Tractatus XVI — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus XVI

TRACTATUS SEXTUSDECIMUS

 

[DE ORDINE]

 

 

DE SACRAMENTO IN QUO CONFERTUR PREROGATIVA GRATIE.

 

 

Dicto de sacramentis in quibus confertur gratia, dicendum est de sacramento in quo confertur prerogativa gratie, scilicet de ordine.

Et primo videndum est quid sit ordo et quot ordines.

Secundo utrum episcopatus et archiepiscopatus sint ordines.

Tertio utrum ordo sacerdotalis idem sit in veteri testamento et in novo.

Quarto de ordinatis ab hereticis.

Quinto de tempore et etate ordinandorum.

 

 

Caput I

[Quid sit ordo et quot ordines.]

 

Circa primum notandum est quod ordo est sacrum signaculum, quo spiritualis potestas confertur alicui et officium. Et intelligendum est quod caracter ordinis datur super caracterem baptismi. Et sicut in baptismo est caracter et ablutio exterior que significat interiorem, similiter in ordine datur caracter ; et est aliquid exterius, quod est signum illius quod datur interius, sicut traditio clavium vel libri vel aliqua unctio exterior. Et sicut caracter in baptismo signum est discretionis, similiter caracter in ordine signum est excellencie. Notandum autem quod quicquid quesitum est de caractere in tractatu de baptismo, posset hic queri.

Habito quid sit ordo, notandum est quod septem sunt ordines. Quorum primus est hostiarius seu ianitor, qui scilicet in veteri testamento electi fuerunt ad custodiendum templum. Unde iste debet custodire templum et hostium ipse aperire debet et cognoscere quis debet intrare et quis non. In cuius signum dantur ei claves. Hoc officio usus est Dominus propria persona, quando eiecit ementes et vendentes de templo, flagello de funiculis facto.

Secundus ordo est lectoris, a legendo dictus. Debet enim legere lectiones veteris testamenti et recte pronunciare et ea que prophete dixerunt populo predicare. In signum huius traditur ei liber. Hoc officium exercuit Dominus in medio seniorum, librum Isaie aperiens et legens ibi : Spiritus Domini super me etc.

Tercius ordo exorcistarum, ad quos pertinet per impositionem manus liberare obsessos a demonibus adiurando eos per Dominum, ut ab illis exeant. Sed modo non fit ita, quia pauci vel nulli sunt energumini. Et in signum huius accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum. Hoc officio usus est Christus, quando multos demoniacos liberavit.

Quartus ordo est acoliti, qui grece dicitur ceroferarius a portando cereos, quando legitur evangelium in festivis diebus. Tunc enim duo cerei feruntur in signum duorum preconum, qui precedent secundum adventum, scilicet Elie et Enoc. Et nisi in festivis diebus, non fertur nisi unus cereus in signum primi adventus, in quo unus precessit, scilicet Iohannes Baptista. Hoc officium Dominus testatur se habere, cum dixit, Iohannis, VIII : Ego sum lux mundi.

Quintus ordo est subdiaconi, ad quem pertinet ministrare diacono calicem cum patena. Unde dicitur subdiaconus. Hoc officio usus est Dominus, quando lintheo se precinxit ad lavandum pedes discipulorum.

Sextus ordo est diaconi, qui dicitur levita, quia in veteri testamento ministrabant levite et ferebant tabernaculum. Sic diaconus debet ministrare sacerdoti et ferre ecclesiam predicando. Hoc officio usus est Dominus, quando post cenam sacramentum sanguinis et carnis ministravit discipulis, et quando predicavit.

Septimus ordo est presbiteri, qui interpretatur grece senior, latine pater, propter honorem et dignitatem quam accipiunt. Ad hunc pertinet corpus Christi consecrare, et propter hoc finis est et consumpmatio aliorum ordinum. Hoc officio usus est Dominus, quando consecravit corpus suum in cena, et quando se ipsum optulit in ara crucis.

Sed videtur quod plures debeant esse ordines quam septem, sicut corona sive prima tonsura, que est signaculum dignitatis.

Preterea, quando accipit coronam, dicit : Dominus pars hereditatis mee etc, quasi separat se in hereditatem Dei ; quod videtur esse propter ordinem quem recipit.

