Tractatus XII — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus XII

TRACTATUS DUODECIMUS

 

 

UTRUM ILLE QUI PATITUR RECIDIVUM TENEATUR ITERUM AGERE PENITENTIAM.

 

 

Dicto de partibus penitentie, dicendum est utrum ille qui patitur recidivum teneatur iterum agere penitentiam de illis peccatis de quibus egit penitentiam in caritate.

Circa istam questionem primo videndum est utrum peccata redeant.

Secundo que sit illa ingratitudo, secundum quam dicuntur peccata

 

 

Caput I

[Utrum peccata redeant.]

 

Circa primam questionem due sunt opiniones. Quidam enim dicunt quod peccata redeunt secundum essenciam, alii dicunt quod non, sed dicuntur redire propter ingratitudinem.

 

Contra primam opinionem sic obicitur. Ponatur quod aliquis multa peccata mortalia fecerit, et penitentiam de omnibus illis in caritate sufficienter egerit, ita quod, si decederet, statim evolaret ; postea patitur recidivum per unicam simplicem fornicationem. Probatur quod peccata dimissa non redeunt, quia peccatum corruptio est anime. Sed impossibile est corpus corrumpi sine aliqua actione corporali. Nullus enim excecatur vel mutilatur aliquo membro nisi per actionem aliquam corporalem ; ergo anima non corrumpitur spiritualiter nisi per aliquam actionem spiritualem ; sed in isto non est nisi una actio ; ergo non est nisi una corruptio ; ergo in isto non est nisi unum peccatum ; ergo non redeunt peccata dimissa.

Item, ponatur quod iste non fecerit nisi peccatum avaricie, et de illo sufficienter egerit penitentiam in caritate, postea cadit tantum per peccatum prodigalitatis ; peccatum avaricie redit in isto. Aliquid est causa quare redeat : aut actus prodigalitatis, aut iusticia divina. Si actus prodigalitatis, ergo contrarium est causa sui contrarii, quod est contra beatum Dionisium, qui dicit quod ignis non est frigere, nec optimi est mala adducere. Si propter iusticiam divinam, ergo iusticia divina est causa quare avaricia reincipiat esse in isto ; ergo iusticia divina est causa quare avaricia sit in isto ; ergo est causa quare iste sit avarus, ergo quare sit malus, et ita Deus causa mali ; quod est impossibile, quia dicit beatus Dionisius quod optimi non est mala adducere ; et Augustinus : Auctore Deo nemo [fit] deterior. Sic igitur nec per recidivum nec per iusticiam divinam peccata dimissa redeunt ; ergo simpliciter non redeunt.

Propter hoc dicunt quidam quod non recedunt per essentiam suam, sed redeunt quantum ad reatum, scilicet quantum ad obligationem ad penam eternam pro aliis peccatis. Sunt enim in peccato tria. Primum est malus actus ; secundum est malus habitus ; tercium est privatio modi vel speciei vel ordinis in anima. Et illa privatio reddit animam deformem, sicut privatio nasi vel oculi corporalis reddit hominem deformem corporaliter ; et duo prima dicuntur peccatum propter tercium. Quartum est ibi, quod non est peccatum, sed sequela, scilicet reatus, qui est obligatio peccati ad penam eternam ; et quantum ad reatum dicuntur redire peccata dimissa, non quantum ad tria precedencia.

 

Set obicitur contra hoc. Peccatum est per se et immediate est causa obligationis ad penam. Deus enim proprie non obligat aliquem ad penam, immo dolet cum aliquis obligatur. Set cessante causa immediata et necessaria, cessat effectus ; ergo cessante peccato, cessat obligatio ad penam eternam pro illo peccato. Sed in illo qui patitur tantum recidivum propter actum prodigalitatis, non est peccatum avaricie quod prius fuit ei dimissum ; ergo nec obligatio ad penam eternam pro illo ; ergo nec reatus ; ergo non redeunt quantum ad reatum peccata dimissa, nec quantum ad essenciam ; ergo simpliciter non redeunt.

