Unde aliquid est motus iusticie in nova lege quod non erat motus iusticie in veteri lege. Unde non erat motus iusticie, quod repudiata que alium duxerit virum, reciperet[ur] a viro priore. [Lex] enim hoc prohibuerat in honus et in pena[m] utriusque, quia uterque peccaverat contra matrimonium, et ille repudiando, et illa alium ducendo. Lex enim vetus duris fuit in flagellum, superbis in frenum, rudibus in pedagogum, perfectis in signum.
Ad tercium dicimus quod licitum fuit secundum legem repudiatam ducere alium, id est lex non puniebat eos more adultere, quia non lapidabatur. Sed puniebat spiritualiter, quia non poterat redire ad primum virum. Lex enim [aliquando] puniebat corporaliter, ut adulteram lapidando, aliquando pena pecuniaria, ut ilium qui imposuit uxori crimen pessimum quod non poterat probare, scilicet repudiantem.
Ad ultimum dicimus quod sic intelligendum est : Ne peccare facias, id est, [ut] facias non peccare, scilicet ut alii terreantur a dandis libell[is] repudii.
Contra id quod dictum est, quod repudiata que duxerit alium virum, non poterat redire ad priorem virum, quia polluta et abhominabilis facta fuit propter hoc quod duxerat alium, videtur esse quedam Interlinearis que dicit : Polluta facta est iudicio eius qui polluit, id est qui repudiavit. Ergo ex repudiatione facta est polluta, non ex eo quod duxerit alium. Sed videtur illa Interlinearis nichil dicere. Muliere enim invita, repudiavit eam vir ; ergo ipsa non peccavit in repudiatione ; ergo vir non polluit eam repudiando.
Ad hoc dicimus quod illa Interlinearis moralis est, et sumitur de quadam marginali morali, in qua dicitur quod [mulier quam] vir repudiaverat, est [terrena] actio. Hanc polluit vir suo iudicio, eam repudians. Eo enim ipso quod eam repudiat, pollutam iudicat, et terrena actio non potest nec debet redire ad priorem virum, quia nemo, mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Illa ergo Interlinearis non est litteralis, set moralis. Ad litteram enim polluta et abhominabilis fiebat mulier, quia ducebat alium ; et quod ita sit, patet per id quod dicit Dominus per Ieremiam, tertio capitulo : Si dimisit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit alium, numquid revertetur ad eam ultra ? Numquid non polluta et contaminata est mulier illa ? [Tu] autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me. Per hoc patet quod sicut polluta anima dicitur, [cum] fornicata est cum amatoribus multis, id est demonibus, sic mulier repudiata polluta dicebatur, que fornicata cum aliis fuit.
Patet etiam differentia inter libellum repudii materialem et spiritualem, quia in libello repudii materiali, [si] mulier repudiata duxerit alium, non potest redire ad primum virum ; sed in [li]bello repudii spirituali, si cum omnibus demonibus fornicata sit anima, redire potest ad dominum in presenti.
Set obicitur de illo quod dicitur in eodem capitulo. Loquitur enim Dominus in tercio Ieremie de regno decem tribuum et regno duarum tribuum tanquam de duabus meretricibus. Dicit ergo : Pr[e]varicatrix soror eius Iuda, quod pro eo quod mechata esset adversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit. Ex hoc ergo videtur quod Dominus dederit libellum repudii.
Sed contra. Hec in libro Isaie, L, ubi dicit Dominus : Quis est hic liber repudii matris vestre, quo dimisi eam ? Quasi diceret : Ego non dedi ei libellum repudii.
Ad hoc dicimus quod sponsus spiritualis, scilicet Deus, adeo benignus est quod nulli anime dat libellum repudii. Sed cum anima primo Deum repudiat, Deus secundo ipsam repudiat. Quod ergo dicitur in Isaia, intelligendum est quod Deus [non] dat primo libellum repudii. Loquitur enim contra Iudeos, qui dicebant quod Deus primo repudiaret eos. Et hoc non est verum. Repudiavit tamen eos secundo propter peccata sua, et repudiati sunt usque in finem seculi, nec unquam repudiavit quantumin ipso fuit.
Caput V
De impedimentis matrimonii.
Quinto capitulo inter questiones de matrimonio dicendum est de impedimentis matrimonii, quorum quedam sunt substantialia, quedam accidentalia. Substantialia sunt que in omni tempore impediunt matrimonium. Accidentaliter sunt que in aliquo casu impediunt, in alis quo non.
Questio I
[De substantialibus impedimentis]
Primo dicendum est de substantialibus que matrimonium contrahendum impediunt, et contractum dirimumt.
Et primo de dispari cultu.
Articulus I
[De dispari cultu]
De quo dicit Apostolus, I ad Corinthios, VII : Ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum ; sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. Sed videtur quod Apostolus, hec predicando vel consulendo, fecerit contra Dominum, quia precepit Dominus per Moysem, in VII Deuteronomii, quod Iudei non sociarent coniugia cum alienis, scilicet cum infidelibus. Et Esdras, veniens de Babilone, separavit matrimonia que contraxerant Iudei cum alienigenis, Neemie ultimo. Et de hoc dicit Augustinus quod Iudei uxores, qua[s] Deo prohibente duxerant, merito dimis[s]erunt. Ergo [contra] preceptum Domini est quod fidelis coniunctus sit cum infideli per matrimonium.
Obicitur de hoc quod dicit Apostolus : Ego dico, non Dominus. Dicit enim postea : [Non] puto quod ego spiritum Domini habeam. Et in fine secunde ad Corinthios, dicit [An] experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus. Ergo quod Apostolus precipiebat vel consuluit, ex spiritu Dei precipiebat et consulebat Dominus. Ergo falsum dixit, cum dixit : Ego dico, non Dominus.
Item, dicit Augustinus quod non fuit faciendum quod fidelis vir dimitteret uxorem infidelem propter benivolenciam liberam ; ergo contra liberam benivolenciam erat dimittere. Sed libera benivolentia idem est quod caritas. Ergo contra caritatem fuit dimittere. Sed omne quod est contra caritatem, prohibet Deus. Ergo ex precepto Domini non erat dimittenda ; ergo Dominus dicit non dimittendam ; ergo falsum dicit Apostolus, cum dicit : Ego dico, non Dominus.
Solutio. Ad primum solvit Augustinus : Quod Dominus prohibuit per Moysem contrahi matrimonium cum infidelibus, hoc intelligitur de matrimonio contrahendo. Apostolus autem loquitur de matrimonio contracto in infidelitate ; et post alter[um] coniugum veniebat ad fidem. Non est autem prohibitum quod infideles inter se non coniurigantur matrimonialiter ; sed prohibitum fuit ne fideles coniungerentur cum infidelibus.
Ad secundum dicimus quod sine dubio : quod Apostolus precepit, et Dominus ; et quod consulebat, et Dominus ; sed intelligendum est sic : Ego dico, [non] Dominus, id est ego consulo, non Dominus precipit. Nunquam enim Dominus precepit expresse nec in veteri lege nec in nova de matrimonio infidelium. Sed in veteri lege expresse prohibetur ne [in]fidelis contrahat cum infideli. Et in nova similiter, sicut in VII, I ad Corinthios : Si dormierit vir eius, nubat cui vult, in Domino tantum, id est fideli, ut dicit Glosa.
Ad ultimum obiectum dicimus quod licitum fuit fidelem dimittete infidelem secundum iusticiam Dei, scilicet propter fornicationem spiritualem, que maior est in corde quam corporalis in carne ; et propter hoc Deus non prohibuit cohabitationem cum infideli, nec precepit divorcium ; tamen propter liberam benivolentiam sive propter caritatem, ut dicit Augustinus, non debuit fidelis dimittere infidelem. Unde in casu tenebatur cohabitare et non dimittere. Sed Dominus hec non precepit, quia in genere licitum erat dimittere, non tamen semper faciendum. Tunc enim, ut dicit Augustinus, licitum non est faciendum, quando non expedit, sicut licitum fuit Paulo accipere sumptus a subditis, sed non expediebat propter avariciam auditorum, [qui] inde scandalizarentur.
Dictum est quod non est contrarietas inter Apostolum, qui dicit quod fidelis non dimittat infidelem cui est coniunctus matrimonialiter, si intidelis consentit habitare cum fideli ; et Moyse[m, qui dicit : Non accipias filiam alienigene filio tuo, quia seducet filium tuum, ne sequatur me ; quia Moyses intellexit de matrimoniis contrahendis et Apostolus de contractis [in] infidelitate.
Set videtur quod eadem sit ratio in contractis et contrahendis, quia dicit Ciprianus martir : Non sunt coniungenda membra fidelia cum infidelibus membris. Sed in iam contractis matrimoniis, cum alter coniugum venit ad fidem, reliquus manet in infidelitate ; est iam unum membrum fidele, reliquum infidele, ergo non sunt coniungenda matrimonialiter ; et ita eadem ratio est in contractis et contrahendis.
