Tractatus XIII — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus XIII

TRACTATUS TERTIUS DECIMUS

 

 

DE PENITENTIA VENIALIUM

 

Dicto de penitentia peccatorum mortalium, dicendum est de penitentia venialium, de quibus dicit Apostolus quod super fundamentum Christi quidam superedificant lignum, fenum, stipulam. Fundamentum autem est fides operans per dilectionem, et super hoc fundamentum quidam edificant aurum, argentum et lapides preciosos, sicut viri sancti contemplativi. Alii edificant venialia, scilicet lignum, fenum, stipulam, que non destituunt fundamentum, quia fides operans per dilectionem compatitur secum venialia.

 

Circa istam questionem primo querendum est utrum aliquis decedens cum fundamento portet secum lignum, fenum, stipulam.

Secundo de illa duplici superedificatione, qualiter intelligatur secundum Augustinum.

Tertio qualiter intelligatur secundum Ambrosium.

Quarto de igne purgatorio, qualiter per ipsum purgentur venialia.

 

 

Caput I

[Utrum aliquis decedens cum fundamento portet secum lignum, fenum, stipulam.]

 

Circa primum probatur quod nullus decedens in caritate portet secum lignum, fenum, stipulam, quia quilibet talis decedit contritus, et contritio sufficit ad delendum mortale peccatum quantum ad partem pene, et aliquando quantum ad totam penam. Sed veniale in infinitum minus est quam mortale ; ergo contritio sufficit ad delendum omnia venialia, quia, si potest facere maius, potest facere minus. Ergo nullus decedens cum fundamento Christi portat secum lignum, fenum, stipulam.

Et hoc est contra Apostolum, I ad Corinthios, III, qui dicit : Uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus a[r]serit, detrimentum patietur ; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Ergo aliquis decedens in caritate portat secum cremabilia.

Item, nullus potest mereri remissionem peccati mortalis quantum ad culpam, quia, antequam sit pena remissa, non est in statu merendi. Non enim habet gratiam, que est principium merendi ; sed bene potest aliquis. mereri remissionem peccati mortalis quantum ad penam, quando dimissa est ei culpa ; tune enim habet gratiam, que est principium meriti ; et ita est in statu merendi ; et sic potest mereri remissionem peccati mortalis quantum ad penam ; ita etiam potest mereri remissionem venialium, cum habet gratiam ; est enim in statu merendi ; et constat quod qui est in caritate, conteritur de omnibus peccatis suis ; per illam contritionem meretur remissionem pene peccati mortalis ; ergo per eandem multo forcius. meretur remissionem venialium ; et ita, cum decedit, non defert secum cremabilia.

Item, Deus precepit, Mathei, XVIII : Si penitet, indulge. Ergo humana pietas habet hoc, ut penitenti indulgeat. Sed maior est pietas divina quam humana ; ergo multo forcius divina pietas hoc habet ut penitenti indulgeat. Ergo cum ille qui est in caritate peniteat de omnibus peccatis suis, Deus dimittit ei venialia sicut et mortalia ; et ita qui decedit cum fundamento Christi, non defert secum lignum, fenum, stipulam.

 

Forte dicetur quod, quamvis conteratur de omnibus peccatis suis, tamen Deus non remittit ei venialia, quia ipse non dimittit ea, immo tam cita redit ad ea. Set contra. Aut intelligitur non dimittere venialia quantum ad habitum, aut quantum ad actum. Si quantum ad habitum, hoc non est in ipso, quia homo est spiritus vadens et non rediens. Unde sicut in homine non est reli[n]quere maculam mortalis peccati, tamen, quando penitet, Deus dimittit.

Item, quamvis in homine non sit dimittere habitum peccandi venialiter, tamen quando penitet, Deus dimittit. Si vero intelligitur quod ipse non dimittit actum peccandi, hoc est falsum, quia, quando conteritur de omnibus peccatis suis et orat quod dimittantur ei, tunc non peccat venialiter. Si dicatur quod Deus expectat an perseveret per unum diem vel per duos, hoc falsum est, quia nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia. Sed quacumque hora ingemuerit peccator, Deus dimittit.

