Tractatus X — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus X

TRACTATUS DECIMUS

 

 

DE CONFESSIONE

 

 

Dicto de contritione, dicendum est de confessione.

Circa quam primo videndum est ad quid sit utilis confessio, et an sit sacramentum nove legis tantum.

Secundo utrum teneamur confiteri ex caritate.

Tercio utrum teneamur confiteri omnes circumstancias peccati.

Quarto de dilatione confessionis.

Quinto de confessione venialium.

 

 

Caput I

 

Questio I

[Ad quid sit utilis confessio.]

 

Circa primum notandum est quod confessio utilis est ad sex.

Primo utilis est ad cognitionem peccati, quia, cum aliquis confitetur peccatum suum, sacerdos, cuius est de peccato cognoscere, facit ipsum cognoscere peccatum suum et quantitatem peccati sui. Unde in Levitico, XIII, iudicium lepre pertinet ad sacerdotem ; et peccatum lepra spiritualis est. Unde in veteri lege qui leprosus iudicabatur a sacerdote eiciebatur extra castra. Qui vero mundus iudicabatur a sacerdote, recipiebatur intra castra. Similiter in nova lege confitentem in quo videt sacerdos signa spiritualis immunditie, eicit vel eicere debet, quantum in se est, a communione sacramentorum, ne indignus accedat ad ea. In quo vero videt sacerdos signa munditie spiritualis recipit ad communionem.

Secundo utilis est ad purgationem, quia erubescentia pars est penitentie, sicut dictum est supra.

Tertio est ad infusionem gratie. Aliquando enim qui siccus vadit ad confessionem recedit humidus, quia sepe in ipsa confessione maxime dolet confitens de peccatis suis, et infunditur ei gratia.

Quarto utilis est ad augmentum gratie, quia, si confitens prius habet gratiam, augmentatur gratia eius per confessionem.

Quinto utilis est propter vim clavium, quia propter vim clavium aliquid de pena relaxatur.

Sexto utilis est propter gloriam Dei, quia qui confitetur peccatum suum, glorificat Deum, sicut dicit Iosue, VII, ad Achor : Da gloriam Deo, id est confitere peccatum tuum. Qui enim dicit se peccasse, dicit se excessisse contra Deum, et ita confitetur se malum esse contra Deum ; et ita confitetur Deum esse bonum ; et ita glorificat Deum.

 

Set videtur quod non sit utilis confessio ad purgationem, quia non videtur confessio esse sacramentum. Si enim sacramentum nove legis, efficit quod significat et habet similitudinem cum illo, sed confessio veritas quedam est, sicut dicitur in Psalmo : Ecce enim veritatem dilexisti, id est confessionem. Sed hec veritas nullam habet similitudinem cum contritione interiori ; igitur non est sacramentum illius nec alterius ; ergo sacramentum non est confessio ; et sic non est purgativa.

Si dicatur quod purgativa tantum est propter annexum, scilicet propter erubescentiam, que est magna pars penitentie, ergo secundum hoc erubescentia pena est ; ergo non est virtus vel motus virtutis. Hoc etiam videtur, quia erubescentia non est una cardinalium virtutum, nec videtur contineri sub aliqua illarum.

Item, dicit Damascenus quod erubescentia est fuga rei indecentis. Sed nulla fuga rei indecentis est vitium ; ergo nulla erubescentia est vitium. Sed confusio et erubescentia sunt idem simpliciter ; ergo nulla confusio est vicium ; ergo confusio adducens gloriam non est virtus, nec opus virtutis ; ergo erubescentia non est virtus nec opus virtutis.

 

Contra, fuga rei nocive spiritualiter est virtus vel opus virtutis, scilicet timor ; ergo fuga rei, scilicet indecentis spiritualiter, est virtus vel opus virtutis, scilicet erubescentia.

Item, Ieremias, III : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Redarguitur anima peccatrix propter absentiam erubescentie. Sed non est redarguenda propter absenciam alicuius, nisi illud sit virtus vel opus virtutis. Ergo erubescentia est virtus vel opus virtutis.

Item, laudatur Beata Virgo ex verecundia super primum Luce. Unde dicitur quod verecundia cornes est virtutis. Sed non est aliquis laudabilis nisi ex virtute vel opere virtutis ; ergo verecundia sive erubescentia est virtus vel opus virtutis. Et si hec, cum confessio sit motus alterius virtutis, scilicet veritatis, que est prorsus alia virtus quam erubescentia, confessio non debet esse sacramentum, sed erubescentia, que penalis est.

 

Solutio. Concedimus quod erubescentia est virtus et motus penalis est ; unde purgativus.

Ad primum ergo dicimus quod confessio dicitur purgativa et sacramentum, quia introducit motum erubescentie penalem et purgativum. Unus enim motus est annexus motui alteri, sicut patet in timore et fide. Unde in XXV Ecclesiastici : Timor Dei inicium dilectionis est ; fidei autem inicium adglutinandum est ei. Unde per fidem tanquam per causam diffinitur timor aliquando hoc modo : Timor est suspicio futuri mali sive credulitas. Dicimus ergo quod erubescentia non est pena pura, sed motus penalis. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

Ad secundum dicimus quod erubescentia reducitur ad unam cardinalium virtutum, scilicet ad temperanciam. Cum enim reducuntur dona ad quatuor cardinales virtutes, timor, qui est fuga rei nocive reducitur ad temperantiam ; similiter erubescentia, que est fuga rei indecentis. Cum vero quatuor cardinales virtutes reducuntur ad dona, temperantia reducitur ad timorem. Unde in Psalmo : Confige timor[e] tuo carnes meas.