Ad hoc solvit Augustinus, dicens quod non est eadem ratio in contractis et contrahendis, adherens rationi que est in lege Deuteronomii, VII[I], qua dicitur : Non accipias filiam alienigenam filio tuo, quia seducet filium tuum, ne sequatur me, sicut patuit in Salomone in XI tercii Regum. Erant enim Iudei carnales et ventri de[d]iti ; et quia nundum erat propalata veritas, de facili seducebantur a mulieribus. Unde videtur quod nullo modo coniungi debeat fidelis cum infideli. Modo autem, cum propalata sit veritas et confirmata miraculis, nullo debeat coniungi matrimonialiter cum in]fideli, quia infideles modo obstinati sunt, et nulla spes est de conversione infidelium. Sed in tempore [vel] intermedio, quando apostoli predicabant fidem et predicationem miraculis confirmabant, de facili convertebantur ad fidem, et destruebatur idolatria, que manifeste contra legem nature videbatur esse. Unde cum alter illorum qui coniuncti erant matrimonialiter [in] infidelitate, convertebatur ad fidem, non timebatur quod subduceretur ab infideli ; sed potius [sperabatur] quod infidelis convertetur a fideli. Unde non erat ibi ratio que erat in lege ; et pro illo tempore loquitur Apostolus. Ciprianus autem loquitur pro illo tempore in quo nulla spes de infideli quod convertatur.
Item, dicit Apostolus, [I] ad Corinthios, V, quod si infidelis discedit, [discedat] ; non enim servituti subiectus frater aut soror in huiusmodi. Et super hunc locum dicit Ambrosius quod contumelia creatoris solvit matrimonium ex parte eius qui relinquitur, non ex parte eius qui relinquit. Sed si hoc est, ergo si aliquis fidelium coniugum blasphemet, eo modo solvitur matrimonium ex parte fidelis. Sed hoc falsum, quia illud matrimonium fuit iniciatum et ratum et consummatum inter fideles. Unde nulla ratione potest dissolvi.
Item, sponsus et sponsa relative dicuntur ad convertenciam ; ergo posita se ponunt, et perempta se perimunt ; ergo sicut iste non est sponsus illius, sic nec illa sponsa istius, et e converso ; ergo sicut solvitur matrimonium ex parte illius qui relinquitur, ita ex parte eius qui relinquit.
Solutio. Solvitur matrimonium ex parte eius qui relinquitur propter duas causas. Prima est, quia a fide[l]i non est servanda fides infideli qui blasphemat et nichil habet de fide ; et per hoc solvitur prima obiectio. Cum enim fidelis sit infidelis, licet blasphemet fidem, tamen quia aliquid habet de fide, non solvitur matrimonium. Habet enim sacramentum fidei, scilicet baptismum ; caracter inseparabilis [est] et per baptismum consecratum est corpus eius ad hoc, ut sit templum Spiritus Sancti. Unde non vilificatur membrum fidele, s[i] iungatur cum infideli, qui tamen adhuc retinet consecrationem baptismi.
Secunda ratio est quare solvitur matrimonium ex parte eius qui relinquitur, non ex parte eius qui relinquit, quia timendum est fideli ne corrumpatur, et de infideli non est timendum ne corrumpatur, quia iam corruptus est ; et non est timendum quod convertatur, quia hoc bonum est, sicut dicit beatus Augustinus, in libro de civitate Dei, quia Zeno philosophus et quidam histrio erant in quadam navi, et cum imineret periculum, timuit Zeno, et non timuit histrio ; et cum evasissent, quesivit histrio a Zenone : Quare timuisti, cum ego non timuerim ? Et respondit Zeno : Pro anima Zenonis timendum est, non pro anima histrionis. Similiter pro anima fideli timendum est, que preciosa est, non pro anima infideli que vilis est.
Ad ultimum dicimus quod sine dubio nec est iste sponsus, nec ista est sponsa. Unde solvitur matrimonium ex parte utriusque. Sed dicitur non solvi ex parte infidelis relinquentis, quia ex matrimonio et ex peccato suo remanet quoddam vinculum in eo quod tenetur non transire ad alia vota. Sed fidelis libere potest transire. Unde dicitur solvi matrimonium ex parte fidelis qui relinquitur, sicut dominus tenetur servo et servus domino ; sed si servus peccet contra dominum, [dominus] absolvitur, servus autem non absolvitur.
Sed queritur, cum solvatur matrimonium ex parte eius [qui] relinquitur, an solvatur secundum essentiam, an tantum secundum cohabitationem. Videtur quod tantum secundum cohabitationem, quia, cum dicit Dominus quod licet viro dimittere uxorem suam, Mathei, XIX propter causam fornicationis, hoc intelligitur tantum quantum ad cohabitationem. Unde, ipsis viventibus, neuter potest transire ad alias nupcias. Ergo si ita est in fornicatione corporali, ita debet esse in fornicatione spirituali ; et ita ex parte fidelis qui relinquitur, non solvitur matrimonium quantum ad essentiam.
Item, si solvitur quantum ad essentiam et propter peccatum infidelitatis, quare non propter alia peccata ?
Ad hoc dicendum quod solvitur quantum ad essentiam ex parte fidelis qui relinquitur propter duas causas que dicte sunt, quarum prima est, quia a fideli non est servanda fides infideli, qui nec in spe, nec in re, nec in sacramento habet aliquid de fide. Secunda est, quia timendum est fideli ne corrumpatur. Sed in fornicatione corporali non est ita, quia fornicatio corporalis habet fidem informem, vel si non, habet saltem sacramentum fidei, scilicet baptismum. Unde servanda est ei fides. Unde fornicatio corporalis non solvit matrimonium quantum ad essentiam, sed quantum ad cohabitationem tantum.
Set iterum obicitur. Ponatur quod fidelis que relinquitur contrahat cum aliquo, potest etiam contrahere, cum penitus soluta est, et postmodum decedat ille secundus cum quo contraxit ; et infidelis qui relinquit eam, convertatur ad fidem, queritur an ei reddenda sit hec mulier tanquam uxor sua. Videtur quod sic, quia ex parte viri non fuit r[u]ptum matrimonium ; ergo adhuc coniunctus est mulieri huic vinculo matrimoniali ; et ipse petit eam, et est fidelis ; ergo reddenda est ei tanquam uxor sua.
Item, cessante causa, cessat effectus. Sed propter infidelitatem amiserat ; ergo cessante infidelitate, debet eam recuperare.
Item, dicit Apostolus : Receperunt de resurrectione mulieres mortuos viros suos. Ergo si resuscitatus corpore recipit uxorem suam quam prius habuit, eadem ratione resuscitatus mente debet recipere uxorem quam prius habuit.
Set contra. Mortuo viro, dicit Apostolus, soluta est mulier a lege viri ; ergo mortuo Lazaro, soluta fuit uxor eius. Poterat ergo statim cohabitare. Esto quod statim contraxit. Resuscitato Lazaro, aut erat uxor Lazari, aut non. Si erat, ergo una mulier simul habuit duos viros, quod nunquam permisit Dominus. Si non erat uxor eius, ergo non potuit eam recipere ut suam. Ergo cum maior sit mors anime per infidelitatem quam mors corporis, [si] resuscitatus corpore non potest repetere suam uxorem quam habuit, nec resuscitatus mente ab infidelitate potest repetere uxorem suam quam habuit.
Quod concedimus. Unde si vult eam habere, oportet quod novus consensus adveniat et novum matrimonium.
Ad primo obiectum patet solutio per predicta. R[u]ptum est enim matrimonium etiam ex parte relinquentis, sed remanet quoddam vinculum, quo tenetur non transire ad alias nuptias.
Ad secundum dicimus quod hec propositio : Cessante causa, cessat effectus, non tenet in causis agentibus per intellectum et voluntatem.
Ad istud quod dicit Apostolus, quod mulieres acceperunt de resurrectione mortuos viros suos, dicimus quod de honestate fuit, non de necessitate. Honestum enim erat ut mulier viro suo resuscitato coniungeretur, tamen per novum consensum et novum matrimonium.
Sed ponatur quod infidelis discedens contrahat de facto cum infideli. Aut est matrimonium, aut non. Si sic, contra. Non est solutum matrimonium primum ex parte relinquentis ; ergo non potest contrahere cum alio. Ergo si sic contrahit, non est matrimonium.
Sed contra. Iste non est sponsus alicuius ; est ergo solutus, nec est alia illegittima persona ad contrahendum ; ergo si contrahit, matrimonium est - quod concedunt quidam - sed tamen pecc[a]t mortaliter contrahendo. Sed melius videtur dicendum quod non est matrimonium, et quod ille non est legittima persona ad contrahendum, vivente altera persona. Dicit enim Apostolus : Si infidelis discedit, discedat ; non enim est servitu[ti] subiectus frater aut soror in huiusmodi. Quasi diceret : Libere potest contrahere. Et per hoc datur intelligi quod infidelis discedens servituti subiectus [est] et ligatus, quantumcumque potest ligari, preter matrimonium ad hoc ut non contrahat.
