Tractatus XI — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus XI

TRACTATUS UNDECIMUS

 

 

DE OPERIS SATISFACTIONE.

 

 

Dicto de contritione et confessione, dicendum est de operis satisfactione. Sicut enim tribus modis offendimus Deum, scilicet corde, ore, opere, ita iustum est ei ut tribus modis satisfaciamus : corde per contritionem, ore per confessionem, opere per satisfactionem. Hoc est illud triduum, de quo dicit Moises, in Exodo, V et VIII : Ibimus viam trium dierum in solitudine, ut sacrificemur Deo nostro. Triduum illud est contritio, confessio, satisfactio exterior. Etiam dicitur dies, quia tunc est utilis satisfactio exterior et interior, quando homo videt feditatem peccati sui et abhominatur illud, et postquam satisfecit sufficienter, tunc potest immolare dignas hostias spirituales Deo.

 

Circa satisfactionem primo videndum est quid sit satisfacere et que sit efficacia satisfactionis.

Secundo de speciebus satisfactionis.

Tertio de satisfactione quam facit aliquis pro alio sicut de missis et aliis suffragiis.

Quarto de satisfactione que iniungitur maior vel minor condigna.

Quinto de penitentia solempni.

Sexto de restitutione, utrum sit pars satisfactionis.

 

 

Caput I

[Quid sit satisfacere.]

 

Diffinit autem beatus Augustinus satisfacere hoc modo : Satisfacere est causas peccatorum excidere et suggestionibus earum ad[d]ditum amplius non indulgere. Sed qui abstinet a peccato cum proposito non peccandi, causas peccatorum excidit, et earum suggestionibus ad[d]itum non indulget. Quicumque ergo abstinet a peccato cum proposito non peccandi, satisfacit.

Idem videtur [quod] per illud quod dicitur in Isaia, LVIII : Numquid tale est ieiunium quod elegi ? Numquid contorquere caput suum quasi circulum et saccum, et cinerem sternere ? Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi ? Dissolvere collectiones impietatis etc. Et super illum locum dicit Glosa beati Ieronimi : Non ieiunat qui abstinet a carnibus naturalibus et vescitur carnibus dracon[i]s, id est diaboli. Carnes diaboli sunt invidia, detractio, contentio, pugna et huiusmodi. Ergo abstinere a peccato est ieiunium quod elegit Deus ; et constat quod ieiunare est satisfacere ; ergo abstinere est satisfacere ; ergo abstinere a peccato est satisfacere.

 

Contra. Si nunquam peccasset, tenetur tamen a peccato abstinere, et abstinendo non satisfactum est ; ergo abstinere a peccato non est satisfacere.

Item, videtur quod satisfaciio exterior non sit iniungenda penitenti, quia minores sacerdotes debent imitari summum sacerdotem, qui est regula ipsorum. Sed summus sacerdos, scilicet Christus, mulieri deprehense in adulterio non iniungit aliquod, nisi abstinere a peccato, dicens, Iohannis, VIII : Vade et noli amplius peccare. Ergo minores sacerdotes non debent iniungere aliud ; ergo non debent iniungere satisfactionem exteriorem.

Item, in infinitum magis dolet penitens vere de suo peccato quam doleat de alienatione pecunie sue, quia vere penitens habet caritatem, et caritas in infinitum magis odit peccatum quam amissionem pecunie. Peccatum enim summe odibile est ; ergo vere penitens in infinitum magis dolet de peccato quam doleat de alienatione pecunie sue ; ergo [in] infinitum magis punit se vere penitens per contritionem quam, puniat se in Iargitione elemosinarum. Ergo quantumlibet parva contritio in infinitum magis satisfacit quam elemosinarum largitio. Sed constat quod elemosinarum largitio aliquantam partem pene tollit, immo magnam partem. Unde dicitur, Luce, XI : Date elemosinam ; et ecce omnia munda sunt vobis. Ergo per quantamlibet parvam contritionem tota pena tollitur ; ergo non est iniungenda exterior satisfactio.

 

Solutio. Ad hoc dicendum est quod sacerdos quedam iniungit ad fundamentum satisfactionis, scilicet abstinere a peccato et restituere ablatum, sine quibus nullus satisfacit digne. Quedam iniungit ad expeditionem satisfaction[i]s, sicut cum iniungit vitare consortia malorum. Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava. Unde dictum est Loth, Genesis, XIX : Noli inspicere post tergum tuum, nec stes in omni loco [circa] regionem, sed in monte te salvum fac. Quedam iniungit ad ipsam substantiam satisfactionis, ut ieiunare, elemosinas dare, peregrinationes, disciplinas et huiusmodi. Quedam iniungit ad perfectionem et plenitudinem et securitatem satisfactionis, ut opera super[erogationis].

Ad primo ergo obiectum dicimus quod abstinere a peccato fundamentum est satisfactionis ; sed non est ipsum satisfacere. Sed sciendum quod duplex est excisio causarum peccati. Quedam enim simplex est, et consistit in abstinentia a peccato. Quedam enim est violenta et per contrarietatem, sicut cum per ieiunium excidimus causam luxurie et gule, et per dationem elemosinarum causam avaricie. Et sic sumitur excidere ab Augustino in diffinitione satisfactionis. Unde hec est falsa : Abstinere a peccato est excidere causas peccatorum, secundum quod excidere causas peccatorum sumitur in diffinitione satisfactionis ; et sic solvitur prima obiectio per interemptionem.

Ad secundo obiectum dicimus quod ieiunium Iudeorum, quod erat ex ipocrisi, non approbat Dominus, quia non abstinebant a peccato. Sed ieiunium quod consistit in dissolutione colligationum impietatis approbat. Sed dissolvere non sumitur pro simplici abstinentia a peccato, sed pro dissolutione violenta, que fit per contrarietatem.

Ad tercio obiectum dicimus quod minores sacerdotes debent imitari summum sacerdotem in virtutibus quibus assimila[n]tur Deo, sed in potentia et in scientia non possunt ipsum imitari, nec debent. Unde quia Dominus vidit mulierem illam perfecte punitam per contritionem et erubescentiam quam passa est coram hominibus, propter hoc non iniunxit ei penitentiam exteriorem. Sufficit enim aliquando contritio ad delendum totam penam. Unde : In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, quia per vehementem contritionem conterit totaliter peccatum eorum qui explorant vana gaudia. Sed si contritio non sufficit, iniungenda est satisfactio exterior, sicut Dominus innuit, dicens, Mathei, XVII, et Marci, [I]X : Hoc genus demoniorum non eicitur nisi in oratione et ieiunio. Et quia minores sacerdotes non vident an contritio sufficiat ad dolendum totam penam, propter hoc iniungunt exteriorem satisfactionem.

Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Iste in infinitum magis dolet de peccato suo quam de alienatione pecunie sue ; ergo in infinitum magis punit se per contritionem quam per dationem elemosinarum ; et hoc est quia dolor de alienatione pecunie non est pena satisfaciens in elemosinarum largitione, quia forte non est ibi talis dolor. Sed ipsa alienatio pecunie vel translatio in proximum est pena satisfaciens.

 

Sed queri potest an conclusio sit vera ; et dicimus quod falsa. Non enim in infinitum magis satisfacit quilibet penitens per contritionem quam per elemosinarum largitionem. Licet enim pena que est in contritione inproportionabilis sit secundum intensionem pene que est translatio pecunie in proximum, tamen ille due pene proportionales sunt quantum ad vim merendi remissionem peccatorum. Communicant enim fontem meriti, scilicet caritatem, sicut forte bona voluntas et opus exterius improportionabilia sunt secundum intentionem ; sed quantum ad meri, tum vite eterne equalia sunt, quia communicant fontem meriti, scilicet caritatem. Eodem modo in mala voluntate et opere exteriori ; equalia enim sunt quantum ad demeritum, sed secundum intentionem improportionalia ; et sicut per actiones anime meremur vitam eternam et per actiones corporis, ita et per actiones anime meremur remissionem pene, et similiter per actionem corporis meremur remissionem pene, quia non sanat oculum quod sanat calcaneum. Quod autem alienatio pecunie pena sit, patet per hoc quod dicit Apostolus de quibusdam fidelibus quod refecerunt spiritum suum. Ergo consolatio est sanctis in hoc quod sustentatur vita eorum. Unde Cantici secundo : Leva eius sub capite, id est temporalia sub mente ad sustentationem vite. Propter hoc enim ponitur sub evangelio pulvinar, quia certus debet esse predicator de temporalibus. Si ergo receptio necessariorum consolatio est sanctis, translatio sive alienatio pecunie. pena est illis qui dant, non dico caritati que reputat temporalia ut stercora, sed nature.

 

 

Caput II

De speciebus satisfactionis.

 

Secundo capitula queritur de speciebus satisfactionis, que sunt tres, scilicet ieiunium, oratio, elemosina, de quibus dicit Augustinus : Si vis orationem tuam volare ad Deum, fac ei duas alas, scilicet ieiunium et elemosinam. Ieiunium enim tollit pondus carnis sive luxurie : elemosina vero tollit pondus avaricie ; ipsa humilitas orationis tollit pondus superbie ; et istis tribus ponderibus sublatis, fit oratio levis, et potest volare ad Deum. De istis dicit Ieronimus : Non sanat oculum quod sanat calcaneum. Ieiunio sanantur pestes corporis, oratione sanantur pestes mentis.

