Tractatus II — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus II

TRACTATUS SECUNDUS

 

 

[DE SACRAMENTIS VETERIS LEGIS]

 

 

Post hec dicendum est de sacramentis veteris legis.

Circa que primo videndum est utrum iustificarent.

Secundo de honere veteris legis et de comparatione eius ad evangelium.

Tertio de numero sacramentorum veteris legis.

Quarto de quibusdam specialibus sacramentis que adhuc retinet ecclesia, que fuerunt in veteri testamento.

Quinto de circumcisione.

 

 

Caput I

[Utrum sacramenta veteris legis iustificarent.]

 

Probatur autem quod sacramenta veteris legis iustificabant, quia dicitur in Genesi, [I]V : Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius ; ergo sacrificium eius placuit Deo. Hoc etiam dicit sacerdos noster : Placeat tibi, Domine, sacrificium nostrum, sicut tibi placuit sacrificium Abel. Ergo cum sacrificium Abel placuerit Deo, fuit meritorium ; ergo iustificabat ; ergo sacrificia illa pecudum iustificabant ante institutionem suam et post institutionem, cum institutio non impediat.

Item, sacrificia illa fiebant ex obedientia, que est virtus fidei, ut dicit beatus Gregorius, in fine Iob ; ergo erant meritoria, cum fierent ex virtute fidei.

Item, si Abraham immolasset filium suum ex precepto Domini, cum voluntas immolandi fuerit meritoria, ergo et actus fuit meritorius, quia, si arbor bona, et fructus bonus ; ergo si istud quod erat contra naturam, potuit meritorium esse, multo forcius sacrificium pecudum poterat esse meritorium et fuit meritorium, si ex caritate fuit.

Item, sacrificium animalium est indifferens secundum se ; ergo poterat informari caritate ; et sic sacrificia veteris legis poterant esse ex caritate ; ergo meritoria ; ergo et iustificantia.

 Item, beata virgo optulit pro Christo par turturum et duos pullos columbarum ; et constat quod ipsa meruit faciendo. Similiter et sancti, cum illa sacrificia offerebant ex caritate, merebantur.

Item, in Levitico : Princeps vel aliquis de populo, si peccaverat, offerebat hoc vel illud, ut dimitteretur ei peccatum ; ergo sacramenta veteris legis iustificabant.

 

Contra. Dicitur in Isaia : Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem hircorum et vitulorum nolui. Dicit Glosa : Nunquam ergo voluit Dominus sacrificia illa ; ergo nunquam Dominus acceptavit ; ergo nunquam fuerunt meritoria ; ergo non iustificabant.

Item, in septimo Ieremie, dicit Dominus : Nunquam locutus sum cum patribus vestris, et non precepi eis, in die qua eduxi eos de terra Egypti, de verbo holocaustomatum et victimarum. Ergo Deus non precepit huius modi sacrificia fieri ; ergo non voluit ipsa fieri ; ergo non acceptavit ; ergo non fuerunt meritoria ; ergo non iustificabant.

Item, dicit Origenes quod eadem ratione permisit Deus sibi fieri huiusmodi sacrificia, qua ratione permisit libellum repudit. Proni enim erant Iudei ad idolatriam, sicut ad interficiendum uxores. Unde sicut permisit dare libellum repudii, ne peius fieret, scilicet homicidium, ita sibi permisit animalia offerri, ne offerrentur idolis. Sed dare libellum repudii nunquam fuit meritorium ; ergo nec offerre pecudes nunquam fuit meritorium, et ita sacramenta veteris Iegis non iustificabant.

 

Ad hoc distinguendum est duplex opus : videlicet opus operans et opus operatum. Opus operans est ipsa actio, scilicet ipsa oblatio vituli vel agni, que iustificabat, cum ex caritate fiebat. Opus operatum est ipsa caro vituli vel agni, scilicet ipsum oblatum. Et hoc sine dubio non iustificabat. Sed in nova lege et ipsum opus operans et opus operatum iustificat. Ipsa enim caro Christi iustificatrix est. Cum ergo queritur utrum sacramenta veteris legis iustificarent, concedimus quod quantum ad opus operans iustificabant, sicut probant predicte rationes, sed quantum ad opus operatum non iustifica[ba]nt.

Ad illud quod dicitur in Isaia : Holocausta arietum etc. nolui, tribus de causis dicitur Dominus noluisse illa sacrificia. Prima est, quia non offerebant illa bono animo. Secunda est, quia offerebant ea eo tempore quo non debebant offerre. Veritate enim veniente, cessare debuit umbra. Tercia causa est, quia nunquam voluit illa voluntate absoluta sed quasi coacta, quia non voluit ea ex corde suo, id est ex intima bonitate sua, sed propter pronitatem Iudeorum ad idolatriam. Voluit etiam et precepit illa, ut Iudei rudes paulatim ducerentur ad hoc, ut fierent spirituales. Unde non penitus mutavit eorum sacrificium, sed in parte, scilicet quantum ad ilium cui offerebatur, non quantum ad ipsam rem oblatam, tandem mutaturus otnnia, etiam quantum ad ipsam rem oblatam.

Quod autem dicit Glosa : Voluit nunquam, dicendum est quod nunquam voluit Dominus illa sibi offerri voluntate absoluta, sed quasi voluntate coacta. Voluit enim magis sibi offerri quam idolis.

 Et eodem modo respondemus ad auctoritatem Ieremie : Non enim precepit Dominus ex corde illa sacrificia.

Similiter ad auctoritatem Origenis, dicimus quod non est penitus simile de sacrificiis et de libello repudii. Quantum enim ad hoc est simile, quia, sicut permisit Dominus dare libellum repudii, ne fieret peius, scilicet homicidium, ita permisit illa animalia sibi offerri, ne fieret peius, scilicet ne offerretur idolis ; sed quantum ad hoc non est simile, quia dare libellum semper fuit mortale ; quia dimittere uxorem est mortale ; unde nunquam fuit meritorium ; sed immolare huiusmodi animalia est indifferens secundum se ; et ideo potuit esse meritorium.

Set obicitur. Dicit Dominus in evangelio Iohannis, V : Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam. Ergo caro Christi non iustificat. Ergo sacramentum nove legis non iustificat quantum ad opus operatum, sicut nec sacramenta veteris legis. Et hoc est contra predicta.

 

Solutio. Caro Christi iustificat duobus modis. Primo spiritualiter sive per fidem. Cum enim aliquis credit Deum humanatum, augmentatur in ipso dilectio et delectatio quam habet de Deo, et propter hoc dimittuntur peccata sua, eodem modo quo dictum est, Luce, V : Dimittuntur peccata multa, quoniam dilexit multum ; et sic magis et magis iustificatur.

Secundo modo iustificat caro Christi per modum sacramenti vel materie. Est enim caro Christi templum totius Trinitatis, in quo sunt omnes gratie. Unde est sicut pixis vel vas medicinale, in quo sunt omnia genera specierum et electuariorum spiritualium, quibus Deus sanat per ministros suos animas nostras. Sic igitur caro Christi iustificat nos, quia, cum ipsam recepimus, vas omnium gratiarum refertissimum recipimus, que augmentat virtutes in nobis, et sic iustificat. Quod vero dicit : Caro non prodest quicquam, verum est, in quantum caro, sed [non] in quantum sacra caro, sive verbo Dei unita.