Item, ponatur quod aliquis fecit multa mortalia et de omnibus illis egerit in caritate penitentiam sufficienter, postea cadat per simplicem fornicationem, et alius qui nullum peccatum fecit cadat per equalem fornicationem, isti duo sunt equaliter mali. Quod probatur, quod primus non habet maliciam nisi fornicationis, quia reatus quem habet pro peccatis dimissis non est malicia. Ille alius similiter non habet maliciam nisi fornicationis, et equales sunt fornicationes, ut positum est ; ergo equales habent malicias ; ergo eque sunt mali ; ergo equali pena iehennali sunt digni. Quod probatur per hoc, quod eque boni equali premio sunt digni ; ergo eque mali equali pena sunt digni ; ergo si isti duo modo decedant, equali pena punientur in inferno. Sed ille non punietur nisi pro fornicatione ; ergo nec iste ; ergo non punietur pro peccatis dimissis ; ergo non redit reatus vel obligatio ad penam pro illis peccatis. Si enim rediret, magis puniretur quam ille alius.

Sunt autem quidam qui quasi media via incedunt, dicentes quod pro peccatis quibusdam redeunt peccata dimissa, pro quibusdam non. In quatuor enim casibus redeunt, sicut pro fraterno odio. Unde habetur in evangelio Mathei, XVIII, quod dominus dimissum debitum repetiit a servo qui noluit misereri conservi sui ; et ita pro fraterno odio redeunt peccata dimissa. Similiter pro peccato apostasie. Unde in Psalmo de Iuda : In memoriam rediet iniquitas patrum eius. Similiter pro contemptu confitendi et satisfaciendi redeunt peccata, que dimissa fuerant in contritione. Dimissa enim fuerant peccata sub conditione repetendi, sed non sub conditione essendi, ut dicebat Prepositinus. Similiter quando aliquis penitet de eo quod penituit et egit penitentiam, tunc redeunt peccata dimissa. Penitentia enim quam fecit nichil valet ei. In quatuor istis casibus redeunt peccata dimissa, in aliis non. Unde versus :

Fratres odit, apostata fit,

Spernit quia fanum, penituisse piget,

Pristina culpa redit.

 

Set contra hanc opinionem sunt omnia ea que obiciuntur contra utramque opinionem, quia hec opinio aliquid habet de prima opinione, que dicit generaliter peccata dimissa redire propter recidivum, et aliquid de illa que dicit non redire peccata nisi propter reatum.

Preterea contra ipsam proprie queritur, cum multa alia peccata maiora sint quam fraternum odium, sicut homicidium, quare propter homicidium non redeunt peccata dimissa, sicut propter fraternum odium, similiter et propter peccatum in Spiritum Sanctum, quod maius est.

Rationibus ergo predictis videtur quod peccata dimissa non redeant, nec quantum ad essenciam, nec quantum ad reatum, sed tantum propter ingratitudinem. Quod concedimus.

 

Sed ad oppositum multe sunt auctoritates, sicut de servo nequam a quo dominus universum debitum repetiit, quod tamen dimissum fuit ; et ita peccata dimissa redeunt. Et multe alie auctoritates sanctorum dicunt peccata dimissa redire propter recidivum.

Item, servus corporalis manumissus a domino corporali redigitur in servitutem corporalem propter solam ingratitudinem ; et hoc secundum legem humanam, que, in quantum potest, ubi certa veritas est, imitatur legem divinam ; ergo secundum legem divinam qui prius fuerat servus peccati et postea factus est liber, propter ingratitudinem redigendus est in pristinam servitutem ; et sic per ingratitudinem redeunt peccata dimissa.

 

Solutio. Ad hoc notandum est quod homo tenetur Deo ex commisso, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur ; tenetur etiam ex dimisso ; unde cui plus dimittitur, aliis paribus, magis tenetur, et qui post multorum dimissionem patitur recidivum, et ita offendit Deum, magis ingratus est et magis peccat quam si nulla essent ei dimissa. Unde quia peccata dimissa aggravant peccatum illud per quod recidivat, dicuntur redire quantum ad ingratitudinem tantum, aliter non. Et sic intelligimus omnes auctoritates que dicunt peccatum dimissum redire.

Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de servitute corporali et servitute peccati, quia temporalis dominus iuste potest facere aliquem servum corporalem ; sed eternus Dominus non potest facere aliquem servum peccati, quia tale posse pocius non est posse ; sed ipse qui peccat proprie facit se servum peccati. Unde in evangelio Iohannis, VIII : Qui facit peccatum, servus est peccati.