 

Solutio. Dicimus quod aliquis habens fundamentum Christi sive fidem operantem per dilectionem decedit ferens secum lignum, fenum, stipulam, licet contritus sit ; et non valet hec argumentatio : Contriti]o delet penam peccati mortalis ; ergo delet veniale ; et ponunt magistri exemplum in sole, qui expellit tenebrositatem noctis, et tamen non potest expellere obscuritatem nubecule parve. Sed expressior est similitudo in medicina, que expellit febrem, et non expellit quod minus est, scilicet synthoma febris, scilicet ut calefactionem epatis vel debilitationem membri alicuius ; et hoc est, quia non habet contrarietatem cum illis sicut cum febre habet. Similiter gratia contritionis habet oppositionem cum mortali, cum veniali non.

Ad secundo obiectum dicimus quod, licet aliquis gratiam habeat, non tamen est in statu merendi remissionem venialium, nisi faciat quicquid in se est ad destruendum habitum peccandi venialiter. Sed si quicquid in se est facit, tunc Deus dimittit ei, sicut est in illo qui habet peccatum mortale, quia, cum facit quicquid in se est, id est cum dimittit actum peccandi, et firmum propositum habet nunquam de cetero peccandi, tum Deus dimittit ei peccatum. Egressus enim vicii virtutis operatur ingressum, non effective vel per modum meriti, quia non habet principium merendi, sed materiali preparatione. Similiter si ille qui habet fundamentum Christi facit quicquid in se est ad destruendum venialia in se, id est, si dimittat actum peccandi venialiter, et proponat se firmiter vitaturum venialia pro posse suo, tunc Deus dimittit ei, sed non quilibet contritus ita proponit. Multi enim habentes caritatem diligunt uxores aut filios aut temporalia plus debito, et sic decedunt ; isti portant secum lignum, fenum, stipulam.

Ad tercio obiectum dicimus quod penitenti debet homo indulgere, qui non videt nisi exteriora. Sed Deus qui videt interiora, non indulget semper, quia non est homo vere penitens interius, licet videatur exterius.

Ad quarto quesitum dicimus quod Deus non semper dimittit veniale, quia homo semper non dimittit habitum peccandi venialiter. Est enim in homine relinquere illum habitum, et etiam quod plus est, in homine est relinquere habitum mortalis peccati. Fit enim aliquis de avaro prodigus sine gratia media, et destruitur habitus avaricie ; sed remanet reatus et deformitas. Similiter potest homo destruere in se habitum venialium, si firmiter proponat se vitaturum pro posse suo venialia, et rugiat a gemitu cordis sui sicut leo. Natura enim leonis est, ut, quando rugit, animalia que audiunt vocem eius figant gressum et non procedunt ultra ; sic etiam si rugiat homo sicut leo, omnes animales motus anime figunt gressum et non procedunt ultra. Et in tali rugitu Deus dimittit venialia. Sed si non sic rugiat homo, Deus non dimittit venialia, quamvis homo nominatim oret pro aliquibus venialibus quod sibi dimittuntur. Non enim habet firmum propositum dimittendi illa venialia. Sed quantum ad hoc similis est Iudeis qui genua flectebant coram Domino, et tamen illudebant ei, sic etiam iste partim honorat dominum, partim illudit ei. Demonstrato ergo illo peccato veniali quod homo non destruit, non valet hec argumentatio : Iste conteritur de hoc peccato, ergo dimittitur ei vel dimissum est, secundum quod conteri est dolere cum gratia de peccato ; sed si contritio importet attritionem vel adnichilationem peccatorum, tunc bene sequitur. Sed prima falsa est ; non enim adnichilatur peccatum quod non deseritur. Sed primo modo accepta contritione vera est prima ; et non valet hec argumentatio.

