Tractatus VII — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus VII

TRACTATUS SEPTIMUS

 

 

DE SACRAMENTO EUCHARISTIE

 

 

Post sacramentum baptismi et confirmationis dicendum est de sacramento eucharistie ; et hac ratione, quia sacramentum illud non habet dari nisi dignis, et propter hoc sequitur sacramentum baptismi. Et est eucharistia cibus grandium et confirmatorum, sicut dicit Dominus ad Augustinum : Cibus sum grandium. Cresce et manducabis me.

Et sic sequitur sacramentum confirmationis ; et etiam alia ratione, quia etiam confirmati sepe cadunt per peccata venialia. Septies enim in die cadit iustus non a caritate, sed in caritate. Unde necessaria medicina est et eucharistia. Medicina est meliorativa, in quantum augmentat gratiam, et preservativa, in quantum delet venialia que sepe occasio sunt cadendi per peccatum mortale. Unde Augustinus : Vitasti grandia, cave ne obruaris arena.

 

Circa sacramentum eucharistie primo videndum est de causa institutionis huius sacramenti, et utrum sit unum sacramentum an plura.

Secundo de mutatione, qualiter fiat translatio panis in corpus Christi et vini in sanguinem.

Tercio de modo sumendi corpus Christi et quid valeat sumentibus.

Quarto de fractione forme et quare in tres partes frangatur.

Quinto de digne et indigne sumentibus.

Sexto de quibusdam auctoritatibus que sunt in canone misse, que magnam faciunt dubitationem qualiter intelligende sunt.

Septimo et ultimo de hereticis, qualiter errent circa hoc sacramentum, et utrum conficiant, et de Grecis qui de fermento conficiunt, utrum errent vel qualiter errent.

 

 

Caput I

[De causa institutionis.]

 

Circa primum capitulum notandum quod multiplex est causa institutionis huius sacramenti. Prima est commemoratio passionis Christi, sicut ipse Dominus dicit, Lucas, XX : Hoc facile in meam commemorationem. Que triplex est : prima est commemoratio amoris qu[e]m ostendit nobis Christus in cruce, quia maiorem caritatem nemo habet etc. Secunda est commemoratio liberationis, quia per passionem suam liberavit nos a servitute diaboli et carcere inferni et mortis. Tercia commemoratio est imitationis Christi, ut scilicet imitemur pacientiam et humilitatem et alias virtutes quas ipse ostendit in cruce. Et sic intelligitur verbum Apostoli ad Galatas, ultimo : Michi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Ihesu Christi, id est in amore quem michi exibuit, quando crucifixus est pro me, et in liberatione qua liberavit me per passionem suam, et in imitatione virtutum eius quas ostendit in cruce. Unde subiungit : Stigmata domini nostri Ihesu Christi porto in corpore meo.

Secunda causa institutionis est meritum fidei, quia fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum , quia meritum fidei est et laus credere quod non vides, et maxime id quod est supra rationem naturalem, ubi homo abnegat semetipsum, dum pocius credit prime veritati quam sibi vel alicui rationi. Non enim aliter potest coli Deus. Unde Augustinus, in libro de utilitate credendi, dicit quod tanta est virtus fidei quod nec parentes carnales nisi per fidem cognoscimus. Credo enirri quod iste sit pater meus, non scio, quia non eram, quando genuit me. Similiter nec patrem spiritualem cognoscimus nisi per fidem. Ut ergo fides habeat magnum meritum, credimus sub forma panis esse verum corpus Christi, quod tamen non videmus.

Tercia causa est sublevatio spei. Vult enim Dominus presencialiter et corporaliter cotidie esse nobiscum, ut magis speremus optinere petitiones nostras. Ipse enim dator est eorum que petimus, et ipse orat pro nobis et petit, et cum ipse sit petitor, orator, dator, sine dubio optinebimus quod petimus, nisi per nos steterit.

Quarta causa est instructio. Per hoc enim instruit nos Deus, ut magis credamus ei quam visui nostro, immo ut contra visum nostrum credamus ei. Visus enim dicit ibi esse panem et vinum ; et Dominus dicit ibi esse carnem et sanguinem. Unde Dominus in Evangelio : Qui vult venire post me abneget semetipsum, et proprium intellectum et propriam voluntatem. Unde : Vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis ; sum etenim. Quia ipse magister est, magis ei debemus credere quam nobis ; vel quia ipse dominus est, abnegare debemus propriam voluntatem et ei obedire tanquam domino, id est voluntatem nostram voluntati eius conformare.

Quinta causa est, ut epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. Unde Psalmus : Parasti in conspectu meo mensam. Et Augustinus dicit : Ut panem angelorum manducaret homo, creator angelorum factus est homo. De hoc pane in XVI Sapientie : Panem de celo prestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem et [omnis] saporis suavitatem. De isto pane verissime dicitur quod omne delectamentum in se habet. Delectat enim visum spiritualem per pulcritudinem. Unde : Speciosus forma pre filiis hominum etc. Delectat autem auditum spiritualem per melodiam, unde : Audiam quid loquatur in me dominus Deus meus. Delectat affectum per odorem spiritualem ; unde in Canticis, [I] : Curremus in odore[m] unguentorum tuorum. Delectat gustum spiritualem per dulcedinem ; unde : Quam magna multitudo dulcedinis. Delectat tactum spiritualem per suavitatem ; unde : Gustate et videte quam suavis est Dominus. Delectat ut divicie, quia in ipso sunt omnes thesauri sapientie et scientie Dei absconditi.

Sexta causa est, ut homo, qui per esum de ligno scientie boni et mali mortuus fuerat, per esum ligni vite revivisceret. Unde sicut de ligno illo dictum est, Genesis, II : Quacumque die de ligna scientie boni et mali comederitis, morte moriemini, ita de hoc pane dictum est, Iohannes, VI : Qui manducaverit ex hoc pane, vivet in eternum.

Septima et ultima est ad remedium peccatorum venialium que cotidie facimus.

 

Intelliguntur autem in hoc sacramento tria. Primum est forma panis et forma vini. Secundum corpus Christi verum quod traxit de virgine. Tercium corpus Christi misticum, quod est ecclesia. Primum est sacramentum tantum ; secundum est res et sacramentum ; tercium est res tantum. Primum est sacramentum secundi ; secundum, scilicet corpus Christi, est sacramentum corporis Christi mistici. Forma enim panis est sacramentum corporis Christi, et habet duplicem similitudinem cum corpore Christi. Prima est, quia sicut panis triticeus ex purissimis granis constat, ita corpus verum Christi quod traxit de virgine, ex purissimis membris constat purificatis operatione Spiritus Sancti ; et sicut corpus Christi verum constat ex purissimis membris, ita corpus Christi misticum constat ex purissimis fidelibus depuratis a peccato mortali. Secunda similitudo est, quia sicut panis triticeus maxime reficit et confirmat corpus, ita corpus Christi maxime reficit et confirmat animam.

Similiter forma vini duplicem habet similitudinem cum sanguine Christi. Prima est, quia sicut vinum ex puris guttis constat, ita sanguis Christi ex purissimis sanguinibus constat. Secunda est, quia sicut vinum letificat, ita sanguis Christi letificat et inebriat bona ebrietate. Unde : Calix meus inebrians quam preclarus est.

 

Sed videtur quod forma panis non sit sacramentum corporis, quia nullam similitudinem habet cum ipso. Panis enim ibi non est, sed sola forma eius.

Item, forma illa non efficit corpus Christi ; hoc certum est. Ergo non est sacramentum ipsius, quia sacramentum nove legis efficit quod figurat.

Si dicatur quod forma illa gratia corporis Christi dicitur efficere quod figurat, scilicet unitatem ecclesie, contra. Ipsa aqua exterius abluens in baptismo efficit quod figurat. Habet enim vim regenerativam ; ergo eadem ratione ipsa forma panis que visibilis est, debet efficere quod figurat.

Item, in sacramento eucharistie sunt plures materie et plures forme, quia forma panis et forma vini, et utraque illarum est sacramentum ; ergo ibi sunt plura sacramenta ; non ergo sunt septem sacramenta tantum nove legis.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod forma panis non dicitur habere similitudinem cum corpore Christi gratia sui, sed gratia panis, cuius fuit forma.

Ad secundo obiectum dicimus quod forma panis non solum est sacramentum Christi corporis veri, sed etiam corporis mistici Christi. Unde concedimus quod efficit quod figurat. Unit enim recipientem corpori Christi mistico ; efficit autem non per modum cause efficientis, sed per modum materie, sicut dictum est de aqua baptismi superius. Sicut enim in alio liquore non datur gratia baptismalis, ita sub alia forma quam sub forma panis et vini non datur corpus Christi.

Ad ultimo obiectum dicimus quod quodam modo sunt ibi duo sacramenta, quodam modo unum ; sed verius unum quam multa, quia ab unitate significati debet esse unitas sacramenti ; et utraque illarum formarum proprie et finaliter significat unitatem ecclesie. Unde una est forma et perfectio illarum utriusque, sicut iste voces : albus, alba, album, verius dicuntur unum nomen quam multa ab unitate significati et institutionis. Unde in collectis aliquando significatur hoc sacramentum singulariter, ut hic : Presta ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad penam te, aliquando pluraliter, ut hic : Proficiant in nobis, quesumus, Domine, sacramenta tua quod continent.

Sed videtur hec petitio nulla esse, quia hec sacramenta non continent nisi ipsas formas et corpus Christi verum quod traxit de virgine. Corpus enim Christi misticum non continent, quia illud est dispersum per mundum. Petere ergo quod sacramenta proficiant in nobis formas aut verum corpus Christi, hoc nichil [est], et nos dicimus quod continent unitatem ecclesie sive corpus Christi misticum efficacia et significatione, non locali circumscriptione.

 

 

Caput II

De mutatione panis in corpus Christi.

 

Secundo queritur de transubstantiatione sive de transitu sive de mutatione panis in corpus Christi ; et videtur quod non sit ibi transubstantiatio, quia dicit Boecius, in libro de duabus naturis et una persona Christi quod omnis mutatio secundum aliquod commune est. Sicut ex aere generatur ignis, eadem materia, que prius fuit sub forma aeris, postea est sub forma ignis. Similiter est in aliis mutationibus aliquod commune quod manet sub utroque termino mutationis. Sed cum panis fit corpus Christi, nichil remanet de pane ; ergo nichil est ibi commune ; ergo non est ibi mutatio ; ergo nec transubstantiatio sive transitus.

Item, hoc importat nomen mutationis, quod aliquid mutetur ab aliquo in aliquid ; ergo importat quod aliquid sit commune ; et inde ut prius.

 

Ad hoc dicunt quidam quod nichil aliud est dictum : Panis transit in corpus Christi, quam quod panis cedit corpori Christi, id est sub eisdem accidentibus sub quibus erat panis, modo est corrus Christi. Sed hoc non est, quia eadem ratione transiret magister in magistrum, quando aliquis magister cedit alii magistro advenienti, et dirnittit ei locum suum. In eodem enim loco in quo fuit cedens prius, est illecui ceditur.

Alii vero dicunt quod idem est : panis transit in corpus Christi, quod : corpus Christi incipit esse ubi est panis. Unde dicunt quod panis, manet. Sed ex hoc sequitur quod transitus ille non sit miraculosus, quia corpus glorificatum naturaliter potest esse cum corpore non glorificato in eodem loco. Dicunt autem sancti quod transitus ille miraculosus est.

Item, dicit Iohannes Damascenus quod sicut panis et vinum transit per nutrimentum in corpus hominis et non in aliud corpus, sed in ipsum prius corpus, sic panis propositionis, id est qui proponitur in altari, vinum et aqua transit in corpus Christi et sanguinem, quod prius erat. Sed in nutrimento est verus transitus ; ergo verus transitus est panis in corpus Christi ; et sic auctoritas Damasceni est contra primam opinionem. Subiungit autem postea Damascenus : Atque hec duo, scilicet panis et vinum, non duo sunt, sed unum corpus Christi ; et hoc est contra secundam opinionem, que ponit corpus Christi esse cum pane et panem esse aliud quam corpus Christi.

Item, Iohannes Damascenus : Si verbum Dei semper vivens et activum est quod dixit : Fiat lux, et facta est lux, cuius verbo celi et terre firmati sunt et omnis decor, quod [est] ex purissimis sanguinibus beate virginis se facit hominem, nonne poterit panem et vinum corpus suum facere ? Quasi diceret : Qui de nichilo creavit omnia, poterit de pane et vino corpus et sanguinem suum facere. Minus enim videtur facere aliquid e aliquo quam de nichilo aliquid. Ergo vere panis fit corpus Christi, quod st contra utramque opinionem.

Item, quare dici[s] quod panis manet ? Si dicis hoc, quia non vides modum transeundi, respondet tibi Damascenus quod operatione Spiritus Sancti fit ille transitus : sicut in conceptione filii Dei Spiritus Sanctus supervenit, cuius operatione facta est illa conceptio, sic cum verbo sacerdoti supervenit Spiritus Sanctus, cuius operatione fit transsubstantiatio illa.