Item, dicit beatus Dionisius : Humana ierarchia facta est ad similitudinem celestis ; ergo sicut in celesti debent esse novem ordines, ita in humana.

Item, precipit Dominus Moysi, Exodi, XXV, ut faceret templum ad similitudinem illius quod vidit in monte[m], quod ostendit ei dominus.

 

Solutio. Corona signum est regalis dignitatis, qua se debet regere quicumque vult Deo servire, quam proprie debent habere omnes ordinati. Unde est signum materiale ad preparandum ad suscipiendos ordines, propter quod non est sacramentum, set sacramentale, sicut presignatio in baptismo, et est signum separationis in partem Domini, quod notatur, cum dicit : Dominus pars hereditatis mee etc.

Ad aliud dicimus quod similitudo celestis ierarchie distinguitur per diversa officia. Sed similitudo ordinum attenditur penes gratias, secundum quas imitamur Deum. Unde cum sufficienter imitemur Deum per septem dona, in hoc debet attendi similitudo ; et propter hoc dictum est Moysi ut faceret templum ad similitudinem illius templi quod ostensum fuit in monte. Unde non oportet quod sint novem ordines in hominibus, sicut in angelis, quia ordo angelorum non distinguitur secundum id in quo assimilamur eis, set secundum officia diversa.

 

 

Caput II

[Utrum episcopatus et archiepiscopatus sint ordines.]

 

Dictum est quod septem sunt ordines. Sed videtur quod longe plures sunt quam septem, quia diaconatus est quidam ordo, secundum quem diaconus subest sacerdoti ; eadem ratione episcopatus est unus ordo, secundum quem episcopus preest sacerdoti.

Item, in baptismo et confirmatione, in quibus est unctio de crismate, imprimitur caracter ; ergo pari ratione in consecratione episcopi, cum fiat unctio de crismate, imprimitur caracter, nonnisi caracter excellentie. Sed excellentie caracter ordo est, episcopatus ergo est ordo.

Item, ordo est sacrum signaculum, quo confertur potestas spiritualis ; sed in consecratione episcopi est sacrum signaculum, scilicet sacra unctio, quo confertur episcopo potestas spiritualis ; hoc per se patet ; ergo ibi est ordo a diffinitione ordinis.

Item, in ordinibus angelorum est unus ordo qui dicitur dominatio, quia dominatur inferioribus ordinibus et usum dominandi edocet ; sed episcopus dominatur inferioribus et usum dominandi edocet ; ergo episcopatus est ordo, et primatus et patriarchatus et papatus. Et ita plures ordines sunt in militanti ecclesia quam in celesti. Non ergo penitus ordinata est militans ecclesia ad exemplar triumphantis ecclesie.

Item, videtur quod decanatus, archidiaconatus et huiusmodi sunt ordines, quia decani et archidiaconi presunt et dominantur inferioribus personis, et usum dominandi edocent. Ergo est ordo ad similitudinem ordinis illius qui dicitur dominatio in celestibus ordinibus.

 

Ad predicta duplex est solutio. Quidam enim dicunt quod non sunt nisi septem ordines, quorum summus est ordo sacerdotalis, et supra ipsum nullus ordo est. Omnes enim alii ordines redeunt ad ilium ordinem, secundum quem fit consecratio corporis et sanguinis Domini, quod est opus excellentissimum ; unde supra ordinem sacerdotalem non est ordo. Unde Apostolus, I ad Thimotheum, III, eosdem vocat presbiteros et episcopos.

Aliorum est opinio, que magis placet nobis, quod tot sunt ordines in ecclesia militanti quot sunt in celesti, scilicet predicti septem, et preterea episcopatus et archiepiscopatus. Et licet ordo sacerdotalis dignissimus sit quantum ad dignitatem rei consecrate, tamen episcopatus dignior est quantum ad causalitatem. Episcopus enim dat potestatem sacerdoti consecrandi corpus et sanguinem Domini. Ad archiepiscopum autem de proprio officio pertinet consecrare episcopos, quod maxima est dignitas, licet in casu aliquo episcopus consecret episcopum. Primatus vero et patriarchatus etc, non sunt ordines nec differunt nisi contractione et ambitu secundum maiorem et minorem potestatem.