Sacramentum enim nove legis non solum est sacre rei signum, sed etiam sacrum rei sacre signum. Unde sacramentum nove legis quantum ad opus operatum iustificat, cum sit sacramentum ; sed sacramentum veteris Iegis quantum ad opus operatum non iustificabat quantum ad animam ; sanctificaba[n]t tamen quantum ad corpus, sicut dicit Apostolus, ad Hebreos, IX : Si sanguis hircorum et taurorum et cinis vitale aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi etc. ? De cineribus enim vitule rufe fiebat aqua expiationis, qua aspergebantur illi qui immundi erant ex contactu morticini, vel alia aliqua de causa ; et sic mundabantur quantum ad corpus.

Sed si sacramenta veteris legis quantum ad opus operatum sanctificabant quantum ad corpus, ergo sacerdos qui immolabat vitulam rufam, non fiebat immundus quantum ad corpus ex immolatione illa, nec quantum ad animam ; hoc certum est. Ergo nullo modo maculabatur ex immolatione illa. Quid est ergo quod dicitur in XIX Numerorum, quod commaculatus erit asque ad vesperam ?

Si dicatur quod, quia tangebat carnes et sanguinem et fimum, immundus fiebat corporaliter, ergo secundum hoc hic lotis vestibus et corpore suo non erat postea immundus. Et hoc falsum. Dicitur enim in littera : Lotis vestibus et corpore suo, non ingredie[ba]tur in castra, cum maculatus erit asque ad vesperam.

Preterea, si propter fimum et sanguinem fiebat immundus, quare durabat ista immunditia usque ad vesperam ? Lavabat enim se ante vesperam.

Si dicatur quod immundus erat usque ad vesperam, id est immundum se debebat reputare, contra : aut vere reputat se immundum aut falso. Si falso et secundum legem, lex ergo erat falsa. Si vere, ergo vere erat immundus. Et inde ut prius.

 

Solutio. Ut dicit beatus Augustinus : Lex fuit data in signum perfectis ; duris et superbis in honus et flagellum ; rudibus et ma[m]motrectis in pedagogum. Erant ergo multa in lege, que ad litteram non habebant aliquam causam sue institutionis nisi honus et flagellum ; secundum vero allegoriam et moralitatem causam aliquam habebant, sicut quod Iudei non comederent carnes porcinas, ad litteram non habeba[n]t aliam causam nisi honus. Sed secundum moralitatem patet ratio. Non enim debemus imitari gulosos et immundos. Similiter immunditia illa quam contrahebat sacerdos ex immolatione vitule rufe tantum instituta fuit in honus secundum litteram, sed secundum moralitatem alia est ratio. Sacerdos enim ille qui immolabat vitulam rufam significabat sacerdotem nostrum, qui conficit eucharistiam, qui, postquam celebraverit, cavere debet ne indigne contractaverit. Unde immundum se debet reputare usque ad vesperam, id est usque ad contritionem, que est finis et consumptio peccati. Ibi enim habet locum quod dicit Gregorius : Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.

Tamen eadem est obiectio de hac auctoritate que et prius, quia aut vere cognoscitur, aut falso. Si falso, ergo falsum cognoscitur ; si vere, igitur ibi culpa est.

 Et ad hoc est solutio, quod agnoscere non sumitur ibi pro cognoscere, sed pro timere vel punire. Quamvis enim homo sine culpa sit, tamen dubitare debet et timere ne aliquod peccatum lateat in ipso, unde debet punire se. Hoc modo ergo sumitur agnoscere in predicta auctoritate, sicut in ista : Si homo agnoscit, Deus ignoscit, id est, si homo animadvertit et penitet, Deus non punit. lmmunditia ergo illa que erat in sacerdote post immolationem vitule rufe, erat suspensio ab introitu tabernaculi et officio ministrandi. Unde erat quasi irregularitas, sed ad tempus, et purgabatur ab illa irregularitate per aquam expiationis.

 

Sed cum antiqui haberent remedia contra irregularitates suas, quare nos non habemus remedia contra irregularitates, ut de irregularibus fieremus regulares ?

Ad quod dicendum quod irregularitates antiquorum erant tantum temporales, nec erant super enormi facto ; sed nostre irregularitates perpetue sunt. Sunt enim de enormi facto, per quod amittitur signaculum unitatis, quod impossibile est non fuisse factum ; et propter hoc irregularitas est perpetua. Quedam tamen recipiunt dispensationem in casu.

Sed que sic et que non, et in quo casu et in quo non, alterius est negocii.

 

 

Caput II

De honere veteris legis.

 

Secundo queritur de honere veteris legis. Dicitur autem quod lex gravior erat quam evangelium. Unde dicit Petrus in Actibus Apostolorum, [xv] : Quid temptatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? De honere vero evangelii dicitur, Matheus, XI : Iugum meum suave et honus meum leve. Ergo secundum hoc lex gravior erat quam evangelium.

 

Sed contra. Dicit Augustinus quod lex data fuit ludeis quasi mammotrectis et parvis et infirmis. Sed infirmis et parvis leviora imponenda sunt, quia infirmis causa pusilla nocet. Et Apostolus dicit, I ad Corinthios, III : Tanquam parvulis in Christo lac vobis dedi potum, non escam. Ergo levior lex inponi debuit Iudeis quam christianis, nonnisi a Deo. Sed Deus facit quicquid debet ; ergo leviorem legem dedit Iudeis quam nobis. Ergo lex levior est quam evangelium ; ergo non gravior.

Item, Ezechiel, I, vidit rotam in rota, id est vetus in novo ; ergo vetus est in novo, et e converso ; ergo quicquid continetur in veteri, et in novo, et e converso ; ergo sunt eque gravia ; non ergo vetus gravius.

Item, dicit Augustinus quod evangelium cohibet manum et animum ; lex vetus cohibet tantum manum. Set difficilius est facere duo quam alterum illorum tantum ; ergo gravius est evangelium quam lex vetus.

 

Quod autem lex vetus cohiberet manum tantum, probatur multipliciter. Apostolus enim, ad Romanos, III, vocat legem veterem legem factorum, et legem novam legem spiritus ; ordinat enim spiritum et cohibet eum. Lex autem vetus data consistebat in operatione exteriori ; non cohibebat ergo nisi manum.

Item, dicit Apostolus, ad Romanos, VIII : Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei etc. Ergo Iudei acceperunt spiritum servitutis in timore ; ergo timore servili adimplebant legem. Sed timor servilis non cohibet animum ; hoc certum est, immo vivit in eo voluntas peccandi, et sequeretur opus, si speraretur impunitas ; ergo lex vetus non cohibebat animum.

Item, ad Galatas, III, loquens de filio ancille et de filio libere, dicit : Hec sunt duo testamenta : unum quidem in monte Sinai, in servitutem generans, que est Agar. Ergo vetus testamentum generabat in servitutem ; ergo ex servili timore implebant veterem legem. Et inde ut prius.

Item, in Ezechiele, XX : Dedi eis precepta non bona et iudicia, in quibus non vivant. Ergo precepta legis non erant bona ; ergo non erant iustificancia ; ergo non cohibebat lex vetus animum, quia, si cohiberet, iustificaret ; et ita lex vetus cohibebat tantum manum.

 

Contra. Lex precipit : Non concupisces ; ergo cohibet animum.

Item, Apostolus, ad Romanos, VII : Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret : Non concupisces. Et super hunc locum dicit Augustinus : Prohibet lex concupiscentiam, unde omnia mala oriuntur. Bona est ergo lex, que, dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet ; ergo cohibet animum.

Item, adolescenti querenti : Quid faciendo vitam eternam possidebo ? respondit Dominus : Si vis ad vitam eternam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non adulterabis etc. Ergo precepta legis vivificabant ; ergo cohibebant animum.