Item, dicit Iohannes Damascenus : Sufficere debet tibi querenti qualiter fit transsubstantiatio illa, si respondeo tibi, sicut angelus respondet. Cum enim beata virgo quereret : quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, respondit angelus : Spiritus Sanctus superveniet in te etc. Quasi diceret : Spiritus Sancti operatione fiet. Similiter dico tibi quod illa transsubstantiatio fit operatione Spiritus Sancti. Sufficere tibi debet quod sufficit beate virgini, que per fidem quam adhibuit verbis angeli concepit Dei filium. Unde Lucas, I : Beata, que credidisti etc.

Item, ostendo tibi quod in naturis fit aliquis transitus, ubi nichil remanet de eo quod dicitur transire. In generatione enim hominis primo est materia sub vili forma, scilicet sub forma seminis, postea recipit meliorem formam, et postea meliorem, quousque habilitata sit habilitate ultima sive ultima organizatione ad receptionem anime. Ibi ergo manifestum est quod forma transit in formam, et tamen de forma transeunte nichil manet. Similiter in compositione elementari forme elementares transeunt in formam mixti, ita quod nichil manet. Forma enim simplex est. Ergo intelligibile est quod panis transeat in corpus Christi, ita quod nichil de pane remaneat. Propter hoc dicimus quod ille due opiniones minus fideles sunt.

 

Solutio. Dicimus, sicut dicunt sancti, quod panis transit in corpus Christi vere. Unde omnes locutiones que significant transitum, concedende sunt, sicut hee : Panis transit in corpus Christi ; vel transubstantiatur ; vel panis fit corpus Christi. Et omnes ille negande sunt que non significant transitum, sicut iste : Panis est corpus Christi ; panis erit corpus Christi.

Ad primum ergo dicimus quod hec propositio : Omnis mutatio est secundum aliquid commune, non tenet in formis naturalibus, ut ostensum est, quia transit forma in formam, et nichil de transeunte remanet. Sed tantum tenet in substantiis naturalibus, et non tenet in divinis rebus, que sunt supra naturam. Multa enim tenent in naturis que non tenent in divinis, quia in naturis bene tenent quia plurium plures sunt nature, sed in divinis non, quia, plures persone divine unicam habent naturam.

Similiter ad secundo obiectum dicimus quod hoc nomen mutatio non importat quod sit aliquod commune, vel si importat, ista neganda est : Panis mutatur in corpus, nisi in alia significatione sumatur hoc verbum mutatur scilicet pro transitu.

Et notandum quod duo inveniuntur in hoc transitu. Primum est, quod de pane transeunte relinquitur nichil. Secundum est, quod transitus sit in id quod erat, scilicet in corpus Christi. Utrumque istorum per se bene invenitur [in naturis ; primum] in transitu formarum, quia nichil de transeunte manet, sed secundum non, quia non fit transitus in id quod erat. Secundum invenitur in nutrimento. Nutrimentum enim transit in corpus quod erat , ut dicit Iohannes Damascenus ; sed primum non invenitur, quia aliquid de nutrimento relinquitur. Unde illa duo non inveniuntur simul in naturis. Sed in divinis inveniuntur simul. Iustum enim est ut divina excedunt naturalia.

Ex predictis patet qualis sit illa transubstantiatio. Est enim, ut dicit Magister in Sententiis, essentialis sive substantialis, non formalis. Forme enim accidentales panis manent ; sed omnia substantialia transeunt. Patet etiam in quit fit transubstantiatio, quia transubstantiatur panis incorpus Christi et vinum et aqua simul sumpta in sanguine Christi, ut dicit Iohannes Damascenus. Unde Nicholaus papa : Calix Domini non est tantum vinum nec tantum aqua, sed aqua et vinum simul. Si enim ibi tantum vinum, incipit Christus esse sine nobis. Si tantum aqua, incipit ecclesia esse sine Christo, quia coniunctio aque cum vino ignificat coniunctionem ecclesie cum Christo, quia aque multe populi multi. Tamen si ex negligencia pretermittatur aqua, dicit Magister in Sententiis quod verum est sacramentum, set non est perfectum, quia non significatur ibi unio Christi et ecclesie.

 

Sed queritur utrum peccet sacerdos, si ex negligencia non apponat aquam. Et ad hoc dicimus quod, si negligencia illa sit ex libidine mortali, mortalis est illa negligencia, sicut si ex cupiditate oblationum nimis acce[l]eret sacerdos, ne recedant homines, et ex illa acceleratione pretermittat aquam, mortaliter peccat. Si vero ex libidine veniali, sicut ex verbo ocioso vel aliquo pretermittat aquam venialiter peccat. Si vero sacerdos totaliter intentus sit meditationi legis Dei, et ex hoc pretermittat aquam, negligencia illa non est peccatum ; tamen debet reputare se reum. Ibi enim habet locum illud Gregorii : Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.

Sciendum autem quod aqua apponenda est in tam parva quantitate quod possit absorberi a vino, quia Christus non mutatur in ecclesiam, sed ecclesia in Christum, sicut dictum est ad Augustinum : Cresce et manducabis me, nec ego mutabor in te, sed tu mutaberis in me.

Sciendum autem [quod,] quamvis panis tantum transubstantietur in corpus Christi, et aqua et vinum tantum in sanguinem, tamen sub utraque specie est Christus integer. Non enim corpus Christi est sine sanguine et anima, nec sanguis sine corpore et anima. Sed non valet hec argumentatio : Sub forma panis est corpus et sanguis Christi, et ex transubstantiatione ; ergo aliquid est transubstantiatum in sanguinem. Et patet instancia in anima Christi, que ibi est ex transubstantiatione, et tamen non est transubstantiatum in eam aliquid, sicut non valet hec argumentatio : Hoc pronomen ego significat me ex institutione ; ergo est institutum ad significandum me.

De tempore vero transubstantiationis dicimus quod in finali instanti prolationis horum verborum : Hoc est corpus meum, fit transubstantiatio panis in corpus Christi.

 

Sed queritur quid demonstratur per hoc pronomen « hoc ». Si panis, hec est falsa : Hoc est corpus meum. Si corpus Christi, contra. Illud non est in prolatione pronominis, quia non est facta adhuc transubstantiatio. Ad hoc dicitur quod hoc pronomen hoc, vagam et simplicem habet demonstrationem. Unde is est sensus : Existens sub hac forma est corpus Christi, sicut cum dicitur : Tu aperi, pronomen indeterminatam habet demonstrationem. Ille enim qui extra domum est et dicit : Tu aperi, nescit quis sit intus. Vel potest dici quod hoc pronomen hoc demonstrat corpus Christi ad intellectum, corpus scilicet Christi quod non est ibi, sed erit ; et nichil contra.

De verbis Domini similiter solet obici, quibus dixit : Accipite et comedite ; hoc est corpus meum. Ita enim dicunt evangelia Mathei, XXVI, Marci, XIV, Luce, XXII : Accipiens Ihesus panem benedixit et fregit, dedit discipulis suis, dicens : Accipite et comedite ; hoc est corpus meum. Sed constat quod dedit corpus suum ; ergo prius facta est transubstantiatio quam proferentur hec verba : Hoc est corpus meum. Ergo per ista verba non transubstantiatur.

 

Quod concedunt multi, dicentes quod Dominus prius benedixit pane quadam benedictione secreta, secundum quam facta est transubstantiatio ; sed illa benedictio non est revelata ecclesie. Postea vero dedit discipulis Dominus, dicens : Accipite et comedite ; hoc est corpus meum ; et tunc dedit vim istis verbis : Hoc est corpus meum, ut ad prolationem eorum fiat transubstantiatio.

Sed melius videtur quod ad prolationem horum verborum : Hoc est corpus meum, mutavit Dominus panem in corpus suum. Unde bis sunt intelligenda verba illa hoc modo : Accipiens lhesus panem benedixit quadam benedictione secundum quam non fuit facta mutatio, sicut sacerdos noster multas benedictiones facit, secundum quas non fit transubstantiatio. Benedixit, inquam, Dominus dicens : Hoc est corpus meum ; et postea fregit et dedit discipulis suis, dicens : Accipite et comedite ; hoc est corpus meum. Vel potest intelligi sic : Dedit discipulis suis, dicens Accipite et comedite, dicens prius : Hoc est corpus meum.

 

 

Caput III

De modo sumendi sive manducandi corpus Christi.

 

Tercio capitula dicendum est de modo sumendi sive manducandi corpus Christi ; qui sunt duo : unus sacramentalis, alius spiritualis. Sacramentaliter sumitur corpus Christi, quando sub forma panis vel vini sumitur. Spiritualiter, quando per fidem incorporamur Christo. De quo modo dicit Augustinus : Crede, et manducasti. Sed pocius videtur quod debuit dicere : Dilige et manducasti, quia sacramentum corporis Christi est sacramentum unionis Christi et ecclesie ; et per caritatem fit illa unio. Est enim caritas sicut cementum ligans lapides, id est fideles, in domo Dei spirituali, que est ecclesia. Ergo per caritatem manducamus Christum ; et ita dici debuit : Dilige et manducasti, potius quam : Crede.

Item, videtur quod sic debuit dici : Crede et manducatus es, quia dicit Augustinus : Crede[re] in Deum est credendo ire in Deum et eius membris incorporari. Sed incorporari est manducari ; ergo credere est manducari ; ergo sic fuit dicendum : Crede et manducatus es, et non : Crede et manducasti.

Item, hoc idem videtur per hoc quod dictum est Petro, Actus, X : Macta et manduca, id est Christo incorpora, et per hoc quod dicitur, Luce, XXII[I] quod Dominus in cruce non comedit nisi unum latronem. Christus ergo comedit fideles, id est sibi incorporat, quia in ipsum mutantur fideles, non ipse in eos.

 

Solutio. Ad hoc dicimus quod sicut in manducatione corporali quatuor sunt : primum masticatio, secundum delectatio, solum enim dulce et conveniens nutrit - aliter enim refugeret ipsum cibum natura - tercium assimilatio, quartum incorporatio, ita in manducatione spirituali quatuor sunt : primum masticatio spiritualis, que est in diiudicatione corporis Christi, de qua loquitur Apostolus, prima ad Corinthios, X[I], redarguens eum qui indigne accepit, dicens : Non diiudicans corpus Domini. Diiudicare enim debemus quale sit corpus Christi, quam nobile, quam vivificativum et huiusmodi. Secundum est delectatio, qua delectamur in Christo. Tercium assimilatio est spiritualis. Quartum incorporatio spiritualis. Diiudicatio autem illa fit proprie per fidem, similiter et delectatio. Dicit enim Augustinus quod in cognitione est totalis dilectio. Si enim diligo aliquem, non propter hoc delector in ipso, sed si video bona eius quem diligo, tunc delector. Similiter per fidem fit assimilatio, quia dedit eis potestatem filios Dei fieri hiis qui credunt in nomine eius. Et per assimilationem fit incorporatio sive unio ; et propter hoc per fidem fit unio. Sed verum est quod caritas movet ad illam unionem magis ac magis et conservat illam. Quia ergo per fidem fit masticatio spiritualis et delectatio, propter hoc dicitur pocius : Crede et manducasti, quam : Dilige et manducasti.

 

Ad alia obiecta dicimus quod et nos comedimus Christum et Christus comedit. Quantum enim ad masticationem spiritualem et delectationem quam habemus in Christo, manducamus ipsum, et sic sumitur manducare, cum dicitur : Crede et manducasti. Unde non sumitur ibi manducare pro illis quatuor que exiguntur in manducatione spirituali ; sed quantum ad assimilationem et incorporationem Christus manducat nos, quia ipse assimilat nos sibi et unit per gratiam quam infundit. E converso autem in malis. Mali enim assimilant se diabolo et uniunt et sic manducant ipsum, iuxta illud : Dedisti [eum] escam populis Ethiopum. Diabolus enim non unit nec assimilat sibi eos nisi suggerendo. Aliter tamen dicuntur mali delectari in diabolo, aliter boni in Deo, quia boni delectantur in ipso Deo, non tantum in operibus eius, sed mali non delectantur in diabolo, sed tantum in operibus eius. Sumitur ergo in semiplena significatione li manducare, sicut in Isaia, LXV : Servi mei comedent, et vos esurietis ; servi mei bibent, et vos sitietis. Comedent, id est delectabuntur. Et apud Apostolum, I ad Corinthios, V : Pasca nostrum immolatus est Christus ; itaque epulemur et delectemur. Et infert Apostolus a causa motiva. Quia enim pasca nostrum immolatus est Christus, quia passus est pro nobis, delectari debemus in bonitate et maximo amore quem ostendit nobis, quando passus est pro nobis. Hoc est enim quod maxime nos inflammat ad amorem eius. Est autem Christus pasca nostrum triplici de causa. Est enim pasca nostrum, quia ab ipso transimus. Ipse enim est principium sive alpha ; et quia per ipsum transimus, quia ipse est via, et quia ad ipsum transimus, quia ipse finis sive omega. Vel dicitur esse pasca nostrum a quo transimus, quia transire facit nos a vitiis ad virtutes, a virtutibus ad gloriam ; et est pasca per quod transimus tanquam per viam, quia Christus est via ; et est pasca ad quod transimus, quia Christus est veritas et vita.