 

Sed videtur quod oratio non sit satisfactoria, quia dicitur in Ecclesiaste, X : Musce morientes perdunt suavitatem unguenti, id est orationis. Ergo oratio est suave unguentum ; ergo oratio suavis est ; ergo delectabilis, non ergo penalis ; non ergo satisfactoria, quia nichil satisfacit pro pena, nisi sit penale ; ergo oratio non est species satisfactionis.

I[d]em videtur per hoc quod dicitur in Apocalypsi, V : Phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes sanctorum. Et in Exodo, XXX : Facies thimiama suavissimum odoris Domino ; quod significat orationem ; et ita oratio suavissima est ; et inde ut prius.

Si dicatur quod ille qui devote orat, afflictionem quandam mentis habet, et ita penam, gratia cuius est penalis et satisfactoria ; ergo secundum hoc oratio devota dolorem habet, nonnisi de peccato. Sed dolor de peccato contritionem habet ; ergo orationi devo[c]te adiuncta est contritio ; ergo gratia contritionis oratio est satisfactoria ; ergo non est satisfactoria aliter quam contritio. Ergo oratio non est species satisfactionis exterioris.

Item obicitur de elemosina. Aut enim est satisfactoria in quantum penalis tantum, aut in quantum ex caritate, aut in quantum utrumque habet. Et non in quantum ex caritate tantum ; sic enim omnia opera facta ex caritate essent satisfactoria. Si in quantum penalis tantum, ergo si fiat extra caritatem, satisfactoria est ; quod est contra predicta.

Item, si in quantum penalis, ergo que magis penalis, magis satisfactoria. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit Dominus in evangelio Luce, XXI, quod vidua que posuit duo minuta in gazophilacium, plus omnibus misit, quia omne[m] victum quem habuit misit ; ergo aliis paribus meruit plus quam Zacheus. Sed aliis paribus non meruit plus quantum ad vitam eternam ; ergo plus quantum ad dimissionem pene ; ergo elemosina que magis est penalis, magis est satisfactoria. Sed habenti minorem caritatem magis penalis est : ergo si duo habeant inequales caritates et dent equales elemosinas, magis satisfacit qui minorem caritatem habet ; et ita maioritas caritatis fit alii in preiudicium ; quod esse non debet.

Item, dicit Apostolus, II ad Corinthios, [IX] : Hilarem datorem diligit Deus. Ergo hilaritas dandi non minuit meritum, immo pocius auget. Sed ubi est maior caritas, maior hilaritas. Ergo non minus satisfacit qui maiorem caritatem habet. Eadem est obiectio, si dicatur quod in quantum penalis et ex caritate, est elemosina satisfactoria.

Item, non sanat oculum quod sanat cacaneum, quia secundum diversos morbos corporales sunt diverse medicine corporales, ita secundum diversos morbos spirituales sunt diverse medicine spirituales. Sed datio elemosine non habet contrarietatem nisi cum avaricia ; ergo non sanat nisi avariciam. Quid est ergo quod dicitur in evangelio Luce, XI : Date elemosinam, et [ecce omnia munda] sunt vobis.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod sicut quoddam unguentum materiale suave est et odore et tactu, et quoddam suave est odore, sed asperum tactu ; et per asperitatem illam sanat ; sic etiam est in oratione,que est spirituale unguentum. Quedam enim oratio totaliter delectabilis est, sicut oratio viri contemplativi que est immediate ad gaudia eterna ; et talis oratio non. est penalis ; unde non est satisfactoria. Et quedam oratio habens aliquid amaritudinis, quod significatum est per hoc quod Dominus iussit poni stactem et mirram in compositione thimiamatis. Quedam est oratio provocativa etiam fletus. Sed multiplex est fletus. Quidam enim est pro peccato ; et illa oratio, que non habet alium fletum nisi pro peccato, non est satisfactoria aliter quam contritio. Set est quidam fletus pro dil[a]tione patrie vel pro prolongatione miserie huius incolatus, sicut dicitur in Proverbiis, XIII : Spes que diftertur affligit animam ; et oratio, que huiusmodi afflictionem habet, satisfactoria est per modum satisfactionis exterioris. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

Ad secundo obiectum dicimus quod divisio illa insufficiens est. Datio enim elemosine non est satisfactoria, quia penalis tantum, vel quia ex caritate tantum, vel quia ex caritate et quia penalis, sed quia in caritate et penalis, ut hoc quod dicitur in caritate sit quasi fundamentum et materia satisfactionis, et quod dicitur penalis sit perfectio satisfactionis, sicut acerbitas lexive calide mundat non in quantum acerbitas tantum, nec ex calore, quia calor non habet hanc vim, sed in quantum lexiva est acerba in calore. Similiter bonus color non in quantum bonus tantum est pulcritudo, sed quia bonus in bona dispositione partium. Actio vero satisfactoria non dicitur penalis respectu caritatis, sed quantum ad naturam et fortunam : quantum ad naturam, sicut ieiunare magis est penale colerico quam flegmatico ; unde magis satisfactorium ; quantum ad fortunam, sicut dare pecuniam magis penale est pauperi quam diviti. Unde si aliquis flegmaticus sit, cui nullo modo penal[e] est ieiunare, non est ei satisfactorium. Valet tamen ei ad multa, sicut ad vitam eternam, si sit ex caritate, et ad cavendum peccatum luxurie. Vel potest dici quod satisfactorium est ei, nec dicitur penale respectu huius nature vel illius, sed respectu nature bene disposite vel mediocriter, sicut probabile dicitur quod videtur nimis ingeniose vel nimis [obtuse] sed mediocriter [dispositum].

Ad ultimo obiectum dicimus quod elemosina sanat avariciam per modum contrarietatis, sed alia vicia sanat per accidens. Per opera enim misericordie meremur augmentum caritatis. Caritas autem purgat per effectum omnia vitia, sicut dicitur de Magdalena, Luce, V : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quia enim dilexit multum, flevit multum, et quia flevit multum, dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

Aliter [tamen] exponitur hec auctoritas : Date elemosinam etc., hoc modo : Date ordinate, ut primo incipiatis a vobis, secundum illud Ecclesiastici, XXX : Miserere anime tue, placens Deo, ut exuatis vos tunicam diaboli et induatis tunicam Dei, et sic omnia munda sunt vobis.

Item, non sanat oculum quod sanat calcaneum. Ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. Videtur quod hoc sit falsum. Sit enim quod aliquis peccaverit peccato superbie vel avaricie, et peniteat de illo peccato ; infunditur ei gratia. Sed adhuc debitor est aliquante pene temporalis ; constat quod per aliqua ieiunia potest illa pena totaliter solvi. Esto quod solvatur per ieiunium ; ergo si iste decedat, cum nullius pene debitor sit, statim evolabit ; et ita sanatus est ex toto ; et ita ieiunio sanantur pestes mentis. Eodem modo potest probari quod per orationem flebilem sanatur peccatum luxurie, quod est pestis corporis ; et ita hoc est falsum : Non sanat oculum quod sanat calcaneum.

Item, aliquis qui fuit luxuriosus decessit in caritate, adhuc debitor est pene pro illo peccato, et est in purgatorio ; sed per orationes et suffragia ecclesie liberatur ab illa pena ; ergo sanantur oratione pestes corporis in mortuis ; eadem ratione et in vivis.

Item, obicitur de hoc quod dicit Dominus in evangelio Mathei, XVII[I] : Hoc genus demoniorum non eicitur nisi in oratione et ieiunio. Videtur hoc falsum esse etiam quia ipse Dominus dixit, Luce, XI : Date elemosinam, et [ecce] omnia munda sunt vobis. Ergo et per elemosinam omnia demonia eiciuntur ; ergo et spiritus luxurie, de quo loquitur Dominus in illa auctoritate.

Item, Dominus mulieri deprehense in adulterio non iniunxit aliquod ieiunium vel orationem. Sed dixit tantum, Iohannis, VIII : Vade et noli amplius peccare. Ergo hoc genus demoniorum, scilicet spiritus luxurie, aliter eicitur quam per ieiunium et orationem.

Item, obicitur de hoc quod dicitApostolus, I [ad] Thimotheum, IV : Exercitatio corporis ad modicum valet ; pietas autem ad omnia utilis est. Videtur hoc esse falsum, quia ieiunium quod est exercitatio corporis, cum est ex caritate, valet ad meritum vite eterne, valet etiam ad dimissionem culpe et pene ; ergo valet ad omnia ; ergo est falsum quod dicit Apostolus, quod exercitatio corporis ad modicum valet.

Item, non est una generalis medicina corporalis ad sanandum omnes morbos corporales ; et hoc est propter contrarietatem morborum corporalium ; ergo cum morbi spirituales contrarii sunt inter se, non est una medicina generalis spiritualis ad sanandum omnes morbos spirituales, cum una et eadem medicina non sit contraria pluribus morbis ; ergo falsum est quod dicit Dominus : Date elemosinam ; et ecce omnia etc.