Articulum II
Utrum ex unica contumelia dirimatur vel rumpatur matrimonium.
Queritur postea, cum contumelia creatoris dirimat matrimonium, utrum ex unica contumelia dirimatur vel rumpatur. Probatur quod non, quia dicit Apostolus : Hereticum [hominem] post primam et secundam correptionem devita. Ergo in prima contumelia non est dimittendus infidelis ; ergo ex prima contumelia non rumpitur matrimonium, et forte ex su[rr]eptione est illa contumelia ; pari ratione nec ex serunda, nec ex tertia ; ergo ex nulla. Vel dicatur ubi sistatur.
Ad hoc dicimus quod non est artis determinare [ex quota] contumelia [precise] rumpatur matrimonium, sed virtutis sive caritatis, que certior est omni arte et melior. Dicimus ergo quod, si uxor fidelis videat virum infidelem pertinacem et defendentem errorem suum et impugnantem fidem, tunc debet ipsum dimittere, quia tunc corruptum est matrimonium, et si potest habere testes de infidelitate viri, debet eum dimittere in facie ecclesie. Si non habet testes, tamen debet ipsum dimittere, quia non est ibi matrimonium. Et si ecclesia compellit eam virum recipere, prius debet permittere se excommunicari quam quod fornicetur. Fornicaretur enim, si commisceret se illi.
Articulus III
Utrum pro fornicatione spirituali, pro quolibet peccato mortali, rumpatur matrimonium.
Queritur postea utrum pro fornicatione spirituali, scilicet pro quolibet peccato mortali, rumpatur matrimonium quantum ad cohabitationem, sive pro fornicatione corporali. Probatur quod sic, quia dicit Augustinus quod omne peccatum mortale est fornicatio spiritualis, quia quolibet peccato mortali recedit anima a Deo, vero sponso suo, et adheret creature. Unde fornicatur diligens creaturam plus quam Deum. Unde illud : Perdes omnes qui fornicantur abs te. Dicit Gregorius quod spiritualia peccata maioris culpe sunt quam corporalia, sed minoris infamie ; ergo fornicatio spiritualis maior est quam corporalis. Sed pro fornicatione corporali solvitur matrimonium quantum ad cohabitationem ; ergo pro fornicatione spirituali.
Idem videtur velle Augustinus, qui dicit quod, si dicat uxor viro suo : non ero tecum, nisi de latrocinio et rapina congreges tibi divicias, debet ibi amorem Dei preponere carnis luxurie, et debet amputare a se membrum quod scandalizat eum ; et ita debet dimittere uxorem suam quantum ad cohabitationem.
Set contra. Dicit Ieronimus quod, si uxor peccat in animam suam, non est polluta viro suo ; ac si dicat : Non peccat contra maritum. Sed si fornicetur corporaliter, polluta est viro suo, id est peccat contra maritum. Unde vir debet eam dimittere, quia qui tenet adulteram, stultus et insipiens est ; et ita non dimittenda pro fornicatione spirituali, sed pro corporali, quia sic non iniuriatur uxor viro suo, si peccat in animam suam, quia non dicitur quod vir habet potestatem anime mulieris, sed corporis. Ergo non debet propter hoc dimitti. Sed si fornicatur corporaliter, iniuriatur viro suo, quia mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir. Ergo pro fornicatione corporali corrumpitur matrimonium quantum ad cohabitationem, quia per que peccat aliquis, per hec debet puniri, et non pro fornicatione spirituali, cum illa non sit [cont matrimonium.
Quod concedimus hac ratione. Et ad auctoritatem [dicunt] magistri quod Augustinus retractavit illam. Posset tamen sane intelligi auctoritas illa hoc modo : Vir debet amputare a se membrum quod [eum] scandalizat, id est debet acriter uxorem suam increpare et verberare, vel etiam a lecto suo quandoque separare ad tempus et a mensa, licet non a domo, causa correptionis, quoniam capud mulieris est vir, et peccatum mulieris imputatur viro, nisi corripiat eam. Unde dicit auctoritas quod Adam et Eva voluerunt rapere deitatem ; tamen vir per se non voluit, sed dicitur voluisse, quia volentem mulierem non correxit.
Articulus IV
Si gentilis qui plures habuit uxores convertatur ad fidem, possit omnes habere.
Queritur postea, cum gentilis qui plures uxores habet, convertitur ad fidem, utrum licitum sit ei habere omnes illa[s] uxores. Videtur quod sic, quia qua ratione habet unam, et aliam. Ergo qua ratione habet unam et aliam, vel nullam vel omnes.
Sed dicitur quod tantum prima debet habere. Contra ponatur quod sub hac forma contraxit primo cum duabus : Accipio vos in meas, et ille dixerint : Accipimus te in nostrum. Secundum hoc neutra est prima. Ergo vel utramque retinebit, vel neutram. Non utramque, quia ecclesia non sustinet quod unus habeat simul plures.
Similiter de Iudeo, [qui] contraxit in iudaismo cum consobrina sua in secundo gradu. Hoc est secundum legem Moysi ; sed postea Iudeus et Iudea veniant ad fidem ; queritur utrum maneat huiusmodi matrimonium. Videtur quod sic, quia prius erat matrimonium, et modo non rumpitur per contumeliam Creatoris, quia uterque fidelis est ; ergo adhuc manet.
Contra. Ecclesia iudicat tales personas illegittimas ad contrahendum ; et modo sunt de foro ecclesie ; ergo non debet esse huiusmodi matrimonium.
Solutio. Ad primum dicimus quod primam debet retinere. Aliter enim non fuit matrimonium, quia secundum legem naturalem una debet esse unius ; et hec forma : Accipio vos in meas, non est forma contrahendi matrimonium, quia secundum legem nature matrimonium est legittima [coniunctio] maris et femine, non feminarum. Set in cordibus gentilium obfuscata est lex naturalis ita quod [non] possunt legere clare in corde suo quod una debet esse unius.
Ad secundo quesitum dicimus quod manet illud matrimonium in Iudeis conversis ad fidem, nec sunt illegittime persone ad hoc ut maneant in matrimonio, sed ad contrahendum de novo. Quando enim contraxerunt, erant legittime persone ; tunc enim non erant de foro ecclesie. De hiis autem que foris sunt, non est [nostrum] iudicare. Cum ergo secundum Deum et secundum legem Moysi coniuncti sunt, ecclesia non debet [eos] separare, cuius non est iudicare de vinculo contracto ante conversionem, quia tunc non erant de foro ecclesie.
Questio II
De errore persone.
Inter impedimenta matrimonii secundo dicendum est de errore persone. Est autem quadruplex error, scilicet error qualitatis, cum ali[qu]a creditur esse pulcra, et est turpis ; et creditur esse bona, cum tamen sit mala. Error fortune, cum creditur esse dives, que tamen est pauper. Error persone, cum creditur esse Maria, et est alia. Et error conditionis, cum creditur esse libere conditionis, et est servilis. Duo priores non impediunt matrimonium, sed duo ultimi.
Articulus I
[De errore persone per se]
Queritur autem hic de errore persone per se, quare impedit matrimonium [potius] quam error qualitatis vel fortune. Et ad hoc dicitur quod error qualitatis vel fortune non impedit consensum matrimonialem. Sed eadem remanet questio, quare error persone evacuat consensum matrimonialem, et non error qualitatis vel fortune, quia tam in errore persone quam fortune est consensus tantum conditionalis. Sicut enim iste consentit in istam, nisi quia credit esse aliam, sic ille non consentiret in illam, nisi crederet eam esse divitem. Ergo si error fortune non evacuat consensum matrimonialem, nec error persone.
Item, probatur quod in errore persone sit consensus matrimonialis, quia iste dicit : Accipio te in meam ; et illa dicit : Accipio te in meum. Ergo ibi est mutuus consensus per verba de presenti expressus ; ergo ibi est consensus matrimonialis ; ergo et matrimonium.
Item, ponatur quod aliquis habeat duas filias similimas, quarum utraque dicatur Maria, et ostendatur isti altera illarum, et ipse consentiat in istam ; sed ista non consentiat in istum. Constat quod consensus istius [esset] matrimonialis, si esse[t] mutuus. Ostendatur ei postea alia Maria, et consentiat iste in eam, et ipsa consentiat in eum. Contingat quod iste tantum cognoscit istam quantum cognoscebat primum. Scit enim nomen eius et patriam et genus et omnia accidentia corporis que visibilia sunt ; vidit enim eam. Ergo consensus istius in istam penitus similis est consensui eiusdem in primam. Sed consensus istius in primam [esset] matrimonialis, si esset mutuus ; ergo consensus istius in istam est matrimonialis, cum sit mutuus. Contra. Ibi est error persone ; ergo ibi non est consensus matrimonialis.