De modo autem epulandi subdit Apostolus : Non in fermento veteri, id est in corruptione vicii. Et subdividit fermentum, dicens : Neque in fermento malitie, id est male voluntatis, et nequicie, id est perverse credulitatis. Nequam enim dicitur quasi non quis sive non aliquis ; et non aliquis est ille qui non habet cognitionem sive fidem. Sed in azimis sinceritatis etc, id est sincere voluntatis, et veritatis, id est vere cognitionis sive vere fidei. Et licet cognitio precedat bonum desiderium, tamen Apostolus preponit bonum desiderium sive bonam voluntatem veritati sive cognitioni, quia plenitudo cognitionis sequitur bonitatem desiderii. Unde David : A mandatis tuis intellexi, id est ab impletione mandatorum tuorum. Epulari ergo debemus in azimis sinceritatis et veritatis, id est delectari in Christo, in delectatione et cognitione ipsius, sicut. ipse maxime delectatur in semetipso per cognitionem et dilectionem sui ipsius. Sed cum iste cibus sit summe delectabilis, et maxime cum habeat omne delectamentum et omnem saporis suavitatem, videtur quod maxime delectat illum qui habet palatum cordis bene dispositum, quia cibus corporalis summe dulcis summe delectat palatum corporale bene dispositum. Ergo cum corpus Christi sit cibus summe delectabilis, summe delectat illum qui habet palatum cordis bene dispositum. Sed quicumque est in caritate, habet palatum cordis bene dispositum ; ergo quicumque in caritate manducat corpus Christi, cum summa [delectatione] manducat ipsum.

Set contra. Preceptum, Exodus, X, ut agnus pascalis comedatur cum lactucis agrestibus, quod significat quod agnus pascalis, qui tollit peccata mundi, comedendus est cum amaritudine penitentie. Non ergo comeditur cum summa delectatione ab eo qui ipsum comedit prout debet.

 

Quod concedimus. Tamen ille cibus in se summe delectabilis est, et summe delectat angelos in patria, ita tamen quod unumquemque secundum gradum suum et capacitatem. Sed nos cum sumus in via, non summe delectat. Cadere enim possumus et peccata habemus et evanescere possumus in superbiam, quia nimia leticia Iuxuriatur in presumptionem ; et propter hoc quasi repressivam habemus, scilicet amaritudinem penitentie. Sicut in saporibus vel medicinis nimis acutis ponitur repercussiva, sic et in comestione agni nostri ponitur amaritudo penitentie, ut reprimat illam ineffabilem delectationem. Unde in Psalmo : Letetur cor meum : ecce leticia ; ut timeat nomen tuum : ecce repressio. Similiter in alio Psalmo : Exultate ei cum tremore. Et in Iob, XXVIII : Qui fecit ventis pondus, scilicet spiritualibus dedit repressivum, ne evanescant in superbiam.

 

Set obicitur. Si corpus Christi a digne sumentibus sumatur cum amaritudine penitentie, sed amaritudo illa delet mortalia peccata, ergo et multo forcius venialia ; ergo ex vi penitentie amaritudinis delentur venialia peccata in sumptione eucharistie ; ergo non ex vi eucharistie delentur venialia ; quod est contra sanctos, qui dicunt quod sacramentum eucharistie maxime valet ad duo, scilicet ad remissionem venialium et ad augmentum gratie.

Item, super illud prime ad Corinthios, X : Omnia contingebant illis in figura, dicit auctoritas quod significatum est dignius et melius quam significans. Sed corpus Christi quod traxit de virgine significat unitatem ecclesie ; ergo melior et dignior est ecclesia quam corpus Christi verum. Sed indignius vel minus bonum non facit maius bonum ; ergo corpus Christi non facit unitatem ecclesie ; ergo non assimilat nos Deo nec unit nos Deo ; ergo non purificat nos ; et ita non delet venialia.

Item, in evangelio Iohannis, VI : Spiritus est qui vivificat ; caro non prodest quicquam. Ergo caro Christi non vivificat spiritualiter ; ergo non purificat, nec dimittit peccata.

 

Solutio. In sumptione eucharistie non omnes etiam habentes caritatem possunt habere amaritudinem penitentie vel dolorem de peccatis vel luctum ; donum enim Dei est. Unde Axa dixit patri suo Iosue : Terram arentem dedisti michi, iunge et irriguam. Et dedit ei irriguum superius et irriguum inferius, id est luctum pro dilectione patrie et pro peccatis. In talibus ergo qui non habent huiusmodi amaritudinem vel luctum, ex vi eucharistie dimittuntur venialia. Aliquando etiam habens caritatem habet amaritudinem, que non tamen delet magna venialia, sicut lignum ; non enim semper huiusmodi amaritudo delet nimium amorem uxoris et filiorum ; et tunc ex vi eucharistie huiusmodi venialia magna quandoque dimittuntur.

Preterea, si ex vi amaritudinis penitentie dimittuntur, non sequitur quin dimittantur ex vi eucharistie. Unum enim bonum non expellit aliud, et efficacius dimittuntur venialia per illa duo quam per alterum illorum.

Ad secundo obiectum dicimus quod unitas ecclesie melior est quam corpus Christi. Sed hoc habet calumpniam : Unitas ecclesie dignior est quam corpus Christi, quia corpus Christi habet quandam dignitatem, scilicet quod est unitum Verbo, que non est eiusdem generis cum aliqua dignitate que sit in ecclesia. Unde nullam habet comparationem ad aliquam dignitatem ecclesie. Sed hec sine dubio vera est : Ecclesia sive unitas ecclesie melior est quam corpus Christi per se sumptum, non unitum verbo. Sed bec est falsa : Minus bonum non facit maius bonum, secundum quocl intelligitur facere per modum cause materialis. Aqua enim baptismi minus bona est quam mundicia anime ; facit tamen per modum sacramenti sive materie mundiciam anime. Similiter corpus Christi per modum sacramenti et materie facit unitatem ecclesie et purificat et mundificat. Set per modum cause efficientis solus Deus mundat et dimittit peccata. Eodem modo dicimus ad obiectum tertium. Caro enim Christi, in quantum caro, non vivificat, sed in quantum mundissima, per modum sacramenti et materie vivificat. Set solus Spiritus per modum cause efficientis vivificat.

 

 

Caput IV

[Quomodo Christus sumpsit corpus suum]

 

Sed cum duo sint modi comedendi Christum, scilicet sacramentalis et spiritualis, querltur utrum utroque istorum modorum sumpsit Christus corpus suum. Dicit enim quedam Glosa super Leviticum, VIII, quod Christus prius sumpsit corpus suum et postea dedit discipulis suis. Et idem dicit alia Glosa super Ruth, III. Et locuntur de sacramentali sumptione.

Aut ergo sumpsit Christus corpus suum tantum sacramentaliter, aut sacramentaliter et spiritualiter. Si tantum sacramentaliter, sed iste modus sumendi communis est et bonis et malis ; ergo apostoli dignius sive meliori modo sumpserunt corpus Christi, cum ipsum sumpserunt spiritualiter, quam ipse Christus ; quod videtur inconveniens. Si vero sumpsit corpus suum spiritualiter, contra. Sumere corpus Christi spiritualiter est corpori Christi mistico incorporari. Incorporari autem corpori Christi mistico dicitur duobus modis. Primo modo dicitur aliquis incorporari corpori Christi mistico, cum incipit esse Christi membrum ; et constat quod iste modus non convenit Christo. Secundo modo, cum magis ac magis incorporatur ; et similiter iste modus non convenit Christo, quia Christus ab instanti conceptionis sue tantam habuit gratiam quant[a]m et modo habet ; ergo nullo modo sumpsit Christus corpus suum spiritualiter.

Item, dictum est ad Augustinum : Cresce et manducabis me,  nec me mutabis in te sicut cibum carnis tue, sed tu mutaberis in me ; et intelligitur de spirituali manducatione. Non enim esset bonum ut veritas Christi mutaretur in nostram veritatem. Sed bonum esset ut nostra veritas mutaretur in suam veritatem. Ergo qui spiritualiter sumit corpus Christi, mutatur in Christum. Sed Christus non mutatur in Christum, quia nichil mutatur in se ; ergo Christus non sumpsit corpus suum spiritualiter.

 

Solutio. Duplex est modus sumendi Christum spiritualiter. Duplex enim est caro Christi sive corpus Christi, scilicet corpus Christi quod traxit de virgine, et corpus Christi misticum, quod est ecclesia sive veritas ecclesie. Et de carne Christi mistica, ut dicit Augustinus, intelliguntur huiusmodi auctoritates : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum habet vitam eternam. Qui autem de unitate ecclesie est, vivit de eodem spiritu de quo et Christus vivit. Secundum hoc manducare corpus Christi spiritualiter est ecclesie incorporari, id est incipere esse membrum Christi, vel magis ac magis ei uniri ; et hoc modo Christus non sumpsit corpus suum spiritualiter.

Secundo modo manducare corpus Christi spiritualiter est per fidem incarnationis ei uniri et assimilari et delectari in hoc quod ipse homo factus est pro nobis. Valde enim delectabilis est nobis eius humanitas. Quod autem per fidem eius assimilemur, probatur multis auctoritatibus. Dicit enim beatus Iohannes, V : Hec est victoria que vincit mundum, fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Ihesus est filius Dei. Et in evangelio Iohannis, I : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, hiis qui credunt in nomine ipsius. Et ita fides assimilat. Secundum ergo quod manducare Christum spiritualiter est per fidem incarnationis eius ei uniri et assimilari et in eius humanitate delectari, primus est quasi pars huius secundi modi ; et secundum hoc possunt intelligi huiusmodi auctoritates : Caro mea vere est cibus. Qui manducat carnem meam habet vitam eternam, de carne Christi vera quam traxit de virgine. Per fidem enim incarnationis vivimus spiritualiter.

In hoc ergo secundo modo Christus sumpsit corpus suum spiritualiter, prout manducare sumitur in semiplena significatione, scilicet pro delectari, sicut et modo angeli manducant corpus Christi, id est delectantur in humanitate Christi. Et Christus similiter, cum sit maximus cognitor sui et maximus amator, maxime delectatur in humanitate sua. Unde secundum hunc modum manducandi spiritualiter ipse non mutatur in se. Auctoritas enim illa intelllgitur quantum ad modum manducandi quem habent homines qui indigent ut mutentur in ipsum corporaliter ; et sic per hanc distinctionem patet solutio ad obiecta.

 

 

Caput V

Utrum corpus Christi sumptum cum magna quantitate faciet corporaliter.

 

Quinto capitulo queritur utrum corpus Christi sumptum in magna quantitate saciet corporaliter.

Videtur quod non, quia dicit Augustinus quod cibus ille non transit in ventrem, sed in mentem ; ergo nec nutrit nec saciat corporaliter.

Item, nichil est ibi de pane nisi accidentia ; set sola substantia nutrit corpus ; ergo cibus ille non nutrit.

 

Set contra. Post masticationem forme, quando desinit ibi esse forma panis, ibi desinit esse corpus Christi. Aut ergo forme ille accidentales evanescunt penitus, aut resolvuntur in aliquos humores in quo resolveretur panis, si ibi esset. Si evanescunt penitus, contra. Si contingat aliquem statim post acceptionem dominici corporis evomere, precipitur ut vomitus ille comburatur et cineres ille reponantur in loco mundo tanquam reliquia. Ergo aliquid remanet de formis illis post combustionem. Eadem ratione aliquid manet de illis post masticationem, scilicet aliquis humor. Et sic cibus ille nutrit corporaliter.

Preterea, si nichil penitus remaneret, ergo habe[re]t locum obiectio hereticorum, qui dicunt quod si tantum esset corpus Christi quantum est mons maximus, diu est quod consumptum esset. Certum est enim quod panis de quo conficitur corpus Christi, ex elementis est, et cotidie multum consumitur de elementis in panibus ex quibus conficitur corpus Christi. Ergo si nulla sit resolutio in elementa de formis accidentalibus panis que remanent, cum constet quod corpus Christi nullo modo resolvatur in elementa, videtur quod multa sit deperditio elementorum, et nulla restauratio, et sic tandem poterit fieri mutatio omnium elementorum in corpus Christi, et sic desinet esse mundus per sumptionem corporis Christi.