Ad tercium dicimus quod hec est falsa : Nulla confusio est vicium, immo confusio adducens ignorantiam est vicium ; et hec est distinguenda : Nulla fuga rei indecentis est vitium. Si enim sic intelligatur : Nulla fuga rei, que secundum veritatem est indecens, est vitium, vera est. Si vero sic : Nulla fuga rei que estimatur indecens, est vitium, falsa est. Stultus enim fugit confessionem peccatorum suorum, quia indecens estimat confiteri ; tamen valde decens est, quia hoc est glorificare Deum, sicut dictum est ; et sic intelligitur generaliter illa diffinitio : Erubescentia est fuga rei indecentis, id est que vel est indecens vel estimatur indecens ; et sic diffinitio timoris : Timor est fuga rei nocitive, id est que vel est vel estimatur nociva. Timet enim ovis aliquem canem, quia estimat ipsum esse lupum ; eodem modo est in erubescentia. Unde Beata Virgo, Luce, I, turbata fuit in sermone angeli, quia, cum esset virgo et propositum servandi virginitatem haberet, indecens reputavit se esse solam cum viro.

Unde summa et perfecta castitas est per verecundiam, que omne quod reputatur indecens fugit, unde possit oriri mala suspitio.

 

 

Questio II

An confessio sit sacramentum utriusque legis.

 

Queritur postea an confessio sit sacramentum utriusque legis. Probatur quod sic, quia dicit Salomon, Proverbiis, XXVIII, quod qui peccatum suum abscondit, non dirigetur. Qui autem revelat et derelinquit, misericordiam consequetur. Et Isaias, XLIII : Die tu iniquitates tuas, ut iustificeris. Et Iob, XXXI : Si abscondi quasi homo peccatum meum. Hiis auctoritatibus et consimilibus probatur quod confessio sit sacramentum veteris legis.

Quod sit sacramentum nove legis, probatur per beatm Iacobum, qui dicit : Confitemini alterutrum peccata vestra. Et Glosa dicit : Maiora maioribus, id est prelatis ; minora minoribus, id est sociis. Quod quomodo intelligendum sit postea dicetur.

Ergo confessio utriusque legis est sacramentum. Videtur etiam quod plenius sit sacramentum veteris legis quam nove, quia dicitur in Levitico, IV : Si peccavit princeps, offerat hircum etc. Ergo cum hec oblatio fieret coram omni populo, vel saltem coram pluribus sacerdotibus, ipsa oblatione confitebatur peccatum suum coram pluribus sacerdotibus ; sed plenior confessio est, que fit coram pluribus sacerdotibus quam que fit coram uno solo ; ergo plenius erat sacramentum in veteri lege confessio quam in nova. Et hoc falsum, quia nulla virtus plenior fuit in veteri testamento quam in novo.

Item, confiteri peccatum est morale, quia hoc est glorificare Deum, ut dictum est supra ; ergo est morale ; ergo in omni tempore tenetur ad illud homo ; igitur ante legem et post legem et sub lege tenetur ad illud. Et hoc est falsum, quoniam ante legem non invenitur facta confessio, nec modo Iudei confitentur, ad minus non confitentur sicut et nos.

 

Solutio. Dicimus quod confiteri Deo sive confiteri simpliciter morale est, et immobile, et fuit ante legem, sicut patet in Iob. Sed confiteri homini plenitudo est et perfectio illius moralis. Et sic patet solutio ad ultimum.

Ad illud quod obicitur quod plenior confessio erat in veteri lege quam in nova, dicimus quod non, quia in veteri lege non confitebatur princeps vel alius qui peccaverat aliquod peccatum determinatum nec circumstancias. Set ipsa oblatione dicebant se peccasse in genere ; sed in nova lege confitemur specialia et speciales circumstancias. Unde cum specialia magis moveant erubescentiam quam generalia, plenior et perfectior est confessio in nova quam in veteri lege. Concedimus ergo confessionem esse sacramentum nove legis et veteris, etiam ante legem, non confessio que [fit] homini, sed confessio que [fit] Deo. De tali enim intelligitur auctoritas predicta.

 

 

Caput II

Utrum teneamur confiteri ex caritate.

 

Circa secundum capitulum querltur utrum teneamur confiteri ex caritate. Probatur quod sic, quia tenemur conteri ex caritate, et satisfacere ex caritate, sicut superius dictum est. Ergo cum ad primam et terciam partem penitentie teneamur ex caritate, eadem ratione et ad mediam. Et ita tenemur confiteri ex caritate.

Item, deformatio operum est in prohibitione ; ergo informatio operum est in precepto.

Si dicit quod non teneamur confiteri ex caritate, quia non est in nobis sive in nostra potestate, contra. Omnis motus liberi arbitrii est in potestate nostra ; sed confiteri ex caritate est motus liberi arbitrii ; ergo confiteri ex caritate est in potestate nostra.

Si concedatur quod teneamur confiteri ex caritate, ergo cum iste qui confessus est modo peccata sua nesciat an confessus fuerit ex caritate, nescit ergo an sit absolutus ab illa tentione ; dubitat ergo an fecerit illud ad quod tenebatur facere ; ergo si iterum non faciat, committit se discrimini ; ergo peccat mortaliter ; ergo qui confessus est peccata sua primo, confiteri eadem tenetur secundo ; eadem ratione et tercio et quarto ; ergo centies tenetur confiteri peccata sua in die.