 

Ad hoc notandum [est] quod quodlibet istorum : ieiunium, elemosina, oratio, est satisfactoria et medicinalis ; sed sciendum quod pena non est medicina effectiva sanitatis spiritualis, immo solus Deus per gratiam sanat animam. Sed est medicina conservativa et preservativa et meliorativa sanitatis spiritualis. Sicut enim non dicitur sanatus totaliter corporaliter qui de facili patitur recidivum, immo necesse est ut utatur medicina et dieta conservativa sanitatis competenti sibi, ita non est totaliter et perfecte sanatus spiritualiter qui de facili cadit. Unde necesse est ut utatur medicina conservativa sanitatis, et de tali medicina dictum est : Non sanat oculum quod sanat calcaneum. Pestis enim superbie non sanatur per ieiunium, quia, licet infusa sit gratia, tamen adhuc remanet fomes inflammatus ex ea parte ex qua prius erat inflammatus. Sed bene concedimus quod ieiunium satisfacit pro peccato superbie et avaricie ; sed non sanat nisi peccatum luxurie. Unde non valet hec argumentatio : Iste nullius pene debitor est ; ergo ex toto sanatus est, cum remaneat adhuc tomes inflammatus et pronitas cadendi ; et sic patet solutio ad duas primas obiectiones.

 

Ad aliud quod obicitur de illa a ctoritate : Hoc genus demoniorum non eicitur nisi in oratione et ieiunio, verum est perfecte et totaliter ; et loquitur Dominus de quodam genere hominum incorrigibilium. Sunt enim duo genera hominum incorrigibilium, de quibus dicit in evangelio Mathei, V : Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Canes sunt derisores, detractores et invidi stulti, qui reputant se sapientes. De talibus dicit Salomon, in Proverbiis, IX : Noli arguere derisorem, ne oder[i]t te. Et alibi, Proverbiorum, XVIII : Non recipit stultus verba sapientie, nisi ea dixeris que versantur in corde eius. Et Ecclesiastici, XXIII : Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non eruditur, id est vix et difficilius eruditur. Tales monendi sunt ne obtenebrentur de radiis soli[i]s, neque moriantur de aromatibus, id est de bonis aliorum. Est aliud genus hominum incorrigibilium, qui dicuntur porci, id est superbi et luxuriosi simul, qui dicuntur onocentauri in Isaia, XXXIV. Taurus pertinet ad superbiam, asinus ad luxuriam. Tales incorrigibiles sunt, quia non est in eis per quod intret correctio. A superiori enim non intrat propter superbiam, nec ab inferiori propter luxuriam. De tali genere dicit Dominus : Hoc genus demoniorum non eicitur, nisi in oratione et ieiunio simul, Mathei, XVII, oratione contra superbiam, ieiunio contra luxuriam. Et ad obiecta contra hoc dicendum quod hoc genus demoniorum quantum ad satisfactionem, non quantum ad sanationem aliter eicitur quam per ieiunium et orationem, scilicet per elemosinas et per contritionem sufficientem.

Ad auctoritatem Apostoli dicimus quod exercitatio corporis, in quantum corporis exercitatio, non valet nisi ad repressionem fomitis ; sed in quantum ex caritate, valet ad vitam eternam. Sed [pietas], id est opera pietatis, ex pietate sunt ; unde valent ad vitam eternam ; valent etiam ad dimissionem peccati ; valent etiam ad augmentum caritatis ; valent etiam propter similitudinem Dei, quia per opera misericordie maxime assimilamur Deo, non per opera abstinentie ; valent etiam ad vitam presentem.

Ad ultimo obiectum dicimus quod non est simile de medicina corporali et spirituali, quia non omnes temperantie corporales reducuntur ad unam temperanciam corporalem ; nec est verum quod habita una temperantia corporali habeantur omnes alie, quia potest esse temperancia inter calidum et frigidum, et non inter calidum et humidum, vel inter plenum et vacuum ; quedam enim egritudo est ex repletione, quedam ex inanitione. Sed omnes temperancie spirituales reducuntur ad unam temperanciam spiritualem, que est perfectio intellectus ; et habita una temperancia spirituali habentur omnes alie, quia habita una virtute, habentur omnes alie.

 

 

Caput III

Utrum penitentia facta pro vivo valeat et pro quo fit.

 

Tercio capitulo queritur de penitentia quam facit aliquis pro alio. Et queritur utrum penitentia facta pro vivo valeat ei pro quo fit.

Quod probatur, quia penitentia facta pro defunctis valet eis ; quod probat Augustinus per auctoritates novi et veteris testamenti ; veteris, quia Iudas - XII secundi Machabeorum - duodecim dragmas argenti misit ofterri ea pro peccatis mortuorum iuste et religiose etc ; per auctoritatem novi, quia ecclesia orat pro defunctis. Ergo penitentia facta pro defunctis valet pro defunctis ; ergo penitentia facta pro vivis valet pro vivis.

Item, probat Augustinus quod suffragia ecclesie non possunt defunctis prodesse per hanc auctoritatem Apostoli, II ad Corinthios, V : Omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Ergo nullus recipiet nisi secundum quod meruerit in corpore ; sed iste qui est modo in purgatorio, non meruit in corpore remissionem pene purgatorii. Si enim meruisset, non esset modo in purgatorio ; ergo de cetero non recipiet remissionem huius pene ; ergo suffragia ecclesie non prosunt defunctis. Hanc rationem solvit Augustinus per diffinitionem meriti : Est enim duplex meritum, scilicet absolutum et conditionale. Iste qui decessit in caritate et est modo in purgatorio, non meruit merito absoluto remissionem illius pene, sed merito conditionali meruit remissionem huius pene sub hac conditione : si pro ipso fierent suffragia. Ponamus ergo duos equales in caritate omnino in bonis operibus et in meritis, et equalis pene debitores, et alter decedat, reliquus non. Iste qui decedit meruit remissionem pene quam debet, si pro eo fiant suffragia. Sed ille qui non decedit, in omnibus est equalis ei ; ergo meruit merito conditionali remissionem pene quam debet, si pro eo fiant suffragia ; ergo si fia[n]t pro eo, remittetur ei pena quam debet. Ergo penitentia quam facit aliquis pro vivo, valet pro vivo.

Item, aliquis meretur alii etiam indigno primam gratiam ; ergo multo forcius meretur iam digno id quod minus est, scilicet remissionem pene ; et ita penitentia facta pro vivo valet ei pro quo [f]it.

 

Set contra. Sit aliquis in lecto egritudinis, et iniungatur ei penitentia duorum annorum, et amici eius, videntes ipsum debilem et impotentem ieiunare, ex pietate obligant se ad faciendam illam penitentiam pro eo.

Queritur utrum infirmus sit absolutus a debito illius pene.

Videtur quod sic, quia, si aliquis debeat aliquam summam pecunie alicui creditori, et aliquis fidelis homo obliget pro illo debitore, creditor absolvit debitorem. Sed in infinitum pronior est Deus ad absolvendum quam aliquis purus homo ; ergo cum sancti viri ita se obligent pro isto infirmo ad penitentiam illam faciendam, sic Deus absolvit illum a debito illius pene ; ergo si decedat, statim evolabit.

Contra. Moriuntur omnes non soluta illa pena ; ergo illi qui obligaverunt se, non solverunt penam illam, quia in paradiso non solvent nec in inferni, quia nulla est redemptio in inferno ; ergo secundum hoc nullus solvet penam illam ; et hoc impossibile, quia, cum Deus sit summa iusticia, non potest non punire peccatum ; aliter enim negaret se.

 

Item, queritur utrum ille qui satisfacit pro alio satisfaciat pro se.

Videtur quod sic, quia qui meretur alii vitam eternam, meretur et sibi ; ergo qui meretur alii remissionem pene, et sibi meretur remissionem pene ; ergo cum satisfaciat pro alio, satisfacit pro se.

Contra. Esto quod iste filius sit debitor pene duorum annorum, et pater suus similiter ; et faciat filius penitentiam duorum annorum pro patre suo ; ergo si satisfaciendo pro patre suo satisfacit pro se, uterque absolutus est. Contra. Illi duo debent penam quatuor annorum, et non est soluta nisi pena duorum annorum ; ergo non uterque est absolutus.

 

Solutio. Ad hoc nobis videtur dicendum quod penitentia facta pro vivo valet ei pro quo fit. Si discrete et ex pietate pro ipso fiat vel suscipiatur discrete, dico quia non passim suscipienda est pro alio penitentia, cum alius fortis sit et potens facere penitentiam propriam, et ille qui suscipit, vix sibi sufficit ; et nemo debet esse carior alii quam sibi. Sed si aliquis sit in lecto egritudinis, et amici eius ex pietate obligent se ad faciendum pro ipso, tunc discrete suscipitur pro ipso penitentia et valet ei. Similiter si aliquis, videns se fortem ad opera supererogationis, crucem accipiat pro patre suo quem videt impotentem, discrete penitentia illa suscipitur, et valet ei pro quo fit, sicut predicaverunt in regno Francie illi qui predicabant crucem.