 

Ad hoc posset dici quod cibus ille non saciat ; et ad illud quod queritur, utrum forme ille evanescant vel resolvantur in aliquos humores, ad hoc potest dici utroque modo. Evanescunt enim, si Deus vult ; resolvuntur in aliqua, si Deus vult. Nec est querenda natura huiusmodi, quia transubstantiatio ista supra naturam est. Vel potest esse quod cibus ille nutrit et saciat corporaliter quantum ad formas, non quantum ad corpus Christi. Sed pocius est cibus mentis quam cibus ventris. Et hoc dicit Augustinus, quod quidam saciantur et inebriantur corporaliter tali cibo, super illum locum prime ad Corinthios, XI : Convenientibus vobis in unum, iam non est dominicam cenam manducare, quoniam alter quidem esurit, alter quidem ebrius est. Et dicit Innocentius papa, in quodam tractatu quem fecit de officio misse, quod forme ille resolvuntur in eosdem humores in quos resolveretur panis, si ibi esset. Corpus autem Christi non nutrit corporaliter. Desinit autem ibi esse corpus Christi, quam cito desinit esse forma panis, et non est dicendum quod desinente forma panis esse, ascendat corpus Christi in celum ; aut sacerdote proferente ista verba : Hoc est corpus meum, descendat corpus Christi de celo. Sed sicut diceretur secundum unam opinionem quod ex sola oppositione colorati ad visum sine aliqua immutatione aeris medii fit imago colorati in oculo, ita ex prolatione horum verborum : Hoc est corpus meum, debito modo facta a sacerdote, sine aliquo descensu vel motu est corpus Christi in altari, et sine aliquo ascensu forma panis desinente esse est corpus Christi in celo, qui prius erat sub forma illa, et modo non est.

Ad ultimum notandum est quod tribus de causis voluit Christus dare corpus suum sub alia forma quam sub ipsa propria. Prima est, ut fides habeat meritum. Secunda est, ne abhorreret gustus quod teneret manus. Tercia est, ne insultarent nobis heretici, quod comederemus carnes crudas. Quartam possumus assignare ex ipso textu evangelii, ne videlicet intelligeretur cibus ille esse carnalis. Non enim est carnalis, sed pocius spiritualis. Dicit enim Dominus, Iohannes, VI[I] : Spiritus est qui vivificat. Caro autem non prodest quicquam ; ac si diceret : Cibus est spiritualis, non carnalis.

 

 

Caput VI

De forma sub qua est corpus Christi.

 

[Sexto] capitulo queritur de forma sub qua est corpus Christi.

Est enim prima questio, utrum sub totali forma ista ita sit corpus Christi quod sub qualibet parte, vel quod nulla.

Secunda est, qualiter sint ibi accidentia sine subiecto.

Tercia est, quid significent ille partes in quas dividitur.

 

 

Questio I

[Utrum sub totali forma ista ita sit corpus Christi quod sub qualibet parte.]

 

Circa primum probatur quod Christus ita est sub totali forma quod sub nulla parte per se, quia ad hoc sacramentum exigitur intentio, sicut ad alia. Sed intentio sacerdotis debet esse ad consecrationem hostie totalis, ita quod ad nullam partem per se ; ergo corpus Christi est sub [to]tali forma ita quod sub nulla parte per se.

Set contra. Cum frangitur hostia, Christus est sub qualibet parte per se, et ex vi consecrationis ; ergo quelibet pars hostie per se consecrata fuit ; ergo et ante divisionem erat Christus sub qualibet parte per se.

 

Solutio. Notandum quod in hoc sacramento quedam sunt secundum naturam, quedam supra naturam, sed non supra intellectum. Secundum naturam sunt ibi accidentia in loco determinato. Supra naturam sunt ibi accidentia sine subiecto, ut color, sapor, rotunditas et huiusmodi. Hoc autem est supra naturam, sed non supra intellectum, quia intellectus bene intelligit accidentia sine subiecto per abstractionem. Unde cum intellectus possit intelligere accidentia sine subiecto, Deus potest illa facere sine subiecto. Potentior enim est Deus in operando quam intellectus in intelligendo. Supra naturam et intellectum est ibi [etiam] Christus in tanta quantitate, in quanta est in celo, et non excedit terminas illius forme parve. Hoc autem est supra naturam et intelligenciam, sicut dicit Damascenus, quod fit hec operatio supra rationem et intelligentiam.

Dicimus ergo quod sub totali illa forma est Christus, ita quod sub nulla parte per se. Tamen cum frangitur hostia, est Christus integer sub qualibet parte per se ; et hoc non est tantum ex consecratione, sed ex consecratione et fractione. Consecrata enim fuit quelibet pars in sua toto. Et est simile in speculo : sicut enim in speculo integro est una sala imago, ipso fracto, in qualibet parte resultat imago, ita quod sub totali forma est Christus, qui est imago Dei patris, tamen tracta hostia, in qualibet parte resultat imago, immo veritas ipsius imaginis, que est filius Dei. Unde sicut ex oppositione rei ad diversas partes speculi resultant diverse imagines, ita ex prolatione verborum, que precessit, in fractione forme consecrate resultat Christus in diversis partibus hostie. Rebus ergo in se consideratis, sacramentum istud plenum est miraculis. Sed considerata potentia Dei, ut dicit Augustinus, desinunt esse miracula.

 

 

Questio II

[Qualiter sint ibi accidentia sine subiecto.]

 

Post hoc sciendum quod accidentia illa que videntur, sunt ibi sine subiecto. Non enim ibi sunt in corpore Christi ; sed assistunt ei et velant ipsum, ut fides habeat meritum. Unde fallit ibi locus a coniugatis. Non enim sequitur : ibi est albedo, ergo album est ; ibi enim est albedo, et tamen nichil est album.

Sed contra. Ibi est confractio, et aliquid est ea confractum. Quod probatur. Dicit enim Augustinus quod, cum Christus manducatur, reficit, non deficit ; et cum ipsum manducamus, non partes de ipso facimus. Et hoc quidem in sacramento fit, id est in specie panis fiunt partes ; ergo in sacramento fit fractio ; ergo forma ibi frangitur ; et ita fractio ibi est, et aliquid est ea fractum. Eadem ratione, cum albedo sit ibi, aliquid est ea album.

Item, Dominus dixit : Accipite et dividite inter vos, ut habetur in Luca, XX. Ergo aliquid ibi dividebatur ; et ita ibi erat divisio et aliquid ea divisum ; eadem ratione, cum ibi sit albedo, aliquid est ea album.

 

Solutio. Quedam sunt accidentia que per alia accidentia insunt subiectis, quedam non per alia. Verbi gratia, albedo inest corpori non per aliud accidens ; disgregatio vero inest corpori per albedinem. Unde cum ibi non sit substantia panis, albedo ibi est, et tamen nichil est ea album, quia nulla substantia. Sed ibi est disgregatio et aliquid est ea disgregans, scilicet albedo. Eodem modo ibi est fractio, et aliquid est ea fractum, quia fractio inest substantie mediante continuitate. Unde cum ibi sit continuitas, vere dicitur quod aliquid est fractum illa fractione. Et sic patet quod non est simile de albedine et fractione.

 

Sed queritur utrum corpus Christi videatur sub illo colore vel mediante illo colore. Videtur quod sic, quia sacerdos tenet corpus Christi ; ergo tangit corpus Christi. Eadem ratione videt corpus Christi, quia qua ratione est ibi tactus sensus, eadem ratione et visus.

Item, omnes fideles conantur ad hoc, ut videant ipsum ; ergo pro nichilo conarentur, nisi ipsum possent videre.

Sed contra. Nichil videtur nisi forma propria videatur. Set corpus Christi non videtur ibi sub forma propria ; ergo non videtur.

 

Quod concedimus. Videtur tamen secundum quid, quia videtur velatum. Sed non sequitur : Ergo videtur ; sicut non sequitur : Iste videt manum cirothecatam istius, ergo videt manum istius. Nec valet hec argumentatio : Sacerdos tenet corpus Christi, ergo tangit, quia hoc verbum tenendi non importat aliquam immediationem ; sed hoc verbum tangit importat secundum quod dicit sensum ; et melius est quod videatur corpus tantum secundum quid quam simpliciter, quia, ex hoc quod non videtur simpliciter, augetur meritum fidei.

 

 

Questio III

[Quid significent ille partes in quibus dividitur.]

 

Dividitur autem forma panis in tres partes ; et una pars mittitur in calicem ; et significat illa pars partem illam ecclesie que adhuc vivit in terra. Unde ponitur in calicem, quia vita cuiuslibet in sanguine[m] est, ut habetur in Levitico, XVII.

Item, calix significat passiones huius seculi. Unde in evangelio Mathei, XX : Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? Et iterum Matheus, XXVI : Transeat a me calix iste. Et propter hoc pars missa in calice significat partem illam bonorum qui adhuc vivunt in pressuris huius seculi.

Alie due partes significant duas partes bonorum qui mortui sunt. Quidam enim sunt in purgatorio, alii sunt in paradiso. Una ergo pars earum que non ponuntur in calicem offertur ad liberationem eorum qui sunt in purgatorio, alia ad gratiarum actionem quantum ad illos qui sunt in paradiso. Gelasius tamen papa dicit quod altera [illarum] partium significat communiter omnes mortuos ; alia significat corpus Christi verum quod traxit de virgine.

 

Set queri solet utrum hec pars sit illa. Quod videtur, quia quod sumit iste, sumit ille. Esto quod a diversis sumantur ille partes. Sed sciendum quod in huiusmodi sacramento generalis est regula, quod ea que significant corruptionem vel mutationem ad solam formam pertinent sicut atteri, dividi, frangi et huiusmodi. Ea vero que significant sumptionem vel acceptionem ad formam pertinent et ad corpus Christi. Proprie ergo. Loquendo hec pars non est illa, quia particio respicit tantum formam. Unde non sequitur : Quod sumit iste, sumit ille ; ergo hec pars est illa. Et est fallacia consequentis. Sumi enim et manducari pertinent tam ad formam quam ad corpus Christi. Unde dicit Augustinus quod ipsum corpus Christi manducatur et ipsum non manducatur. Manducatur enim visibiliter, et non manducatur invisibiliter.

 

 

Caput VII

De diversitate accipiencium corpus Christi.

 

Septimo capitulo queritur de diversitate accipientium corpus Christi et dividitur istud capitulum in septem.

Primo ergo querendum utrum existens in peccato mortali possit accipere corpus Christi sine peccato.

Secundo utrum sacerdos possit dare corpus Christi ei sine peccato quem scit esse in peccato mortali.

Tertio utrum illi qui sunt in peccato mortali possunt videre et tangere corpus Christi sine peccato.

Quarto in quo casu danda sit simplex hostia pro corpore Christi.

Quinto quale corpus acceperunt apostoli.

Sexto de auctoritate canonis in missa.

Septimo et ultimo de contentione inter grecos et latinos.

 

 

Questio I

[Utrum existens in peccato mortali possit accipere corpus Christi sine peccato.]

 

Circa primum probatur quod quicumque accipiunt corpus Christi in peccato mortali, peccant mortaliter, quia super primam ad Corinthios, XI, dicit auctoritas : Si desit fides vel caritas, iudicium sibi manducat et bibit, et loquitur de accipiente corpus Christi. Sed si est in peccato mortali, deest caritas, et e converso ; ergo si accipit existens in mortali, iudicium sibi manducat et bibit, id est dampnationem. Ergo quicumque accipit corpus Christi in peccato mortali, peccat mortaliter.

 Sed si hoc concedatur, probatur quod quicumque accipit corpus Christi peccat mortaliter, quia quicumque accipit dubitat an habeat caritatem, quia nullus scit an habeat caritatem, vel paucissimi sciunt ; et ita quicumque accipit dubitat an habeat peccatum mortale. Sed scit quod sumere corpus Christi in peccato mortali est peccatum mortale ; ergo dubitat an sumere corpus Christi sit ei mortale, et sumit. Ergo quicumque accipit corpus Christi facit quiddam de quo dubitat an sit mortale. Sed regula est, quod quicumque facit quiddam de quo dubitat an sit peccatum mortale, peccat mortaliter. Ergo quicumque accipit corpus Christi, peccat mortaliter ; et hoc manifeste falsum.

 Propter hoc dicetur forte quod sumere corpus Christi in peccato mortali non est peccatum in se, sed sumere in peccato mortali scienter est mortale.

 

Sed contra. Sumere corpus Christi in peccato mortali non est malum in genere ; ergo neque scienter sumere est malum in genere, quia quod dicitur scienter, circumstancia est, que non facit genus peccati, sed aggravat peccatum.

Item, quinque sunt genera accionum voluntariarum. Est enim quedam secundum se bona, quedam bona in genere, quedam secundum se mala, quedam mala in genere, quedam indifferens. Nullum istorum generum facit malum circumstancia scientie, quia diligere Deum scienter super omnia non est malum.

Item dare scienter elemosinam non est malum.