Item, Isaac benedixit Iacob, licet crederet se benedicere Esau. Ergo a simili iste duxit istam in uxorem, licet credat se ducere aliam. Ergo contractum est cum ista, licet credatur esse alia ; et ita error persone non impedit matrimonium.
Item, si error persone impedit matrimonium, ergo non fuit matrimonium inter Iacob et Liam in primo concubitu. Servierat enim Iacob Labam septem annis pro Rachele, et supposita est ei Lia ; et Iacob concubuit cum ea, credens eam esse Rachelem ; ergo concubuit cum non sua ; ergo peccavit mortaliter, vel ad minus Lia, que scienter cognovit non suum, peccavit mortaliter.
Sed contra. [Con]cubitus ille fuit signum sacre rei. Fuit enim signum active vite, que sancta est. Ergo concubitus ille fuit sacrum signum ; ergo non fuit mortale peccatum.
Solutio. Ad primum dicimus quod error persone impedit matrimonium, et non error qualitatis vel fortune ; et hoc propter duas causas. Prima est, quia error fortune vel qualitatis non impedit bona matrimonii, quia turpis mulier servat fidem matrimonii melius quam pulcra, et pauper melius quam dives. Dives enim ex diviciis superbit. Sed una persona, que ab alia ad hoc eligitur, melius servat bona matrimonii quam alia ; unde error persone impedit matrimonium. Secunda causa est propter sacramentum. Matrimonium enim carnale sacramentum est matrimonii spiritualis, scilicet coniunctio Christi et fidelis anime. Sed in matrimonio spirituali dicitur esse consensus absolutus. Hic enim non est matrimonium spirituale : Consentio vel credo in istum, si est Christus, quocumque demonstrato. Sed oportet absolute consentire in istum. Unde in matrimonio carnali debet esse consensus absolutus ; et quia in errore persone non est absolutus consensus in aliqua, propter hoc non est ibi consensus matrimonialis.
Ad illud quod obicitur, quod ibi est consensus per verba de presenti expressus, ergo est ibi matrimonialis consensus, dicimus quod non sequitur, quia ille consensus non est absolutus ab extranea conditione ; quamvis enim non sit conditio in verbis, tamen est in anima viri, qui non consentit in istam, nisi quia credit esse aliam. Eodem modo respondendum est ad istud quod obiectum est de duabus Mariis. Non enim consentit in secundam, nisi quia credit esse primam.
Ad illud quod obicitur de benedictione Iacob, dicimus quod non est simile, quia benedictio opus est Dei, non hominis. Unde in Numeris dicitur : Invocabunt nomen meum super filios Israel ; et ego benedicam eis. Matrimonium autem opus est hominis.
Ad ultimum dicimus quod non fuit matrimonium inter Iacob et Liam in primo concubitu ; tamen non peccavit Iacob, quia ignorantia facti excusavit eum a tanto et toto. Similiter dicimus quod Lia non peccavit, quia instinctu Spiritus Sancti primo tradidit eam Labam viro quam Rachelem. Dominus propter bonos bene utitur malis, ut in propheti[a] Balaam et Caiphe ; et Sodomitis voluit parcere propter decem viros. Similiter Labam bene usus est Dominus propter consortium patriarche, inspirans quod Lia, que erat lippa, primo traderet nuptui quam Rachelem, que erat pulcra, quia prius erat activa quam contemplativa. Unde Gregorius : Qui ad arcem contemplationis ascendere desiderat, primo necesse est ut in campo actionis se exerceat.
Articulus II
De errore conditionis.
Sicut error persone inpedit matrimonium, sic error conditionis. Unde sicut nullum est matrimonium, si aliquis contrahit de facto cum Maria quam credit esse aliam, ita nullum est matrimonium, cum aliquis contrahit de facto cum ancilla quam credit esse liberam. Sed hoc dicit Apostolus, ad Colossenses : Non est mas et femina, gentilis et iudeus, barbarus et scitha, servus et liber[a] ; sed omnia et in omnibus Christus. Omnes ergo qui in fide Christi sunt, liberi sunt, quia liberi sunt qua libertate Christus nos liberavit. Et in evangelio Iohannis : Si filius vos liberav[er]it, vere liberi eritis. Ergo liberi sunt ad contrahendum qui libertatem Christi hab[ent] ; ergo servitus corporalis non impedit matrimonium.
Item, dicit Apostolus : Unusquisque suam habeat propter fornicationem. Hoc dicitur generaliter. Non est coartandum, sicut dicit Ambrosius super illum locum : Mortuo viro, nubat mulier cui vult : Non est determinandum quod Apostolus non determinavit ; et loquitur de secundis et terciis [nuptiis]. Ergo cum Apostolus dicat hoc generaliter : Unusquisque etc., nullus excipiendus est ; ergo non servus ; et ita servitus non impedit matrimonium.
Item, matrimonium est de iure naturali, et servitus de positivo iure. Non enim sunt homines servi a natura, sed potius [a] liberi. Sed ius positivum non potest contra ius naturale ; ergo servitus non potest contra matrimonium ; ergo non impedit ipsum matrimonium.
Item, error fortune non impedit matrimonium, sed error conditionis est error fortune ; ergo error conditionis non impedit matrimonium. Probatio assumptionis. Servitus corporalis non est a natura. Nisi enim esset peccatum, nulla esset servitus corporalis nec spiritualis. Ergo cum servitus corporalis non sit a natura [nisi sit], est a casu vel a fortuna.
Item, aliquis mercator, credens se lucrari, committit navem suam cum mercibus suis mari. Accidit quod frangitur navis et amittit quicquid habet, et a sic pauper. Hec paupertas est a fortuna. Est enim preter intemptionem. Similiter aliqui, credentes se vincere, committunt se bello, et victi, sic facti sunt servi ; ergo cum hec servitus preter intentionem evenerit, est a fortuna, ut paupertas. [Sed] dicatur quod non est a fortuna, quia est a dispositione divine voluntatis, quia, ut habetur in Ecclesiastico : Bona et mala vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Et in Proverbiis : Divicias et paupertates ne dederis michi.
Solutio. Servitus corporalis non solum est a iure humano, sed etiam a iure divino, ut patet in Genesi, ubi dicitur : Maledictus Chanaan ; servus erit fratrum suorum. Dicimus igitur quod servitus impedit matrimonium, quia servus non habet potestatem corporis sui, sed dominus. Unde [non] potest perfecte transferre potestatem corporis sui in aliquam mulierem sine consensu domini sui, nisi in quibusdam casibus emergentibus, ut post dicetur.
Ad primum dicimus quod Apostolus loquitur ibi de libertate spirituali, per quam in primitiva ecclesia volebant multi fideles abicere a se iugum servitutis corporalis, quibus obviavit Apostolus, dicens : Servus es. Noli querere libertatem. Sed si poteris fieri liber, magis utere. Utendum enim est servitute tanquam causa humiliationis. Status enim servi melior est quam status domini, sicut status pauperis melior est quam divitis, quia servus habet occasionem humiliandi se, et dominus occasionem superbiendi se. Servitus corporalis non impedit libertatem spiritualem ; et propter hoc non sequitur quod, si est liber spiritualiter, [quod] possit contrahere, nec aliquis fidelis est servus corporali servitute.
Ad secundum dicimus quod hec universitas : Unusquisque suam habeat propter fornicationem, accom[m]oda est et non vaga ; intelligitur enim sic : Unusquisque qui potest et debet. Non enim quelibet persona in tempore Apostoli fuit legittima ad contrahendum. Habemus enim quod beatus Matheus et beatus Thomas consecraverant virgines, et post consecrationem non poterant contrahere. Et hoc bene sciebat Apostolus quod multe erant persane que contrahere non poterant. Auctoritas ergo illa non intelligitur de personis illegittimis ad contrahendum. Unde non intelligitur de servis.
Ad tercium dicimus quod nec ius positivum nec servitus potest contra matrimonium, quia non potest rumpere matrimonium iniciatum, ratum et consumpmatum ; sed ius positivum bene potest facere quod ali[qua] persona sit illegittima ad contrahendum, et hoc non est contra matrimonium, sicut aliquis castrando aliquem facit ilium illegittimum ad contrahendum ; et per hoc nullum matrimonium iam factum destruitur.