Ad illud quod queritur, utrum ille infirmus absolutus sit a debito pene, quando amici obligant se pro illo, dicimus quod non, immo si decedat, intrabit purgatorium, nec exibit, donec ipse et amici eius satisfecerint ; et hoc est quoniam in infusione gratie, quando Deus iustificabat illum, misericordia Dei habuit locum suum, commutando penam eternam in temporalem. Unde pena temporalis que restat, est de mera iusticia. Unde necesse est necessitate absoluta ipsum absolvi ; aliter enim evacuaretur iusticia Dei. Unde pena contingens vel obligatio ad penam que forte erit, non satisfacit pro illa pena ; nec est simile de illa obligatione que fit homini ; ibi enim non est mera iusticia. Sed cum ipse in purgatorio vel amici eius in presenti satisfecerunt, absolvitur ille ; aliter non.

Ad ultimum dicimus quod non valet hec argumentatio : Iste merendo alii vitam eternam et sibi meretur ; ergo merendo alii remissionem pene, meretur et sibi ; et hoc est, quia quod meretur alii vitam eternam, non tam est ex bonitate operis quam ex liberalitate Dei ; sed satisfactio vel pro alio vel pro se de ruera iusticia est Dei.

Preterea, cum aliquis meretur alii primam gratiam et vitam eternam, Deo servit, et ita meretur sibi vitam eternam. Sed cum satisfacit pro alio, servit quidem Deo et meretur vitam eternam. Sed non satisfacit pro se Deo, et ita non est simile. Valet ergo satisfactio pie et discrete suscepta pro alio sive pro vivo, sive pro mortuo.

 

Sed ponatur quod ille pro quo fit, nullius pene debitor sit, immo iam est in requie eterna ; secundum hoc satisfactio facta pro ipso non valet ei pro quo fit, nec valet ei qui fecit, in quantum est satisfactio, quia non intendit satisfacere pro se, et satisfaciendo pro alio non satisfacit pro se, ut dictum est. Ergo illud opus, in quantum est satisfactio, ad nichil valet.

Contra. Illud opus, in quantum est satisfactio, est aliquod bonum, et nullum bonum irremuneratum ; ergo remunerabitur, in quantum est satisfactio ; ergo in quantum est satisfactio, ad aliquid valet. Ad hoc potest dici [quod], cum opus illud non valet ei pro quo fit, valet ei qui facit. Convertitur enim ad ipsum, sicut dicitur de oratione. Oratio mea in sinu meo convertetur. Valet ergo ei qui facit, in quantum est satisfactio, si aliquid est in ipso purgandum, vel ad augmentum gratie, si nichil sit in eo purgandum. Quod enim convertitur ad ipsum, hoc est ex liberalitate Dei, propter quam facit opus illud. Cum enim satisfacit pro alio vel intendit satisfacere, hoc facit propter Deum.

 

 

Caput IV

De penitentia maiori vel minori condigna.

 

Quarto capitulo queritur de penitentia maiori vel minori condigna ; et condigna dicitur penitentia quam Deus taxavit. Previdit enim ab eterno que peccata quibus penis puniri debeant. Sit ergo quod sacerdos discretus iniungat alicui penitentiam minorem condigna ; ille faciet eam. Queritur an illa completa sit absolutus. Probatur quod sic, quia fecit quicquid iniunxit ei ecclesia. Omnibus modis ergo est absolutus ; ergo si decedat, statim evolabit.

Contra. Aut homo punit, aut Deus punit ; ergo cum iste non plene satisfecerit, aut iterum puniet se, aut Deus puniet ipsum in purgatorio ; ergo non est absolutus.

Item, aut tenetur facere residuum, aut non. Si tenetur, contra. Si non faciat, non omittit etiam habito tempore et loco. Sit ita quod adhuc vivat per annum ; ergo non tenetur facere illud residuum. Contra. Preceptum est illud Mathei, III : Facile dignos fructus penitentie ; ergo adhuc tenetur facere.

 

Solutio. Digna penitentia dicitur duobus modis. Primo dicitur condigna illa quam Deus taxavit. Secundo dicitur condigna illa qua facta statim evolat penitens ; et ista minor est quam alia condigna quam Deus taxavit, quia de illa condigna quam Deus taxavit, aliquid remittitur illi ex vi clavium ; aliquid etiam remittitur illi adiutorio ecclesie, quia : Particeps ego sum omnium timentium te. Unitas enim ecclesie multum valet ad remissionem peccatorum, quia sancti viri lugent pro peccatis aliorum. Unde Ieremias, IX : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum ? Et plorabo interfectos populi mei. Et in Trenis, I : Vie Sion lugent, id est sancti lugent, eo quod non sunt qui veniant ad sol[empnitatem]. Si ergo iste, facta penitentia iniuncta, salvo auxilio clavium et ecclesie, adhuc non evolaret, si decederet, non est absolutus quantum ad forum Dei, sed quantum ad forum ecclesie. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

 

Ad illud quod queritur, utrum teneatur facere residuum, dicimus quod tenetur, nec valet hec argumentatio : Non obmittit, si non faciat ; ergo non tenetur. Instancia. Iste nunquam honorabit parentes nec mittit ; ergo non tenetur honorare, quia forte nunquam erit tempus et locus. Similiter forte nunquam erit tempus in quo iste obmittit, si tunc non satisfaciat ; tamen si cogitaret de peccato, tene[re]tur dolere, et si doleret, satisfaceret.

Item, queritur postea de illo cui iniungitur penitentia maior condidigna, utrum penitentia maiori condigna facta vel completa, teneatur facere residuum. Videtur quod sic, quia tenetur obedire ecclesie ; ergo tenetur facere totam penitentiam quam iniunxit ecclesia.

Sed contra. Si decederet, statim evolaret ; ergo penitus est absolutus.

Item, si faciat residuum, queritur ad quid valeat ei opus illud. Nec enim valet ei ad remissionem pene, quia nullius pene debitor est, nec valet ad vitam eternam, in quantum est ex caritate, ergo in quantum opus satisfactorium ad aliquid debet valere.

Si dicatur quod ad nichil valet, in quantum satisfactorium, ergo cum in quantum satisfactorium bonum sit, aliquod bonum est irremuneratum ; quod est impossibile.

 

Ad hoc dicimus quod, completa condigna penitentia, absolutus est iste quantum ad forum Dei, sed non quantum ad forum ecclesie ; et si faciat illud residuum, valet ei proprie ad augmentum gratie, quia illud opus satisfactorium cadit in aliud genus operis, scilicet in opus supererogationis quantum ad conspectum Dei, quia in conspectu Dei iste nullius pene debitor est. Valet etiam ad multa alia que dicta sunt in questione de multitudine operum factorum ex eadem caritate. Et similiter possumus dicere quod, si ille qui intendit satisfacere pro alio nullius pene debitor sit, nec ille pro quo satisfacit, valet ei opus istud satisfactorium quantum ad augmentum gratie, quia cadit illud opus in genus supererogationis.

 

 

Caput V

De sollempni penitentia.

 

Quinto capitulo dicendum est de solempni penitentia, de qua dicit Ambrosius quod sicut est unum baptisma, ita una penitentia. Et Augustinus dicit quod propter excellenciam suam non est iteranda sollempnis penitentia, ne vilis habeatur. Est autem solempnis penitentia, que fit extra ecclesiam in capite ieiunii. Eiciuntur enim publice penitentes de ecclesia, nec introducuntur usque ad diem iovis ante Pascha. Et fit hec penitentia pro enormibus et maioribus criminibus. Imponitur autem penitentia talis ad maiorem humiliationem penitencium, ut, cum viderint se eiectos a consortio fidelium qui intrant ecclesiam, reputent se maxime indignos, et ex ea reputatione maxime humilientur in conspectu Dei, et sic maxime fiant de ecclesia merito, et sic fit eorum penitentia excellentissima. Unde propter excellenciam suam non iteratur ; tamen in quibusdam ecclesiis iteratur. Quod enim dicit Origenes, quod de enormibus peccatis et maioribus tantum fit primo penitentia , non intelligitur hoc de sollempni penitentia, sed de penitentia peccati in Spiritum Sanctum, de quo tantum fit primo penitentia, [id est] in initio, dum adhuc non est radicatum illud peccatum in anima. In novitate enim capiende sunt vulpes parvule que demolliuntur vineas. Cum enim induratum est peccatum in Spiritum Sanctum, tanta est labes illius peccati, ut dicit Augustinus, ut deprecandi humilitatem subire non possit, id est vix et difficilime possit ; et propter hoc dicit Origenes quod de illo tantum primo fit penitentia, scilicet in initio vel in novitate. Et quia sollempnis penitentia positivum quiddam est, id est ab impositione, non amplius de ipsa dicemus.

 

 

Caput VI

De restitutione.

 

Sexto capitula dicendum est de restitutione, circa quam primo queritur an sit pars satisfactionis.

Secundo de casibus qui circa restitutionem incidunt.

 

 

Questio I

[An restitutio sit pars satisfactionis.]

 

Iuxta primum probatur quod restitutio sit pars satisfactionis, quia dicit auctoritas : Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Ergo sicut ad veram penitentiam exigitur confessio exterior et operis satisfactio, ita et restitutio ; ergo restitutio est pars penitentie vere. Sed non est confessio, nec contritio ; ergo satisfactio ; et ita est pars satisfactionis.

Item, si aliquis est inpotens restituere, iniungitur ei penitentia maior quam iniungeretur, si restitueret ; ergo sicut maioritas pars est satisfactionis, ita restitutio.