Item, super illum locum dicit Beda : Iusticia legis suo tempore observata, non solum bona terre, sed etiam vitam eternam conferebat ; ergo iustificabat ; ergo cohibebat animum, non ergo tantum manum.

 

Solutio. Duplex est difficultas sive gravitas : una carnalis, alia spiritualis. Quantum ad gravitatem carnalem gravior erat lex vetus quam evangelium ; sed quantum ad difficultatem spiritualem lex nova difficilior est.

Ad primo ergo obiectum dicimus quod, quia Iudei infirmi erant spiritualiter, data est eis lex levior levitate spirituali, sed gravior gravitate carnali ad convincendam eorum superbiam, qui dicebant : Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat.

Ad secundum dicimus quod non valet hec argumentatio : Vetus testamentum est in novo, et e converso ; ergo quicquid continetur in veteri testamento continetur in novo. Deberet enim concludere : Ergo quicquid continetur in veteri, continetur in novo, vel simpliciter, vel secundum quid. In veteri enim testamento hoc erat preceptum simpliciter : Non comedas carnem porcinam. In novo autem non continetur simpliciter, sed tantum quantum ad significatum. Unde dicunt magistri quod novum est in veteri quantum ad prefigurationem, et vetus in novo quantum ad expositionem.

Ad tercio obiectum dicimus quod secundum viam caritatis eque facile est cohibere manum et animum, ut manum tantum, quia ibi est unum propter alterum. Sed secundum viam carnis difficilius est cohibere manum et animum quam manum tantum. Sed lex nova nunc procedit secundum viam caritatis, et propter hoc non sequitur quod lex nova sit gravior quam vetus.

Ad illud vero quod quesitum est, utrum lex vetus cohiberet manum tantum, dicimus quod in lege duplex erat status : quidam generalis, quidam specialis. Secundum generalem statum lex data est rudibus, quia revocandi erant paulatim imperfecti a carnalitate, et secundum istum generalem statum non est prohibita volontas nisi progressiva in actum. Unde secundum Iudeos carnales is est sensus : Non concupisces uxorem proximi, scilicet concupiscentia progressiva in actum, ut cum aliquis facit quod potest ut commisceatur cum uxore proximi sui. Concupiscentiam autem que non procedebat exterius, non credebant esse peccatum maximum, quia non videbant eam puniri aliqua pena determinata a lege. Sed secundum specialem statum legis lex cohibebat manum et animum. Fuerunt enim, ut dicit Origenes, pauci in veteri testamento, qui pertinebant ad novum, id est, qui legem spiritualiter intelligebant implendam, et implebant vetus testamentum in novum, cum haberent caritatem, que vere innovat, sicut habetur in Iohanne, XIII : Mandatum novum dedi vobis, ut diligatis etc. Et secundum istam determinationem patet solutio predictarum auctoritatum.

Erat ergo lex vetus gravior tribus de causis. Prima est, quia ex timore implebatur. Qui enim ex timore servili facit aliquid, cum magno gravamine facit, cum facit contra voluntatem suam absolutam. Secunda causa est, quia gravissime puniebantur transgressores legis. Tercia est propter maximam multitudinem preceptol.um : sicut de agnis et de hircis, de vitulis et huiusmodi, que fere infinita erant.

Secundum ergo predicta duobus modis implebatur lex : Iudeis carnalibus tantum carnaliter, a spiritualibus spiritualiter et carnaliter. Et istum duplicem modum innuit Apostolus in secunda epistola ad Corinthios, ubi dicit : Littera occidit, spiritus vivificat. Lex enim spiritualiter intellecta et impleta vivificabat. Et secundum istam distinctionem solvuntur auctoritates contrarie, quarum quedam dicunt quod lex vivificat, quedam quod non.

 

Sed queritur utrum lex vetus fuerit gravis viris spiritualibus spiritualiter implentibus legem. Et videtur quod non, quia dicit Augustinus, in libro de vera religione, quod iugum Christi suave est et honus eius leve, quia qui huic iugo subicitur, omnia alia habet sibi subiecta, et subiecta non repugnant. Ergo habenti caritatem nichil repugnat ; ergo habenti caritatem lex nova levissima est. Eadem ratione viris spiritualibus qui erant in veteri testamento lex vetus erat levissima, quia nichil repugnabat eis, cum haberent caritatem ; ergo non erat eis gravis.

Contra. Adhuc remordebat asperitas iuditiorum et multitudo preceptorum ; ergo erat eis gravis.

Item, in Actibus, XV, dicit Petrus : Quid temptatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus. Hiis verbis neminem excludit neque carnalem neque spiritualem ; ergo spiritualibus viris gravis erat lex.

Item, solent dicere magistri quod tres fecerut unum sillogismum. Moyses proposuit propositionem, Deuteronomio, XXV : Maledictus, qui non permanserit in omnibus sermonibus Legis, nec eos opere perfecerit. Petrus apposuit assumptionem, dicens in Actibus, XV : Hoc est honus quod neque nos neque patres nostri portare potuimus. Et Paulus posuit conclusionem, ad Galatas, III : Quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Et quod sillogismus inde fiat, patet. Equipollent enim predicte propositiones istis tribus : omnis iudeus non implens sermones legis est maledictus ; sed omnis iudeus est non implens omnes sermones legis ; ergo omnis iudeus est maledictus ; ergo etiam viri spirituales veteris testamenti erant sub maledicto ; ergo gravis eis erat lex.

 

Solutio. Viris spiritualibus veteris testamenti gravis erat lex simpliciter, levis secundum quid et non simpliciter, sed quantum ad caritatem ex qua implebant. Simpliciter autem erat eis gravis quantum ad timorem cautele, scilicet propter multitudinem preceptorum ad que tenebantur, eodem modo quo dicimus quod gravior est status prelatorum quam subditorum, quia ad plura tenentur quam subditi. Tenentur enim custodire vigilias noctis super gregem suum, et discurrere et suscitare amicum suum, sicut habetur in Luca, X. Unde multis modis contingit eos peccare, quibus non peccant subditi.

Illud vero quod dicit Petrus : Iugum quod neque nos etc, intelligendum est sic. Non potuimus, id est vix potuimus. Et Paulus non concludit generaliter quod omnes iudei essent sub maledicto, sed de carnalibus tantum.

 

 

Caput III

De numero sacramentorum veteris legis.

 

Tercio queritur de numero sacramentorum veteris legis et de cessatione eorumdem. Sciendum ergo quod loco baptismi habebat antiquus populus circumcisionem, et loco ordinis habebant ordinem suum, et loco penitentie habebant penitentiam, et loco eucharistie habebant plura sacramenta, sicut agnum pascalem et vitulam rufam.

Sed cum loco ordinis non haberent nisi unum sacramentum et loco baptismi tantum unum, queritur quare loco eucharistie habuit plura sacramenta sicut agnum pascalem et vitulam rufam et multa alia.

Ad hoc dicendum est quod propter tres causas habebant tantam multitudinem sacramentorum. Prima est, ut revocaretur populus ille ab idolatria quam viderat in Egypto. Pronus enim erat ad idolatriam, et Dominus magis voluit illa animalia sibi offerri quam idolis. Secunda est propter honus, ut premeretur superbia et duricia Iudeorum multitudine illorum sacrificiorum. Tertia est, quoniam erat tempus figurarum, et propter hoc erat tanta habundancia sacramentorum. Sed in novo testamento sacramenta pauca sunt, quia consummationem et abreviationem fecit Dominus exercituum in medio omnis terre, ut dicit Isaias. Possent autem ad certum numerum redigi sacramenta veteris legis, si quis consideraret omnes virtutes Christi, quia illa sacramenta sive illa que offerebantur, significabant virtutes Christi, sicut agnus mansuetudinem, columba simplicitatem, turtures castitatem, et sic de aliis.