Si quis vero contradicat eis que dicta sunt, dicens quod archiepiscopatus non est ordo, quia omnis ordo datur per maous impositionem, et non est alia maous impositio super archiepiscopum quam super episcopum, dicimus tamen quod ad minus archiepiscopatus est ordo ad modum ordinis angelici. Decanatus vero et archidiaconatus non sunt ordines. Non enim ibi est sacrum signaculum quo confertur potestas spiritualis. Sed sunt dignitates adminiculantes ad ordines ; iuvant enim episcopos. Similiter thesauraria et cancellaria officia quedam sunt, et non sunt ordines, quia non est ibi sacrum signaculum. Sed quia ampliata est res ecclesie, institutus est thesaurarius ad custodiendum res ecclesie sine aliquo sacro signaculo.

Quod autem archiepiscopatus et episcopatus sunt duo ordines preter alios septem, ut sint novem ordines in humana hierarchia sicut in celesti, probatur per auctoritatem Apostoli qui dicit ad Hebreos, VII : Sine ulla contradictione, quod minor a maiore benedicitur. Ergo maior est qui benedicit quam qui benedicitur. Sed archiepiscopus de officio suo benedicit et consecrat episcopum ; ergo maiorem dignitatem habet quam episcopus ; et ita maiorem ordinem.

Item, Moyses et Aaron in sacerdotibus eius. Ergo Moyses et Aaron fuerunt sacerdotes. Aut ergo equales, aut alter maior. Probatur quod Moyses maior, quia dixit Dominus Moysi, in quarto Exodi : Tu eris in hiis que ad Deum pertinent. Ergo maius fuit sacerdocium Moysi quam Aaron ; ergo maiorem ordinem habuit. Hoc autem patet, quia consecravit Aaron. Ergo cum archiepiscopus de officio suo consecret episcopum, maioris ordinis est quam episcopus.

Set contra hoc obicitur, quia episcopus consecrat archiepiscopum, et Hostiensis consecrat papam, non tamen est maioris potestatis.

 

Ad hoc dicimus sine preiudicio melioris sententie quod aliud est quod ex dispensativa necessitate fit, aliud quo ex dignitate officii. Archiepiscopus enim consecrat episcopum ex dignitate officii sui, et secundum hoc maioris dignitatis est ; et sic intelligitur autoritas Apostoli, quod maior est sine ulla contradictione qui ex officii dignitate benedicit aliquem quam ille qui benedicitur. Quando vero episcopus consecrat archiepiscopum, dispensativa necessitas est, sicut cum ad sacerdotem proprie pertinet baptizare, in articulo necessitatis tamen licite alius baptizat quam sacerdos. Similiter cum dominus papa non habet superiorem vel parem, de necessitate inferior consecrat eum. Unde si non essent in mundo nisi tantum tres simplices sacerdotes, oporteret quod aliquis illorum consecraret alium in episcopum et alium in archiepiscopum.

De Moyse vero dicimus quod non fuit sacerdos nisi in semiplena significatione sacerdotis, quia sacerdotis est offerre hostias, et ipse non offerebat. Sed dictus est sacerdos, quia ordinavit fratrem suum in sacerdotem, Levitici, VIII. Secundum allegoricam expositionem Moyses, qui interpretatur sumptus ex aquis, significat scientiam que sumitur ex aquis sacre scripture. Et Aaron, qui interpretatur mons fortitudinis, significat virtutem que proprie sacerdotis est, quia ex virtute offerimus hostias spirituales Deo. Scientia vero non est proprie sacerdotis, sed dicitur sacerdos, quia dirigit virtutem. Vel Moyses significat fidem et Aaron caritatem, et fides quodam modo consecrat caritatem. Facit enim offerre Aaron spirituales hostias Deo, quia fides operatur per dilectionem.

 

 

Caput III

Utrum idem sit sacerdocium nove et veteris legis.

 

Queritur postea utrum idem sit sacerdocium nove et veteris legis. Videtur quod sic, quia dicit Apostolus, I [ad] Corinthios, X : Omnes eandem escam spiritualem manducaverunt quam et nos. Ergo et eamdem hostiam spiritualem obtulerunt quam et nos. Sed sacerdotis est offerre hostias ; ergo idem sacerdocium spirituale habuerunt ; et ita idem sacerdotium veteris legis et nove.