 

Solutio. Ad hoc dicimus quod omne quod satisfactorium est in penitentia, tenemur facere ex caritate. Unde confiteri tenemur ex caritate. Est enim conteri satisfactorium satisfactione interiori, et satisfactione exteriori tenemur satisfacere ex caritate, unde et confiteri ; si est confessio satisfactoria, tenemur confiteri ex caritate. Unde sub conditione tenemur confiteri ex caritate, et non simpliciter quia confiteri homini de plenitudine moralis [est] precepti ; et hoc non tenemur facere ex caritate, immo si confiteatur aliquis in mortali, absolutus est a tentione confitendi quantum ad forum [ecclesie], et valet illa confessio ad multa, sicut dictum est ; et si infundatur ita caritas, redibit effectus clavium, et penitentia ei iniuncta erit satisfactoria. Unde non tenemur iterum confiteri quantum ad Deum. In nullo enim est absolutus a pena per confessionem factam in mortali, sed non omittit, si confitetur in mortali ; et est simile ; sacerdos iniungit isti quod ieiunet in hac die in pane et aqua ; iste tenetur ieiunare in hac die veneris in pane et aqua ex caritate tantum sub conditione, scilicet si vult ut sit ei satisfactorium ieiunium, vel tenetur tentione respectiva, quia tenetur ieiunare ex caritate ad hoc, ut sit ei meritorium ; sed si non ieiunet ex caritate, non obmittit, sed non satisfacit Deo. Sed absolutus est quantum ad preceptum sacerdotis. Et non valet hec argumentatio : Tenemur conteri ex caritate, satisfacere ex caritate, ergo et confiteri, quia tam conteri quam satisfacere pure est morale ; sed confiteri, ut dictum est, non est pure morale.

 

 

Caput III

[De revelatione peccati.]

 

 

Questio I

Utrum confitens teneatur confiteri omnes circumstancias peccati.

 

Circa tercium capitulum queritur utrum confitens teneatur confiteri omnes circumstancias peccati sui, que notantur hoc versu :

Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.

Per quis intelliguntur omnes circumstancie personales, sicut an peccator sit sacerdos vel episcopus vel huiusmodi, an sciens vel ignorans. Per quid ipsum genus peccati, scilicet aut fornicatio aut adulterium vel incestus vel huiusmodi.

Probatur autem quod confitens tenetur confiteri omnes circumstancias peccati, quia orator considerat omnes circumstancias tam persone quam negocii facientes ad persuasionem ; et medicus considerat omnes circumstancias corporis ingerentes morbum ; ergo medicus spiritualis debet considerare omnes circumstancias aggravantes peccatum.

Item, confessio fit propter cognitionem peccati. Sed peccatum non potest plene cognosci, nisi cognoscantur circumstancie que augmentant vel duplicant vel triplicant ipsum peccatum, nec possunt cognosci, nisi confitens confiteatur eas ; ergo tenetur confiteri eas.

Item, dicit Boecius : Si operam medicantis expectas, oportet quod vulnus detegas. Si propter hoc dicatur quod confitens tenetur confiteri omnes circumstancias, ergo si, quando confitetur, nullam circumstanciam habet in memoria, et postquam recedit de confessione, veniat in memoria eius aliqua circumstancia, tenetur redire ad confessionem ; et si postea reducat ad memoriam aliam circumstanciam, tenebitur iterum redire ad confessionem. Quod videtur inconveniens.

Item, ponatur quod iste interfecerit fratrem suum, qui est frater sacerdotis, ex alia parte videtur quod iste confitens sit perplexus, quia tenetur confiteri quod ille quem interfecit erat frater ipsius ; ergo si hoc non confitetur, omittit ; ergo peccat mortaliter. Si vero confitetur, credit pro certo quod sacerdos, cuius fratrem interfecit, interficiat ipsum vel faciat interfici per amicos suos ; ergo si confitetur, scandalizat sacerdotem ; ergo peccat mortaliter.

Eadem est obiectio de illo qui corrumpit invitam neptem suam, que est filia sacerdotis cui tenetur confiteri, et credit pro certo quod, si confiteatur illam circumstanciam, sacerdos facit illum occidi.

Similis est obiectio, quando sacerdos consuevit infringere sigillum confessionis. Si enim istam non confitetur circumstanciam peccati, obmittit. Si confitetur, credit pro certo quod sacerdos revelabit, et ex hoc acciderent multa odia ; et ita scandalizat sacerdotem.

Similis est obiectio de sacerdote lubrico, quando vehementer credit vel scit confitens quod, si confiteatur ei quandam circumstanciam luxurie enormem, provocabitur sacerdos ad luxuriam.

 

Ad hoc dixerunt multi quod in predictis casibus tenetur confitens confiteri circumstancias illas duabus de causis. Prima est quia confessio est de veritate vite, et veritas vite non est dimittenda propter scandalum. Secunda est, quia in confessione conveniunt confitens et sacerdos ad destruendum peccatum ; et in huiusmodi conventu solet Deus infundere gratiam non solum confitenti, sed etiam confessori. Et si sacerdos bonus est, nullum imminet periculum ex huiusmodi confessione illius circumstancie.

Set contra primam causam obiectio est, quia vitatio scandali magis est de veritate vite quam confessio que fit homini, quia vitatio scandali semper est et fuit de veritate vite, quia semper tenemur diligere proximos sicut nos ipsos ; confessio vero que fit homini non semper fuit de veritate vite ; ergo magis tenetur iste vitare scandalum sacerdotis quam confiteri eidem illam circumstanciam.