 

Set queritur secundum quid cessaverunt illa sacrificia. Forte dicetur quod in quantum umbra futurorum. Dicit enim Apostolus, ad Hebreos, quod lex erat habens umbram futurorum bonorum ; et umbra in quantum umbra signum est. Ergo illa sacrificia cessaverunt in quantum signa ; ergo in quantum sacramenta ; ergo et omnia sacramenta cessaverunt, quia quicquid convenit So[c]r[a]ti, in quantum est homo, convenit cuilibet homini ; ergo non debent esse alia sacramenta.

 Forte dicet quod in umbra futurorum bonorum intelliguntur tria, scilicet signum et obscuritas et futuritio. Et illa tria simul sumpta sunt causa precisa cessationis. Unde non sequitur : Cessant in quantum umbra futurorum ; ergo cessant in quantum signa. Instancia. So[c]r[a]tes in quantum homo est risibile ; ergo in quantum animal est risibile.

 Sed obicitur quod, si ista tria sunt causa precisa et propria cessationis, ergo ubi non inveniuntur illa tria, non debet esse cessatio. Sed in hoc : Non comedes carnem porcinam, non inveniuntur illa tria ; ergo non debet cessare.

 

Solutio. Precisa causa et generalis cessationis omnium sacramentorum veteris legis est pura figura. Illa enim cerimonialia ex toto cessant, que non habebant aliam utilitatem nisi significandi. Circumcisio vero alia utilitatem habebat nec ex toto cessat, sed mutata est. Unde et prima circumcisio non fuit instituta in lege, immo ante legem, sicut et matrimonium. Hic autem loquimur tantum de illis que instituta fuerunt in lege. Hec ergo est generalis causa, quare cerimonialia legalia cessaverunt, scilicet pura umbra, pura figura. Sed preter hanc est quedam specialis causa, quare sacramenta legalia cessaverunt. Differebant enim aliquo modo sacramenta legalia et cerimonialia legalia, quia omnia sacramenta legalia erant cerimonialia, sed non e converso, quia non comedere carnem porcinam erat cerimoniale et non erat sacramentum. Cessaverunt ergo omnia sacramenta legalia, quia erant umbre future veritatis. Omnia enim illa significabant Christum. Unde adveniente veritate, cessaverunt, et propter hoc cessavit circumcisio et litteralis observatio sabbati, sicut dicit Apostolus, ad Hebreos, VII : Translato sacerdotio, necesse est ut Legis translatio fiat, id est legalium.

 

Set queritur quare dicit Augustinus quod, postquam veritas venit, offerre illas legales hostias pro idolatria reputatur. Videtur enim quod sit falsum, quia immolare illa animalia non est malum secundum se, quia Deus aliquanto precepit illud, qui nunquam precepit malum secundum se ; ergo illa animalia immolare est bonum vel indifferens secundum se. Sed quod secundum se est aliquale, semper est tale, quamdiu est ; ergo immolare illa animalia modo est bonum vel indifferens. Ergo si modo aliquis faceret illud, non deberet reputari pro idolatr[i]a, quia ille qui facit spem non ponit in illis. Eodem modo in tempore legis, si aliquis posuisset spem, reputandus esset pro idolatra, quia ponere spem in creaturam, que in solo Deo ponenda est, idolatria, est.

Ad hoc dicimus quod propter statum reputatur istud pro idolatria, quia cultui Dei carnali successit cultus spiritualis, sicut dicit Apostolus : Translato sacerdocio, necesse est ut legis, id est cultus legalis, translatio fiat. Si ergo modo aliquis cultum carnalem exiberet Deo, inobediens esset, et derogaret cultui Dei spirituali ; et propter hoc pro idolatra reputaretur. Idolatra enim derogat cultui Dei.

 

 

Caput IV

De quibusdam sacramentis que adhuc retinet ecclesia.

 

Quarto queritur quare quedam legalia retinuit ecclesia, quedam non. Retinuit enim thurificationem. Secundo de suffocatis et sanguine.

 

 

Questio I

[De thurificatione.]

 

Si dicatur quod propter hoc retinuit thurificationem, quia thurificatio significat quod semper faciendum est : orationem scilicet, set eadem ratione debuit retinere hoc preceptum : Non comedes carnem porcinam, quia hoc preceptum significat quod semper faciendum est ; ergo debemus abstinere a carnali porcina et suffocato et sanguine ; ergo peccamus mortaliter, cum comedimus carnem porcinam et suffocatum et sanguinem.

Item, cum thimiama significet quod semper faciendum est, scilicet devotionem orationis, et unguentum quo ungebatur tabernaculum ; significet spiritualem unctionem, que semper habenda est ; debuit ecclesia retinere thimiama et unguentum, sicut semper retinuit thurificationem.

 

Solutio. Thurificatio remansit non solum hac ratione, quia significat quod semper faciendum est, sed etiam quia litteralis observantia moralis est, quod. non invenitur in carne porcina et suffocato et sanguine. In thurificatione autem honoratur Deus, sicut honoratur in magnitudine et pulcritudine templi materialis. Significat enim magnitudo templi materialis imaginem templi spiritualis ; quod est regnum celeste vel anima iusti, que maior est toto mundo, non molis corporee distensione, sed virtute et potestate, ut dicit Augustinus.

Ad illud quod obiectum est de thimiamate, quare non retinuit ecclesia, dicimus quod triplex est causa. Prima est, ne videatur iudaizare, si tot legalia retineat. Secunda est, quod thimiama idem significat quod incensum, et propter hoc sufficit retinere thurificationem. Tercia est, quod apud nos non ita de facili inveniuntur species aromatice, ex quibus fit thimiama sicut incensum. Unguentum autem retinuit ecclesia, licet non eodem modo. Inungitur enim in ecclesia tabernaculum Christi spirituale, scilicet ipse homo, cum baptizatur. Sed inungitur crismate, quod conficitur ex oleo, quantum ad nitorem bone conscientie, et balsamo propter odorem bone fame. Sed tabernaculum materiale non ungitur, ne videatur iudaizare.

 

 

Questio II

De suffocatis et sanguine.

 

Secundo capitulo inter cerimonialia veteris legis queritur de suffocatis et sanguine, utrum scilicet teneamur modo non comedere sanguinem et suffocatum.

 

Videtur quod sic, quia preceptum est in veteri lege non comedere sanguinem et suffocatum, et confirmatum est in novo, sicut habetur in Actibus, XV, ubi dicit beatus Iacobus, sententiendo de questione proposita de legalibus : Visum est Spiritui Sancto et nobis nichil ultra imponere vobis, honeris quam hec necessaria, ut abstineatis ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione. Cum ergo hoc sit preceptum in veteri testamento et confirmatum in novo ab apostolis et non sit postea revocatum, adhuc tenemur non comedere sanguinem et suffocatum.