Item fornicari scienter non fit malum in genere propter scientiam, sed aggravatur. Similiter interficere hominem scienter non fit malum in genere propter scientiam. Similiter ire viam scienter non fit malum propter scientiam. Ergo cum sumere corpus Christi in peccato mortali sit actio voluntaria, propter circumstanciam scientie non fit malum ; ergo cum sumere corpus Christi in peccato mortali non sit malum in se, neque scienter sumere in peccato mortali est malum ; quod est manifeste falsum.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod sumere corpus Christi in peccato mortali non est malum in genere, quia, si aliquis probabiliter credat se non habere peccatum mortale, licet habeat, sumere corpus Christi non est ei peccatum. Et hec auctoritas : Si desit fides vel caritas, iudicium sibi manducat et bibit, intelligenda est : Si desit in conscientia, id est, si credit se habere peccatum mortale. Sed si credit se probabiliter non habere, non peccat accipiendo. Unde non est verum quod omnis accipiens peccet, sed qui scienter accipit in peccato mortali, vel qui credit se habere peccatum mortale.

Ad ultimo obiectum dicimus quod est quoddam malum in genere, quod recipit recompensationem, sicut interficere hominem scienter, potest fieri meritorie, quia hoc recipit recompensationem. Aliter enim non salvaretur res publica, nisi punirentur malefactores. In talibus ergo circumstancia scientie non facit maliciam generis. Sed ubi non est recompensatio, ipsa circumstancia scientie novam intentionem addit : que intentio est forma operis ; et ibi circumstancia scientie facit maliciam operis. Unde cum sumere corpus Christi in mortali scienter non recipiat recompensationem, non potest fieri nisi mala intentione et cum contemptu Dei. Et sic circumstancia scientie, cum addat ibi contemptum Dei, facit maliciam operis. Et licet nullum illorum in genere de quibus exemplificatum est, facit malum, non sequitur tamen quin aliquod opus spirituale, contemptum sub aliquo illorum, faciat malum.

 

 

Questio II

Utrum sacerdos debeat dare corpus Christi ei quem scit esse in peccato mortali.

 

Secundo queritur utrum sacerdos debeat dare corpus Christi ei quem scit esse in peccato mortali. Et dicitur quod, si notorius sit ille peccator, ut publicus usurarius vel publicus incendiarius vel aliquid tale, non debet ei dare nec in occulto nec in publico. Sed si non sit notorius, debet ei dare in publico, exemplo Domini qui dedit corpus suum Iude, qui non erat manifestus. Si enim sacerdos possit negare corpus Christi ei qui non est notorius, multa mala inde provenirent. Scandalizantur enim fideles, dicentes : Eadem ratione posset et nobis negare. Et ita rumperetur unitas ecclesie, que maxime conservanda est.

Item, sacerdotes cupidi indifferenter negarent et bonis et malis, nisi darent eis pecuniam ; et ita multa enormia fierent in ecclesia. Propter hoc in manifesto debet dare sacerdos corpus Christi ei quem scit esse in peccato mortali, si ille petat et non sit notorius.

 

Set contra. 1. Sacerdos est medicus spiritualis. Sed si medicus corporalis daret alicui egroto medicinam corporalem, de qua sciret illum egrotum moriturum, peccat contra artem suam. Ergo si sacerdos daret corpus Christi, que est medicina spiritualis, alicui quem scit peccare mortaliter, ex acceptione facit contra artem suam, et ita contra legem Dei ; et ita peccat mortaliter.

  1. Item, si proiceret corpus Christi in sentinam corporalem, peccaret mortaliter ; multo forcius ergo si proiciat in sentinam peccati, peccat mortaliter ; ergo non potest dare ei quem scit esse in peccato mortali.
  2. Item, de duobus malis minus malum eligendum est. Sed minus malum est quod iste credatur esse malus quam ipse idem peccet mortaliter. Sed si non dat, suspicio erit quod ille sit malus. Si dat, ille peccabit mortaliter ; ergo melius est non dare, id est minus malum, quam dare.
  3. Item, si daret in occulto, peccaret mortaliter ; ergo faceret contra veritatem vite ; sed veritas vite non est dimittenda propter scandalum ; ergo si in manifesto dat, peccat mortaliter.

 

Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod sacerdos non tam dat corpus Christi quam reddit. Est enim dispensator sacramentorum ecclesie, et dispensat fidelibus sacramenta que ipsorum sunt. Unde iste reddit quod suum est. Unde non est simile de medico corporali. Sed si medicus haberet aliquam medicinam que esset egroti, quam raperet egrotus de manu medici, ipso invito, tunc non peccaret medicus, licet egrotus moreretur de medicina illa.

  1. Eodem modo solvendum est ad secundo obiectum. Sacerdos enim non proicit corpus Christi in sentinam peccati ; sed ipse accipiens proicit, qui invito sacerdote accipit.
  2. Ad tercio obiectum dicimus quod sacerdos de duobus malis minus malum eligit, quia minus malum est dare quam scandalizare alios et rumpere unitatem ecclesie, que nullo modo scindi debet. Hec est enim tunica Domini inconsutilis quam noluit Dominus dividi, Iohannes, XIX. Sed accipiens corpus Domini in peccato mortali maius malum eligit, quia minus malum esset quod suspicatio mali haberetur [de ipso] quam ipse acciperet corpus Christi.
  3. Ad ultimo obiectum dicimus quod in occulto non debet dare, quia tenetur ei providere, et potest ei providere, salvo scandalo aliorum. Set in manifesto non debet sic providere ei, salvo scandalo aliorum. Unde non est simile.

 

Sed adhuc videtur posse probari quod sacerdos non tenetur dare eucharistiam ei quem scit esse in peccato mortali.

  1. Est enim regula nature : Non facias alii quod tibi non vis fieri. Sed si sacerdos esset in statu illius qui indignus scienter petit corpus Christi, deberet non velle sibi dari, quia sibi dari corpus Christi esset ei nocivum, saltem per occasionem. Ergo non debet ei dare corpus Christi, quem soit esse in peccato mortali, quia regula illa sic intelligitur : Non facias alii quod debes non velle tibi fieri.
  2. Item, dicit Augustinus quod non debet reddi furioso gladius suus, ne interficiat se corporaliter. Ergo multo forcius non debet dari eucharistia furioso spirituali, scilicet peccatori, ne se interficiat spiritualiter, quia longe magis periculosa est mors spiritualis quam corporalis.

 

 Solutio. 1. Regula illa non sic intelligenda est : Ne facias alii quod debes vel teneris non velle tibi fieri ; sed sic : Ne facias alii quod debes vel teneris velle tibi non fieri. Sed si sacerdos esset in statu indigne petentis in publico eucharistiam, non deberet velle sibi dari, quia hoc esset sibi nocivum, nec deberet velle sibi non dari, quia esset proximo nocivum. Peccaret enim sacerdos, si non daret, quia scandalizaret alios. Licet ergo sibi non dari esset utile, quia tamen alii nocivum, non deberet illud velle simpliciter. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

  1. Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de furioso corporaliter et de furioso spirituali, quia furiosus corporalis totaliter est furiosus, sed furiosus spiritualis tantum secundum quid est furiosus. Est enim furiosus quantum ad iudicium electionis, non quantum ad iudicium discretionis ; vel furiosus est quantum ad sensum spiritualem et effectum, non quantum ad rationis usum.

 

 

Questio III

Utrum peccent mortaliter [aspiciendo] corpus Christi.

 

Tertio queritur utrum peccent mortaliter aspiciendo corpus Christi et tangendo illi qui sunt in peccato mortali. Probatur quod sic, quia in VI primi Regum habetur de Bethsamitibus : Percussi sunt septuaginta viri et quinque milia plebis, eo quod vidissent archam Domini. Sed archa illa materialis significabat Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie Dei absconditi - ad Colossenses, [II]. Ergo si presumptio fuit indignis videre archam illam materialem, multo forcius presumptio est indignis aspicere archam spiritualem, scilicet corpus Christi. Ergo quicumque in peccato mortali aspiciunt corpus Christi, peccant mortaliter, cum presumant. Et hoc manifeste falsum est.

Item, queritur quare tangere corpus Christi est peccatum mortale indigno, et non aspicere. Quod enim tangere sit peccatum mortale ei qui tangit, dum est in peccato mortali, probatur, quia, ut habetur in VI secundi Regum : Percussus fuit Oza eo quod tetigisset archam. Ergo quicumque in peccato mortali tangit archam spiritualem vel corpus Christi, dignus est morte ; ergo peccat mortaliter.

Set contra. Iste sacerdos qui est in mortali peccato videt corpus Christi cadere et sublevat ipsum ex sola reverentia corporis Christi et ex puritate fidei ; ergo cum huiusmodi tangere nullam causam habeat nisi honestam, non est peccatum.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod aspicere corpus Christi non est peccatum, immo bonum est, quia, cum caritas, ut dicit Augustinus, idem sit quod desiderium videndi et fruendi Deo, aspicere corpus Christi provocativum est ad dilectionem Dei. Unde per huiusmodi aspicere exercitant et preparant se homines ad dilectionem Dei, et multorum petitiones exaudiuntur in ipsa visione corporis Christi ; unde multis infunditur tunc gratia. Quod significatum fuit in libro Numerorum, XXI, ubi illi qui aspiciebant serpentem eneum liberabantur a morsibus serpent[i]um ignitorum.

 

Quod vero viri Bethsamite percussi fuerunt, quia viderunt archam Dei, hoc non fuit ex dignitate eorum, sed quia prohibitum erat eis ne viderent. Unde in IV Numerorum precepit Dominus ut Aaron et filii eius in amotione castrorum ingrederentur thabernaculum et involverent vasa thabernaculi, et sic involuta traderent Cathitis ad portandum. Unde Cathite non debebant videre nec tangere vasa sanctuarii ne morerentur. Fuit autem eis prohibitum in signum, quod simplicibus non licet perscrutari archana Dei, quia perscrutator maiestatis opprimetur a gloria.

Est enim duplex videre Deum. Uno modo per fidem ; et hoc licet cuilibet. Alio modo per scrutinium ; et hoc non licet cuilibet, sed solummodo perfectis. Unde significanter dictum est : Quinque milia plebis percussa sunt, quia plebi non licet videre Deum per scrutinium ; et licet aspicere corpus non sit peccatum indignis, tamen tangere corpus Christi indignis peccatum est, duplici ratione. Et prima est, quia iniquos odio habet Deus. Unde sicut caritas exigit coniunctionem, sic odium separationem et elongationem. Et propter hoc dicitur, Luce, XVIII : Publicanus a longe stans. Presumit ergo qui ei adeo appropinquat ut ipsum tangat, cum sit indignus. Unde indigno peccatum est tangere. Alia ratio est, quia, ut dicit Ieronimus super Malachiam, id est, panem pollutum comedit qui ad altare Dei indignus accedit. Naturaliter enim ex contactu polluti polluitur illud quod tangitur. Unde qui pollutus est et tangit corpus Christi, quantum in ipso est, ipsum polluit. Unde peccat mortaliter. Qui vero ex sola reverentia tangit corpus Christi, sicut ille qui sublevat, non peccat, licet sit indignus. Sed sacerdotes indigni qui celebrant, peccant mortaliter, quia celebrant, vel ut habeant oblationes, vel ne incurrant infamiam, vel ex alia libidine.

De sacerdotibus autem qui nocturnam paciuntur pollutionem, dicitur generaliter quod non debent celebrare, nisi confessi fuerint prius et aliquam satisfactionem fecerint prius, nisi necessitas cogat, et tunc conteri debent et dolere. Huiusmodi enim pollutio semper habet causam inhonestam. Aut enim ex turpi imaginatione precedente, aut ex crapula, aut ex natura volente se exhonerare ; et non est ex natura indita, sed ex natura corrupta. Unde ibi habet locum auctoritas : Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.

 

 

Questio IV

In quo casu danda sit simplex hostia pro eucharistia.

 

Circa quartum capitulum primo queritur in quo casu danda est simplex hostia pro eucharistia.

Secundo de illo qui est in peccato mortali et petit simplicem hostiam, et sacerdos dat ei eucharistiam, et ille accipit, an peccet accipiendo.

Tertio de laborante in extremis, et petit eucharistiam a sacerdote non habente eucharistiam, utrum debeat ei dari hostia simplex.

Quarto utrum sacerdos debeat dare simplicem, si non habeat consecratam, alicui infirmo vel decrepito qui qualibet dominica communicat propter securitatem.

Quinto quando debet sumi corpus Christi.

Sexto utrum digne sumens corpus Christi mereatur non solum vitam eternam sed etiam temporalem.

 

 

Articulus I

[In quo casu danda est simplex hostia pro eucharistia.]

 

Et videtur quod in predicto casu danda sit simplex hostia pro eucharistia, videlicet cum aliquis quem scit sacerdos esse in peccato mortali, petit in publico a sacerdote eucharistiam, quia non ob aliam causam dicebatur quod debebat ei dare corpus Christi in publico, nisi propter vitandum scandalum. Sed dando simplicem hostiam vitat scandalum et non proicit corpus Christi in sentinam diaboli ; ergo in predicto casu sacerdos non debet dare corpus Christi, sed hostiam non consecratam.

