Tractatus IV — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus IV

TRACTATUS QUARTUS

 

 

DE SACRAMENTIS NOVE LEGIS

 

 

Dicto de sacramentis veteris legis, quarto capitulo dicendum est de sacramentis nove legis, que sunt quasi quedam medicine spirituales collative sanitatis spiritualis. Magnus enim medicus ad magnum egrotum veniens, ut dicit Augustinus, scilicet ad humanum genus, quod ubique iacebat egrotum vulneribus sauciatum, qui inciderat in latrones et semivivus relictus fuerat, infudit vinum, scilicet austeritatem comminationum, et oleum, scilicet blandimenta promissionum, alligans vulnera salutaribus preceptis vel sacramentis. Sacramenta enim nove legis salutem spiritualem conferunt. Attulit autem ille magnus medicus omnes causas sanitatis spiritualis. Quod probatur, quia cause sanative spirituales non sunt nisi quattuor ad modum corporalium. Est enim quedam curativa et quedam conservativa et quedam preservativa et quedam meliorativa.

Causa curativa sive introductiva spiritualis sanitatis duplex est. Quedam enim totaliter insimul curat, ut baptismus, qui, quantum in se est, delet omnem culpam et omnem penam. Quedam autem medicina spiritualis paulatim sanat sicut penitentia. Unde in evangelio Mathei, [I]II, Marci, I, Luce, III, Iohannis, I : Agite penitentiam ; appropinquabit enim regnum celorum. Per penitentiam enim appropinquamus magis ac magis ad regnum celorum. Paulatim enim purgatur penitens quantum ad penam quousque nullius pene debitor sit. Et tune immediate erit coniunctus regno celorum. Si enim tunc decederet, statim evolaret. Et quod penitentia paulatim purget, significatur in VIII Marci, in illuminatione ceci, qui primo vidit homines velud arbores ambulantes ; postea vero perfecte vidit.

Medicina conservativa spiritualis sanitatis est confirmatio, in qua datur Spiritus Sanctus ad robur et ad confirmationem gratie date in baptismo.

Medicina vero preservativa proprie est matrimonium. Concupiscentia enim carnalis prona in ruinam turpitudinis excipitur honestate nuptiarum, ut actus non sit peccatum mortale, qui alias esset peccatum mortale.

Medicina vero spiritualis tantum meliorativa est sacramentum ordinis, in quo melioratur gratia et augmentatur. Similiter extrema unctio medicina est meliorativa. Securiorem enim reddit hominem et in meliori statu ponit.

Est etiam quedam medicina spiritualis, que est conservativa et meliorativa et preservativa et curativa, sicut eucharistia, que confirmat gratiam inventam in homine, et ita conservat. Panis enim cor hominis confirmat. Est etiam meliorativa ; auget enim gratiam. Est et preservativa ; expellit enim venialia, que sunt occasio ruine spiritualis. Unde auctoritas : Vitasti grandia, cave ne obruaris harena.

Est etiam quasi medicina resumptiva, que reducitur ad curativam. Curatis enim corporaliter datur quedam medicina resumptiva, sicut eluctuarium confortativum, vel opiata ad consolidandum membra et recuperandum vires, vel dieta subtilis et conveniens. Similiter adultis baptizatis secundum consuetudinem ecclesie datur eucharistia tanquam medicina resumptiva ad reficiendum animam.

Et preter has species causarum sanativarum impossibile est alias inveniri, et propter hoc sufficiunt illa septem sacramenta, que dicta sunt.

 

Sed cum dictum sit quod sacramenta nove legis conferant gratiam, non ergo solus Deus confert gratiam, nec solus Deus adimit peccatum, quod manifeste falsum est.

Ad hoc dicendum quod, cum dicitur : sacramenta iustificant, attribuitur continenti quod est contenti. Est enim sensus : gratia contenta in sacramentis iustificat. Unde sacramenta non iustificant tanquam causa efficiens, sed tanquam causa materialis. Quinque enim sunt que sanant corpus, ad similitudinem quorum quinque dicuntur sanare animam. Deus enim sanat corpus auctoritate, medicina sanat effective, dieta conservative, vas medici sanat, sicut dicitur vulgariter : pixis ista sanavit me, tanquam illud in quo datur medicina, medicus vero sanat ministerio. Eodem modo Deus iustificat auctoritate. Gratia iustificat ut medicina expellens morbum spiritualem. Impletio mandatorum iustificat tanquam dieta. Sacramenta iustificant tanquam medicinalia vasa, quia in ipsis sacramentis datur gratia. Sacerdos autem iustificat tanquam minister. Et propter hoc non sequitur : Sacramenta iustificant, non ergo solus Deus.

Sed videtur quod hoc sit falsum, quia pixis non habet virtutem aliquam sanandi, sed sacramenta iustificant efficacia sua.

Et nos dicimus quia non est penitus simile. Sed tunc esset penitus simile, si esset tantum una pixis, in qua daretur medicina, et non in alia. Vel si daretur in alia, non prodesset ; sicut baptismus, si fieret in alio] liquore quam in aqua, non prodesset. Habet enim aqua vim regenerativam. Unde auctoritas : Que tanta vis aque est ut corpus tangat et mentem abluat ? Et Crisostomus : Nunquam aque baptismi purgare peccata credentium possent nisi tactu dominici corporis sanctificate fuissent.