Item, distingunt sancti triplex peccatum, scilicet peccatum in Deum, peccatum in proximum, peccatum in se ; ergo sicut satisfacere Deo pars est penitentie peccati in Deum, ita satisfacere proximo est pars penitentie peccati in proximum ; sed satisfactio proximo est restitutio ; ergo restitutio est satisfactio vel pars satisfactionis.

Item, penitentia medicina est ; et contraria contrariis curantur. Sed nichil adeo contrarium est rapine ut restitutio ; ergo per restitutionem maxime curatur peccatum rapine ; ergo restitutio penitentia est, vel pars penitentie.

 

 Sed contra. Dicit Psalmus : Tibi soli peccavi. Ergo omne peccatum contra solum Deum est ; ergo satisfactio de peccato soli Deo fit ; sed restitutio soli proximo fit ; ergo restitutio non est satisfactio nec pars satisfactionis.

Item, peccatum est corruptio boni, ut dicunt sancti ; et est duplex corruptio boni : quedam violenta, quedam voluntaria , ut dicit Augustinus in libro contra epistolam Fundamenti, in fine ; et corruptio boni voluntaria est causa corruptionis violente boni. Sed nullius boni voluntaria corruptio peccatum est, nisi boni quod est in anima ; hec autem est imago Dei ; ergo peccatum proprie non est nisi corruptio imaginis Dei vel dissipatio, sed dissipando imaginem Dei non fit iniuria nisi Deo ; ergo satisfactio de peccato non fit proprie nisi Deo ; sed restitutio fit proprie proximo ; ergo restitutio non est satisfactio nec pars satisfactionis.

 

Quod concedimus. Non tamen dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Exigitur enim ad veram penitentiam restitutio, sed non ut pars, sed ut fundamentum, sicut [et] alia precepta primaria ad que tenemur, etsi non peccasset homo ; preceptum enim est restituere ; et sine implectione preceptorum non est completa penitentia. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

Ad secundo obiectum dicimus quod non iniungitur maior penitentia impotenti restituere propter hoc quod restitutio pars sit satisfactionis, sed quia probabile est quod magis peccavit consumendo bona aliorum stulte et luxuriose quam si consumpsisset bona sua.

Ad tercio obiectum dicimus quod improprie dicitur aliquis peccare in proximum. Est enim sensus : Iste peccat in proximum, id est iste peccat in Deum actione tali qua dampnificatur proximus. Unde peccatum proprie est in solum Deum.

Ad ultimum dicimus quod hec est falsa : Nichil adeo contrarium rapine ut restitutio. Restituere enim non est dare de suo, sed reddere alienum ; rapina vero avaricia est ; avaricie vero contrarium est dare de suo. Unde per dare de suo vel per opera pietatis maxime curatur avaritia. Et per hoc magis patet solutio preobiectorum, secundum quod restitutio non est pars satisfactionis.

 

 

Questio II

De casibus in quibus tenentur homines ad restitutionem.

 

Secund[um] capitul[um], quod est de casibus in quibus tenentur homines ad restitutionem, dividitur in sex partialia capitula.

 

Articulus I

[Utrum liceat ex causa aliqua differre restitutionem.]

 

Primo occurrit generalis questio, qua queritur utrum liceat ex causa aliqua differre restitutionem. Ponatur ergo quod iste non habeat aliquid nisi illud quod habet de rapina sive per furtum sive per usuram vel aliquo alio modo. Et si restituit, uxor eius prostituetur, et filii eius morientur fame. Probatur quod in hoc casu licite potest differre restitutionem, quia potest aliquis [licite] differre confessionem vel satisfactionem exteriorem ex causa aliqua, sicut cum est infirmus, et non potest ieiunare ; ergo si aliquis potest ex causa [licite] differre et reddere quod debet Deo, multo forcius potest ex causa differre reddere quod debet proximo. Ergo ex causa licite potest differre restitutionem. Nulla enim maior est causa quam articulus necessitatis ; ergo in articulo necessitatis potest iste licite differre restitutionem.

Item, in XXIII Deuteronomii : Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit ; foras autem ne afferas tecum. Ergo si preter articulum necessitatis licebat comedere de alieno invito domino, multo forcius in articulo necessitatis licet comedere de alieno invito domino ; ergo iste in articulo necessitatis licite potest differre restitutionem.

Item, dicit Augustinus quod melius est habere claudos quam lugere mortuos. Claudus est qui in parte restituit, in parte non ; mortuus qui nichil restituit. Ergo melius est per partem aliquid restituere quam nichil. Videtur ergo quod possit isti consuli quod saltem partem reddat ; circa consilia potest esse dispensatio ; ergo per dispensationem potest iste licite differre restitutionem.

Item, si non appareant illi quibus reddere debet, potest episcopus dispensare cum illo, ne statim reddat ; ergo et prius cum apparebant, poterat dispensare ; ergo per dispensationem potest iste licite differre restitutionem.

 

Sed contra. Dicit Augustinus : Simulata est penitentia, ubi ablatum non restituitur, quia non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.

Item, in Levitico, XVII[I] : Omne morticinum et captum a bestia ne comedas. Ergo peccat mortaliter qui comedit ; et ita non licet differre restitutionem, ex quo non licet comedere de rapina.

Item, in Thobia, II : Videte ne furtum sit. Sed reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere aliquid ex furto aut contingere.

Item, in XXIII Deuteronomii : Cum votum voveris domino Deo tuo, non tardabis reddere. Ergo si votum statim reddendum est, ergo et furtum et rapina et huiusmodi.

 

Quod concedimus. Unde quicumque tenetur restituere, tenetur statim ad id, si potest restituere, nec licet aliquo modo differre restitutionem nisi de voluntate illius cui debet, de voluntate dico impetrata sine fraude aliqua. Quidam enim impetrant per fraudem. Creditor enim plus vult habere partem quam nichil. Sed si ille qui tenetur restituere habeat alia bona quam de rapina, facilius debet induci creditor anterior ad dandum dilationem.

 

Ad primo obiectum dicimus quod non est simile de confessione et de satisfactione exteriori, quia, sicut dictum est supra, confessio exterior et satisfactio exterior non sunt pure moralia, immo sine confessione et satisfactione exteriori potest salvari aliquis per solam contritionem, sed restitutio de pure moralibus est, in quibus consistit similitudo Dei, sine quibus non est salus ; et circa ista non potest dispensare dominus papa. Preterea, dictum est quod restitutio fundamentum est penitentie ; et est sicut causa materialis que substernitur vere penitentie. Unde sine restitutione non est salus.

Ad secundo obiectum dicunt quidam quod, quamdiu uve erant in vitibus, temporalis dominus non erat vere dominus earum, immo multa impedimenta poterant accidere ne fieret verus dominus ; et propter hoc ille qui intraret vineam proximi sui, non comedebat uvas invito domino. Sed quando vinum erat iam repositum in cellario, tunc erat verus dominus, et tunc non licebat alii accipere. Non est ergo simile de uvis et restitutione, quia ille qui tenetur restituere, verus dominus est eius quod tenetur restituere.

Sed hec solutio nulla videtur esse, quia, si dominus prec[e]pisset quod iste de cellario proximi sui accipere[t] vinum, non peccaret, si acciperet, sicut non peccaverunt filii Israel accipientes vasa Egyptiorum. Dominus enim, qui verissimus dominus est omnium, transtulit dominium illorum vasorum. Similiter non peccaverunt filii Israel occupando terram promissionis, quia Dominus transtulit dominium illius terre in filios Israel. Ex precepto ergo Domini erat quod non peccabat ille qui intrans vineam proximi sui comedebat uvas. Ille enim uve quas comedebat, sue erant, quia Dominus transtulerat dominium in ipsum.

 

Quod concedimus. Unde dicimus quod illa ratio non est sufficiens, sed potest esse cooperans. Sufficiens autem ratio est quod restitutio est de pure moralibus, illud vero preceptum est de iudiciis ; et propter hoc non est simile. In lege enim tria erant, scilicet moralia, que sunt immobilia, et cerimonialia, que significabant veritatem futuram, et illa cessaverunt veniente veritate, et iudicia, que diversificantur secundum consuetudines regionum. Preceptum ergo illud iudiciale fuit. Terra enim promissionis fertilissima fuit, Iudei pauci erant ; unde volebat Dominus eos provocare ad opera caritatis ; et propter hoc dedit illud preceptum iudiciale. Sed modo non tenet, quia tanta est multitudo hominum quia, nisi reservarent victualia sicut reservantur, perirent homines fame.

Ad tercio obiectum dicimus quod melius est habere claudos quam lugere mortuos, id est minus malum ; et potest ibi esse permissio comparativa vel consilium comparativum. Potest enim sacerdos consulere, ut paulatim deducatur ad perfectum, partem restituat, si non vult totum restituere, sed non est propter [hoc] absolutus.

Ad ultimo obiectum dicimus quod, cum non apparent isti nec apparere possunt quibus iste tenetur restituere, tunc tenetur restituere eterno Domino in pauperibus, quia quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis - Mathei, XXV - et quia episcopus procurator et tutor est pauperum, potest dispensare ne iste statim restituat, sed cum apparent illi quibus iste tenetur restituere, non potest dispensare, quia non est procurator eorum.