Sed Dominus dedit corpus suum Iude, et in hoc facto, ut dicunt sancti, instruxit sacerdotes ut non denegent sacramenta ecclesiastica eis qui non sunt notorii. Ergo iste sacerdos Deum imitari debet in hoc ; ergo deb[e]t dare isti corpus Christi, ergo non simplicem hostiam.

Item, Iohel, II : Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus et relinquat post se benedictionem. Potest enim in momento Deus visitare istum. Nescit enim tarda mol[i]mina Spiritus Sancti gratia. Potest ergo iste in momento penitere et conteri, et hoc nescit sacerdos. Ergo nescit an iste sit in peccato mortali, annon. Sed si non est in peccato mortali, nocet ei sacerdos denegando corpus Christi, vel non dando quod sibi prodesset ; ergo nescit sacerdos an peccet non dando an non peccet. Ergo si non dat, peccat, quia quicumque facit aliquid de quo nescit an sit peccatum annon, peccat, si facit illud.

Item, simulatio inutilis non est facienda. Sed si iste quem scit sacerdos esse in peccato mortali accipit simplicem hostiam, et credit se accipere corpus Christi, non minus peccat quam si acciperet corpus Christi ; ergo simulatio sacerdotis, qua simulat se dare corpus Christi, penitus inutilis est ; ergo non est facienda.

 

Quod concedimus. Unde tribus de causis debet dare corpus Christi sacerdos isti, videlicet quia est minister et non tam dat quam reddit isti quod suum est, et quia simulatio nullum habet locum, ubi veritas corporis Christi est, et quia nescit an noceat ei si non det, quia forte conversus est. Si obiciatur quod eisdem rationibus in occulto dare debet, dicimus quod non est verum, quia in occulto debet conferre et querere cum ipso an sit contritus, an habeat propositum dimittendi peccatum. In publico vero non potest istud fieri. Solvimus ergo per interemptionem ad obiectum, quia non tantum propter scandalum vitandum debet ei dare corpus. Christi, sed propter alias causas que dicte sunt.

 

 

Articulus II

De illo qui petit simplicem hostiam.

 

Queritur postea de illo qui est in peccato mortali, et petit a sacerdote simplicem hostiam, et sacerdos deceptus ei dat eucharistiam, et ille accipit. Queritur an peccet accipiendo.

Videtur quod sic, quia accipit corpus Christi indignus, non adhibita diligencia quam potest et debet. Posset enim dimittere peccatum suum, si vellet ; posset etiam conteri ; et hec est diligencia que adhiberi debet ad accipiendum corpus Christi ; ergo peccat accipiendo.

Contra. Non comtempnit, immo quia scit se esse indignum, ob reverenciam corporis Christi non vult ipsum accipere, sed tantum simplicem hostiam ; ergo illa acceptio nullam habet pravam radicem ; ergo non est peccatum.

 

Quod concedimus. Et ad obiectum solvimus per interemptionem. Adhibet enim iste omnem diligenciam quam potest et debet, non ad hoc ut accipiat corpus Christi, quia, si vellet, posset abstinere ab omni hostia tam consecrata quam non consecrata ; et sic non acciperet corpus Christi ; sed respectu huiusmodi non adhibetur diligentia ; sed ad hoc adhibetur diligencia, ut non decipiatur. Aliam vero diligenciam adhibere non potest, nisi ut dicat sacerdoti ut det ei hostiam non consecratam, sicut ille qui cognoscit alienam, credens esse suam, adhibita omni diligencia quam potest et debet, non peccat ; tamen non adhibet omnem diligenciam quam potest, ut non cognoscat alienam, quia nullam cognoscendo non cognosceret alienam. Sed adhibet diligentiam quam potest ad hoc, ut non decipiatur. Et sic intelligendum est in omnibus in quibus diligencia est adhibenda.

 

 

Articulus III

De illo qui laborat in extremis et petit eucharistiam.

 

Queritur postea de illo qui laborat in extremis et petit eucharistiam a sacerdote, sed sacerdos non habet hostiam consecratam, utrum debeat ei dari simplex hostia.

Et debet dici quod non, quia in tali casu dicendum est ei : Credis hoc esse corpus Christi ? Et sacerdos debet dicere : Corpus domini nostri Ihesu Christi prosit tibi ad vitam eternam. Unde ibi simulatio et mendacium non debet habere locum. Sed debet ei dicere : Crede, et manducasti.

 

 

Articulus IV

[De infirmo vel decrepito.]

 

Sed queritur de aliquo infirmo vel decrepito, qui qualibet die dominica communicat propter securitatem, utrum sacerdos debeat ei dare simplicem hostiam, si non habeat hostiam consecratam. Videtur quod sic, quia in hoc casu non oportet querere hoc : Credis hoc esse corpus Christi ?

Item, in hoc casu simulatio utilis est, quia tantum valet ei simplex hostia, ex quo credit se sumere corpus Christi, quantum ipsum corpus Christi. Quod potest probari per simile, quia, si duo sunt habentes paria peccata mortalia et uterque impenitens sit et uterque petit corpus Christi, et sacerdos alteri dat corpus Christi, et alteri simplicem hostiam, illi duo equaliter peccant, cum equaliter contempnant et ab eque prava radice sint ille sumptiones. Dicitur enim de duobus, quorum uterque emittit saggitam intentione interficendi, et alter interficit, reliquus non, quod equaliter peccant. Ego a simili si duo sint equales habentes caritates et pari voluntate et intentione petant sibi dari corpus Christi, et alteri datur hostia consecrata, reliquo hostia simplex, equaliter merentur in illis sumptionibus, ergo tantum valet illi simplex hostia, quantum si sumeret[ur] corpus Christi.

Et si hoc dicatur, contra. Si duo sint qui ex equali caritate et pari intentione dant elemosinas : unus centum solidos, alter quinquaginta, tamen credit se dare centum, non equaliter prodest eis ; unde quantitas dati facit ad meritum. Multo forcius presencia corporis Christi facit ad meritum ; ergo non tantum valet isti simplex hostia, licet credat se sumere corpus Christi, quantum illi valeret corpus Christi, si sumeret.

 

Quod concedimus. Et non est simile de sumentibus in peccato mortali duabus de causis. Prima est, quia totum est malum ab homine, sed non totum bonum est ab homine sive ab intentione bona hominis, immo aliquid est ab ipsa presencia corporis dominici. Secunda est, quia demeritum proprie est demeritum mortis eterne solius ; sed meritum non est solius vite eterne, sed etiam venialium et dimissionis pene. Quantum ergo ad meritum vite eterne equaliter merentur illi duo qui equales caritates habent, et unus accipit simplicem hostiam, alius hostiam consecratam. Sed non equaliter merentur quantum ad dimissionem venialium vel dimissionem pene vel augmentum gratie, quia ille qui accipit simplicem hostiam non manducat corpus Christi nisi spiritualiter ; sed alius et spiritualiter et sacramentaliter ; et sacramentalis modus comedendi, quando est cum spirituali modo, multum prodest ; et licet dictum sit quod in sacramento eucharistie nulla debeat esse simulatio, tamen in aliquo casu necesse est fieri simulationem, sicut cum sacerdos per negligenciam suam non habet hostiam consecratam, et aliquis petit eucharistiam, et si non detur ei scandalizabitur, tunc ad vitandum scandalum debet dare sacerdos simplicem hostiam, sed non debet dicere huiusmodi verba : Credis hoc esse corpus Christi ? Et huiusmodi simulatio non est peccatum ; est enim utilis, sicut Dominus utiliter finxit se longius ire. Tamen sacerdos graviter est arguendus et puniendus de negligencia sua et de dampno quod accidit ei qui simplicem hostiam sumit, quia non tam valet simplex hostia quantum valet corpus Christi.

 

 

Questio V

De tempore sumptionis eucharistie.

 

  1. Quinto capitulo de tempore sumptionis eucharistie solet queri. Et consuetudo ecclesie est dare corpus Christi ieiunis et sobriis, quia spiritualis cibus spiritualiter est manducandus. Sed videtur quod male taciat ecclesia, quia Christus dedit corpus suum discipulis pransis, Mathei, XXVI, Marci, XIV, Luce, XXII, quia post cenam, Sed omnis Christi actio nostra est instructio ; ergo ecclesia debet ipsum in hoc imitari ; ergo debet dare corpus Christi pransis et non ieiunis.

Ad hoc dicendum est quod virtus consistit in medietate que est quo ad nos, sive in medietate personali. Unde secundum diversas personas diverse sunt circumstancie in operibus eiusdem virtutis. Unde in substantia ipsarum virtutum tenetur ecclesia imitari Christum, sed non in omnibus circumstanciis. Unde in donatione corporis Christi imitatur ipsum, sed non in tempore. Dominus enim ideo post cibos dedit di[s]cipulis suis corpus suum, quia quod ultimo menti infigitur, artius memorie commendatur. Et cum discipuli haberent presenciam corporalem Domini, non poterant non gaudere spiritualiter. Unde alii cibi corporales non impedi[eba]nt gaudium spirituale de manducatione corporis Christi ; in nobis vero impedirent quia ablatus est a nobis sponsus corporaliter. Unde ieiunamus et ieiuni accipimus corpus Christi, sicut di[s]puli Iohannis ieiunabant et di[s]cipuli Christi non ieiunabant, Mathei, IX, quia non poterant ieiunare quamdiu sponsus cum illis erat.

 

[2]. De merito sumen[tis] corpus Christi.

De merito etiam sumptionis queri solet, utrum digne sumens corpus Christi mereatur non solum vitam eternam, sed etiam vitam temporalem. Quod videtur, quia indigne sumentibus dicit Apostolus, I ad Corinthios, X : Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Sed hec dictio ideo notat causam, et nonnisi meritoriam ; ergo indigne sumentes merentur non solum mortem eternam, sed etiam mortem temporalem. Ergo digne sumentes merentur non solum vitam eternam, sed etiam temporalem. Sed si hoc, ergo boni sacerdotes, qui semper digne sumunt, deberent vivere per totum seculum ; et hoc falsum, quia sicut moriuntur mali sacerdotes, ita et boni, et eque cito.

Preterea, caritas non volat ad muscas. Ergo pro nichilo reputat vitam istam temporalem ; ergo non facit mereri eam.

Ad hoc dicendum est quod Apostolus loquitur secundum quamdam adaptationem, sicut cum dicitur, I ad Thimotheum, IV : Pietas habet promissionem vite que nunc est et future. Congruum enim est ut qui per elemosinarum largitionem prolongant aliis vitam corporalem, quod Deus prolonget eis vitam suam corporalem. Similiter congruum est ut qui indigne sumit vitam, scilicet corpus Christi, quod amittit vitam suam etiam corporalem.

 

Concedimus ergo quod merito congrui, non merito condigni meretur mortem corporalem ille qui indigne sumit corpus Christi, et similiter ille qui digne sumit corpus Christi merito congrui, non merito condigni meretur vitam temporalem. Nec est verum quod eque cito moriantur boni sacerdotes ut mali, quia ut in pluribus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Sancti vero moriuntur pleni dierum, nisi ibi locum habeat quod dicitur in libro Sapientie, IV, de iusto : Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius.

 

 

Questio VI

Quale corpus dedit Dominus di[s]pulis suis.

 

Sexto capitulo queritur quale corpus dedit Dominus di[s]cipulis suis. Et dixerunt quidam quod impassibile et immortale dedit, quia sub illa forma sub qua dedit, erat impassibile et immortale. Ut enim ostenderet Dominus se voluntarie accepisse mortalitatem nostram ante passionem, quando voluit et sicut voluit, sumpsit quatuor dotes corporis glorificati. Assumpsit enim subtilitatem, quando exivit de ventre beate Marie virginis, porta clausa. Agilitatem assumpsit, quando ambulavit super aquas. Claritatem, quando transfiguratus est in monte Thabor. Impassibilitatem assumpsit, quando dedit in cena di[s]cipulis corpus suum, quia sub forma illa sub qua dedit, fuit impassibile.

 

Set obicitur contra hoc, quia sic Christus erat tunc passibilis sub forma propria ; ergo erat passibilis. Item, erat impassibilis sub forma panis ; ergo erat impassibilis ; et ita tunc erat Christus passibilis et non passibilis secundum idem, quia secundum corpus ; ergo affirmatio et negatio tunc dicebantur vere de eodem secundum idem, quod impossibile est et inintelligibile.

Item, ponatur quod aliquis de di[s]cipulis reservaret corpus Christi datum in pixide per totum illud triduum. Et simus in tempore crucifixionis Christi, inde sic : corpus Christi moritur in cruce et non moritur in pixide, quia est immortale et impassibile. Sic ergo post mortem corporis Christi in cruce remanebit corpus Christi vivum in pixide. Simus post mortem corporis Christi in cruce, inde sic : corpus Christi est mortuum ; ergo aptum natum vivere et non vivit ; et ita corpus Christi non vivit. Item, corpus Christi vivit in pixide ; ergo vivit ; ergo idem corpus numero vivit et non vivit ; quod est impossibile et contra intellectum.