Item, eadem est ecclesia, quia, Canticis, VI : Una est columba mea ; non eadem numero, sed eadem expressa similitudine, sicut dicitur [ad] Ephesios, IV : Una fides. Ergo cum eadem fuerit ecclesia in nova et veteri lege, eedem persone ecclesiastice fuerunt in veteri lege et nova lege. Ergo idem sacerdotes per expressam similitudinem ; ergo idem sacerdotium.

Contra. Dicit Apostolus, ad Hebreos, VII : Translato sacerdotio, necesse est ut fiat legis translatio, id est legalium sacrificiorum. Promisit enim Dominus per David longe post institutionem levitici sacerdotii [aliud] sacerdocium, dicens : Tu es sacerdos in eternum etc. Translatum est ergo sacerdotium veteris et nove legis.

 

Quod concedimus. Unde si modo esset christianus aliquis sacerdos veteris legis, reordinandus esset ad hoc, ut esset sacerdos nove legis.

Ad primo obiectum dicimus quod eedem hostie spirituales fuerunt in veteri et in nova lege quantum ad fidem ex qua offerebantur, et quantum ad significationem, quia per hostias veteris legis significabatur verus agnus qui tollit peccata mundi, et per hostiam nove legis similiter. Set non sunt eedem quantum ad rei essentiam, quia in sacrificio nove legis est verus agnus per essentiam, in sacrificio veteris legis non fuit nisi quantum ad significationem.

Ad secundo obiectum dicimus quod eedem persone fuerunt in veteri et in nova lege quantum ad similitudinem virtutum, sed non quantum ad similitudinem operum et officiorum. Sacerdocium autem respicit officia, et est nomen officii, nec ita dignum officium habuit aliquis sacerdos veteris legis, ut consecraret corpus Domini. Et propter hoc non est idem cerdocium. Quod autem per opera differunt sacerdotes veteris et nove letis, patet quia sacerdotes veteris legis opera crudelitatis exercent ; unde et interficiunt. Sed sacerdotes nove legis non interficiunt.

 

 

Caput IV

Utrum heretici vere ordinent aut non.

 

Ultimo queritur utrum heretici vere ordinent, aut non, et vere conficiant. Et probatur quod non, quia dicit Innocentius papa quod nemo potest dare honorem quem non habet, nec aliquis potest accipere honorem ab illo qui non habet. Et loquitur de hereticis. Ergo cum non habeant honorem, non dant honorem ; ergo non dant ordines.

Item, beatus Ciprianus dicit quod sacramenta hereticorum fantastica sunt et inania. Sunt enim heretici similes simiis, qui videntur facere similia ecclesie, et non faciunt. Sed sacramenta fantastica non sunt sacramenta ; ergo sacramenta hereticorum non sunt sacramenta ; ergo nec vere ordinant, nec vere conficiunt.

Item, dicit Ieronimus quod heretici panem luctus comedunt et sacramenta sacrilega et polluta comedunt. Sed sacramenta sacrilega non sunt sacramenta ; ergo heretici non vere ordinant nec vere conficiunt.

Item, dicit Augustinus quod extra ecclesiam non est locus veri sacrificii. Cum ergo heretici sint extra ecclesiam, non habent verum sacrificium.

 

Set contra. Dicit beatus Gregorius quod sicut baptizati ab hereticis non sunt rebaptizandi, ita ordinati non sunt reordinandi. Sed si ordinati ab hereticis non sunt reordinandi, ergo heretici dant veros ordines.

Item, Augustinus dicit quod heretici habent vera sacramenta et vera sacramenta dant, sed pernitiose habent et pernitiose dant. Ergo vere conficiunt et vere ordinant.

 

Ad hoc solvunt quidam, sicut habetur in Sententiis, quod distinguendum est inter hereticos. Sunt enim quidam heretici precisi ab ecclesia, quidam non precisi. De precisis dicunt quod dant verum baptisma, quia baptismus est sacramentum necessitatis, sed non conficiunt, neque confirmant, neque ordinant vere, etsi formam ecclesie observant. De non precisis autem dicunt quod bec omnia faciunt, si formam ecclesie observant. Et per hanc distinctionem solvunt omnes predictas obiectiones.