 

 

Articulus II

De currentibus cum fure, utrum teneantur ad restitutionem.

 

Secunda questio generalis de restitutionibus est de currentibus cum fure, utrum teneantur ad restitutionem. De quibus David : Si videbas furem, currebas cum eo ; et Isaias, I : Principes tui infideles, socii furum. Sunt autem novem modi currendi cum fure. Primus est, cum aliquis princeps precipit prepositis suis ut rapiant undecumque possint. Secundus est, quando aliquis consulit vel instigat furem vel usuratium vel simoniacum vel generaliter raptorem ad hoc, ut raptor rapiat. Tercius est, quando consentit vel auxilium prebet aliquo modo ad hoc, ut raptor rapiat, et de talibus dicitur : Satis excoriat qui pedem tenet. Quartus est per adulationem, cum adulatur aliquis alicui raptori laudando ipsum de peccato suo. Quintus est per recursum. Currunt enim cum fure illi apud quos latrones latitant cum spoliis suis. Sextus est per participationem, sicut cum aliquis comedit scienter de usura vel rapina, vel habet portionem in rapina. Septimus est per silencium, scilicet cum aliquis potest monere raptorem ne rapiat, et non monet, cum monitio sua posset prodesse. Octavus est, cum non resistit rapacitati, cum possit resistere, et de tali dicit Augustinus : Error cui non resistitur, approbatur, nec caret scrupulo societatis occulte qui manifesto facinori desinit obviare. Nonnus et ultimus est, cum non manifestet. Si enim manifestaret, proximum iuvaret ad recuperandum rem suam vel premuniret eum, ut non amittat eam. De istis modis sunt isti versus :

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus,

participans, mutus, non obstans, non manifestans.

 

De primo modo certum est quod tenetur princeps ad restitutionem, nisi ille qui rapit restituat, quia ille facit, cuius auctoritate fit. Sed de consulentibus et consencientibus queritur utrum teneantur ad restitutionem. Probatur quod sic, quia consulens vel consenciens facit aliquid per quod iste amittit rem suam ; ergo tenetur restituere.

Item, fur non peccat nisi in Deum et proximum, consulens et consenciens peccat in Deum et proximum et in ipsum furem, quem scandalizat ; ergo cum fur teneatur restituere, multo forcius consulens et consenciens etc.

Preterea, qui occasionem dampni dat, dampnum dedisse videtur. Sed e contrario videtur quod [non] teneatur restituere, quia iste nichil habet nec habuit de re illius ; ergo nichil tenetur ei restituere.

Item, si consulens vel consenciens tenetur restituere, in nullo potius casu quarn in illo in quo fur non est olvendo, vel quando constat quod fur non reddet. Fiat ergo fur non solvendo : consulens vel consentiens tenetur restituere ex aliqua lege, nonnisi ex lege divina ; ergo ex lege divina tenetur restituere.

Set contra. Fiat subito fur solvendo, et restituat penitus. Aut tenetur iste restituere, aut non. Si sic, contra. Illi penitus restituta est res sua, et non debet ei bis restitui ; ergo iste non tenetur ei restituere. Et si hoc, cum lex divina immobilis sit, nec prius tenebatur, cum fur erat non solvendo.

 

Solutio. Ad hoc distinguendum est quod iste vel prebet consilium vel auxilium, alias non facturo, vel alias facturo. Si alias non facturo, tenetur totaliter restituere, nisi raptor restituat ; tunc enim est principalis causa ipsius rapine. Si alias facturo, tenetur in parte restituere, nisi raptor totaliter restituat ; tunc enim est concausa illius rapine ; et non valet hec argurnentatio : Iste nichil habet de re illius, nec habuit ; ergo nichil tenetur ei restituere ; addendurn est : Nec abstulit ei aliquid ; et hoc est falsum. Abstulit enim ei aliquid, vel coabstulit causaliter, quia causa fuit vel concausa ablationis.

Ad secundo obiectum dicendum quod sicut duplex [est] necessitas, absoluta, ut hic : necesse est Deum esse, conditionalis, ut hic : necesse est iustum sedere dum sedet, ita duplex tentio, absoluta, conditionalis. Absoluta tentione tenetur raptor restituere ; tentione conditionali tenetur consulens vel [con]sentiens restituere, scilicet si raptor non restituerit ; et tenetur ex lege divina, cum illo casu. Unde si fur restituat, iste non tenetur restituere.

Quod autem obicitur, quod lex divina irnrnobilis est, bene concedimus. Unde adhuc est vera ista : Iste tenetur restituere, si fur non restituat.

De quarto modo distinguendum est, quia, si adulatio est generalis, non tenetur restituere adulator, tarnen peccat mortaliter. Si sit [specialis] ut dicat raptori : Bene facis auferendo isti res suas, tunc est consulens vel consenciens, et tunc tenetur restituere.

De quinto modo certum est quod, cum ille apud quem latitant latrones habeat et ipsos et spolia in potestate sua, tenetur restituere.

De sexto modo similiter constat quod qui accipiunt vel comedunt scienter de usura, sive sint monachi, sive alii, tenentur restituere, aut si dubitant an sit rapina, tenentur restituere, quia non debent se comittere discrimini.

Sed tribus ultimis modis dubium est an teneantur ad restitutionem. Videtur quod sic, quia iste tenetur diligere proximum suum sicut se ipsum ; ergo tenetur conservare rem proximi, et non conservat, quia non premonuit furem nec restitit rapienti nec manifestavit ; ergo tenetur restituere.

Et ad hoc dicendum quod non valet hec argumentatio, quia ad hoc quod teneatur aliquis restituere, oportet quod abstulerit vel proprie vel causaliter ; quod non invenitur in illis tribus modis.

 

 

Articulus III

Utrum generalis necessitas ecclesie possit dispensare cum aliquo.

 

Tertio queritur utrum generalis necessitas ecclesie possit dispensare cum aliquo ne restituat quod alias restituendum est ; sicut si milites multa habeant de rapina et indebitis exactionibus, queritur utrum pro succursu terre sancte, in qua periclitatur fides et interficiuntur christiani, possit dispensare ecclesia cum militibus ne restituant, sed expendant in pugnando pro fide Christi. Videtur quod sic, quia, ut habetur, in [I] Regum, XXII : Ad David convenerunt oppressi ere alieno et factus est eorum princeps. Sed, ut dicit Apostolus, I ad Corinthios, X : Omnia contingebant illis in figura. Ad verum ergo David, scilicet ad Christum, possunt convenire compressi ere alieno, et fiet eorum princeps ; ergo sicut illi qui conveniebant ad materialem David non restituebant quod debebant, et tamen David recipiebat eos, ita, licet non restituant, fiet Christus princeps eorum militum qui oppressi sunt ere alieno, si pugnant pro fide Christi.

Item, super illud evangelii Mathei, [X]XII, ubi dicitur quod discipuli vellebant spicas in die sabbati, dicit Glosa quod necessitas facit non peccatum quod alias esset peccatum ; sed nulla maior necessitas quam periculum et fidei destructio ; ergo in hoc casu necessitas ecclesie potest facere ne restituatur quod alias restituendum esset.

Item, Machabei, I Machabeorum, II, dispensaverunt contra preceptum de sabbato, pugnando in sabbatis in articulo necessitatis, scilicet ne interficerentur cultores Dei ; tamen preceptum in sabbato maximum erat in lege ; unde ei preponitur : memento, aliis non. Ergo quando interficiuntur christiani, potest ecclesia dispensare contra preceptum de restitutione.

 

Set contra. Machabei, [I]I Machabeorum, maxime laudantur, quia noluerunt comedere carnes suillas etiam in articulo mortis ; ergo propter articulum mortis non est dimittendum mandatum Domini ; ergo non est dispensandum etiam propter articulum mortis contra preceptum de restitutione.

Item, aut debebant in illo articulo dispensare contra preceptum de comedenda carne suilla, aut non debebant. Si debebant et non dispensaverunt, peccaverunt ; quare ergo in hoc laudantur ? Si non debebant, ergo non debuerunt dispensare contra preceptum de sabbato, quod maius erat quam preceptum de carnibus.

 

Solutio. Ad hoc dicendum quod preceptum de restitutione, cum sit de primis et puris moralibus in quibus consistit similitudo Dei, immobile est. Unde in nullo casu nullam recipit dispensationem, nec etiam dominus papa potest dispensare.

Ad primo ergo obiectum dicimus quod illi qui veniebant ad David, non erant solvendo vel habebant propositum restituendi ; et similiter si aliqui sunt non solvendo et habeant propositum restituendi quam cito poterunt, si veniant ad Christum, [fit] eorum princeps ; tamen quantum ad moralitatem facile est solvere ; oppressi enim ere alieno dicuntur qui oppressi sunt moneta diaboli, scilicet peccato. Set quantum ad litteram intelligendum est sicut dictum est ; non est tamen penitus simile, quia illi qui veniebant ad David spem habebant ut circa ipsum acquirerent aliquid temporale, unde restituerunt quod debebant. Sed illi qui accipiunt crucem ad subsidium terre sancte, non habent spem acquirendi aliquid temporale in huiusmodi succursu[m] ; unde non restituebant ; unde non debent in huiusmodi succursu expendere pecuniam alienam, quia, sicut dicitur, Deus non indiget nostro mendatio, ut pro illo loquamur dolos, ut dicitur in Iob, XIII. Similiter non indiget Deus nostris fraudibus, ut pro illo faciamus dolos ; unde non vult quod milites aliena pecunia adquirant terram sanctam.

Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile, quia frangere spicas in die sabbati non est malum secundum se, unde necessitas non excusat. Sed non restituere ablatum est malum secundum se ; unde per nullam necessitatem excusatur, sicut cognoscere scienter alienam uxorem per nullam necessitatem fit non peccatum, cum sit malum secundum se.

Ad tercio obiectum dicimus quod non est simile de precepto de sabbato et de precepto de restitutione, quia preceptum de sabbato quantum ad determinationem diei cerimoniale fuit ; significabat enim sabbatum futurum ; unde quantum ad hoc variabile fuit ; et sic quantum ad hoc potuit esse dispensatio contra ipsum ; preceptum de restitutione est pure morale.

Ad ultimo quesitum quod, ubi persecutores intendunt destruere legem Dei, nullo modo dimittenda est directe et primo. Hoc enim esset postponere mandatum Dei mandato hominum. Unde laudantur Machabei, quia noluerunt comedere carnes suillas. Hoc enim intendebant persecutores ut facerent transgredi mandatum legis. Sed ubi persecutores non intendunt hoc, immo per leges volunt impugnare legis observatores, sicut cum pugnabant contra Iudeos in sabbatis, volentes interficere indefensos, tunc contra legem potest et debet fieri dispensatio, precipue in eis que mobilia sunt. Unde in precepto de carnibus non dispensaverunt quantum ad determinationem diei ; poterant enim alia die vacare contemplationi.

 

 

Articulus IV

[I]. De illo modo currendi cum fure qui fit per participationem.

 

Quarto queritur de illo modo currendi cum fure qui fit per participationem, cum aliquis participat furto vel rapina, que participatio [fit] multis modis : vel per successionem hereditariam, de qua primo, vel per dationem, vel per venditionem et emptionem, vel aliquo alio titulo, de quo datur talis regula : Quicumque habet conscientiam rei aliene, tenetur eam restituere vel vero domino vel ei a quo habet. Sit ergo quod aliquis pater familias habuit tres marchas auri, quarum una furtiva, et habeat tres filios, et cuilibet dimiserit marcham unam auri, queritur an omnes simul sumpti ita quod nullus per se teneatur restituere marcham illam.

Videtur quod sic, quia ad omnes simul sumptos devoluta est hereditas patris ; ergo omnes simul sumpti ita quod nullus per se tenetur reddere debita patris.

Item, si omnes restituant marcham illam ita quod nullus per se, absoluti sunt ; ergo omnes tenentur ita quod nullus. Sed si hoc, ergo si non solvant, omnes peccabunt ita quod nullus.

Item, probatur quod quilibet tenetur partem restituere, quia quilibet per se dubitat an habeat marcham illam furtivam ; ergo quilibet dubitat an peccet mortaliter, dummodo non restituit ; ergo quilibet tenetur restituere.

Item, demonstretur ille qui habet marcham furtivam ; ille detinet rem alienam invito domino. Ponatur quod ille cuius est petat marcham illam ; ergo iste tenetur eam restituere, aut quia scit se habere marcham furtivam, aut quia habet, aut quia dubitat se habere. Non quia scit se habere ; hoc enim ignorat. Nec quia habet ; aliquis enim iusto titulo possidet rem alienam ; et tenetur eam restituere, sicut cum data est ei et igorat eam esse alieam. Ergo iste tenetur restituere marcham illam, quia dubitat se habere marcham alienam ; sed quilibet illorum trium hoc dubitat ; ergo quilibet per se tenetur restituere marcham illam.

Item, propalata veritate, iste tenetur marcham illam restituere ; ergo simpliciter tenetur illam restituere.

 

Solutio. Ad hoc dicendum est quod, quamdiu sunt in statu ignorantie, omnes simul sumpti tenentur ita quod nullus totum. Quilibet tamen tenetur pro tercia parte. Unde non sequitur : Omnes tenentur solvere totum ita quod nullus ; ergo si non solvant omnes peccabunt ita quod nullus, quia hoc verbum tenetur pro pluribus contentionibus tenetur, et proceditur ac si pro una tantum teneretur. Sed bene sequitur quod quilibet illorum peccat vel aliquis, scilicet ille in quo remanet, ne fiat restitutio.

Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Quilibet dubitat an habeat marcham furtivam ; ergo quilibet dubitat an teneatur marcham furtivam restituere ; immo bene potest scire quod non tenetur restituere nisi terciam partem, quamdiu est in statu ignorancie.

Ad tercio obiectum dicimus quod, si hoc verbum detinet importat vicium, falsa est hec : Iste detinet rem alienam etc., demonstrato illo qui habet marcham furtivam, sed paratus est reddere portionem suam. Si vero simplicem possessionem, vera est ; sed non sequitur : Ergo tenetur marcham restituere, quia ignorantia absolvit eum a tentione, sicut ille qui cognoscit alienam, credens esse suam, adhibita diligencia quam potest et debet, non peccat mortaliter, et ignorancia facti excusat peccatum.

Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Propalata veritate, tenetur iste marcham restituere ; ergo simpliciter tenetur, quia in prima hoc verbum tenetur copulat conditionalem tentionem ; is enim est sensus : tene[re]tur, si sciret ; in conclusione absolutam.

 

 

[II]. Quomodo res aliena habetur per dationem vel emptionem etc.

 

Queritur postea de modo participandi, quia res aliena habetur per dationem vel per emptionem vel venditionem ; et secundum regulam predictam : Quicumque habet conscientiam rei aliene tenetur eam restituere. Sed si habet eam per dationem, tenetur eam restituere vero domino cum consensu eius qui dedit, ut ipse absolvatur qui rapuerat, et proximo restituatur res sua. Sed si habet per emptionem et venditionem, debet ei restituere a quo habuit, ut servetur indempnis, quia magis debet sibi providere quam alii.

Set queritur, si res illa consumpta sit, an teneatur eam restituere. Videtur quod sic, quia consumpsit rem alienam, et hoc scit ; ergo tenetur eam restituere.

Item, iniustum est ut cum iactura alterius aliquis de re aliena locupletior fiat. Sed de re aliena fieret iste locupleti[or] cum iactura alterius, si non restitueret ; ergo iniustum est non restituere.

 

Set contra. Iste cuius fuit illa res, non habet actionem contra istum secundum ius humanum, quia non potest vendicare aliquam rem quam iste habeat ; sed secundum ius humanum transferuntur dominia ; ergo iste nichil tenetur ei restituere.

Quod concedunt fere omnes, nisi in fraudem consumpserit rem illam, vel cum aliis rebus admiscuerit, ne possit discerni ; dolus enim nemini debet patrocinari.

 

Ad primo obiectum dicunt quidam quod non valet hec argumentatio, quia res illa non manet aliena, ex quo consumpta est, vel ex quo non potest vendicari.

Et similiter respondent ad secundo obiectum. Intelligunt enim sic. Iniustum est ut cum iactura alterius de aliena re manente aliena aliquis fiat locupletior.

Set contra hanc solutionem sic obicitur. Propter hoc enim non tenetur restituere secundum ius humanum, quia iudex humanus non potest cognoscere que res sit illius, cum consumpta sit vel admixta sit aliis rebus. Sed eterno iudici nichil est ignotum ; ergo quantum ad eternum iudicem tenetur restituere ; ergo si veniat ad confessionem, sacerdos debet ei iniungere ut restituat.

Item, ius naturale dictat iniustum esse quod aliquis in iacturam alterius de re aliena fiat locupletior. Sed istud ius naturale ius divinum est, quod Deus scripsit in corde hominis ; ergo secundum ius divinum iniustum est quod aliquis in alterius iacturam de re aliena fiat locupletior ; ergo cum iste habeat conscientiam rei aliene, sive sit consumpta sive non, secundum ius divinum tenetur restituere.

Item, legitur de beato Ladometo quod, cum quidam vellet quandam summam pecunie ei dare, revelatum fuit ei quod non erant ibi nisi quinque denarii de iusta acquisitione, et illos retinuit, alios recusavit. Sed exempla sanctorum debemus imitari ; ergo nichil de alieno retinendum est.

 

 Quod concedimus. Unde dicimus quod iste iure poli tenetur ad restitutionem, ex quo habet conscientiam rei aliene, quam habet per collationem, sive consumpta sit sive admixta aliis rebus, aut per dolum aut sine dolo. Unde si veniat ad confessionem, sacerdos debet ei iniungere quod restituat, etiam si sit admixta alii pecunie, et nesciatur qualitas aliene rei, totum restituendum est, et si res aliena transierit vel per collationem ad plures, quilibet illorum, si habet conscientiam rei aliene, tenetur ad restitutionem sub conditione, videlicet si alius non restituat. Sed secundum ius humanum non tenetur restituere, si res illa non sit vendicabilis.

 

 

Articulus V

De illo qui fit per violentiam.

 

Quinto capitulo queritur de illo qui per violentiam vel latenter recuperat rem suam vel equipollentem, furto vel rapina sibi sublata[m], utrum tenetur ad restitutionem.