Contra secundam causam obiectio est, quia, si ille confitetur illam circumstanciam sub illa spe quod Deus infundat gratiam sacerdoti, ergo experitur misericordiam Dei cum causa indebita. Scit enim quod sacerdos pluries revelavit confessiones ; et ita scit quod Deus non infundit ei gratiam, et quod sacerdos non preparavit se ad infusionem gratie ; et ideo non infundit ei Deus gratiam ; et hoc est temptare Deum ; ergo si ita faciat, peccat mortaliter.

Item, scit quod sacerdos pluries revelavit confessionem, et Deus non infundit ei gratiam, ergo probabiliter credere potest quod nec modo infundet.

Item, dicit beatus Bernardus : Quod propter caritatem institutum est, contra caritatem non observandum est, et loquitur de voto, quia votum vel fit propter caritatem habendam aut observandam aut augmentandam. Simili modo, cum confessio que fit homini instituta sit propter caritatem, non est observanda contra caritatem ; ergo non est observanda cum scandalo sacerdotis.

 

Solutio. Dicimus quod peccator tenetur confiteri omnes circumstancias peccati, que graviter et aperte aggravant peccatum, sed minutas circumstancias, de quibus dicit caritas quod de facili satisfaciat, non tenetur confiteri. Et concedimus quod, cum veniunt in memoriam graves circumstancie, tenetur redire ad confessionem. Sed pro quanta circumstancia teneatur precise redire, et quantum possit differre confessionem, non determinat ars, set unctio que docet de talibus omnibus. Tamen non est usquequaque simile de medico spirituali et corporali et oratore, quia medicus corporalis habet causam sanitatis apud se, et orator causam persuasionis, sed medicus spiritualis, scilicet sacerdos, non habet causam sanitatis spiritualis apud se.

Ad sequentes casus dicimus quod confitens non tenetur confiteri illas circumstancias, ex quibus scit vel credit sacerdotem scandalizari, sed debet petere ab eo licentiam ut alii confiteantur sacerdoti, et si non vult dare, summo confiteatur sacerdoti, scilicet Deo ; et sufficit ei. In tali enim casu dicitur homo non habere copiam sacerdotis ; nec valet hec argumentatio : Confessio que fit homini de veritate vite est ; non ergo est dimittenda propter scandalum. Non enim est de prima veritate, sicut dictum est. Sed si sacerdoti suo confiteatur circumstanciam, et alii peccatum, dividit confessionem ; ergo non est ei utilis, quia confessio debet esse integra.

 

Solutio. Integra est quantum ad confitentem, quia non stat per eum quin totum confiteatur proprio sacerdoti.

Set per predicta videtur quod in aliquo casu possit aliquis vel teneatur aliquis dimittere totam confessionem. Sit enim aliqua mulier que non habeat nisi peccatum luxurie, et habeat signa probabilia, quod si confiteatur istud peccatum suo sacerdoti, provocabitur sacerdos ad luxuriam, nec possit habere alium sacerdotem. Videtur quod non teneatur confiteri tum propter scandalum, tum propter caritatem, quia quod institutum est propter caritatem, non est observandum contra caritatem ; et ita sicut in casu aliquo licet non confiteri aliquam circumstanciam, ita in casu licet simpliciter non confiteri.

Set contra. Esto quod instet dies pasche, in qua qui[s]libet fidelis ex precepto ecclesie tenetur communicare ; ergo hec mulier tenetur communicare. Sed si sine confessione accedit ad mensam Domini, indigne accedit ; ergo peccat mortaliter ; ergo tenetur confiteri, et tenetur non confiteri, ut probatum est ; ergo est perplexa.

 

Solutio. Dicimus quod semper genus peccati est confitendum, quia genus peccati, propter deformitatem et similitudinem diaboli quam importat, horrorem pocius incutit quantum in se est et fugam peccati quam provocet ad peccatum. Sed modus faciendi sive circumstancia, que non est ipsum genus peccati, non est confitenda, quando scitur fragilis esse sacerdos, quia, ut dicitur, vox blanda et nequam digitos habet. Dicimus ergo quod hec mulier habet confiteri ipsum genus peccati, et non scandalizat sacerdotem, quia non prestat ei occasionem ruine facto vel dicto minus recto ; sed sacerdos ipse scandalizat se. Mulier enim nec facit nec dicit nisi bonum. Unde ibi habet locum illud evangelii Mathei, XX : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus ? Et sicut ipse confitens aliquas circumstancias non confitetur, ne scandaliz[e]t sacerdotem, ita sacerdos non debet inquirere vel investigare omnes modos vel circumstancias peccati, ne scandalizet confitentem ; sed genus peccati licet investigare.

 

 

Questio II

Utrum sacerdos in aliquo casu debeat confessionem revelare.

 

Set de revelatione peccati queritur utrum sacerdos in aliquo casu debet confessionem revelare. Et dicitur quod nec verbo nec facto nec nutu aliquo debet sacerdos sigillum confessionis confringere. Si enim confringeretur, abhorrerent homines confessionem peccati, que maxime placet Deo ; et ideo maxime cavendum est ne hominibus displiceat confessio. Unde legitur in Vitas Patrum quod quidam qui erat in navi supra mare, videns navim propinquam submersioni, confessus est peccata sua valde abhominabilia omnibus audientibus qui erant in navi ; tandem navi veniente ad portum nullus potuit recordari peccatorum illius preter unum sacerdotem qui iniunxerat ei penitentiam. Et propter hoc patet quod Deus maxime diligit confessionem et celationem confessionis.