 

Et secundum hoc obicitur de duobus qui sunt pares in omnibus, quantum in se est. Habent enim pares caritates et paria venialia. Quanta enim unus diligit uxorem plus debito, tantum alius. Ergo pares sunt in omnibus, hoc excepta quod uxor unius moritur, alterius non, et ex morte uxoris non dimittitur isti peccatum aliquod. Conterantur ergo isti duo paribus contritionibus de peccato suo veniali, scilicet de dilectione uxorum. Isti duo pares sunt in quantum in se est in omnibus, et pariter conterentur de equalibus peccatis ; ergo si alteri dimittitur peccatum, et reliquo ; et si non, non. Sed ei cuius uxor vivit non dimittitur peccatum, cum non deserit ipsum ; ergo nec alii.

Set contra. Conteritur de illo peccato et deserit ipsum, quia ultra non diligit uxorem plus debito, sicut dilexit ; ergo dimittitur ei.

 

Quod concedimus ; nec sunt isti duo pares in omnibus, quia non sunt pares in omnibus extrinsecus, quia unus habet materiam ignis sui, scilicet uxorem, que tenet peccatum in ipso, alius non.

Set contra hoc videtur esse quod dicit Aristoteles in Ethica : Ridiculum est causari ea que exterius sunt. Ergo ridiculum est quod extrinseca faciant hominem peccare ; et verum est quod ridiculum est homini quod de creaturis que bone sunt faciat sibi laqueum peccati, sicut dicitur in libro Sapientie, XIV, quod creature facte sunt in temptationem anime hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Et sic faciunt illi qui peccant. Unde quantum ad illos ridiculum est, cum potius creature debent eis esse via ad Deum ; in illo ergo cuius uxor maritur, destruitur peccatum ex dolore qui est ex caritate ; sed si est extra caritatem non destruitur, immo dolor malus est. Sicut enim ex bona dilectione procedit bonus dolor, ita ex mala malus.

 

 

Caput II

Quid sit edificare lignum, fenum, stipulam etc.

 

Secundo queritur de illa edificatione, qualiter intelligatur secundum Augustinum. Dicit enim Augustinus quod super fundamentum Christi quidam edificant lignum, fenum, stipulam, sicut imperfecti qui diligunt uxores, filios et temporalia bona plus debito modo, tamen Deum preponunt omnibus istis. Isti divisi sunt, ut dicit Apostolus, I ad Corinthos, V, quia partim cogitant que mundi sunt, partim que Dei sunt ; isti securi sunt ab igne gehenne, sed non ab igne purgatorii. Alii sunt qui super fundamentum Christi edificant aurum et argentum [et] lapides preciosos, id est viri perfecti contemplativi, qui tantum cogitant que Dei sunt. Isti edificant aurum, id est dilectionem Dei, argentum, id est dilectionem proximi, lapides preciosos, id est bona opera, quibus emitur vita eterna. Isti securi sunt ab igne utroque, quia dicit Augustinus : Quod facit gutta aque camino ignis, hoc facit veniale viro perfecto ; statim enim destruitur veniale ex fervore caritatis.

 

Set obicitur. Omnis edificans super fundamentum Christi edificat aurum, argentum et lapides preciosos vel lignum, fenum, stipulam. Sed imperfectus edificans bona opera edificat super[fundamentum] Christi ; ergo imperfectus, in quantum edificat bona opera, edificat aurum, argentum, lapides preciosos, vel lignum, fenum, stipulam, et non edificat lignum, fenum, stipulam, quia, in quantum edificat bona opera, non edificat venialia ; ergo imperfectus, in quantum edificat bona opera, edificat aurum, argentum et lapides preciosos ; ergo imperfectus est contemplativus et perfectus ; quod falsum est.

Item, aliquis imperfectus est qui non habet peccatum aliquod nisi hoc quod diligat uxorem plus debito. Omnia alia peccata dimissa sunt ei penitus, et quantum ad culpam et quantum ad penam. Sed de hoc veniali potest conteri et ipsum relinquere, et dimittetur ei totaliter, et potest in hoc statu decedere, et si sic decedat, statim evolabit ; ergo imperfectus iste securus est ab utroque igne ; ergo imperfectus edificat super fundamentum Christi aurum, argentum, lapides preciosos, quod est contra Augustinum.