 

Ad hoc multiplex est solutio. Quidam enim dicunt quod apostoli non preceperunt abstinere a suffocato et sanguine, sed permiserunt ad tempus legalia observari cum evangelio ; et hoc propter scandalum Iudeorum vitandum. Mater enim synagoga paulatim et cum honore deducenda erat ad tumulum. Sed videtur quod hec solutio nulla sit, quia super hoc iam mota erat questio inter Iudeos qui venerant ad fidem, et gentiles qui venerant ad fidem. Dicebant enim Iudei credentes gentilibus : Nisi circumcidamini secundum legem Moysi, non potestis salvi fieri ; et tunc statuerunt fratres ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ad apostolos in Ierusalem, ut certificarentur ab apostolis super hanc questione ; et tunc dedit Iacobus episcopus Ierosolimitanus sententiam predictam. Ergo si propter scandalum Iudeorum vitandum posuit in sententia illa ut abstinerent a suffocatis et sanguine, eadem ratione debuit ibi ponere alia legalia.

Item, dicit Glosa super illum locum : Visum est Spiritui Sancto et nobis nichil ultra ponere vobis oneris quam hec necessaria, sine quibus non est salus : Sed circumcisio non est necessaria ; ergo secundum hoc quicquid continebat epistola [illa], erat tale quod sine eo non erat salus. Ergo non solum propter scandalum continebatur ibi quod abstineretur a suffocato et sanguine, sed quia sine hoc non erat salus. Eius ergo oppositum est per se et secundum se malum. Sed omne tale semper est prohibitum ; ergo adhuc tenet hoc preceptum : Non comedas sanguinem et suffocatum.

 

 Alii dicunt quod illud quod dicit Iacobus, quod abstineant a suffocato et sanguine, intelligitur de sanguine humano, ne scilicet effundant sanguinem humanum neque maiores suffocent minores.

Set hec solutio nulla videtur, quia super hunc locum dicit Glosa : Suffocatum est morticinum, de quo dicit Ezechiel : Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus sacerdotes non comedent. Quod exponens Ieronimus iuxta litteram inquit : hoc preceptum est servare illis qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud cuius sanguis effusus non est. Quod epistola apostolorum servandum decreverat ; ergo epistola apostolorum intelligebatur de suffocata bestia vel ave cuius sanguis effusus non est. Non ergo intelligitur de sanguine humano.

 

Quod concedunt aliqui dicentes quod adhuc manet preceptum illud et quod deberemus abstinere a suffocatis et sanguine, cum postea illud preceptum non sit revocatum.

Set contra. Preceptum illud aut fuit morale aut cerimoniale. Si morale, contra. Non est scriptum in corde hominis. Nulli enim dictat conscientia quod sanguis animalium sit nocivus nature hominis, immo dulcis et suavis est ad comedendum, ut patet per gustum. Ergo illud preceptum non est preceptum morale.

Item, non continetur sub aliquo decem moralium preceptorum, quia non continetur sub precepto : Non occides, quia non is est sensus : anserem, nec sub aliquo alio. Hoc per se patet. Ergo non est morale, sed est cerimoniale, et tamen preceptum in nova lege. Non videtur posse stare cum textu Actuum nec cum Glosa, quia super illa questione mota in concilio apostol[orum] beatus Petrus primus ita locutus est, dicens : Viri fratres, scitis quoniam ab antiquis diebus - ex quo Cornelius baptizatus est, ut dicit Glosa - in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere. Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, et nichil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Nunc ergo quid temptatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Sed per gratiam Domini Ihesu credimus salvari quemadmodum illi. Patet ergo per illa quod ex sola gratia dei sine cerimonialibus salvabantur tunc fideles, nec oportebat tune iugum legis imponi fidelibus.

Item, nec beatus Iacobus imposuit in sententia aliquod cerimoniale. Quod probatur per verba sua. Dixit enim ita : Viri fratres, audite me. Simon narravit quemadmodum primum Deus [instituit] visitavit sumere ex gentibus nomini suo populum, scilicet nos. Et post pauca : Propter quod ego non iudico inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, sed scribere ad eos ut abstineant etc. Et super hunc locum : Propter quod ego iudico, dicit Glosa : Concordans Petro. Sed si precepisset observari aliquod legale cerimoniale, non concordasset Petro ; ergo non precepit aliquod tale observari.

Preterea, si precepisset, contra se egisset. Ipse enim dicit : Propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum. Et si precepisset aliquod cerimoniale, inquietasset eos.

Preterea, fecisset contra Deum, qui dicit : Non quod intrat in os, coinquinat hominem etc. Ergo comedere sanguinem et suffocatum non est peccatum.

Item, Apostolus, in XIV ad Romanos : Scio et confido in Domino Ihesu, quod nichil est commune, id est immundum , per ipsum, nisi et qui existimat quid commune esse, illi commune est. Propter hoc dicimus quod epistola apostolorum non continebat nisi necessaria, id est, sine quibus non est salus. Sunt autem tria sine quibus non est salus, que dicit ad Thitum, II, Apostolus : Sobrie, iuste et pie vivamus in hoc seculo. Sobrie in nobis, iuste quantum ad proximum, pie quantum ad Deum. Hec tria continebat epistola illa que talis est : Visum est Spiritui Sancto et nobis nichil ultra vobis imponere honeris quam hec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et suffocato et sanguine et fornicatione. Et hoc quod dicit : immolatis simulacrorum, hoc est quod Apostolus dicit pie vivere, scilicet quantum ad Deum. Idolatra enim Deo iniuriatur. Quod dicit : abstinere a fornicatione, hoc est quod dicit Apostolus : sobrie vivere, scilicet quantum ad nos. Et quod dicitur : abstinere a suffocato et sanguine, hoc est quod Apostolus dicit : iuste vivere, scilicet quantum ad proximum. Est ergo sensus : Abstineatis a suffocato et sanguine, id est : Non effundatis sanguinem humanum, nec suffocetis homines minus patentes.

 

Et quod sic debeat intelligi, probatur ex vi textus et per Glosam. Textus enim nichil dicit nobis ultra imponere honeris quam hec necessaria. Hec autem non sunt honerosa. Naturalis conscientia dictat cuilibet quod non debet effundere sanguinem nec opprimere inferiores. Per Glosam etiam probatur quod sic debeat intelligi. Dicit enini. quedam Glosa : Ut abstineatis a suffocatis, id est, ne inferiores se suffocent ; et sanguine[m], id est effusione[m] humani sanguinis ; et que non vult sibi fieri, alteri non faciat ; quasi diceret Glosator : Ibi precipitur quod aliquis non faciat proximo quod sibi non vult fieri. Unde subiungit : Hoc est preceptum dilectionis proximi quod est inferius. Alterum est superius, Matthei, V, et Luce, VI : Omnia quecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Per unum malicia compescitur, per aliud benignitas propagatur. Quasi vero adhuc rudibus superius non imponitur. Hec Glosa manifeste dicit quod in principio conversionis gentium tantum facilia erant eis imponenda. Unde, cum duo sint precepta dilectionis proximi : unum quod est negativum, scilicet illud : Ne facias alii quod tibi non vis fieri ; et alterum affirmativum : Omnia quecumque vultis ut faciant etc., negativum, quod est facilius, impositum est eis. Et sic patet per istam Glosam quod abstinere a suffocatis et sanguine est non suffocare inferiores se nec effundere sanguinem humanum.

Et alia Glosa dicit : A suffocatis et sanguine, id est a fundendo sanguinem vel manducando cum sanguine. Gentiles enim valde crudeles erant et soliti erant interficere homines et bibere sanguinem eorum. Unde subiungit Glosa : Hec autem venientibus de gentilitate pro rudimentis fidei et inveterata gentilitatis consuetudine concessa sunt. Habebant enim consuetudinem inveteratam interficiendi homines inferiores et manducandi carnes humanas ; et ab hac consuetudine compescuit eos per rudimenta, id est per initia fidei, quia rudes erudiuntur quod fratribus in domino non debemus facere quod nolumus nobis fieri et similia.