 

Set videtur quod sacerdos in aliquo casu debeat revelare confessionem. Sit enim quod aliquis confessus fuerit isti sacerdoti se cognovisse hanc mulierem, et mortuus sit confitens ; postea frater mortui debeat eam ducere in uxorem, et episcopus precipiat quod coniungat eos matrimonialiter. Si coniungit eos, facit contra Deum et contra preceptum ecclesiae ; ergo peccat mortaliter ; ergo videtur quod debeat revelare confessionem illius peccati.

Item, in correptione fraterna non dicitur proditor criminis qui illud revelat ei qui potest prodesse et non obesse ; ergo si sacerdos revelat peccatum illud episcopo qui prodesse potest et non obesse, non peccat, precipue cum ille qui mortuus est deberet velle quod revelaretur, si viveret.

Item, sit quod episcopus precipiat alii sacerdoti quod eos iungat matrimonialiter, et excommunicet omnes illos qui sciunt impedimentum quominus debeant coniungi. Sed iste sacerdos scit impedimentum quo isti non debent coniungi per matrimonium ; ergo excommunicatus est, si non dicit ; et ita videtur quod debeat revelare.

 

Sed contra. Si revelat, infringit sigillum confessionis ; ergo peccat mortaliter.

Preterea, si tacet, accidit nullum dampnum. Ignorantia enim facti excusat eos penitus a peccato qui iunguntur ; ergo non debet revelare. Ad hoc solent dicere communiter magistri quod in hoc casu debet sacerdos revelare confessionem, et non infringit sigillum confessionis, sed aperit, quia infringere importat deformitatem. Est enim infringere indebite revelare.

Ad ultimum dicunt quod dampnum accidit, si tacet. Sit enim quiddam quod est contra Deum, et si scirent illi qui iunguntur deberent se separare, et si alii sciunt, debent impedire illud matrimonium.

Alium casum ponunt magistri in quo dicunt licitum esse sacerdoti revelare confessionem, sicut cum aliquis decanus dat licentiam canonicis suis confitendi alicui sancto viro, et ali[q]ui de illis canonicis sunt irregulares tali irregularitate que non [recipit] dispensationem ; volunt tamen suscipere ordines. In hoc casu dicunt quod illi sancto viro licet revelare confessionem illi decano, ut corripiat canonicos et moveat ne suscipiant ordines. Et quod revelare debeat probatur, quia tenetur impedire malum in quantum potest. Sed istos suscipere ordines est contra Deum et contra ecclesiam et contra sacros canones ; ergo debet impedire. Sed non potest aliter nisi revelando confessionem ; ergo debet eam revelare.

Item, in correptione fraterna non dicitur aliquis proditor criminis, si revelet istud alicui qui possit prodesse et non obesse. Ergo non debet dici infringere sigillum confessionis qui revelat istud alicui bono qui posset prodesse et non obesse. Ergo ille vir sanctus debet revelare confessionem decano qui potest prodesse et non obesse.

Contra. Si revelet, dicet confitens confessionem suam revelatam ; ergo faciet confessionem hominibus odiosam. Sed hec est causa, quare non debet revelari confessio ; ergo non debet eam revelare in hoc casu.

 

Quod concedimus, dicentes quod nullo casu revelanda est confessio, nisi forte ex aliquo modo vel ex alia re per quam magnum detrimenturri incurreret ecclesia, et nullum periculum vel minimum immineret sacramento confessionis. Sed iste casus quasi impossibilis est nisi in heresi. Tunc enim licet revelare confessionem, quia aliter posset imminere periculum toti ecclesie ; nec est simile de correptione fraterna et de revelatione confessionis. Si enim ille vir sanctus revelet confessionem decano, nichil aliud potest facere decanus nisi corripere et monere. Et ex hoc incurritur odium confessionis ; et ita non revelatur ei qui potest prodesse et non obesse. Unde impossibile est vel fere impossibile revelare confessionem ei qui potest prodesse et non obesse. Si tamen esset possibile, magnum periculum immineret ecclesie. Si vero revelaretur confessio, posset confessor revelare ex consensu episcopi ; aliter non. Unde in XIX Numerorum dicitur : Vas quod non habet operculum nec ligatur desuper, immundum erit. Vas non habens cooperculum est sacerdos revelans confessionem, qui non est sanctificandus de cetero, id est non est admittendus ad ministrationem sacramentorum, quia dep[o]nendus est.

 

Set de primo casu adhuc est questio : Si episcopus precipiat sacerdoti ut coniungat eos matrimonio, utrum teneatur ei obedire, cum sciat per confessionem quod pater vel frater eius cognovit eam. Videtur quod teneatur ei obedire. Si enim rex precipiat preposito quod suspendat aliquem latronem, et prepositus sciat istum non esse latronem, tenetur obedire in hoc, si rex ex sententia lata hoc precipiat, licet deceptus sit ; eodem modo cum episcopus precipiat quod precipere debet. Ipse enim penitus ignorat factum et isti duo volunt omnibus modis coniungi ; ergo tenetur sacerdos obedire.

Item probatur per simile. Si petat aliquis in publico eucharistiam, quem scit sacerdos esse in mortali peccato per confessionem, tenetur ei dare, licet sciat ipsum peccare mortaliter suscipiendo. Eadem ratione debet istos coniungere, licet sciat esse illegitimas personas ad contrahendum.

Si dicitur quod non est simile, quia ille qui est in peccato mortali potest statim conteri in instanti, sed illi non possunt fieri legitime persone ad contrahendum, contra. Si sciret ipsum non conteri, nichilominus daret ei propter vitandum scandalum. Dominus enim dedit Iude corpus suum, quem sciebat non conteri. Ergo quamvis sciat sacerdos istos non posse contrahere de iure, tamen debet coniungere propter vitandum scandalum, quia tota civitas vult eos coniugi. Si vero coniungat, peccat mortaliter, quia, si coniungit, benedicet ergo istam ; dicet ergo optative hec verba : Sis amabilis ut Rachel viro, sapiens ut Rebecca etc. Sed ista non sunt optanda istis ; ergo dicet contra conscientiam ; ergo peccabit mortaliter.