Item, cum contemplativus peccat venialiter, ex motu contemplationis vel dilectionis Dei non dimittitur ei illud veniale, quia motus dilectionis Dei non est motus contritionis ; ergo cum in illo veniali possit decedere, non est securus ab igne purgatorio, sicut nec imperfectus.

Item, dicit Augustinus : Quod homo noluit vitare peccatum, cum potuit, inflictum est ei non posse, cum voluit ; ergo et vir perfectus contemplativus peccat venialiter velit nolit, et sic potest decedere, et sic non est securus ab utroque igne.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod hec est vera : Omnis edificans super fundamentum Christi edificat aurum, argentum, lapides preciosos, vel lignum, fenum, stipulam. Sed non sequitur : Ergo imperfectus, in quantum edificat bona opera, edificat aurum etc, et hoc est, quia maior propositio non intelligitur cum reduplicatione. Unde in illa argumentatione est fallacia accidentis. Instancia. Omnis sciens est grammaticus ; dialecticus est sciens ; ergo dialecticus, in quantum dialecticus, est grammaticus. Et si maior propositio intelligatur cum reduplicatione, falsa est, quia non omnis edificans, in quantum edificans super fundamentum Christi, edificat aurum etc., nec omnis edificatio super fundamentum est talis vel talis,quia edificatio bonorum operum quam facit imperfectus, nec talis, nec talis est. Unde non valet hec argumentatio : Omnis edificans super fundamentum Christi edificat aurum, argentum, lapides preciosos, vel lignum, fenum, stipulam ; ergo omnis edificatio super fundamentum Christi est aurum, argentum vel lapides preciosi, vel lignum etc., sicut non sequitur : Omnis sciens est grammaticus ; ergo omnis scientia est grammatica. Potest enim predicari sumptum de sumpto, non tamen principale de principali.

Ad secundo obiectum dicimus quod bene potest contingere quod imperfectus non transeat per purgatorium et perfectus contemplativus transeat ; et quod dicit Augustinus, quod iste securus est ab utroque igne, et ille non, intelligendum est ut frequenter et in pluribus. Rarissime enim contingit quod imperfectus decedens non transeat per purgatorium, et rarissime contingit quod perfectus transeat per purgatorium.

Per hoc patet solutio ad tercio obiectum, quia ex devotione quam habet vir contemplativus in dicendo orationem dominicam, statim dimittitur ei veniale.

Ad ultimo obiectum dicimus quod, quamvis vir contemplativus non possit vitare peccatum, quod de primis motibus intelligitur tantum, per actum contemplationis statim deserit vir contemplativus peccatum illud et expellit illud a se ; set imperfectus, qui videt uxorem suam, non potest relinquere vel vix potest peccatum suum veniale. Unde non est simile. Sed cum in statu perfectionis edificetur aurum, argentum et lapides pretiosi, et in statu imperfectionis lignum, fenum, stipula, videtur quod si aliquis imperfectus non baptizatus habens lignum, fenum, stipulam, veniat ad baptismum, non dimittuntur ei omnia peccata venialia, quia baptismus non dat statum perfectionis ; ergo post baptismum re manet iste in statu imperfectionis ; ergo habet lignum, fenum, stipulam ; ergo non dimittuntur ei omnia peccata in baptismo.

Item, quod baptismus facit, simile penitentia facit successive ; sed perfectissima penitentia non aufert lignum, fenum, stipulam ; ergo nec baptismus.

Item, si aliquis existens in mortali peccato non dimittit peccatum suum, et sic accedit ad baptismum, fictus accedit, et non dimittuntur ei peccata ; ergo cum aliquis imperfectus multa habeat venialia et non dimittat ea, quia non potest dimittere ea vel vix potest, si sic accedat ad baptismum, quantum ad illa venialia fictus accedit ; ergo non dimittentur ei in baptismo.