Preterea, servitus peccati mala est malicia culpe, sed servitus corporalis non, immo bona. Valet enim ad conservationem humilitatis. Unde dicit Apostolus, I ad Corinthios, VII : Servus vocatus es ? Non est tibi cure. Sed si potes fieri liber, magis utere, scilicet servitute. Patet ergo quod non est simile de servitute corporali et servitute peccati.

 

Sed adhuc probatur quod peccata dimissa redeant, vel quantum ad essenciam, vel quantum ad reatum, quia : ponatur quod aliquis primo fuerit in caritate, postea in peccato mortali, tercio in caritate, alius e converso : primo scilicet in peccato mortali, secundo in caritate, tertio in peccato mortali. In primo casu caritas ultima facit reviviscere sive redire omnia bona precedentia que mortificata fuerant per peccatum mortale medium ; ergo in secundo casu peccatum mortale ultimum facit reviviscere sive redire omnia peccata precedencia que mortificata fuerant per caritatem mediam et penitentiam factam in ipsa. Esto quod sufficiens penitentia facta sit in caritate de peccatis preteritis ; ergo sicut bona precedentia redeunt quantum ad meritum per caritatem sequentem, ita peccata precedentia redeunt quantum ad demeritum per peccatum mortale sequens ; ergo redeunt peccata vel quantum ad essenciam vel quantum ad reatum, ad minus quantum ad demeritum.

Item, sicut dicitur in Ezechiele, XVIII : Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor, ita dicitur ibidem : Si averterit se iustus iusticia sua, omnes iusticie eius quas fecerit non recordabuntur ; ergo in secundo casu idem est ac si non fecisset illam penitentiam mediam, et si non fecisset, puniretur pro peccatis precedentibus ; ergo et modo cum peccat tantum mortaliter vel quantum ad essentiam, dignus est puniri pro peccatis precedentibus ; et ita redeunt vel quantum ad essentiam vel quantum ad reatum.

Item, ultimum peccatum mortale mortificat penitentiam mediam ; ergo idem est ac si non fuisset facta ; et inde ut prius.

 

Forte dicetur quod non est simile de reditu malorum et reditu bonorum, quia Dominus pronior est ad miserandum quam ad puniendum.

Set contra. Dicit Apostolus, II ad Thimotheum, II, quod Deus non potest negare se ipsum ; et dicit Ambrosius quod, si Deus non puniret malos, negaret iusticiam suam, que ipse est ; et ita negaret se ipsum ; ergo sicut remunerat bonos ex iusticia que ipse est, ita ex iusticia sua, que ipse est, punit malos ; ergo sicut ex iusticia remunerat bonos, ita ex iusticia sua punit malos ; ergo cum iusticia sua una sit penitus utrobique, quantum se habet ad remittendum vel miserandum, tantum se habet ad puniendum.

Item, ponatur quod ille qui primo peccavit mortaliter, et secundo fuit in caritate, et tercio peccat mottaliter, decedat in illo peccato mortali, non peracta penitentia de peccatis mortalibus precedentibus nisi in parte, constat quod in inferno punietur eternaliter non solum pro ultimo peccato, sed etiam pro precedentibus peccatis. Aut illa peccata erunt in ipso, aut non erunt. Si non erunt, ergo non punietur pro ipsis, quia, ut dicunt sancti, peccata sunt materia ignis eterni. Unde ignis, qui ante ipsum precedat, non nocebit bonis, in quibus nichil invenitur purgandum. Si vero illa peccata precedentia erunt in ipso, ergo per recidivum redeunt precedentia.

 

Set contra. Dicit Nahum, I : Non iudicabit Deus bis in id ipsum. Et alia translatio habet : Non consurget duplex tribulatio. Ergo Deus neminem punit bis pro eodem peccato ; ergo si aliquis sufficientem penam egerit in caritate de preteritis, si iterum peccat, non punietur pro illis ; ergo non redeunt peccata per recidivum.

Forte dicetur quod Deus non punit bis pro eodem peccato in eodem foro, sed in diversis, sicut in presenti et in futuro. Sed contra. Utrumque forum Domini est ; ergo si punit Dominus aliquem sufficienter in suo foro penitentiali, non puniet ipsum pro eodem peccato in alio foro.