 

Ad hoc est solutio, quia sacerdos debet significare episcopo quod ipse non potest eos coniungere, et quod hoc precipiat alii. Si vero nolit episcopus alii precipere, debet sacerdos eos coniungere per alium sacerdotem, qui proferat illa verba non contra conscientiam suam. Sed ponatur quod non possit invenire alium sacerdotem, et episcopus instanter precipiat quod celebret matrimonium in hac die, et populus totus idem instanter petat, cum sacerdos teneatur obedire vel per se vel per alium, cum non possit per alium, tenetur obedire per se ; ergo benedicet eos ; et ita proferet ista verba et contra conscientiam ; ergo peccabit mortaliter.

Et ad hoc dicendum quod tenetur eos benedicere, et proferet illa verba, sed non in persona sua, sed in persona ecclesie, cuius est generalis minister ; unde non dicet contra conscientiam suam ; et sic non peccabit, sicut malus prelatus non dicit contra conscientiam suam, cum dicit Evangelium : Ego sum pastor bonus. Dicit enim hoc in persona Christi. Et meretur sacerdos, si in caritate est, proferendo illa verba benedictionis propter bonum obedientie, et propter utilitatem ecclesie, et propter celationem onfessionis.

Sed si meretur, videtur quod non debet querere alium sacerdotem, qui hoc faciat. Magis enim debet velle quod ipse mereatur quam alius. Et ad hoc dicimus quod debet querere alium tribus de causis. Prima est, ut illi qui volunt coniugi, videntes quod sacerdos invitus coniungit eos, terreantur et abhorreant tale matrimonium. Secunda est, quia displicet ei quod fit, et ex hoc de facili potest displicere sibi sua actio. Tercia est, ne forte dicat illa verba contra conscientiam suam, quia non omnes sacerdo[tes] sunt spirituales nec omnes intelligunt bonum obedientie.

 

Queritur postea de decano qui scit per confessionem aliquem de canonicis suis esse irregularem, et capitulum instanter petat ab eo quod presentet illum canonicum ad sacros ordines, an debeat illum presentare annon. Videtur quod sic, quia, si repellit illum, videtur revelare confessionem, sicut si aliquis quem scit sacerdos per confessionem esse in peccato mortali petat in publico a sacerdote eucharistiam, si sacerdos non dat, revelat confessionem. Ergo sicut sacerdos sine omni difficultate debet istum recipere ad sacramentum eucharistie, ita et decanus sine omni difficultate debet presentare canonicum ilium ad sacramentum ordinis.

Sed contra. Decanus debet impedire peccatum canonici sui, in quantum potest. Habet enim curam anime illius ; ergo tenetur impedire promotionem illius, in quantum potest. Sed potest impedire sine revelatione confessionis, ponendo crimen in communi, dicens : Nullum recipiam hodie ; nullum presentabo hodie, sicut Dominus posuit crimen in communi, dicens : Unus vestrum me traditurus est. Ergo non tenetur eum presentare sine omni difficultate ; et probatum erat oppositum.

 

Ad hoc dicimus quod non debet eum presentare, immo debet proicere crimen in communi, dicendo : Nullum presentabo hodie, quia non est bonum, et debet aliquas assignare causas, licet insufficientes. Nec est simile de eucharistia, quia ibi determinatum est tempus quo omnes fideles tenentur communicare. Sed non est tempus determinatum quo iste teneatur suscipere ordines.

Si vero coartatur decanus a capitulo, ita ut non possit resistere quin [re]presentet ipsum, non debet illum [re]presentare per se, sed per alium, dando potestatem suam archidiacono vel alicui alii, ut ille, videns decanum adeo abhominari peccatum suum, resiliat a proposito suo.

Item, aliquis furatus est res alicuius ecclesie, et timens ne sacerdos hoc sciat, confitetur factum illud sacerdoti hac intentione, ne sacerdos detegat crimen illius. Contingit autem quod sacerdos et multi alii sciunt quod ille furatus est, quia factum notorium est.

Queritur an sacerdos possit accusare istum. Videtur quod non, quia infringeret sigillum confessionis. Sed probatur quod possit, quia scit ut homo ; ergo potest revelare ut homo.

Item, idolus nemini debet patrocinari. Sed ille confessus est dolose ; ergo illa confessio non debet ei patrocinari ; ergo sacerdos potest revelare.

 

Ad hoc dicimus quod, si sacerdos, antequam ille confiteretur, sciebat furtum illud, potuit ei dicere : Non recipiam te in confessione, donec totum furtum illud restitueris. Sed si recipit in confessione, seu ante sciverit ut homo, sive post, nullo modo debet revelare. Nec valet : Scit ut homo, ergo potest revelare, quia scit ut Deus ; et ita totum sigillatum est nec dolus ei patrocinatur, quia sacerdos multa potest facere circa ipsum, quia potest excommunicare excommunicatione generali, et potest per alios qui idem sciunt ipsum movere ad restitutionem.

 

 

Caput IV

Quando possit aliquis differre confessionem.