 

Sed contra. Dicitur in Exodo, XV : Currum Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare rubrum. Per mare rubrum significatur baptismus ; ergo in baptismo submergitur et pharao et totus exercitus eius, scilicet diabolus et omnia peccata.

Item, in baptismo datur vestis candida, que significat vestem innocentie.

Item, quando Christus fuit baptizatus, aperti sunt celi, ad significandum quod baptizatis aperitur celum ; ergo vel significatum non respondet signo, vel statim baptizatus, si decedat, evolat ; ergo in baptismo dimittuntur omnia peccata.

Item, dicit Apostolus, [ad] Romanos, XI : Sine penitentia sunt dona et vocatio. Super quem locum dicit Glosa quod baptismus non exigit neque planctum neque gemitum ; et ita totaliter dimittuntur omnia peccata in baptismo.

Item, efficacior est baptismus quam penitentia. Quod probatur. Antiqui patres non potuerunt penitere tantum quod delerent in se totaliter s peccatum originale ; sed baptismus tollit originale ; ergo efficacior est baptismus quam penitentia. Sed aliqua penitentia tollit lignum, fenum, stipulam ; ergo multo forcius baptismus.

 

Quod concedimus, licet multi dicant oppositum.

Et ad primum dicimus quod bene potest contingere quod aliquis imperfectus sit sine omni peccato et securus ab utroque igne, et quantum ad omnimodam remissionem peccatorum baptismus ponit ipsum in statu perfectionis ; et quod dicit Augustinus, intelligendum est ut frequencius et in pluribus, quia rarissime contingit quod imperfectus sit sine ligno, feno, stipula, nec potest diu esse sine illis.

Ad secundum dicimus quod non est simile de baptismo et penitentia ; quia baptismus efficatior est.

Ad tercium dicimus quod imperfectus non accedit fictus ad baptismum quantum ad venialia, quia, quantum in se est, dimittit illa et dolet quod non potest ea dimittere totaliter.

 

 

Caput III

Qualiter intelligitur illa edificatio secundum Ambrosium.

 

Circa tercium capitulum dicendum est qualiter intelligitur illa edificatio secundum Ambrosium. Dicit enim Ambrosius quod fundamentum est doctrina apostolica, per quam seminatur fides in cordibus fidelium ; et super hoc fundamentum quidam de magistris qui successerunt apostolis edificant aurum, argentum, lapides preciosos, scilicet veram et sinceram doctrinam, que non est esca ignis ; non enim est cremabilis, sicut nec aurum, nec argentum, nec lapides preciosi. Quidam autem edificant super doctrinam apostolicam lignum, fenum, stipulam, scilicet vanam et frivolam doctrinam, que non est contra fidem. Si enim esset, destrueretur fundamentum, et huiusmodi doctrina esca ignis est. Unde qui docent sic, non sunt securi ab igne purgatorio ; habent enim secum lignum, fenum, stipulam.

 

Set obicitur. Illi qui sic docent, aut docent verum, aut falsum. Si verum, ergo non est frivola et vana doctrina. Si falsum, aut in articulis fidei, aut extra. Si in articulis fidei, ergo destruunt fundamentum ; et ita peccant mortaliter ; ergo non edificant lignum, fenum, stipulam. Si extra articulos, aut credunt se dicere falsum, aut non credunt. Si credunt, ergo peccant ; et si non credunt, ergo non peccant, quia docere vel dicere falsum, non est malum secundum se, immo potest esse meritorium.

Item, Apostolus dixit falsum, [ad] Romanos, XV, cum dixit se iturum ad Hispanos ; tamen meritorie dixit hoc. Qui ergo docent falsum, si non credant illud esse falsum, qui non credunt docere falsum, non peccant. Ergo ex hoc non edificant lignum, fenum, stipulam. Si vero dicunt falsum et credunt se dicere falsum, peccant mortaliter. Ergo non edificant lignum, fenum, stipulam. Sed videtur quod nullus potest dicere falsum meritorie vel docere, quia, si docet falsum meritorie, ergo a Spiritu Sancto, quia omne opus meritorium est a Spiritu Sancto movente. Sed si Spiritus Sanctus movet ad docendum falsum, Spiritus Sanctus docet falsum ; dicitur enim postulare pro nobis, quia facit nos postulare ; eadem ratione debet dici docere falsum, quia facit nos docere falsum ; ergo secundum hoc Spiritus Sanctus est doctor falsitatis ; quod est impossibile.