Ad ultimo obiectum dicimus quod servitus non est a fortuna tantum, immo quasi naturalis est modo, cum sit ab origine. Unde error conditionis non est error fortune ; potuit tamen in principio servitus esse a casu et a fortuna, sicut obiciebatur. Concedimus enim casum aliquid esse in rebus, secundum quod casus est [in]opinatus rei eventus ex causis confluentibus ob aliud inceptis, sicut in illo qui vadit ad forum, ut emat aliquid, et ibi [non] invenit debitorem suum. Hec inventio dicitur esse a casu et a fortuna, quia itio ad forum ob aliud incepta fuit. Sed prout casus dicitur fatum, et fatum intelligitur esse quedam causa in motibus supercelestium corporum, per quam [dicunt] quidam necessario eventuros eventus rerum voluntarios, sic casus nichil est, quia [voluntas non] subest tempori, sed supra tempus est, ut dicit beatus Augustinus. Sed si dicamus generaliter servitutem esse a fortuna, dicemus quod error eiusdem fortune impedit matrimonium, ubi scilicet persona est que non habet potestatem corporis sui, ut in servo, sed ubi habet, in paupertate, non impedit.
Probatur contrarium. Dictum est quod ius positivum non contrariatur matrimonio nec iuri naturali, de quo est matrimonium. Sed videtur quod contrarietur, quia de iure naturali quelibet persona legittima est ad contrahendum cum qualibet, paucis exceptis, sicut exceptis patre cum fili[a], et [matre] et filio, que excepte erant in primitiva conditione, et exceptis illis que excepte erant in Levitico. Sed iste servus et hec libera non sunt de illis exceptis ; ergo de iure naturali sunt legittime persone ad contrahendum. Sed ius positivum facit oppositum ; facit enim quod sint illegittime ; ergo facit contra ius naturale ; ergo contrariatur iuri naturali.
Item, ipsa conditio non impedit matrimonium, quia servus et serva possunt contrahere inter se, et contradicentibus dominis, ut habetur in Sententiis, quia servus non tenetur domino suo nisi in temporalibus serviciis. Unde non tenetur non cognoscere aliquam mulierem ; potest ergo contrahere, quia potest reddere debitum loco et tempore uxori sue, et potest reddere servicia debita domino suo loco et tempore.
Sed probatur quod non possit contrahere, quia servus non habet potestatem corporis sui, sed dominus ; ergo non potest transferre dominium corporis sui in aliam personam sine consensu domini.
Item, error conditionis impedit matrimonium ; et hoc nulla alia de causa, nisi quia servus non habet potestatem corporis sui, sed eadem causa remanet, ubi non est error, sicut ubi vir liber scit mulierem esse servam ; ergo vir liber, sciens aliquam esse servam, non potest contrahere cum illa ; et hoc manifeste falsum est.
Item, ponatur quod contrahat liber cum serva sciens et prudens, et postea dominus serve vendat illam paganis ; aut ibi tenetur sequi mulierem, aut non. Si non, contra. Vir non habet potestatem corporis suis, sed mulier ; ergo si mulier vult, tenetur eam sequi ; sed imminet viro periculum et vite corporalis et vite spiritualis, quia imminet ei periculum fidei, ergo non tenetur eam sequi.
Solutio. Dicimus ad primum quod ius positivum non contrariatur iuri naturali, sed ipsum determinat, sicut ius humanum determinat ius divinum. lus enim divinum dicit quod in ore du[or]um vel trium testium stat omne verbum ; et ius humanum sic determinat : In ore testium idoneorum, fide dignorum ; unde examinantur testes.
Sed queritur qua auctoritate ius humanum sive positivum determinat ius divinum sive naturale ius per auctoritatem iuris naturalis. Ius enim naturale dicit quod falsis testibus non est credendum, et [per] hoc determinat ius humanum ius divinum hoc modo : In ore trium testium fide dignorum stat omne verbum. Similiter ius naturale dicit quod nullus invitus sine omni peccato puniatur ; et per hoc determinat ius positivum quod error conditionis impedit matrimonium. Si enim non impediret, accideret quod aliquis invitus sine omni peccato suo puniretur. Si enim liber contraheret cum serva nec sciens illam esse servam, [si]staret matrimonium, puniretur invitus sine omni peccato suo. Esto quod non peccavit. Puniretur enim per obprobrium et infamiam ; puniretur etiam, quia si mulier venderetur paganis, tenetur eam sequi. Puniretur etiam in filiis suis, quia filii sui fierent servi. [Sicut] ergo in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, non tamen in ore falsorum testium, si hec persona secundum se legittima est ad contrahendum, non tamen cum iniusta punitione alterius.
Ad secundum dicimus quod bene possunt servus et serva contrahere inter se, etiam contradicentibus dominis, tamen salvo iure dominorum suorum. Potest enim, sicut dictum est, servus pro loco et tempore reddere debitum uxori, et domino suo servire loco et tempore. Et dicimus quod servus habet potestatem corporis sui ad contrahendum. Sed verum est quod non habet plenariam potestatem corporis sui, unde non ita libere potest reddere debitum uxori, sicut si esset liber. Sed mulier que scienter talem duxit, sibi imputet.
Ad tercium dicimus quod error conditionis inpedit matrimonium, et non hec est sola causa, quia servus non habet potestatem corporis sui, immo hec est principalior causa, quia nullus invitus sine omni peccato suo puniendus est. Sed liber sciens et prudens potest contrahere cum serva. Non enim fit ei iniuria, si ipse voluntarie se subicit peni[s] servitutis.
Ad ultimum dicimus quod ecclesia, que debet facere quod matrimonia conserventur in suo esse, debet procurare quod mulier non vendatur paganis ; sed vendatur in sua regione, in qua possit habere sine periculo virum suum. Si vero ita accidat quod vendita sit paganis, tenetur eam sequi vir suus, nisi manifestum periculum imineat fidei ; uxori [enim] tenetur, sed salvo iure Dei ; et sibi imputare debet qui scienter servam duxit.
Questio III
De tercio impedimento matrimonii.
Consequenter dicendum est de tercio impedimento matrimonii, scilicet de impotentia coeundi, que duplex est : una naturalis et alia accidentalis. Naturalis triplex, scilicet naturalis frigus, defectus etatis, artatio nature. Quelibet istarum trium [im]potentiarum impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum. De defectu etatis constat quod non possunt sibi pueri debitum reddere. Similiter si aliquis sit frigidus nature adeo ut nec naturaliter nec adiutus per medicinam possit cohire, non potest contrahere de facto, et si contrahat de facto, nullum est matrimonium. Similiter si ali[qua] mulier adeo arta sit ut nec per medicinalia nec per violenciam, sicut per seccionem vel aliquid tale, possit idonea fieri ad hoc ut cognoscatur, non potest contrahere, et si contrahit de facto, nullum est matrimonium.
Si ergo mulier potest, velit accusare virum qui frigidus est naturaliter et non potest eam cognoscere aliquo modo, ipsa vero velit fieri mater, si per triennium fuit vir eum ipsa et non potuit cognoscere eam, [si] per utriusque iuramentum ita constiterit esse et per septimam manum propinquorum, qui idem iurant tactis sacrosanctis reliquiis, tunc ecclesia debet eos separare. Si vero vir asserit se cognovisse eam et mulier dieat oppositum, et non possit habere testes, tunc stabitur iuramento viri, quia vir est caput mulieris, nisi mulier sensibili probatione monstraverit se esse virginem. Similiter si per septimam manum propinquorum et iuramentum viri constiterit ecclesie artatio mulieris, separandi sunt, aut si constiterit per sensibilem probationem. Si vero contingat quod vir frigidus postea contrahat cum alia et eam cognoverit, aut mulier arta contrahat cum alio, et ab illo cognita sit, cogentur redire ad priora connubia, quia verum matrimonium fuit inter ipsos.
Impotentia vero coheundi accidentalis est duplex : una per castrationem, alia per maleficia. De castratione dicendum est quod, si [post] matrimonium accidat, non rumpitur matrimonium propter hoc. Si vero ante matrimonium, non potuit castratus contrahere, et si contraxit de facto, nullum est matrimonium.
De maleficiatis autem dicendum est quod si post matrimonium factum est maleficium, non rumpitur propter hoc matrimonium. Si vero [ante matrimonium, ut] perpetuum sit maleficium, separandi sunt, ut dicunt antiqui canones, quod nullum fuit matrimonium. Sed isti canones abrogati sunt, quia nullum maleficium perpetuum est, quia propter parvitatem fidei permittit Deus aliquos maleficiari. Unde maleficia possunt dissolvi per magnitudinem fidei et per orationes, et per eamdem artem per quam facta [sunt] destrui. Unde nullum maleficium perpetuum est.
Sed contra predicta obicitur. Contingit enim quod frigidus naturaliter qui separatus fiat a priore [uxore] contrahat de facto cum alia et faciat eam pr[e]gnantem ; tunc cogitur redire ad priorem uxorem, quia ibi fuit verum matrimonium ; ergo Deus coniunxit illos et ecclesia separavit ; ergo separavit quod Deus coniunxit ; ergo fecit contra hoc preceptum Domini : Quod Deus coniunxit, homo non separ[e]t. Ergo peccavit mortaliter, quia ignorantia iuris neminem excusat. Nulla ignorantia facit quin fornicatio simplex sit peccatum mortale. Preceptum [est] enim : Non fornicaberis. Ergo nulla ignora[ntia] potest facere quin ecclesia peccavit separando quos Deus coniunxit. Ibi enim non fuit ignorantia facti, quia omnia erant in propatulo, ut videtur.