 

Quarto capitulo queritur quantum possit aliquis differre confessionem suam. Et videtur quod tenetur statim, quandocumque peccat, confiteri, quia ad [quid] omnia alia precepta tenemur loco et tempore. Unde tenemur honorare parentes quantumcumque locus et tempus se offerunt. Ergo ad hoc preceptum Iacobi, V[I] : Confitemini alterutrum etc, tenemur quandocumque tempus se offert ; et quandocumque aliquis habet peccatum, tempus se offert. Tempus enim est, ut evomat virus peccati per confessionem, ut evadat manus diaboli. Ergo tenetur confiteri, quando[cum]que peccat vel habet peccatum.

Item, in Ecclesiastico, V : Non tardas converti ad Deum et ne differas de die in diem. Et lex dicit : Quod sine termina debetur, statim debetur ; et ita videtur quod teneamur confiteri statim, quandocumque peccamus ; et ita non est differenda confessio.

Item, consilium Dei est, ut non tardemus converti ad Deum ; consilium autem diaboli est ut tardemus. Unde in Sophonia, II : Vox cantantis in fenestra, et corvus in superliminari. Cantat enim diabolus in fenestris quinque sensuum, provocans homines ad vanos risus, ad vana gaudia. Et est in superliminari rationis, quod debet esse linitum sanguine agni. Semper enim debemus habere in memoria passionem Christi. Sed diabolus existens in superliminari rationis semper procrastinat. Dicit enim homini : Tu iuvenis es ; bene potes adhuc exspectare usque ad senectutem. Sed dampnantur peccatores, quia non adquiescunt consiliis Dei et adquiescunt consiliis diaboli, ut habetur in principio Proverbiorum. Ergo non est differenda confessio, quam consulit diabolus differri.

Item, solet dici quod potest aliquis differre confessionem ex pectando discretiorem sacerdotem. Sed contra. I [ad] Corinthios, III : Neque qui plantat, neque qui rigat aliquid est, sed qui incrementum parat, scilicet Deus. Ergo non est exspectandus discretior sacerdos, cum per minus discretum eque infundat Deus gratiam ut per magis discretum.

Item, virtus sacramentorum non consistit in meritis ministrorum, ut dicit Augustinus. Ipsi enim non sunt nisi canales per quos fluit aqua Spiritus Sancti ad areolas, id est in corda fidelium. Non est ergo exspectandus discretior sacerdos.

Item, baptismus valet tantum, si detur per malum, quantum si detur per bonum ; et alia sacramenta similiter ; ergo et penitentia.

Item, solet dici quod propter scandalum potest differri confessio, sicut si aliqua virgo temptetur et solicitetur a sacerdote suo fatuo luxurioso, potest differre confessionem, ne ipsa provocetur ad luxuriam. Si enim propter scandalum alterius licitum est differre confessionem, multo forcius propter scandalum proprium.

Set contra. Instet dies Pasche, quando tenentur fideles communicare ; vel ipsa confitebitur, vel non. Si confitebitur, ergo non dimittet propter scandalum ; ergo nec prius debuit dimittere. Si non confitebitur, ergo communicabit sine confessione ; ergo peccabit mortaliter.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod aliquis potest differre confessionem usque ad tempus determinatum ab ecclesia, scilicet usque ad tempus quadragesime ; nec est simile de aliis preceptis, quia preceptum confessionis que fit homini de additionibus et adimplectionibus [est], quas fecit Dominus in evangelio Mathei, V, qui non venit legem solvere sed adimplere ; et precipue instituta est, quia fideles debent comedere panem angelorum in die Pasche. Unde prius se debent probare et purgare per confessionem ; et sic probati de pane illo edent et [de] calice bibent, ut dicit Apostolus, I ad Corinthios, XI. Unde usque ad tempus quadragesime licet differre fidelibus confessionem. Consilium autem perfectionis est sepius confiteri, saltem ter in anno, in tribus magnis festis que celebrantur in novo testamento et celebr[ab]antur in veteri ; maxime illi qui sunt in sacris ordinibus constituti ter in anno vel sepius debent confiteri.

Ad secundum dicimus quod alius modus est convertendi ad Deum quam per confessionem. Unde in Psalmo : Dixi : Confitebor, et tu remisisti etc. Dicimus etiam quod hec est falsa : Confessio sine termino debetur, immo cum termino, scilicet in quadragesima.

Ad tercium dicimus quod diabolus procrastinat conversionem et procrastinat confessionem. Procrastination[i] conversionis nullo modo consenciendum est ; sed procrastination[i] confessionis potest aliquis consentire sine peccato. Aliquis enim aliquando consentit suggestioni diaboli, et non peccat, immo meretur, sicut cum diabolus credit aliquem instabilem, et suggerit ei ut intret religionem, et postea exeat ; et ille intrat et postea non exit ; nec peccavit ille intrando, sed diabolus deceptus fuit.

Ad quarto obiectum dicimus quod licet differre confessionem exspectando discretiorem sacerdotem, ita tamen quod de licencia sacerdotis sui confitens confiteatur alii sacerdoti discretiori ; et bonum est confiteri proprio sacerdoti, qui habet claves et potestatem dimittendi aliquid de penitentia, quod non habet alius. Sed non exspectatur alius sacerdos discretior propter essentiam sacramenti penitentie, sed quia multa sunt annexa penitentie, que non sunt annexa aliis, sicut predicatio et oratio et cognitio peccati, que melius scit discretior sacerdos quam minus discretus.

Ad ultimo quesitum dicunt magistri, et bene, quod, si instet dies Pasche, debet illa virgo confiteri sacerdoti suo, quando ecclesia est plena populo, vel debet ducere secum patrem et matrem, ne sacerdos possit ei aliquam violenciam inferre.

 

 

Caput V

Utrum teneamur confiteri venialia.