Sed quod hec solutio nulla sit, probatur. Dicit enim Augustinus quod iniuria non est facienda sacramento. Iniuriam autem facit sacramento, sicut ipse exponit, qui dicit ipsum pollui ex immunditia hominum. Si enim radius solaris, sparsus super quelibet immunda, non trahit tamen immundiciam, quanto magis sacramenta divina. Ergo precisio vel non precisio heretici nichil facit ad sacramentum ; ergo non solvendum est per distinctionem illam.

Item, dicit Augustinus quod non est reprehendendum in hereticis illud in quo nobis conveniunt, sed illud in quo nobis contrariantur. Quod patet per hoc quod, cum lohannes dixisset Domino, Luce, IX : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo demonia eicientem, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Respondit Dominus : Nolite prohibere eum. Qui enim non est adversum nos, pro nobis est ; ergo non est redarguendum illud in hereticis in quo nobis conveniunt, sed in quo nobiscum adversantur, quia, ut dicit Augustinus, medicandum est quod vulneratum est, nec curandum quod sanum est. Ergo sive heretici sint precisi sive non, dummodo servent formam ecclesie, vera sacramenta dant. In hoc enim nobiscum conveniunt.

Propter hoc dicimus aliter solvendum esse. Dicimus ergo quod, si heretici servent formam ecclesie, sive sint precisi sive non, vera sacramenta dant. Multi enim heretici precisi fuerunt ut Arriani, qui errabant in sacramentis. Si vero non servant formam ecclesie, non dant vera sacramenta.

Auctoritas ergo illa Innocentii intelligenda est de illis hereticis, qui non servant formam ecclesie, et ipsi ordinantes ordinati fuerunt non in forma ecclesie. Unde non habent veros ordines, et sic non possunt dare. Vel aliter potest intelligi illa auctoritas : Etsi formam ecclesie observant, cum ordinant, tamen non dant ordinem, id est non dant gratiam Spiritus Sancti dando ordines. Ipsi enim non habent gratiam nec illi qui dant, nec illi qui recipiunt, cum sint heretici.

Similiter auctoritas Cipriani potest intelligi istis duobus modis. Possunt enim dici sacramenta hereticorum fantastica, quia formam ecclesie non observant. Unde videntur ordinare, et non ordinant. Vel fantastica, quia videntur dare gratiam, et non dant. Unde simie sunt. Hereticorum etiam sacramenta sacrilega sunt, vel quia non servant formam ecclesie, vel quia, licet observent, dicuntur tamen sacrilega et polluta, quia ipsi heretici sacrilegi et polluti sunt, et ad pollutionem suam illa recipiunt, sicut Ieronimus super Malachiam dicit quod ille polluit panem, id est corpus Christi, qui accedit indignus ad altare, non quia ille panis sit pollutus, sed quia magis polluitur qui celebrat indigne.

Similiter Augustini auctoritas duobus modis potest exponi. Primo modo : Extra ecclesiam, id est extra formam ecclesie, non est locus veri sacrificii. Vel : Extra ecclesiam non est verum sacrificium, quia non datur gratia que videtur dari. Sed tamen vere conficiunt, si formam ecclesie servant. Quod significatum fuit in sancto Abraham, qui cognovit Agar ex precepto Sarre, Genesis, [XVI]. Agar ancilla significat quamcumque ecclesiam fantasticam in qua tamen Dominus generat filios spirituales, si forma ecclesie observatur.

 

 

Caput V

De etate ordinandorum.

 

De etatibus autem ordinandorum dicitur, ut habetur in Sentenciis, quod in subdiaconum non est aliquis ordinandus ante quartum decimum annum, quia propter votum continencie debet habere annos discretionis, neque in diaconum ante vicesimum quintum, neque in sacerdotem ante trigesimum, quia in tali etate cepit Dominus predicare, et Ioseph precepit distribuere frumentum in terra Egypti, et David regere in Israel, et Ezechiel, sicut dicit Ieronimus, prophetizare. Set quia istud ab homine institutum est, dispensationem recipit, et aliter sepissime fit.