Ad illam ergo Glosam, que dicit quod suffocatum est morticinum, de Ezechiele etc, dicimus quod mistica est. Sanguinem enim non debemus comedere, id est peccato consentire ; nec suffocatum, id est non debemus consentire alicui cuius sanguis effusus non est, id est imitari eum cuius peccatum non est effusum per confessionem ; et hec epistola apostolorum continebat mistice.

 

Sed contra predictam solutionem videtur esse ipsa littera epistole. Cum enim illa epistola contineret diffinitivam sententiam, debuit esse plana. Sed hoc nomen suffocatum , commune est ad omne suffocatum ; ergo communiter debuit intelligi ad omne suffocatum. Non precepit ergo illa epistola abstinere tantum a suffocato hominis, sed etiam a quolibet suffocato, quod est contra predictam solutionem.

Similiter, contra predictam solutionem videtur esse quedam Glosa Ieronimi super Ezechielem, XLIIII. Ibi enim dicitur : Omne morticinum et captum a bestia non comedant sacerdotes. Et secundum Glosam allegoricam morticinum est homo qui ex se ipso peccat mortaliter, sicut Nabal, maritus Abigail, mortuus est sine alia coactione exteriori. Captum a bestia dicitur homo qui peccat mortaliter ex suggestione diaboli. Facta hac expositione allegorica, dicit Ieronimus et iu[x]ta litteram, omni generi electo, et regali sacerdotio, id est christiano, quod unctum est oleo spirituali, unde : Unxit te Deus etc, hec precepta conveniunt, ut morticinum non comedant tam de avibus quam de pecoribus, cuius sanguis effusus non est, quod in Actibus Apostolorum dicitur suffocatum. Que necessario observanda apostolorum de Ierusalem epistola monet. Et captum a bestia, quia et ipsum suffocatum est ; et condempnat sacerdotes qui in turdis, ficedulis et ceteris huiusmodi hac aviditate gule non custodiunt. Ergo secundum illam Glosam iuxta litteram omni christiano convenit hoc preceptum, ut non comedat morticinum et captum a bestia tam de avibus quam de pecoribus. Et hoc continet epistola apostolorum. Ergo in epistola illa non intelligitur tantum suffocatum de suffocato hominis.

Item, condempnantur sacerdotes qui hec non custodiunt in turdis et gruibus ; ergo tenentur custodire. Ergo adhuc durat illud preceptum ad litteram.

Item, videtur falsum dixisse Dominus in tempore in quo dixit hoc : Omne quod intrat in os, non coinquinat hominem. Tunc enim non erat passus. Sed in passione revelata sunt misteria legis. Tunc enim velum templi scissum est ; ergo quando dixit istud, adhuc durabant cerimonialia ; ergo preceptum durabat de carne porcina non comedenda ; ergo si aliquis Iudeus tunc comedisset, peccasset mortaliter ; ergo falsa erant tunc hec : Omne quod intrat in os etc. Ergo Dominus tunc dixit falsum.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod ad litteram epistola illa intelligenda est tantum de suffocatione hominis. Sed epistola non specificavit duabus de causis. Prima est, quia epistola illa missa fuit ad gentes, quibus planum erat quod de suffocato hominis et effusione sanguinis humani usque huc intelligebatur. Gentiles enim illi assueti erant suffocare homines et comedere carnes eorum et effundere sanguinem humanum et bibere. Secunda causa est, quod in epistola illa sumptum est hoc nomen : suffocatum , non determinatum ad suffocatum hominis propter misterium. Allegorice enim intelligitur de suffocato quolibet. Textus enim aliquando minus proprie sumitur, ut locum habeat allegoria.

Ad secundum dicimus quod iuxta litteram instruimur, sicut dicit Ieronimus, de morticino et capto a bestia, sed non ad litteram. Aliud est enim instrui iuxta litteram, aliud ad litteram. Instruimur vero iuxta litteram duobus modis moraliter. Primo, quia morticinum est tam de avibus quam de pecoribus quod per se mortuum est ; captum autem a bestia quod occisum est a bestia et in parte devoratum. Hoc ergo vult dicere iuxta litteram Glosa, quod inhonestum est comedere morticinum et captum a bestia. Refugit enim natura comedere morticinum et reliquias lupi vel vulpis. Unde si aliquis pre[ter] necessitatem de illis comedat, ex gulositate videtur hoc facere, et sic peccare. Sed si ex necessitate hoc faciat, non peccat. Quod probatur per David, qui comedit propositionis panes in necessitate, quod non licebat ei nisi solis sacerdotibus.

Secundo modo instruimur moraliter secundum litteram, ut dicatur morticinum et captum a bestia, suffocatum scilicet quod interfectum est sine sanguinis effusione. Condempnat ergo illa Glosa sacerdotes qui procurabant quod ita interficerentur aves, ut carnes dulciores et teneriores essent ad manducandum. Condempnantur autem, non quia hoc faciunt, sed quia aviditate gule hec faciunt , ut dicit ipsa Glosa Ieronimi.

Ad tercio obiectum dicimus quod hec propositio : Omne quod intrat in os etc, intelligenda est cum hac determinatione : naturaliter et secundum se. Comedere autem carnem porcinam nunquam fuit malum naturaliter et secundum se, set solum quia prohibitum. Unde per istud verbum voluit Dominus ostendere quod preceptum de carne porcina non comedenda et consimilia erant cerimonialia et cessere debebant, veritate veniente.

 

 

Caput V

De circumcisione et primo de eius institutione.

 

Quinto queritur de circumcisione, circa quam primo videndum est de institutione eius et causa institutionis.

Secundo quid sit circumcisio et quis sit effectus eius.

Tertio de circumcisionis dignitate.

Quarto de tempore circumcisionis.

 

 

Questio I

[De institutione circumcisionis]

 

Sciendum ergo quod circumcisio dicitur sacramentum veteris legis, non quia instituta fuit in veteri lege, sed quia observata fuit in veteri lege et cum ipsa cessavit. Instituta autem fuit ad remedium originalis peccati.

Sed videtur quod superflua fuit, quia dicit beatus Gregorius : Quod apud nos facit aqua baptismi, hoc apud antiquas facit fides parentum in parvulis, in adultis virtus sacrificii, et in hiis qui descendunt de stirpe Abrahe virtus circumcisionis. Semper enim habuit genus humanum aliquod remedium contra originale peccatum. Ante circumcisionem ergo sola fide parentum mundabantur parvuli a peccato originali ; ergo facilius mundabantur quam per circumcisionem. In circumcisione maxima pena est ; ergo superflue instituta fuit circumcisio.

Item, ante circumcisionis institutionem sola fides parentum sufficiebat ad delendum originale in parvulis, et in tempore circumcisionis non sufficiebat, nec modo. Ergo fides maioris efficacie fuit ante circumcisionem quam modo sit.

 

Solutio. Dicimus quod non valent iste due argumentationes, et habent instanciam in eo qui emisit votum continentie et abstinentie. Facilius enim ante votum poterat salvari quam post votum. Non tamen superfluit votum. Melius enim et commodius et efficacius salvatur cum voto quam sine voto.