Propter hoc dicunt omnes magistri quod Dominus dedit corpus suum passibile et mortale, et distinguunt istam : Corpus Christi sub forma panis est passibile, quia passibile idem est quod potens pati. Si ergo hec determinatio sub forma panis determinet hunc terminum « passibile » quantum ad infinitivum ibi intellectum, falsa est ; et est sensus : Corpus Christi potest pati sub forma panis. Si vero determinet ipsum quantum ad potentiam, vera est ; et est sensus : Corpus Christi existens sub forma panis est passibil[e], id est habet potentiam patiendi ; et hanc distinctionem approbamus.

Sed adhuc remanet obiectio de corpore Christi quod est in pixide. Quia corpus Christi moritur in cruce, aut moritur in pixide, aut non. Si non, redit predictum inconveniens. Si in pixide moritur, ergo vel morte naturali vel violenta. Constat quod non naturali, ergo violenta. Ergo violentia infertur corpori Christi in pixide. Sed nulla violencia infertur corpori Christi nisi per crucifixionem ; ergo corpus Christi crucifigitur in pixide ; ergo vulneratur in pixide ; ergo lanceatur in pixide ; et hoc manifeste falsum, quia ibi non sunt lancee vel clavi.

Item, si non patitur in pixide, ergo corpus Christi, prout est in pixide, non participat novas proprietates advenientes corpori Christi in cruce ; ergo corpus Christi in pixide non participat mortem ; ergo corpus Christi non moritur in pixide. Et inde ut prius.

 

Solutio. Ista concedenda est : Corpus Christi moritur in pixide. Et omnes iste negande sunt : Corpus Christi crucifigitur in pixide, lanceatur in pixide, patitur. Et non valet bec argumentatio : Corpus Christi moritur in pixide morte violenta ; ergo violentia infertur ei in pixide. Instancia : aliquis vulneratur a sagitta letaliter in corde et statim moritur, et per hoc separatur anima a corpore et a qualibet parte corporis, non tamen infertur violencia cuilibet parti corporis. Unde non valet bec argumentatio : anima separatur a manu istius per violenciam ; ergo violencia infertur manui. Sicut ergo separatur anima a manu per violenciam non illatam manui, sed illatam alteri parti eiusdem tocius, sic[ut] multo forcius per violenciam illatam corpori Christi in cruce, separatur anima ab eodem corpore quod est in pixide ; tamen violencia non infertur in pixide, sed alibi. Cum autem conceditur ista : corpus Christi moritur in pixide, non intelligitur aliqua nova proprietas advenire ; sed is est sensus : anima Christi incipit non esse hic.

 

Sed videtur quod non sit necesse istam concedere : Christus moritur in pixide, quia, si negetur, non sequuntur duo contradictorie opposita, quia Christus patitur in cruce, Christus non patitur in pixide : iste due non sunt opposite. Eadem ratione iste non sunt opposite : Christus moritur in cruce ; Christus non moritur in pixide.

Et ad hoc dicendum est quod non est simile, quia ex hac : Christus patitur in cruce, non sequitur quod paciatur ubicumque sit. Sed ex hac : Christus moritur in cruce, sequitur quod moriatur ubicumque sit, quia, si est mortuus in cruce, est mortuus, et si est mortuus, nusquam habet vitam, quia, sicut qui cecus est nusquam habet visum et nullum visum habet, sic qui mortuus est, nullam vitam habet et nusquam vitam habet. Unde si Christus mortuus est, non habet vitam in pixide.

Preterea, Christus erat in cruce primo et principaliter. Erat enim ibi sub forma propria et sub omnibus proprietatibus accidentalibus. In pixide vero, licet esset secundum veritatem essencie sue, tamen erat ibi quasi per quandam resultationem, sicut modo sub formis propriis corpus Christi est in celo primo et per se. Sed in altari est verum corpus Christi, tamen per quamdam resultationem, sicut superius dictum est ; unde quasi secundo est in altari. Probabile ergo est quod, si nusquam esset primo, nusquam esset secundo ; eodem modo, cum primo esset corpus Christi in cruce, et in pixide quasi secundo, probabile quod, si in cruce non habet vitam, quod nec in pixide habet.

 

 

Questio VII

De quibusdam auctoritatibus.

 

Septimo capitulo queritur de quibusdam auctoritatibus que sunt in canone misse, que difficultatem habent.

Et primo de hac : Iube hoc perferri per manum sancti angeli tui in sublime altare tuum et in conspectu divine maiestatis tue. Queritur quid demonstratur per hoc pronomen « hoc ». Aut enim demonstratur panis et vinum, aut forma panis et vini, aut ipsum corpus Christi.

Si panis et vinum, contra. Ibi non sunt panis et vinum, quia iam transubstantiata sunt ; ergo non possunt transferri in sublime altare ; et preterea, si ibi essent, non perferrentur in celum. Si demonstrentur forme, nulla est peticio, quia forme ille nunquam perferrentur in celum. Si demonstratur corpus Christi, inutilis est petitio, quia corpus Christi in celo est ; ergo non perfertur in celum.

Obicitur postea de hac auctoritate Gregorii : Uno eodemque momento fertur. Fertur in celum ministerio angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis videtur. Queritur quid sit illud de quo ibi fit sermo. Si de pane, ei non convenit transire in celum ; ergo illa locutio falsa est. Si de forma panis, similiter ei non convenit transire in celum. Si de corpore Christi, illud non videtur ante oculos sacerdotis, quia illud est invisibile oculis non glorificatis. Item, istud non consociatur corpori Christi, quia nichil consociatur sibi ipsi ; ergo de quocumque fiat sermo, falsa est illa locutio.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod per hoc pronomen “hoc”, demonstrantur forme significantes sed pro significato suo ultimo, scilicet pro corpore Christi mistico. Frequenter enim in sacra scriptura ponitur significans pro significato, ut in Apocalypsi, V : Phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes sanctorum, id est que significant. Est ergo sensus : Iube hoc perferri, id est iube corpus tuum misticum, id est ecclesiam misticam, perferri per manum, id est per operationem angelorum, qui assistunt sacrificio altaris in sublime altare tuum, id est ad triumphantem ecclesiam, id est iube coniugi ecclesiam militantem ecclesie triumphanti ; et hoc est regnum venire ad regnum. Et sic cessat obiectio. Per sacramentum eucharistie applicatur magis ac magis ecclesia militans ecclesie triumphanti.

 

Ad auctoritatem Gregorii dicimus quod impropria est, et gratia diversorum significantur ibi transitus et consociatio et visio. Unde fit ibi sermo quantum ad illa tria de pane et de corpore Christi et de forma. Quantum ad transitum fit sermo de pane, quia panis transit in celum, id est in celeste corpus Christi, ministerio angelorum qui assistunt officio misse, ut dicunt sancti. Transit, inquam, in celum, id est in celestem panem, scilicet in corpus Christi. Quantum ad consociationem fit ibi sermo de corpore Christi quod traxit de virgine, quia per virtutem sacramenti eucharistie magis ac magis consociatur corpus Christi verum corpori Christi mistico, quia per virtutem huius sacramenti familiarius et efficacius et quasi vicinius adheret ecclesia Christo. Quantum ad visionem fit ibi sermo de forma que videtur.

Quantum ergo ad illas tres attributiones fit sermo de diversis, nec est dicendum, sicut quidam dicunt, quod ibi fiat sermo de diversis secundum regulam Ticonii, sicut hic : Cum occideret eos, scilicet malos, querebant eum, scilicet boni, quia secundum primam regulam Ticonii, aliquando fit sermo de capite, aliquando de veris membris, scilicet de bonis. Quantum ad secundam regulam fit sermo de corpore mistico aliquando de bonis, aliquando de malis. Sed neutrum est hic. Sed est talis improprietas, qualis est in hoc versu : Hic situs est Phiton - hoc quantum ad corpus - currus auriga paterni - hoc quantum ad coniunctum.

 

Sed queritur in quo momento transit panis in corpus Christi. Aut enim transit corpus Christi in a : sit a instans in quo est corpus Christi primo sub forma panis ; aut in aliquo instanti ante a. Si in a, contra. Panis non est in a ; ergo transitus non inest ei in a ; ergo non transit in a in corpus Christi. Si in aliquo instanti ante a, sit illud b. Inter b et a s[u]nt infinita instancia ; ergo tempus. In illo tempore intermedio erit panis penitus sub eisdem formis sub quibus est in b ; ergo nulla mutatio inest ei in b, nullus transitus ; et ita panis non transit in b in corpus Christi. Quod autem fiat in momento patet, quia non est ibi mutatio successiva.

 

Solutio. Ad hoc michi videtur dicendum quod panis non transit in aliquo instanti in corpus Christi, sed in tempore, tamen non successive, quia non prius transit una pars panis in corpus Christi quam alia. Et propter hoc non potest dici quod in aliquanto tempore et toto transeat, immo non in aliquanto, quin in minori ; sicut cum fides transit in gloriam sive in visionem manifestam, non transit in instanti in quo primo est gloria, quia tunc non est fides. Unde nec transitus eius nec transit in aliquo instanti ante a, sed transit in tempore, tamen non in aliquanto quin in minori. Vel potest dici quod transit panis in corpus Christi in illo totali tempore in quo proferuntur hec verba : Hoc est corpus meum. Unde tantum tempus exigitur, et non minus. Unde successio est in transitu, nec ex parte panis, sed ex parte prolationis verborum.

 

 

Caput VIII

De discordia que est inter Grecos et Latinos in conf[ectione] eucharistie.

 

De discordia que est inter Grecos et Latinos de confectione eucharistie. Conficiunt enim Greci de fermentato et Latini de azimo. Et probant Greci quod de fermentato conficiendum est, quia dicunt quod Dominus fecit pascha tertia decima luna, quando nulla azima erant in domibus Iudeorum. Unde de fermentato confecit, quando dedit corpus suum di[s]cipulis ; et propter hoc dicunt quod de fermentato conficiendum est, non de azimo. Preoccupavit enim Dominus pascha, quia occidendus erat, ut dicunt, quarta decima luna, quando pascha celebrandum erat. Quod autem tertia decima luna celebravit Dominus pascha, probant multipliciter. Primo sic : Veritas debet respondere umbre. Sed quarta decima luna ad vesperum immolatus fuit agnus typicus ; ergo quarta decima luna ad vesperum immolatus fuit verus agnus ; ergo in die parasceves fuit luna quarta decima ; ergo in quinta feria fuit luna tertia decima, et tunc fecit Christus pasca suum. Ergo Christus comedit tertia decima luna.

Secundo probatur hoc, quia in XIII Iohannis dicitur : Ante diem festum, Ihesus sciens etc. Et constat quod tunc comedit pascha ; ergo ante diem festum pasche comedit pascha. Sed dies pasce erat quarta decima luna ; ergo comedit pascha tertia decima luna.

Item, in XVIII Iohannis dicitur quod non introirent in pretorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Sed constat quod tunc erat dies parasceves ; ergo in die parasceves comesturi erant pascha ; ergo tunc fuit quarta decima luna ; et inde ut prius.

Item, in Luca, XXIII, dicitur quod mulieres que cum Christo venerant de Galilea, viderunt monumentum et quemadmodum positum fuerat corpus eius, et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et in sabbato siluerunt secundum mandatum ; ergo die parasceves paraverunt aromata. Sed si tunc esset quinta decima luna, non liceret eis parare aromata, quia quarta decima luna ad vesperum pascha Domini est ; et in quinta decima solempnitatem celebrabitis. Ergo quinta decima luna erat magna solempnitas, scilicet prima dies azimorum, in qua, ut habetur in XXIX Numerorum, non licebat aliquod opus servile facere. Ergo tunc non fuit prima azimorum ; et ita non fuit quinta decima luna ; fuit ergo in die parasceves quarta decima luna, ergo in quinta feria fuit tertia decima.

Item, in XIX Iohannis dicitur : Erat enim magnus ille dies sabbati. Ergo sabbatum post parascevem erat magnus dies sabbati ; ergo erat sabbatum. Et preterea aliud festum nonnisi dies azimorum ; et ita in sabbato fuit dies festus azimorum, qui erat quinta decima luna ; ergo in parasceve erat luna quarta decima ; et inde ut prius.

Item, ipsi ludei dixerunt, Mathei, XXVI : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo ; ergo in die parasceves non fuit dies festus, et ita non fuit prima dies azimorum. Tunc enim non sustin[uissent] Christum interfici ; ergo in die sabbati fuit prima dies azimorum. Et inde ut prius.

Item, si conficimus de azimo quia agnus paschalis comedebatur in azimis, opponunt Greci quod eadem ratione debemus conficere cum lactucis agrestibus, quia agnus paschalis comedebatur cum lactucis agrestibus, Exodus, XII.