 

Solutio. Illi dicuntur edificare super fundamentum Christi lignum, fenum, stipulam, qui super doctrinam apostolicam edificant vanam et frivolam doctrinam. Vana et frivola doctrina dicitur doctrina frivola, cui admiscetur aliquod peccatum. Docere enim falsum non est peccatum secundum se, quia et illi qui dicunt tantum quinque esse notiones, meritorie possunt hoc dicere, et illi qui dicunt non tantum quinque notiones esse, meritorie possunt hoc dicere, et tamen alteri dicunt falsum. Unde doctrina falsi secundum se non est vana et frivola, sed cum admiscetur peccatum. Potest autem admisceri quadrupliciter peccatum. Aliquis enim magister appetit excellere, et postea credit se excellere alios, et postmodum vult excellens apparere ; et propter hoc habet curiositatem, que est libido sciendi maxime ea que non est necesse scire. Et cum ex hiis quatuor vel ex aliquibus istorum que sunt peccata venialia, docet falsum, tunc salvo fundamento edificat lignum, fenum, stipulam ; peccat enim venialiter. Libido enim docendi falsum potest esse venialis, quia docere falsum est indifferens, sicut libido comedendi potest esse venialis, quia comedere indifferens est. Set libido fornicandi non potest esse venialis, quia fornicari mortale est.

 

Ad illud quod obicitur, an Spiritus dicat falsurit vel doceat falsum, forte dicet aliquis quod Spiritus docet, sed non in quantum falsum. Vel forte distinguet hanc propositionem : Spiritus Sanctus docet falsum ; quia, si actus transeat supra subiectum cum accidente, falsa est ; si sine accidente, vera. Sed hec solutio nulla esse videtur, quia secundum hoc Spiritus Sanctus eodem modo docet falsum quo iste magister, quia iste magister non docet falsum in quantum falsum, sed quod credit esse verum.

Item, si hec est vera aliquo modo : Spiritus Sanctus docet falsum ; ergo aut scienter, aut ignoranter. Si ignoranter, ergo Spiritus Sanctus aliquid ignorat ; quod est impossibile. Si scienter docet falsum, ergo docet id quod scit esse falsum ; ipse enim nichil ignorat ; ergo mentitur. Si enim aliquis homo doceret id quod sciret esse falsum, mentiretur.

 

Forte dicet quod hec locutio tropica est : Spiritus Sanctus docet [esse] falsum, sicut et hec : Postulat pro nobis. Dicitur enim postulare, quia facit nos postulare. Figure autem non sunt extendende. Sed hoc non est evadere predictam obiectionem, quia determinatum est in quibus actionibus sit huiusmodi tropus recipiendus, in quibus non. In illis enim actionibus que determinant subiectum corporale, non recipitur huiusmodi tropus, sicut non conceditur quod Spiritus Sanctus comedat in isto vel eat ad ecclesiam, quia Spiritus Sanctus non habet os neque pedes, que determinantur per illas actiones ; sed cum quoddam postulare sit corporale, quoddam spirituale, postulare secundum se non determinat corpus. Unde conceditur quod Spiritus Sanctus postulat in isto. Similiter cum loqui sit quoddam spirituale, quoddam corporale, loqui secundum se non determinat corpus ; unde Spiritus Sanctus loquitur in isto. Unde Apostolus, ad Hebreos, I : Olim Deus loquens patribus in prophetis. Similiter dicere vel docere secundum se non determinat corpus ; ergo sub eodem tropo sub quo dicitur Spiritus Sanctus loqui in prophetis et apostolis, debet concedi Spiritum Sanctum dicere vel docere in isto ; ergo si iste docet eo falsum meritorie, Spiritus Sanctus docet falsum in isto.