Si dicatur quod ecclesia separavit eos, ne peius acciderit, quia mulier volebat fieri mater, et fornicata esset, nisi data esset ei licencia contrahendi cum alio, hec solutio non valet, quoniam tantum valet hec quantum si daretur libellus repudii, qui dabatur in veteri lege propter duritiam Iudeorum, ne interficerent uxores.
Ecclesia nesciebat an iste posset cognoscere illam an non ; ergo nesciebat an esset verum matrimonium inter ipsos, an non ; et separavit eos ; ergo commisit se discrimini ; ergo peccavit mortaliter.
Item, verum matrimonium fuit inter beatam Virginem et Ioseph, et inter Crisantum et Dariam, ubi nullus respectus habebatur ad carnalem copulam, et inter beatum Alexandrum et sponsam suam, qui statim post nuptias transtulit se ad statum perfectionis. Ergo licet inter frigidum naturaliter et illam cum qua contraxit, non possit esse carnalis copula, nichilominus ibi est matrimonium.
Solutio. Dicimus quod ecclesia istos recte separavit tribus causis. Prima est ignorantia facti, non quod ibi fuerit, sed quod ibi potuit esse. Secunda est probatio per testes vel per sensum, cui probationi ecclesia non poterat resistere. Tertia, ne peius accideret ; fornicaretur enim mulier, nisi sic fieret.
Ad primo ergo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Ecclesia fecit contra preceptum Domini ; ergo peccavit ; ignorantia enim facti excusat eam ; sicut non valet : Iste cognovit alienam mulierem ; ergo peccavit, quia ignorantia facti excusat eum. Credebat enim eam esse suam, et adhibuit diligentiam quam potuit et debuit.
Ad secundo obiectum dicimus quod nulla ignorantia facit quin fornicatio sit mortale peccatum in eo qui scit se fornicari, id est, qui scit se cognoscere non suam ; [sed in eo qui credit cognoscere suam et] cognoscit non suam, adhibita diligencia quam potest et debet, ignorantia facti facit quod illa fornicatio non sit peccatum mortale.
Ad tercio obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : Ecclesia nesciebat an esset verum matrimonium inter eos ; ergo commisit se discrimini separando eos. Licet enim nesciret, probabiliter tamen credebat non esse ibi matrimonium, nec peccavit separando. Sed si dubitaret, equaliter se habendo ad utramque partem dubitationis, tunc habuit locum illa argumentatio.
Ad ultimo obiectum dicimus quod non est simile, quia in matrimonio beate Virginis et Ioseph fuit fructus, et licet non fuit ex matrimonio ille fructus, tamen fuit ordinatus, quia per matrimonium celatus est partus filii Dei diabolo. In aliis autem, etsi fructus non fuit in Crisanto et Daria, tamen poterat esse, nec intendebant contrarium, sed in frigido naturaliter non potest esse fructus.
Questiones IV-V
De ordine et voto coniunctim.
De quarto et quinto impedimento matrimonii, scilicet de ordine et voto, dicendum est coniunctim quod ordo impedit matrimonium per votum, sed non quilibet ordo impedit matrimonium per votum, sed tantum sacer ordo. Sunt autem tres sacri ordines, scilicet subdiaconatus, qui non solebat esse sacer ordo, et diaconatus et presbiteratus. Quilibet istorum trium ordinum impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum.
Sed obicitur. Subdiaconatus inpedit matrimonium aut ex essentia ordinis, aut ex alio. Non ex essencia ordinis, quia eadem erat essentia ordinis, quando non impediebat ; ergo ex alio. Queritur ex quo.
Forte dicetur quod ex voto annexo, sed contra. Iste qui suscipit ordinem subdiaconatus non intendit aliquid promittere, sed tantum suscipere ordinem ; ergo non intendit vovere ; ergo ibi non est votum ; ergo ex voto [non] impedit ordo matrimonium.
Item, preter essentiam ordinis non est ibi nisi purum votum ; ergo non est ibi nisi votum simplex. Sed votum simplex non dirimit matrimonium contractum ; ergo subdiaconatus nec per votum sibi annexum dirimit matrimonium contractum.
Si dicatur quod est ex solempnitate ordinis, contra. Eadem sollempnitas adhibebatur, quando non impediebat matrimonium ; ergo hoc non est ex sollempnitate. Preterea, sollempnitas circumstancia est, non novam obligationem facit, sed preiacentem augmentat. Ergo si per essentiam ordinis et voti non dirimitur matrimonium contractum, sed tantum impeditur contrahendum, [per sollempnitatem adiectam non dirimitur matrimonium contractum, sed magis impeditur contrahendum] ; et magis peccat qui contrahit, cum contractum est.
Forte dicetur quod ex institutione ecclesie est quod sacer ordo impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum ; set contra. Si ecclesia cen[t]ies prohibuisset isti quod non contraheret, si iste contraheret de facto, contractum esset ; ergo ecclesia non potest dirimere matrimonium contractum.
Solutio. Dicimus quod ex institutione ecclesie est [secundum] quod sollempnitas ordinis, cui annexum est votum continencie, impedit matrimonium et dirimit contractum. Habuit autem hoc ecclesia per hoc quod fastrueret auctoritate Domini, dicentis per Isaiam : Mundamini qui fertis vasa Domini. Et subdiaconus ministrat altari deferendo calicem et patenam ad altare ; unde perpetuam continenciam mentis et corporis debet habere. Per hoc patet solutio ad omnia obiecta.
Ad primo enim obiectum dicimus quod subdiaconatui annexum est votum continencie, et si ille qui suscipit non intendit aliquid promittere, stultus est. Debet enim scire ad que obligatur ex ordine, etsi nullo modo inten[t]a : vovet. Dicitur enim subdiaconis : Si prius incesti, ammodo casti.
Ad secundo obiectum dicimus quod non est ibi tantum simplex votum, sed sollempne.
Ad tercio obiectum dicimus quod non ex ipsa sollempnitate dirimitur contractum, set ex eo quod sit ex sollempnitate. Cum enim tradit episcopus calicem et patenam subdiacono, tunc transfert subdiaconus potestatem corporis sui in dominium Domini. Unde de cetero non potest contrahere, quia non habet potestatem corporis sui, sed Dominus, sicut monachus cum suscipit habitum ab abbate, transfert potestatem sui corporis in dominium abbatis ; unde non potest de cetero transferre in dominium mulieris.
Ad ultimo obiectum dicimus quod non est simile de prohibitione ecclesie et de institutione, quia ex institutione potest ecclesia obligare filios suo[s] ad non contrahendum. Et quia superius sufficienter habitum est de voto, de ipso nichil aliud dicimus, nisi quod votum simplex impedit matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum ; sed votum sollempne impedit contrahendum et dirimit contractum, propter hoc quia in voto sollempni transfert homo potestatem corporis sui in Dominum, non per votum simplex.
Questio VI
De coactione.
Sextum impedimentum matrimonii est coactio. Est autem quedam coa[c]tio levis, quedam violenta. Levis coa[c]tio non impedit matrimonium contrahendum, nec dirimit contractum ; violenta coa[c]tio est que generat iustum metum. Est autem iustus metus, cum aliquis timet a maiore potestate sibi mortem inferri vel mutillationem membri vel servitutem corporalem vel corruptionem uxoris vel filie. In istis quatuor casibus violenta coa[c]tio impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum.
Sed obicitur contra hoc. Coacta voluntas, ut dicit auctoritas, [est voluntas] ; ergo coactus consensus est consensus. Sit ergo quod aliquis contrahat ex violenta coactione, ibi est consensus expressus per verba de presenti ; ergo est ibi consensus matrimonialis ; ergo matrimonium.
Item, verus baptismus est, cum aliquis voluntarie baptizatur, licet illa voluntas sit coacta ; ergo matrimonium verum est, si [sit] mutuus consensus per verba de presenti expressus, licet ille consensus sit coactus.
Solutio. Violenta coactio impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum duabus de causis. Prima est, quia matrimonia coacta soient habere pessimos fines, ut dicit Ambrosius ; non enim possunt se diligere sic iuncti. Secunda causa est propter sacramentum, quia matrimonium carnale sacramentum est spiritualis matrimonii, quod est inter fidelem animam et Deum. Sed per timorem servilem non coniungitur anima Deo. Unde coactum matrimonium nullum est.
Ad primo ergo obiectum dicimus quod ille consensus coactus non est matrimonialis.
Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de baptismo et matrimonio, quia baptismus est opus solius Dei, sed in matrimonio est opus hominis, quia in matrimonio operatur homo, sed in baptismo non operatur, sed adoperatur, ut ita dicam, sicut superius expositum est.
Questio VII
De cognatione.
Ad ultimum dicendum est de ultimo impedimento matrimonii, scilicet de cognatione. Est autem triplex cognatio : una carnalis, alia spiritualis, alia legalis.
Articulus I
[De cognatione carnali.]
Primo de carnali dicendum est, que idem est que consanguineitas. Est autem consanguineitas vinculum carnale, quo ligantur aliqui, secundum quod ab eodem stipite descendunt, sive ab eodem parente. Distinguitur autem consanguineitas per gradus. Est autem gradus habitudo persone ad personam, secundum quam equidifferenter descendunt alique persone ab eodem patre tantum vel ab eadem matre tantum, vel ab utroque. Est autem primus gradus pater et mater vel parens unus, secundus filii, tercius filii filiorum, et sic de aliis usque ad septimum, secundum tempus quod fuit ante ultimum con[c]ilium ; vel usque ad quartum, secundum tempus quod modo est. Primus gradus sunt filii, secundus filii filiorum, et sic de aliis ; parentes non faciunt gradus, secundum quosdam, ut habetur in Sententiis. Impediebat autem consanguineitas matrimonium ante concilium usque ad septimum gradum inclusive, quia nec in septimo gradu nec ante septimum licebat personas aliquas contrahere matrimonium. Sed modo subtracti sunt tres gradus ; unde quod [prius] dic[ebatur] de septimo, modo dicitur de quarto. Unde si contrahant aliqui de facto in quarto gradu, nullum est matrimonium.
Sed obicitur. In Levitico non sunt excepte a matrimonio nisi duodecim persone, et de illis non sunt ille que attinent sibi in secundo gradu. Ergo secundum legem divinam licitum est personas que attinent sibi in secundo gradu contrahere matrimonium inter se, sed ecundum legem positivam non licet ; ergo ius positivum [contractum] contrarium est iuri divino. Non enim potest hic dici quod ius positiv[um] determinet hic ius divinum, quia secundum ius divinum iste persone manentes tales possunt contrahere, et secundum ius positivum eedem persone manentes tales non possunt contrahere ; et nulla maior oppositio quam per affirmationem et negationem. Ergo ius positivum maxime oppositum est iuri divino in hoc casu ; ergo peccavit ecclesia, [cum] excepit quasdam personas a matrimonio, que non sunt excepte in lege divina.
Item, illa exceptio personarum que est in Levitico, non er[a]t cerimonialis, ergo moralis. Sed moralia immobilia sunt. Ergo non debuit addi aut subtrahi illi exceptioni ; ergo peccavit ecclesia, cum excepit personas que non erant excepte in lege.
Item, dicit beatus Ieronimus : Non credatur michi, nisi quod dixero confirmavero per vetus aut novum testamentum, maxime ubi agitur de fide et moribus. Sed ad mores pertinet an tales persone possunt contrahere an non. Ergo non fuit credendum ecclesie dicenti quod in secundo et tercio gradu non debeant homines contrahere, cum hoc non confirmaverit per novum aut vetus testamentum. Constat enim quod hec non potuit confirmare per vetus aut novum, immo manifeste est contra vetus.
Item, in Psalmo dicitur : De medio petrarum dabunt voces, id est de concordia duorum testamentorum, et inter medium montium, id est duorum testamentorum, pertransibunt aque, id est doctrine. Cum ergo ecclesia hic non potuerit habere de concordia duorum testamentorum, non debuit ei credi.
Forte dicetur quod ratione temporis mutatio facta est, quia aliud est tempus gratie, aliud tempus sub lege. Ergo cum a tempore Christi non sit nisi unus tempus, scilicet tempus gratie, non debuit fieri nisi [una] mutatio in tempore gratie ; ergo male fuit facta mutatio in ultimo concilio.
Solutio. Beatus Gregorius dicit quod secundum successionem temporum crevit maioritas cognitionum. Unde David dicit : Super senes intellexi. Maior ergo fuit cognitio Dei in tempore legis quam ante legem, et quia maior cognitio, propter hoc maior caritas. Quia ergo per cognitionem Dei bene conservabatur caritas inter fratrem et sororem in tempore legis, voluit [autem] Dominus caritatem dilatari quantum ad [alias] personas. Unde excepit ex matrimonio illas personas [inter quas] sine matrimonio firmiter conservatur caritas sive delectatio ; [et] inter alias voluit esse matrimonium ad dilatationem caritatis. Fecit enim Dominus ex uno omne genus humanum ad mutuam caritatem ipsorum.
Item, in tempore gratie maior cognitio est quam in tempore legis, et propter hoc maior caritas. Unde per cognitionem Dei, que maior est, inter plures personas conservatur caritas in tempore gratie quam in tempore legis. Unde plures persone excipiuntur a matrimonio quam in lege. Et per hoc patet solutio ad predicta.
Ad primo enim obiectum dicimus quod, [licet] ista duo, scilicet personas manentes tales posse contrahere et easdem manentes tales non posse contrahere, sint contraria secundum essentias suas, tamen ratione temporum non sunt contraria. Unde distingue tempora, et concordabitur scriptura.
Ad secundo obiectum distingunt quidam morale dupliciter, scilicet morale nature, et morale discipline. Morale nature immobile est ; morale discipline mobile. Unde solvunt per interemptionem huius : Omne morale immobile. Sed sciendum quod morale discipline, secundum Ambrosium, intelligitur in hoc precepto de ligno scientie boni et mali : Ne comedas. Hoc enim experti sunt Adam et Eva quid sit inter bonum obedientie et malum inobedientie. Unde morale discipline proprie non habet locum nisi in differentibus que ideo sunt mala, quia prohibita. Dicimus ergo quod illud Levitici morale nature fuit ; et concedimus quod omnia moralia nature immobilia sunt quantum ad essentias virtutum, sed non quantum ad opera, quia ratione diversorum temporum mutantur ope virtutum, sicut superius dictum est.
Ad tercio obiectum dicimus quod ecclesia] illud potuit confirmare per vetus et novum testamentum. Dicitur in Isaia : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Et Apostolus : Ecce nunc acceptabile, [ecce] nunc dies salutis ; ergo per concordiam duorum testamentorum habuit ecclesia quia in tempore gratie est habundans cognitio et habundans caritas ; et sic quantum ad predictam mutationem dedit vocero de medio petrarum. Eadem enim intentione qua plures persone excepte fuerunt a matrimonio in veteri testamento quam ante, ab ipso Domino fuerunt excepte plures persone in novo testamento [quam ante].
Ad ultimo obiectum dicimus quod hec [potuit] esse ratio mutationis in ultimo concilio. Dicit enim Apostolus, in secunda ad Thimotheum quod in novissimis temporibus erunt homines se ipsos amantes. Et Dominus in XVIII Luce : Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? Et in Matheo : Quoniam habundabat iniquitas, refrigescit caritas multorum. Quia ergo propter [ra]ritatem fidei refrigescebat dilectio, citius revocanda fuit. Unde ad ipsam revocandam institutum est ut liceat contrahere in quinto gradu. Potuit esse alia ratio subtilior illius ultime mutationis, sed h[e]c modo sufficiant.
Articulus II
De cognatione spirituali.
Dicto de cognatione carnali, [dicendum est de spirituali cognatione] sive proximitate. Est autem spiritualis proximitas vinculum spirituale quod est inter aliquas personas ex spirituali generatione, sicut cum sacerdos baptizat aliquem vel episcopus confirmat aliquem, contrahit sacerdos qui baptizat aliquam spiritualem proximitatem. Efficitur enim pater spiritualis baptizati et efficitur compater parentum filii. Unde si alias esset legitima persona ad contrahendum, tamen cum matre pueri non poss[e]t contrahere. Contrahitur autem ex generatione spirituali triplex spiritualis proximitas. Cum enim aliquis levat aliquem de sacro fonte, contrahit in[de] duplicem proximitatem spiritualem : unam ad illum quem levat, secundum quam dicitur patrinus sive pater spiritualis baptizati ; aliam ad parentes ipsius pueri, secundum quam dicitur compater, et uxor sua efficitur similiter commater parent[um] pueri baptizati, quia, cum maritus et uxor sit una caro per matrimonium, communicat sibi suas actiones spirituales. Tercia proximitas spiritualis [contrahitur] ibi inter filium carnalem patrini et filium spiritualem sive filiolum eiusdem patrini. Unde dicuntur fratres spirituales, cum habeant eundem patrem : unus carnalem, alius spiritualem.