Hiis rationibus probant Greci quod Dominus comedit pascha tertia decima luna, quando azima non inveniebantur in domibus Iudeorum ; et ita Dominus confecit de fermentato.

 

Set contra ipsos est textus Evangelii. Dicit enim Matheus, XXVI : Prima die azimorum accesserunt discipuli ad Ihesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere pascha. Ergo quando Christus comedit pascha, erat prima dies azimorum, id est prima dies qua comedebantur azima ; ergo erat quarta decima luna. Sic enim dicitur in XII Exodi : Primo mense, quarta decima die mensis, ad vesperum comederunt azima etc.

Item, Marcus, XIV, dicit idem quod Matheus ; idem dicit Lucas, XXII : Venit dies azimorum, in qua necesse erat occidi pascha. Ergo quando Christus comedit pascha, necesse fuit occidi pascha ; et ita erat quarta decima luna.

Item, ecclesia romana conficit de azimo, que hoc habuit ab apostolis, qui fuerunt cum Domino ; ergo conficiendum est de azimo.

 

 Quod concedimus. Unde dicimus quod Dominus quarta decima luna comedit pascha ; et tunc non erat fermentum in domibus Iudeorum. Unde confecit de azimo.

Ad primam ergo rationem dicimus quod veritas respondet umbre, quia in pascha typico duo erant, scilicet immolatio agni et commestio. Agnus typicus immolabatur quarta decima luna, et immolatio veri agni inchoata est quarta decima luna, quia quarta decima luna captus fuit Dominus ; et sic immolatio respondet immolationi, comestio autem totaliter comestioni, quia agnus typicus comedebatur quarta decima luna, et Dominus quarta decima luna dedit corpus suum discipulis ad comedendum et sanguinem suum ad bibendum.

 

Unde preter duas rationes quas assignant magistri quare Dominus post typicum pascha dedit corpus suum di[s]cipulis suis, possunt assignari due alie. Dicunt enim magistri quod finito veteri pasca dedit Dominus corpus suum di[s]cipulis hac ratione, ut doceret legalia finem habere. Et alia ratione, ut melius et firmius imprimeretur mentibus eorum sacramentum corporis et sanguinis dominici, quia quod ultimo infigitur menti melius retinetur. Tercia ratio est, ut veritas respondet umbre, ut, sicut pasca typicum quarta decima luna comedebatur, ita et verum pasca quarta decima luna comederetur. Quarta ratio est, ut confirmaret nobis promissionem eternorum, quia sanguis hircorum et vitulorum erat confirmator veteris testamenti et promissionis temporalium, sed sanguis Christi confirmator est novi et eterni testamenti, [sicut] dicitur in canone misse. Unde confirmator est eterne hereditatis. Ultima enim voluntas testatoris omnibus modis firmiter est tenenda.

Ad secundam et terciam obiectionem solvendum est per distinctionem huius nominis pasca. Accipitur enim quinque modis. Quandoque enim dicitur pasca illa hora in qua immolabatur agnus quarta decima luna, sicut ibi, Mathei. XXVI : Scitis quod post b[i]duum pasca fieret. Secundo dicitur pasca agnus typicus, sicut hic : Ubi vis paremus tibi comedere pasca ? Tercio dicitur pasca verus agnus, sicut hic, I ad Corinthios, V : Pasca nostrum immolatus est Christus. Quarto dicitur pasca dies festus azimorum, sicut hic, Luce, XXII : Appropinquabat dies festus azimorum qui dicitur pasca. Et sic sumitur in evangelio Iohannis, XIII, cum dicitur : Ante diem festum pasce. Quinto dicitur pasca ipse cibus pascalis, scilicet ipsa azima ; et sic sumitur, cum dicitur, Iohannis, XVIII : Ut non contaminarentur, sed manducarent pasca, scilicet azima, que comedebantur a quarta decima luna usque ad vicesimam primam.

Ad quarto obiectum dicimus quod sanctis mulieribus licuit parare aromata in die parasceves, licet esset prima dies azimorum, quia hoc non erat servile, immo opus misericordie, sicut dicit Dominus, in XII Iohannis, de Magdalena : Sinite illam, ut in die[m] sepulture mee servet illud, sicut circumcidere licebat in sabbato, quia hoc erat opus spirituale, non servile, sicut dicitur in XII Mathei : Sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violabant, scilicet circumcidendo, et sine crimine sunt.

Ad quinto obiectum dicimus quod dies sabbati post parascevem dictus est magnus dies sabbati, quamvis non esset prima dies azimorum. Erat enim sabbatum, et insuper aliud festum, scilicet dies azimorum, quia illi septem dies erant celebres, licet medii dies non esent adeo celebres, sicut primus et septimus.

Ad [sexto] obiectum dicimus quod, licet Iudei clamarent : Non in die festo, tamen fecerunt contra se. In primo enim die azimorum, qui erat festus dies azimorum, fecerunt Christum occidi. Unde magis peccaverunt.

Ad ultimo obiectum dicimus quod ecclesia non accipit de legalibus, nec retinuit nisi quod decuit et oportuit. Unde non retinuit lactucas agrestes. Nimis enim amare sunt, et preterea non inveniuntur ubique. Sed loco lactucarum addidit Dominus memoriam passionis sue, cum dixit, Luce, XXII : Hoc facite in meam commemorationem, scilicet lactucas spirituales.

 

Sed contra hoc dictum est, quod sancte mulieres paraverunt aromata et unguenta in die parasceves, videtur dicere Marcus, XVI, qui dixit : Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalena et Maria Iacobi et Salomee emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. Ergo post sabbatum qui fuit post parascevem emerunt aromata et paraverunt ; non ergo in die parasceves.

Ad hoc dicunt quidam quod verba Luce sic intelligenda sunt : Dies erat parasceves et sabbatum illu[ces]cebat, id est appropinquabat vespera, in qua incipiebat festum sabbati. Subsecute autem mulieres que venerant cum ipso de Galilea, viderunt monumentum apertum, et quemadmodum posit[um] fuerat corpus eius. Viderunt - intellige : in die parasceves et in die sabbati. Et revertentes - intellige : In die sabbati - paraverunt aromata et unguenta, quia post vesperam sabbati licuit eis parare, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum, id est sabbato non paraverunt, quia non licebat secundum legem ; et sic non contradicit Marchus Luce. Sed hec solutio non potest stare, quia Glosa dicit super Lucam, XXIII, quod paraverunt in die parasceves, quamdiu licuit eis operari.

Item, obicitur quod si sabbato siluerunt secundum mandatum, ergo si parassent in sabbato transgressure essent sabbatum ; ergo si paraverunt in die parasceves, cum tunc esset magnus dies pasche, transgresse sunt mandatum de isto festo, quia sic habetur in XII Exodo : Nichil licebat operis facere illa die, exceptis hiis que ad vescendum pertinent.

Item, obicitur : Veritas debet respondere umbre. Sed agnus typicus comedebatur quarta decima luna ; ergo agnus verus comedendus est quarta decima luna ; ergo male facit ecclesia, quod non celebrat quarta decima luna.

Obicitur etiam de pentecoste, quia a die pasche numerabant Iudei septem ebdomadas plenas, et statim post illas, quinquagesimo die erat festum novorum sive festum pentecostes. Sed dies festus pasche fuit sexta feria, quia tune fuit luna quinta decima. Ergo post septem ebdomadas ab illa die fuit festum pentecostes. Ergo fuit in sexta feria. Male ergo celebrat ecclesia in die dominica festum pentecostes, vel male computavit Lucas, dicens, Actus, II : Cum complerentur dies pentecostes, si in die dominica aparuit Spiritus Sanctus super di[s]cipulos suos.

 

Solutio. Ad primum dicendum est quod in die parasceves paraverunt sancte mulieres unguenta, quamvis esset dies magnus pasche, quia, sicut dictum est, etiam in sabbato, quod arcius observabatur quam aliquod aliud festum Iudeorum, licebat facere opera misericordie sine transgressione sabbati. Unde circumcidebant Iudei in sabbato, sicut dicit Dominus in VII Iohannis : Si circumcisionem accepit homo in sabbato, ut non s[o]lvatur lex Moysi, michi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato. Non ergo transgresse sunt mandatum de observatione diei festi in hoc, quod paraverunt unguenta in die magno pasche ; sabbato tamen non paraverunt, quia arcius observabatur sabbatum quam prima dies azimorum, quia in prima die azimorum licet parare que ad vescendum pertinent, et in sabbato non. Vel siluerunt in sabbato, id est non paraverunt, non quia non liceret, sed propter scandalum vitandum. Vel siluerunt in sabbato, id est non emerunt unguenta, quia secundum mandatum de observatione sabbati nulli licebat vendere in sabbato.

 

Dicimus ergo quod Marcus non contradicit Luce, sicut videtur. Iudei enim in exequiis et sepulturis mortuorum suorum magnas expensas solebant facere, et adhuc faciunt illi qui possunt. Unde in XIX Iohannis : Venit et Nichodemus qui venerat ad Ihesum nocte primum, ferens mixturam mirre et aloes, quasi centum libras. Licet ergo sancte mulieres parassent unguenta in die parasceves, tamen quia illa non sufficiebant post sabbatum, id est post vesperam sabbati, emerunt alia aromata, ut venientes ungerent Ihesum. Et sic ad concordiam revocantur duo evangeliste.

Ad illud quod queritur, quare non celebramus pasca quarta decima luna, dicimus quod multiplex est ratio. Prima est, ne videamur iudaizare et honorare umbras, quas Dominus reprobavit et destruxit, nec voluit, ut ipse dicit per Isaiam, I : Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hyrcorum nolui.

Secunda ratio est, quia preceptum est in XII Exodi de agno paschali : Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni. Sed in die resurrectionis complecta fuit assatio veri agni ; illo enim triduo assabatur. Propter hoc ecclesia in die resurrectionis, completa assatione, comedit verum agnum et delectatur. In die enim parasceves non debet delectari, quia Christus tunc tristis fuit, tunc etiam esuriit, quia Christus in illa die non comedit nisi unum latronem. Sed in die resurrectionis delectatur ecclesia comedendo verum agnum, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios, V : Pascha nostrum immolatus est Christus ; quasi diceret : assatus est agnus - itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malicie et nequicie, sed in azimis sinceritatis et veritatis. Unde hec auctoritas est contra Grecos qui conficiunt de fermento. Sacramentum enim debet habere similitudinem cum re cuius est sacramentum, et a re removet Apostolus fermentatum ; ergo et a sacramento debet removeri.

Tertia ratio quare nos comedimus pascha nostrum in die resurrectionis, quia Christus fecit tunc pascha suum. Nos enim triplex pascha habemus. Primum est transitus de viciis ad virtutes, et hoc pascha significatum est per pascha quod fecerunt Iudei in exitu de Egypto, Exodus, XII. Secundum pasca est transitus de virtute in virtutem, scilicet cum proficimus eundo de minus bono ad maius bonum ; et hoc pascha significatum est per pascha quod fecerunt Iudei in deserto, quando procedebant de mansione in mansionem, de quo habetur in IX Numerorum. Tercium pascha est, cum transimus de gratia ad gloriam ; et illud significatum est per pascha quod fecerunt filii Israel in terra promissionis, de quo in quinto Iosue. Christus autem non habuit nisi istud tercium pascha, quia non transivit de viciis ad virtutes, nec profecit in virtutibus, sed transivit ad gloriam, et hoc in die resurrectionis ; et quia tunc fecit pascha suum, nos ad imitationem ipsius facimus pascha nostrum in die resurrectionis.

Ad illud quod obiectum est de pentecoste, dicimus quod Iudei non debent numerare illas septem ebdomadas a primo die pasche, scilicet a primo die azimorum, sed a sabbato magno quod incidebat in illa solempnitate, sicut dicit Glosa super Leviticum, et ipse textus in XXIII Levitici ; et sic numeravit Lucas, excludendo sabbatum a quo cepit numerare. Nos autem numeramus illas a die pasce nostri, et sic, illis completis, habemus pentecostem in die dominica, scilicet die quinquagesima a pascha, qui est numerus anni iubilei in quo remittebantur omnia debita, manu mittebantur servi, et omnes possessiones ad antiquos et veros dominos revertebantur. Ita, cum Spiritus Sanctus venit in corda hominum, remittit omnia peccata, redit vera libertas, cum per Spiritum Sanctum efficimur filii Dei, quia, sicut dicit Apostolus, II ad Corinthios III : Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Redemit etiam possessiones ad veros dominos, quia tunc incipiunt omnia nostra esse, cum Spiritus Sanctus venit in nos, quia dat nobis oculos columbarum, ut in omnibus creaturis tanquam in speculis unum Deum videamus, laudemus et in ipso delectemur. Propter quod dicit Apostolus, I ad Corinthios, III : Omnia [vestra] sunt, sive Cephas, sive Apollo, sive presencia, sive futura etc.