Item, fidei virtus ante votum sufficiebat ad salutem et non modo, non tamen est minoris efficacie modo quam prius ; immo melius et efficacius salvat cum voto quam sine voto. Efficacius enim et certius auferebat originale quam fides. Dubium enim erat, si alter parentum erat infidelis, reliquus fidelis, an mundaretur parvulus.

Item, si in fide remotorum parentum mundaretur, dubium erat.

Item, si omnes parentes infideles erant, non mundabatur parvulus ; sed in tempore circumcisionis, sive parentes essent infideles, sive non, mundabatur parvulus circumcisus.

 

Que sunt cause circumcisionis.

Sunt igitur sex cause, quare instituta erat circumcisio, propter quas efficacius mundabat quam fides parentum. Prima est bonum obedientie, ut scilicet homo qui Deo displicuerat propter inobedientiam, placeret Deo propter obedientiam. Magna enim obedientia est in circumcisione, quia ibi obedientia nichil habet de suo. Secunda est propter signum, ut circumcisio exterior signum esset Abrahe sue circumcisionis interioris, qua circumcisus erat per fidem ab omni labe peccati, de qua circumcisione dicit Ieremias : Circumcidimini, viri Iuda, et habitatores Ierusalem, et auferte prepucia cordium vestrorum. Tercia est, ut per signaculum sive caracterem circumcisionis distingueretur populus Domini a non populo Dei. Quarta est propter doctrinam. Instruebatur enim populus iste, ut, sicut fiebat circumcisio in membro in quo viget luxuria, ita circumcideret et removeret ab anima omnem luxuriam. Quinta est propter sacramentum. Fiebat enim circumcisio cutello lapideo octavo die, et significabat quod per petram Christum circumcidendi sumus ab omni culpa et ab omni pena in octava resurrectionis ; quod factum est in re in ipsa prima persona Christi, in nobis autem factum est in spe propter resurrectionem Christi et fiet in generali resurrectione. Sexta est in remedium originalis peccati. Ex tunc ergo habuit locum quod beatus Gregorius dicit, quod secundum successionem temporum habuit incrementum cognitio veritatis. Per circumcisionem enim, sicut patet ex dictis, maior habita est cognitio veritatis spiritualium rerum quam prius.

 

 

Questio II

Quid sit circumcisio et quid eius effectus.

 

Secundo queritur quid sit circumcisio et quis effectus eius. Et dicimus quod circumcisio nichil aliud est quam cauterium sive signaculum sive caracter in carne, per quod distinguitur populus circumcisus a non circumciso. In anima enim non imprimit caracterem circumcisio ; sed de effectu dubitatur ; et dicunt fere omnes quod in circumcisione conferebatur gratia, sed non ex vi circumcisionis. Sed ex vi circumcisionis remittebatur peccatum.

 

Sed probatur quod circumcisio ex vi sua conferebat gratiam, quia virtus et vicia sunt contraria immediata. Quod patet per hoc quod quilibet homo vel est dignus morte eterna vel vita eterna. Ergo quicquid introduxit alterum, eo ipso expellit reliquum. Sed circumcisio ex vi sua expellit vicium ; ergo ex vi sua introducit gratiam ; et ita ex vi sua confert gratiam.

Item, dicit beatus Dionisius quod hec propositio : Corruptio unius est generatio alterius, tenet etiam in viciis. Peccatum enim non corrumpit nisi agendo ; ergo corruptio vicii est generatio virtutis. Sed circumcisio est causa corruptionis vicii ; ergo est causa generationis virtutis ; ergo sicut expellit vicium ex vi sua, ita ex vi sua confert gratiam.

Item, peccatum immediate expellit gratiam ; ergo per locum a contrariis gratia immediate expellit peccatum ; ergo si circumcisio expellit peccatum, per gratiam expellebat ; ergo circumcisio non expellit peccatum nisi mediante gratia. Ergo circumcisio est causa expulsionis vitii per gratiam ; ergo est causa gratie expellentis vicium ; et ita ex vi sua conferebat gratiam.

Contra. Circumcisio nullam vim habebat nisi in quantum sacramentum. Sed non erat sacramentum nisi ablationis, quia non habebat similitudinem nisi cum ablatione ; ergo non habebat vim nisi auferendi ; ergo vi sua gratiam non conferebat ; sed auferebat peccatum.

 

Solutio. Concedimus quod circumcisio ex vi sua conferebat gratiam. Sed sciendum quod gratia multos habuit effectus. Unus enim effectus eius est expellere peccatum ; alius facere dignum vita eterna ; alius facere animam pulcram ; alius elicere opus meritorium, et multos alios. Dicimus ergo quod circumcisio conferebat gratiam quantum ad effectum privativum, non quantum ad effectum positivum. Unde concedimus quod circumcisio conferebat gratiam secundum quod auferebat peccatum. Unde et signum est gratie auferentis peccatum, sed non est signum gratie ponentis. Ratione tamen consecutionis, quia non potest esse gratia expellens peccatum, quin faciat dignum vita eterna, conferebatur gratia quantum ad effectus positivos, sicut ad prolationem horum verborum : Hoc est corpus meum, commutatur in corpus Christi panis. Sed ratione consecutionis est ibi sanguis, quia illud corpus non potest esse sine sanguine.

Sed secundum hoc videtur quod eundem effectum haberet circumcisio quem modo habet baptismus. Baptismus enim expellit peccatum et confert gratiam, similiter et circumcisio.

Sed contra. Dicit Beda quod idem salutifere curationis auxilium conferebat circumcisio quod baptismus tempore revelate gratie facere consuevit, excepto quod ianuam regni celestis non aperiebat. Sed obiectio est de hac exceptione. Antequam enim Christus passus esset, baptizati qui tunc moriebantur de cendebant ad inferos. Baptismus enim non apperuit ianuam regni celestis sicut nec circumcisio ; ergo inutiliter f[u]it illa exceptio.

 

Solutio. Beda loquitur de baptismo secundum effectum quem modo habet. Modo enim habet effectum, quod neque exigit gemitum neque planctum. Sed habet a passione Christi. Sicut enim dicit Apostolus, ad Romanos, [VI] : Quicumque baptizati sumus in Christo Ihesu, in morte eius baptizati sumus. Hune effectum non habuit circumcisio. Unde competens est exceptio ab effectu baptismi.

Sciendum ergo est quod passio Christi aperuit ianuam paradisi per precii solutionem ; ascensio eius aperuit secundum efficienciam ; baptismus per causam ; et quia hune effectum habuit baptismus post passionem Christi, non oportet quod ante habuerit hunc effectum.

 

 

Questio III

De dignitate circumcisionis.

 

Tercio capitulo queritur de dignitate circumcisionis. Hec igitur erat circurncisionis dignitas : ipsa mundabat ab originali peccato et faciebat de filiis diaboli filios Dei. Hec autem non faciebant alia cerimonialia ; ergo circumcisio dignissimum erat inter cerimonialia ; ergo dignior quam cerimonialis observantia sabbati. Sed cerimonialis observantia sabbati posita est inter precepta decalogi propter dignitatem suam ; ergo multo forcius circumcisio propter maiorem dignitatem debuit poni inter precepta decalogi. Vel dicatur quare non.

 

Solutio. Observancia sabbati posita est inter precepta decalogi propter duas causas. Prima enim est propter dignitatem sue rei. Significabat enim sabbatum pectoris et eternitatis, de quo dicit Apostolus, ad Hebreos, IV : Relinquitur sabbatismus populo Dei. Hoc autem est optimum quod possit habere homo et angelus. Illud enim quod significabat circumcisio, non est ita bonum.