 

Ultimo capitula queritur utrum teneamur confiteri venialia. Et videtur quod sic, quia dicit beatus Iacobus in canonica sua, ultimo : Confitemini alterutrum etc. Et intelligit de mortalibus et venialibus, ut habetur in Glosa. Ergo preceptum de confessione peccatorum extenditur ad venialia ; ergo tenemur confiteri venialia.

Item, super illum locum dicit Glosa : Coequalibus cotidiana et levia, gravioris autem lepre immunditiam sacerdoti pandamus, Levitici, XIII. Ergo coaequalibus tenemur confiteri venialia. Hoc autem non observat ecclesia.

Item, super eumdem locum dicit Glosa : Neque enim sine confessionis emunda[tione] peccata que[r]unt dimitti. Et loquitur de mortalibus et venialibus ; ergo venialia non que[r]unt dimitti sine confessione ; ergo tenemur confiteri venialia.

Item, quicumque offendit Deum, tenetur satisfacere, sed qui peccat venialiter, offendit Deum ; ergo tenetur satisfacere ; sed omnis satisfactio de peccato est secundum iudicium sacerdotis, quia iudicium lepre pertinet ad sacerdotem, Levitici, XIII ; ergo cum teneamur satisfacere de venialibus, tenemur illa confiteri sacerdoti.

 Item, esto quod aliquis satisfaciat de venialibus, hec pena debetur ei de iusticia ; ergo huiusmodi satisfactio est opus iusticie. Sed ad opera iusticie tenetur iste, quia vel ad omnia opera virtutum tenemur vel ad nullas ergo iste tenetur satisfacere de venialibus ; ergo tenetur illa confiteri.

Item, esto quod instet dies Pasche, ante quem quilibet tenetur confiteri ; et ponatur quod iste non habeat nisi venialia, et hoc sciat. Si enim haberet veniale de quo dubitaret an esset mortale, sine dubio teneretur istud confiteri. Inde sic : iste tenetur confiteri peccata sua. Si enim dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, sicut dicit beatus Iohannes. Tenetur ergo iste confiteri peccata que habet. Sed non habet nisi venialia, et hoc scit. Ergo tenetur scienter confiteri venialia.

 

Set contra. Penitentia est secunda tabula post naufragium. Sed per veniale non patitur homo naufragium, quia per veniale non frangitur navis cordis ; ergo de venialibus non tenemur penitere ; ergo non tenemur confiteri venialia.

Item, venialia bene dimittuntur post mortem , sicut dicunt sancti. Ergo aliter possunt dimitti quam per confessionem ; ergo non tenemur confiteri. Si enim alterutro duorum modorum possumus illa evadere, non tenemur ad alterum determinate, sicut si [alteruter] ad alterutrum duorum in extrema necessitate positorum dando denarium absolutus sum, non teneor dare alteri determinate.

Item, venialia non sunt in prohibitione ; ergo emenda de ipsis non est in precepto ; ergo non tenemur confiteri venialia.

 

Quod concedimus. Simpliciter enim et absolute non tenemur confiteri venialia, sed in casu tenemur, bonum tamen et perfectionis est illa confiteri.

Et ad auctoritatem beati Iacobi dicimus quod quantum ad mortalia est preceptum, quantum ad venialia est consilium.

Ad illud quod dicit Glosa : Coequalibus levia et cotidiana sunt dicenda, dicimus, sicut dicebat Prepositinus, quod hoc observat ecclesia in quibusdam particularibus ecclesiis, quando fit generalis confessio in prima et in completorio. Facit enim confessionem in prima, ut pure serviat Deo ; in completorio, ut pure quiescat in Deo. Et in quibusdam ecclesiis in hora illa duo et duo confitentur ad invicem cotidiana et levia, sicut fenum et stipulam que dimittuntur per orationem dominicam et aspersionem aque benedicte.

Ad illud quod obicitur, quod sine confession[is] emundation[e] peccata nequeunt dimitti in presenti , verum est, maxime de magnis venialibus que dicuntur ligna, intelligendum est quod sine confessione non dimittuntur in presenti. Sed fenum, stipula aliter dimittuntur de facili, sicut dictum est.

Ad aliud dicimus quod hec est falsa : Quicumque offendit Deum, tenetur satisfacere, nisi intelligatur tantum de offensa transgressionis et omissionis, que respiciunt preceptionem et prohibitionem.

Ad aliud dicimus quod, cum aliquis satisfacit de venialibus, illa satisfactio est opus iusticie, sed non est de rigore iusticie, sed de equitate. Habet enim iusticia quedam de rigore suo, et ad illa tenemur ; et habet quedam que sunt de equitate iusticie et a liberalitate, et ad illa non tenemur, sicut si aliquis in tempore caristie det non solum superflua sed etiam multa de gecessariis, dare de necessariis est opus iusticie, tamen ad istud non tenemur, quia non est de rigore iusticie, sed de equitate et liberalitate. Patet ergo quod non valet hec argumentatio : Satisfactio de veniali est opus iusticie ; ergo tenemur ad illam.

Ad ultimo obiectum dicimus quod in illo casu tenetur ille qui non habet nisi venialia confiteri illa, maxime cum sacerdos discretus querit ab illo an sit consuetus in verbis occiosis, an sit curiosus in audiendis rumoribus. Tales soient esse viri contemplativi qui non habent nisi venialia, et in istis habet locum hec auctoritas : Vitasti gravia, cave ne obruaris harena. Ergo propter bonum obedientie et propter bonum veritatis, quia non debet confitens mentiri de quibus novit, tenetur in hoc casu confiteri venialia.