Videtur quod sic. Esto enim quod recipiat non rem suam sed equipollentem, iste detinet rem alienam invito domino ; ergo est fur vel raptor ; ergo tenetur ad restitutionem.

Item, secundum ius humanum tenetur restituere. Si enim probetur coram iudice humano quod per violenciam vel latenter acceperit rem illam, tenetur restituere ; sed iudicium humanum iustum est ; ergo secundum iustum iudicium tenetur restituere ; ergo iustum est quod restituat ; ergo simpliciter tenetur restituere.

Item, si sciatur, tenetur restituere ; ergo simpliciter tenetur restituere.

Item, secundum iustitiam humanam tenetur restituere ; ergo simpliciter tenetur restituere.

 

Sed contra. Sit ita quod recuperavit per se rem suam ; iste non detinet rem alienam invito domino ; ergo non est fur vel raptor, vel aliquid tale ; ergo non tenetur ad restitutionem.

Item, ecclesia dat mutuum pro decimis habendis et preter sortem recipit fructum decimarum, et non est ibi usura, quia sunt decime sue, eadem ratione, si aliquis com[m]odat pecuniam suam alii et preter sortem accipiat equum suum quem ille usurarius male habuit, non est usura, quia quod suum est accipit preter sortem. Similiter si aliquis latenter accipiat rem suam, non est furtum, et si per violentiam accipiat rem suam, non est rapina ; ergo non tenetur restituere.

 

Solutio. Dicunt legiste et decretiste quod continuato bello licet accipere rem suam et vim vi repellere, et dolum dolo compensare. Sed de hac non agitur hic.

Sed queritur an teneatur restituere, sive rem suam vel equipollentem accepit continuato bello, sive non. Et dicimus quod, si sine scandalo rem suam latenter vel per violenciam acceperit, vel etiam equipollentem, secundum ius divinum non tenetur restituere. Unde simpliciter non tenetur restituere.

 

Ad primo obiectum dicim.us quod, quamvis retineat rem alienam, non tamen ut rem alienam ; unde non sequitur quod sit fur.

Ad secundo obiectum dicimus quod, quando iudicium humanum fit tantum secundum allegata et non secundum veritatem, non est iustum secundum iustitiam poli ; unde non est iustum simpliciter, sed tantum secundum quid vel ut nunc. Unde non sequitur : Iste secundum iudicium humanum iuste tenetur restituere, ergo iuste tenetur restituere ; et est fallatia secundum quid et simpliciter, quia iustum secundum quid non est iustum simpliciter, sicut sanum ut nunc non est sanum simpliciter.

Ad tercio obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Tenetur restituere, si sciatur, ergo simpliciter tenetur ; et patet solutio per predicta.

Ad ultimum dicimus quod hec est falsa : In statu illo, antequam probetur iste, secundum iusticiam humanam tenetur restituere ; ergo tenetur restituere. Sed si probetur, tenetur. Unde sub conditione tenetur, et non simpliciter.

 

Quod autem predicta solutio vera sit, patet, quia Iosue, VIII, ex precepto Domini cepit per insidias civitatem Hay. Super quem locum dicit Augustinus quod, ubi iustum bellum suscipitur, non refert an aperte an per insidias pugnetur, volens ostendere quod Iosue non peccavit eo quod per insidias cepit civitatem Hay, quia quod suum erat cepit. Dominus enim dederat filiis Israel terram promissionis. Ergo si per insidias aliquis recuperet rem suam, non peccat quantum ad Deum. Ibi enim habet locum : Licet dolum dolo recompensare , et si sine scandalo proximi recuperet, non peccat quantum ad proximum ; ergo nullo modo peccat ; ergo nullo modo tenetur ad restitutionem.

Preterea, quod dicitur quod non licet alicui sibi facere ius, hoc dicitur propter conservationem rei publice ; maximum enim periculum immineret rei publice, si quilibet faceret sibi ius ; ergo ubi nullum imminet periculum rei publice, non est illicitum. Sed cum sine omni scandalo aliquis recuperat rem suam sibi ablatam, quocumque modo eam recuperet, ex quo sine scandalo fit, nullum imminet periculum rei publice ; ergo ibi licet alicui sibi facere ius ; ergo non tenetur ad restitutionem.

 

Quod concedimus. Licet multi contradicant, tamen peccare potest recuperando rem suam, quia hoc potest facere ex cupiditate, sed non omne mal[e] acquisitum tenetur aliquis restituere, sicut postea dicetur.

 

 

Articulus VI

De acquisitis per simulationem.

 

Sexto queritur de acquisitis per simulationem vel ipocrisim, vel fraudem, vel adulationem, ubi non est species aliqua furti vel rapine, utrum teneantur qui sic adquirunt ad restitutionem.

Et queritur primo de divite qui simulat se pauperem et multa acquirit per illam simulationem, utrum teneatur illa restituere. Probatur quod sic, quia, si simulato Petro vel subornato, quia simulatus est, detur aliquid, tenetur simulatus Petrus vel subornatus ad restitutionem. Ergo eadem ratione, si simulato pauperi, qui[a] simulat se pauperem, detur quid, tenetur simulatu[s] pauper ad restitutionem.

Set contra. Si aliquis benedicat illum quem non intendit benedicere, tenet benedictio, ut patet per Isaac, Genesis, XXV, qui dixit de Iacob : Benedixi ei, et erit benedictus. Ergo si aliquis det aliquid diviti, licet non intendat dare nisi pauperi, tenet datio. Ergo non tenetur simulatus pauper ad restitutionem.

Item, si aliquis episcopus det prebendam alicui fornicatori, quem credit esse castum et bonum, non tenetur ille restituere prebendam ; ergo si aliquis episcopus det diviti quem credit esse pauperem, non tenetur ille ad restitutionem.

 

 Queritur postea de ipocritis et adulatoribus, qui per ipocrisim et adulatipnem adquirunt multa, utrum teneantur ad restitutionem. Probatur qudd sic, quia per fraudem adquirunt, et fraus nemini debet patrocinari ; ergo tenentur restituere que adquirunt per fraudem. Sed si hoc, ergo male adquisitum per fraudem restituti debet, eadem ratione male adquisitum per aliud peccatum restitui debet ; ergo meretrix, que male adquisivit per meretricium, tenetur restituere ; et hoc est contra Augustinum, qui dicit [quod] meretrix turpiter agit quia meretrix, sed non turpiter agit quia accipit.

Solutio. Ad primum dicimus quod non est simile de errore persone et de errore fortune vel qualitatis. Dicimus enim quod error persone generaliter impedit dationem sicut et matrimonium preterquam in benedictione. Sed in benedictione ita est quod aliquando aliquem benedixit episcopus, quem tamen non intendit benedicere. Hoc autem accidit propter duas causas simul iunctas. Prima est quia episcopus istum qui est presens intendit benedicere. Secunda est quia est Dei benedictio, ut habetur in Numeris, VI : Invocabunt nomen meum super filios Israel ; et ego benedicam eis ; et quia Deus, [qui] neminem invitus benedixit, non repulit istum a benedictione, debet episcopus illam benedictionem habere ratam, sicut Isaac, Genesis, XXV, benedictionem Iacob habuit ratam, dicens : Benedixi ei, et benedictus erit.

Concedimus tamen quod dives qui per simulationem paupertatis multa acquirit, tenetur illa restituere, sed non ei a quo habuit, quia ille non est defraudatus, quia eque meretur dando simulato pauperi ut non pauperi ; sed debet restituere rei publice quam defraudavit. Unde debet restituere ei cui ille dedisset, si bene usus fuisset re illa. Interest enim rei publice ut nemo re sua male utatur ; debet igitur dare pauperibus. Nec est simile de fornicatore, quia non per simulationem adquisivit prebendam.

Ad ultimo quesitum dicimus quod ipocrita et adulator tenentur restituere que per fraudem adquisierunt, quia dolus nemini debet patrocinari. Sed non semper tenentur restituere ei qui dedit. Si enim adulator per adulationem suam decipit aliquem simplicem, tenetur ei restituere ; sed si ille qui dat adulatori non sit simplex, immo bene intelligit quid sit adulatio et quid non, et tamen dat ei propter adulationem, non tenetur ei restituere adulator, quia ille non est deceptus. Ventum enim inanis glorie querebat, et ventum habuit. Sed tenetur ei restituere cui ille debuit dare, scilicet pauperi. Non est autem simile de meretrice, quia non omne male acquisitum tenetur restituere, set illud ubi est fraus. Unde non valet hec argumentatio : Iste tenetur restituere male adquisitum per fraudem, quia est male adquisitum per fraudem ; ergo tenetur male adquisitum restituere, quia est male adquisitum. Non enim valet hec argumentatio ab inferiori ad superius etiam affirmando cum dictione notante causam. Instancia : Socrates, quia homo, est risibile ; ergo Socrates, quia animal est risibile. Unde quia meretrix non decipit, sed mulier est recipiens precium corporis sui locati, non tenetur ad restitutionem. Sed si deciperet, sicut si pingeret oculos suos stibio et ornaret faciem suam, et simularet se esse nobilem et sic deciperet iuvenem, teneretur tunc ad restitutionem.