Item, pietas humana non sustinet quod aliquis sufficienter punitus pro aliquo peccato puniretur iterum pro eodem peccato ; ergo nec pietas divina debet hoc sustinere ; et ita peccata penitus dimissa non redeunt nec quantum ad essentiam, nec quantum ad reatum.

 

Quod concedimus. Et ad primo obiectum dicimus quod non est simile quod inducitur pro simili duabus de causis. Prima est, quia Deus pronior est ad miserandum et ad remunera[ndum quam ad condempnandum. Secunda est, quia in eo in quo restituitur caritas amissa, aliquid est per quod reviviscunt bona opera precedentia, quia fuerunt remunerabilia, scilicet recommunicatio ad Deum. Penitentia enim ablata omnia restituit. De natura enim reconciliationis est, ut restituantur ei qui reconciliatur quecumque ablata fuerant ei. Sed in eo qui post peractam penitentiam de peccatis preteritis cadit per mortale, non invenitur aliquid tale, quia nec Deus iterat peccata precedentia, nec ipse peccans iterat illa ; unde non redeunt.

Ad secundo obiectum dicimus quod omnes iusticie quas fecit non recordabuntur quantum ad remunerandum, quia non dabitur illis vita eterna ; sed recordantur quantum ad satisfactionem. Necessarium enim est satisfecisse, nec istud aufert Deus, immo approbat.

Eodem modo respondendum est ad tercio obiectum.

Ad quarto obiectum dicimus quod hec est duplex : Quantum se habet Deus ad remunerandum, tantum se habet ad puniendum, quia potest is esse sensus : Deus ex quanta iusticia remunerat, ex tanta punit ; et sic vera. - Vel potest esse sensus : Quam facile vel quam libenter remunerat, tam facile vel tam libenter punit ; et sic falsa, quia libentissime remunerat. Non punit autem nisi provocatus, ut habetur in Trenis, III, et in Isaia, XXVIII : Alienum est opus eius, scilicet punire ; peregrinum est opus eius ab eo.

Ad ultimo obiectum potest dici quod ille qui decedit in peccato mortali, non peracta penitentia de peccatis precedentibus, punietur pro illis in inferno, non in se, set in peccato fornicationis propter ingratitudinem, sit ita quod ultimo decesserit in fornicatione. Set hec solutio videtur nulla esse, quia dicunt sancti quod cuilibet peccato debetur propria pena. Unde in evangelio Mathei, V[I] : Non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. Ergo peccatis istius precedentibus debetur propria pena ; ergo punietur in inferno pro illis peccatis in se, non in alio peccato.

Item, iste decedit in peccato fornicationis, non completa penitentia de peccato avaricie. Ponatur quod alius sit ei equalis in omnibus commissis et in omnibus peccatis. Verbi gratia, uterque peccavit prius peccato avaritie et equaliter. Equaliter contriti sunt. Postea equaliter utrique data est caritas. Postea uterque cadit per peccatum fornicationis, et equaliter peccant ; et sic decedant ; sed tantum in hoc differunt quod primus decedit non peracta penitentia de peccato fornicationis, alius autem decedit, completa penitentia de peccato avaritie. Constat autem quod punietur secundus tantum pro peccato fornicationis et propter ingratitudinem. Aut primus punietur tantum pro peccato fornicationis et propter ingratitudinem, aut etiam propter aliud. Si tantum propter peccatum fornicationis et propter ingratitudinem, sed equales sunt illi duo in peccato fornicationis ; ergo quantum ad illud equaliter punientur, et quantum ad ingratitudinem magis punietur secundus quam primus, quia magis est ingratus ; quod probatur, quia equalia sunt commissa utrique, sicut positum est, et secundo magis est dimissum ; ergo secundus magis ingratus est ad beneficia Dei ; ergo magis punietur propter ingratitudinem quam primus, et equaliter propter fornicationem ; et neuter punietur nisi propter fornicationem et ingratitudinem. Ergo simpliciter magis punietur secundus quam primus ; quod manifeste falsum est, quia, si non complevisset penitentiam de peccato illo, magis puniretur quam modo puniatur. Relinquitur ergo quod primus punietur non tantum propter fornicationem et ingratitudinem, sed etiam propter aliud. Ergo propter peccatum avaritie punietur in se ; ergo in ipso erat peccatum avaritie ; et ita peccata redeunt.