 

Solutio. Hec propositio : Spiritus Sanctus docet falsum vel dicit falsum nullo tropo concedenda est, quia docere vel dicere duo importat, scilicet manifestationem exterius et preconceptionem interius. Qui enim dicit vel loquitur, manifestat exterius quod preconcepit interius. Unde cum aliquis loquitur Spiritu Sancto, manifestat exterius preconceptum inspiratum a Spiritu Sancto, sed quia Spiritus Sanctus nunquam inspirat falsum, preconceptio falsi nunquam est a Spiritu Sancto, et quia dicere vel docere falsum importat preconceptionem falsi, non est concedendum quod Spiritus Sanctus doceat falsum in isto, sicut non conceditur quod peniteat in isto, quia penitere importat gemitum de peccatis et perpetrationem peccatorum, que nunquam est a Spiritu Sancto, sed bene conceditur quod Spiritus Sanctus flet in isto et gemit in isto.

 

 

Caput IV

De igne purgatorio.

 

Ultimo capitulo queritur de igne purgatorio, qualiter purget animas. Et videtur quod non possit purgare, quia dicit Boecius, in libro de duabus naturis et una persona Christi, quod omne agens in aliud agit secundum aliquam communicantiam seu secundum symbolum. Cum enim agens intendat dare qualitatem suam ei in quod agit, necesse est quod istud habeat similem naturam, secundum quam suscipiat illam qualitatem. Sed anima et ignis purgatorius non habent communicanciam ; ergo ignis purgatorius non agit in animam ; ergo non purgat eam.

Item, omnis purgatio habet fieri per contrarium, ut patet in contritione, que contraria est peccato quod expellit ; sed ignis purgatorius non est contrarius anime ; ergo non purgat eam.

Propter hoc dicunt quidam quod anima exuta a corpore purgatur per contritionem. Conteritur enim extra corpus ; et per illam contritionem meretur remissionem peccati. Et quod dicitur, quod in alia vita non est locus merendi, intelligunt quantum ad vitam eternam, [quia non indigent sed merentur aliis]. Sancti enim non merentur sibi vitam eternam, quia non indigent set merentur aliis. Set illi qui sunt in purgatorio indigent remissione pene et illam merentur per contritionem. Sed secundum hoc ignis purgatorius superflueret ; et sic pro nichilo dixisset Apostolus, I [ad] Corinthios, III : Salvus erit quasi per ignem.

Propter hoc dicimus quod ignis purgatorius purgat animam agendo in eam ; tamen non intendit ei imprimere qualitatem suam, et illa propositio Boecii intelligitur de actione compositorum in composita. Sicut enim dicit Isaac, non agunt composita in simplicibus, vel simplicia in compositis ; set composita in compositis. Agit enim corpus in animam, non imprimens qualitatem suam, sed secundum quandam colliganciam agit in ipsam, et ipsa in corpus. Unde colerici dementiores sunt in estate quam in hieme. Similiter ignis purgatorius habet quandam colliganciam ad animam, quam non habet ignis elementum ; secundum quam colliganciam potest agere in animam et anima potest pati ab ipso. Sed non colligantur sicut corpus et anima, corpus dico humanum, que sic colligantur ut sit unum ex hiis et una actio ipsorum ; sed anime et ignis purgatorii non est una actio, sed ad hoc tantum colligantur, ut ignis tantum agat et anima tantum paciatur.

Ad secundo obiectum dicimus quod aliqua contrarietas vel oppositio est inter animam et ignem purgatorium, in qua invenit peccatum. Omnes enim creature Dei quadam admirabili adnexione sibi sunt connexe, ut dicit beatus Dionisius. Unde omnis creatura habet oppositionem quandam cum peccato, cuius oppositionis non est reperire simile in naturis, sed nota est illa oppositio per fidem.