De hiis dantur tres regule. Prima est, quando vir et mulier spirituali proximitate sibi coniuncti sunt, non possunt inter se contrahere. Secunda regula est, quod compater vel commater cum filiis compatris vel commatris possunt contrahere matrimonia, excepta illa persona per quam contracta est spiritualis proximitas. Ad illam enim non oportet propagari vel dilatari dilectione, sed [ad] alias. Tercia regula est, quod filii vel filie compatrum vel commatrum possunt inter se [contrahere] matrimonia, nisi sint persone propter quas contracta est paternitas vel commaternitas.
Sed obicitur de commaternitate contracta [ante] matrimonium. Aliqua mulier est commater alterius mulieris, postea ducit virum. Queritur an vir efficiatur compater eiusdem mulieris cuius et uxor sua est commater. Videtur quod sic per predicta, quia vir et mulier, cum sint una caro per matrimonium, communicant sibi actiones spirituales ; ergo vir efficitur compater illius mulieris, cuius uxor sua est commater.
Sed contra. Quando illa actio fuit, non communicavit eam mulier huic viro, quia tunc non erat eius vir, nec postea communicavit, quia postea non fuit illa actio ; ergo iste vir non efficitur compater illius mulieris.
Quod concedimus. Et quod dictum est, quod maritus et uxor communicant sibi spirituales actiones, intelligitur de spiritualibus actionibus que sunt post matrimonium, non de illis que sunt ante.
Articulus III
Utrum pater possit contrahere cum filiola filii sui.
Queritur postea utrum pater possit contrahere cum filiola filii sui. Videtur quod non, quia quanta est habitudo patris ad filium, tanta est filii ad patrem, et e converso. Sed filius non potest contrahere cum filiola patris ; ergo nec pater cum filiola filii.
Sed contra. Nulla proximitas spiritualis est inter ipsos, quia nec sunt ut frater et soror spirituales, nec ut pater et commater, nec ut patrinus et filiola ; ergo possunt contrahere.
Quod concedimus. Et licet tanta sit habitudo patris ad filium, quanta e converso, tamen non idem est effectus, quia, sicut dicit Glosa super illum locum : Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis : Succus ascendit a radice ad ramos, et none converso. Propter hoc filiola patris efficitur soror spiritualis [filii], sed filiola filii nec est soror patris, nec commater, nec filia spiritualis, nec neptis spiritualis, quia nepos et pronepos, neptis et proneptis [non] habent locum in spiritualibus proximitatibus.
Queritur postea utrum per fornicationem contrahatur spiritualis proximitas. Dicturn est enim quod, quia sponsus et sponsa sunt una caro, cuiuscumque vir efficitur compater, eiusdem mulier efficitur commater. Sed fornicator et fornicaria sunt una caro, sicut dicit Apostolus : Tollens membrum Christi, faciens membra meretricis. Ergo cuius fornicator efficitur compater, eiusdem fornicaria efficietur commater ; et hoc falsum.
Et ad hoc dicendum est quod fornicator et fornicatrix, in quantum tales, nichil habent de spiritualitate. Unde non communicant sibi actiones spirituales. Sed sponsus et sponsa habent aliquid inter [se] de spiritualitate. Sunt enim coniuncti per matrimonium, quod est sacramentum spiritualis matrimonii. Unde communicant sibi spirituales actiones, non ob hoc solum quod sunt una caro, sed quia sunt una caro per matrimonium.
Articulus IV
De legali cognatione, si impediat matrimonium.
Post carnalem et spiritualem cognationem dicendum est de legali cognatione, si impediret matrimonium. Est autem legalis cognatio, quando aliquis adoptat aliquem in filium, ut habeat eius hereditatem, ac si esset heres legitimus. Et solebat huiusmodi legalis cognatio impedire matrimonium ; adoptans enim non poterat adherere cum filia adoptiva ; sed modo non impedit.
Articulus V
Qualiter affinitas impediat matrimonium.
Consequenter dicendum est de affinitate, qualiter impediat matrimonium. Est autem affinitas atinentia sive vinculum persone ad personam, proveniens ex matrimonio et consanguineitate. Sunt autem tria genera affinitatum. Primum provenit ex primis nuptiis, secundum ex secundis, tercium ex terciis. Est autem primum genus affinitatis, cum ali[qua] mulier contrahit cum consanguineo [meo], vel consanguinea mea cum aliquo viro. Talis enim attinet michi in gradu affinitatis. Et distinguitur hic gradus affinitatis secundum gradum consanguineitatis, quia consanguinei uxoris fratris mei eisdem gradibus affinitatis michi coniuncti sunt, quibus et consanguinei mei fratris ; et hoc est, quia vir et uxor una caro sunt. lmpedit autem hec affinitas matrimonium penitus eisdem gradibus quibus et consanguineitas.
Secundum genus affinitatis est, cum uxor consanguinei mei, mortuo consanguineo meo, contrahit cum alio viro. Tercium genus affinitatis est, si uxor consanguinei mei, mortuo viro suo, contrahat cum tercio. Et solebant [prohiberi] matrimonia in secundo genere affinitatis usque ad tercium gradum, et in tercio genere usque ad secundum gradum. Sed modo nec secundum nec tercium genus affinitatis impedit matrimonium.
Questio VIII
De illo impedimento quod est enormitas delicti.
Consequenter dicendum est de illo impedimento matrimonii quod dicitur enormitas delicti, sicut de uxoricidis, et raptoribus virginum, et incestuosis, qui scilicet cognoscunt matrem et filiam vel sanctimonialem vel duas sorores. De talibus dicunt canones quod non possunt contrahere.
Set obicitur. Omnes isti possunt penitere et agere penitenciam perfecte, et peracta penitentia, Deus iniquitatum eorum non recordatur ; ergo nec ecclesia debet recordari ; ergo non debent prohiberi a matrimonio propter precedentia peccata.
Item, peracta penitentia, ecclesia recipit ad maiora sacramenta, scilicet ad eucharistiam et penitentiam ; ergo multo forcius debet eos recipere ad matrimonium.
Ad hoc dicunt quidam quod etiam peracta penitentia, [non possunt] contrahere, quia canones prohibent ; cum peracta penitentia, potest ecclesia dispensare cum eis, ad hoc ut contrahant.
Sed queritur, si aliquis talis, peracta penitentia, sine dispensatione contraha[n]t de facto, utrum sit matrimonium. Videtur quod sic, quia iste est sine omni peccato, et illa similiter, et est ibi mutuus consensus per verba de presenti expressus. Ergo ibi est verum matrimonium.
Similiter dicunt canones quia ille qui machinatur mortem alterius, [ut habeat uxorem illius, vel que machinatur mortem alterius] mulieris, ut habeat virum suum, non possunt contrahere optata coniugia. Unde nec iste potest habere istam cuius virum interfecit, nec illa virum cuius uxorem interfecit. Similiter ille qui contrahit sponsalia per verba de futuro cum aliqua muliere cuius maritus adhuc vivit, non potest habere illam post mortem viri secundum canones.
Set de hiis omnibus potest obici eodem modo quo de primis. Similiter dicunt canones quod ille qui contrahit de facto cum aliqua muliere, vivente uxore sua, non potest separare [se] a secunda, si velit, mortua prima uxore. Dolus enim suus non debet ei patrocinari.
Set obicitur. Aut est matrimonium inter ipsos, aut non. Si non, ergo potest et debet separari ab illa. Si est inter ipsos matrimonium, ergo non [potest mulier] separare se a viro, si velit ; et hoc falsum, quia, si mulier nescivit ipsum habere uxorem, quando contrahit cum illo, non cogitur remanere cum illo, quia non debet puniri ex quo non peccavit.
Ad predicta et consimilia diversi [diversa] dicunt. Sed nobis videtur esse dicendum quod, si aliquis peccat contra bonum matrimonii, puniendus est sine dubio, et potest ei prohiberi quod non de cetero contrahat. Tamen si contrahat de facto, contractum est. Quia enim non peccavit contra essentiam matrimonii, non punitur in essentia matrimonii. Unde uxoricide et raptores virginum et incestuosi, si contrahunt de facto, contractum est, nisi uxoricida interfecit uxorem suam, persequens in ea matrimonium, aliam volens habere. Quod [vero] canones dicunt, quod huiusmodi non possunt contrahere, intelligendum est : non possunt, id est peccant si contrahunt, quia prohibitum est. Sed illi qui peccant contra essentiam matrimonii, punire debent in matrimonio : ut ille qui machinatur mortem alterius, ut habeat uxorem illius, vel contrahit sponsalia cum illa, marito vivente, quia peccat contra essentiam matrimonii, non potest habere illam ; et si contrahit cum ill[a] de facto, nullum est matrimonium. De illo vero qui contrahit cum illa, vivente uxore sua, quia peccat contra essentiam matrimonii, mortua prima, cogitur remanere cum secunda, si ipsa velit. tunc enim primus consensus habet effectum ; et est ibi matrimonium, si mulier vult, quia ignoranter fecit. Si vero ipsa non vult, non est ibi matrimonium.