Ad hoc dicimus quod predicta solutio non valet ; et primus punietur in inferno pro peccato avaritie, non tamen in ipso erit peccatum avaritie, quia, cum Deus dimisit ei peccatum avaritie, commutavit ei penam eternam in temporalem. Unde factum est illud peccatum quasi veniale, cui tantum debetur pena temporalis, et partem illam penitentie quam fecit in caritate, gratam habet Deus et acceptam. Unde non retractat, sed pro residuo punietur iste in inferno, sicut puniretur pro peccato veniali.

Peccatum enim veniale punitur in inferno eternaliter, sed in infinitum minori pena quam sit illa que debetur pro peccato mortali.

 

 

Caput II

De ingratitudine.

 

Secundo queritur de ingratitudine an sit peccatum per se aliud ab illo peccato per quod iste patitur recidivum.

Videtur quod sit aliud, quia iste est vituperabilis propter peccatum fornicationis, et etiam est vituperabilis propter ingratitudinem ; ergo duplici de causa est vituperabilis. Sed non est vituperabilis nisi propter peccatum ; ergo duo sunt peccata in isto : fornicatio et ingratitudo.

Item, indifferentibus vel bonis que non cadunt sub motibus aliarum virtutum ita est quod, si fiant tantum in hoc intuitu quia precepta sunt, fiunt ex obedientia, que est specialis virtus. Similiter indifferentia vel bona que cadunt sub precepto vel sub motu alterius virtutis, si fiant tantum ut respondeatur beneficiis, fiunt ex speciali virtute, que potest appellari gratitudo. Quilibet enim tenetur respondere beneficiis ; ergo secundum hoc gratitudo est specialis virtus differens ab aliis virtutibus ; ergo ingratitudo est speciale vicium, differens ab aliis viciis. Sed si hoc, ergo quicumque fornicatur vel aliud peccatum mortale facit, duobus peccatis peccat de necessitate ; est enim ibi ingratitudo, quia non respondet beneficiis Dei, qui infinita beneficia nobis facit, et preterea est ibi fornicatio, vel aliud peccatum. Non videtur autem esse verum quod quicumque peccat mortaliter, peccet de necessitate duobus peccatis mortalibus ; ergo non videtur ingratitudo esse speciale peccatum.

Item, circumstancia cause est quedam circumstancia, sicut dicitur : Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando. Sed quilibet dicitur ingratus propter beneficia, quia non est memor beneficiorum acceptorum ; ergo propter circumstanciam cause. Sed circumstancia non facit genus peccati ; ergo non est unum genus peccati per se, differens ab aliis.

 

Solutio. Ingratitudo tribus modis accipitur. Quandoque dicitur ingratitudo omissio qua aliquis omittit gratias agere Deo, sicut cum post prandium gratias non reddit Deo. Secundo modo dicitur ingratitudo contemptus respondendi beneficiis, et sic est speciale peccatum, cum contempnit aliquis respondere beneficiis Dei, quando debet et ubi debet, et in illis differentibus que non cadunt sub motu alterius virtutis, sicut inobedientia est speciale vicium, cum aliquis contempnit preceptum Dei in eis que non cadunt sub motu alicuius virtutis. Tertio modo dicitur ingratitudo reddere malum pro bono ; et sic est generale vicium, secundum quod est transgressio cuiusque precepti, sicut inobedientia est generale vicium.

Ad primo ergo obiectum dicimus quod ille qui patitur recidivum propter fornicationem non facit duo peccata, immo ingratitudo in illo idem est quod fornicatio ; sed dicitur ingratitudo in comparatione ad circumstanciam cause ; nec valet hec argumentatio : Iste est vituperabilis, et quia fornicator et quia ingratus, ergo propter duo peccata ; sicut non sequitur : Iste est vituperabilis et quia fornicatur et quia transgreditur, ergo propter duo peccata. Species enim cum genere non facit numerum.

Ad secundo obiectum patet solutio per predictam distinctionem, quia ingratitudo est quodam modo speciale, quodam modo generale.