Secunda causa est, quia ipsa litteralis observantia sabbati aliquid habebat morale. Abstinebant enim Iudei ab omni servili opere, ut possent vacare cultui Dei. Circumcisio vero litteralis nichil penitus habebat morale. Unde non fuit posita inter cerimonialia, quia litteralis observancia sabbati aliquid habuit morale. Propter hoc in die dominica, quam observamus pro sabbato, abstinemus a servilibus operibus, ut liberius vacemus Deo.

 

Sed secundum hoc queritur quare non ab omni opere abstinemus in die dominica, sicut et Iudei ab omni opere abstinent in sabbato, ita quod nec etiam necessaria ad comedendum preparant in illa die.

Ad hoc dicimus quod quantum ad necessaria pure cerimoniale fuit quod Dominus precepit ab omni opere abstinere in die sabbati. Significat enim quod in sabbato eternitatis non preparabimus nobis necessaria ; sed que seminavimus, hec metemus. Et quia pure cerimoniale fuit, illud non observamus.

 

Set queritur, si alicui parvulo immineret mors ante octavum diem, utrum deberet circumcidi ante octavum diem. Et videtur quod non, quod preceptum erat, Gen[esi], XV et Levit[ico], XII, quod in octavo die fieret circumcisio ; ergo si fieret ante octavum diem, non fieret secundum preceptum Domini ; ergo nichil prodesset.

Sed contra. Necessitas non habet legem ; ergo in articulo necessitatis licebat circumcidere ante octavum diem.

Item, in Exodo, quarto, habetur quod, cum angelus Domini occurrit, tulit [illico] Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem preputii filii sui. In V Iosue habetur quod populus qui natus est in deserto circumcisus est in Galgalis. Et cum nec in primo casu nec in secundo esset octava dies, non erat octava dies de circumcisionis substantia.

Quod concedimus. Sed propter sacramentum tantum posita est octava dies in precepto circumcisionis. Significabat enim quod in octava etate a petra Christo circumcidemur ab omni corruptione. Unde in articulo necessitatis licebat circumcidere ante octavam diem. Et erat utilis illa circumcisio.

 

 

Questio IV

De cessatione circumcisionis.

 

Quarto queritur primo de cessatione circumcisionis.

Secundo utrum si aliquis ludeus existens in remota parte mundi circumcidisset filium suum statim post ascensionem Domini, illa circumcisio esset utilis.

Tercio quare circumcisio facta a Iosue in Galgalis dicta sit secunda circumcisio.

 

 

Articulus I

[De cessatione circumcisionis]

 

Circa primum videtur quod non debeat cessare. Circumcisio enim significabat quod semper faciendum est sicut et incensum. Semper enim circumcidi debemus a viciis ; ergo qua ratione non cessat incensum, eadem ratione non debet cessare circumcisio.

 

Sed contra. Apostolus, ad Galatas, V : Si circumcidamini, Christus nichil proderit. Ergo circumcidere est mortale peccatum. Solum enim illis qui sunt in peccato mortali, non prodest Christus. Ergo cessare debet circumcisio.

Set iterum obicitur de illo verbo Apostoli : Si circumcidamini, Christus nichil vobis prodest. Ergo secundum hoc circumcidere est peccatum mortale. Set Apostolus circumcidit Thimotheum, ut habetur Actibus, XV. Ergo peccavit mortaliter.

Si dicatur quod non peccavit mortaliter, quia hoc fecit, ut vitaret scandalum Iudeorum, quibus prefecit Thimotheum episcopum, non est solutio, quia veritas vite non est dimittenda propter scandalum ; sed circumcidere erat mortale ; ergo non debuit istud facere propter scandalum vitandum.

Item, ipse dicit in V ad Galatas : Testificor rursum omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universe legis faciende, quia qua ratione facit unum, eadem ratione debet facere omnia legalia. Sed ipse Apostolus implevit votum Nazareorum secundum legem, ut habetur, Actus, XXI. Ergo ipse debitor fuit universe legis faciende ; ergo debuit immolare boves et oves, turtures et columbas.

 

Solutio. Dicimus quod circumcisio cessat duabus de causis. Una est, quia umbra erat future veritatis. Significabat enim quod per octavam resurrectionis Christi circumcidendi essemus a culpa et pena. Unde veritate veniente, cessare debuit umbra. Alia causa est, quia circumcisio carnaliter facta nichil morale continebat. Sed incensum litteraliter aliquid morale habet, et non est umbra alicuius futuri ; et propter hoc non est simile.

Ad secundo obiectum dicimus quod circumcidere in tempore apostolorum erat peccatum mortale, non secundum se tantum, sed quia prohibitum. Sed Apostolus consilio Spiritus Sancti propter duas causas circumcidit Thimotheum, scilicet propter scandalum Iudeorum vitandum, et ne videretur dicere legem Moysis malam esse secundum se. Hac enim ratione implevit votum Nazareorum. Dicit enim ei beatus Iacobus : Vides, frater, quot milia sunt in Iudeis qui crediderunt Deo, et omnes sunt emulatores legis. Audierunt a te quia disce[s]sionem doceas a Moyse. Apostolus autem, predicator fidei, timens periculum fidei, ne videretur dicere et credere legem Moysi fuisse malam propter se, quod esset contra fidem, implevit in semetipso votum Nazareorum, quod in parte etiam ad litteram morale erat. Nazarei enim non bibebant vinum nec omne quod inebriare posset ; et non peccavit. Excusatur enim propter duas causas predictas et propter consilium Spiritus Sancti. A tempore autem illo, in quo Spiritus Sanctus apparuit super Christum in specie columbe, ceperunt spiritualia predicari et habuit tempus suum baptismus. Tunc enim dictum est : Nisi qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum celorum. Et tunc preceptum est apostolis ut baptizarent ; sed nondum cessabant legalia, nec cessaverunt usque ad passionem Christi ; sed tunc debuerunt cessare. Tunc enim dixit Christus : Consummatum est - Iohannes, XIX.

 

 

Articulus II

De circumcisione Iudeorum.

 

Secundo capitulo queritur, si aliquis Iudeus existens in remota parte mundi circumcidisset filium suum statim post ascensionem Domini, utrum illa circumcisio esset utilis.

 

Videtur quod sic, quia ille Iudeus non potuit scire an Christus fuisset passus. Sed ignorantia facti ex toto excusat ; ergo circumcisio illa fuisset utilis ; ergo ex vi circumcisionis illius mundatus fuisset a peccato originali puer ille ; ergo habuisset omnes virtutes ; ergo cum ianua esset aperta, si moreretur, statim evolasset, et ita ex vi circumcisionis statim evolaret. Ergo circumcisio statim aperuit ianuam paradisi. Et hoc falsum. Nulla enim esset secundum hoc differentia illa quam assignat Beda inter baptismum et circumcisionem.

Preterea, probatur quod illa circumcisio fuisset inutilis, quia dicit Apostolus, ad Romanos, X, quod Christus est finis legis ; ergo est finis legalium. Sed Christus iam venerat ; ergo finita erant legalia ; ergo inutile erat tunc circumcidere.

Item, dicit Ieronimus quod post passionem Christi observatio legalium erat mortifera ; non dicit media : nec bona nec mala, sed tantum mala. Ergo circumcisio illa fuisset mortifera ; ergo inutilis.

Item, Augustinus assignat tria tempora legalium. Ante passionem Domini enim fuit lex viva. Statim post passionem fuit mortua, sed nondum sepulta fuit. Sed postquam claruit veritas evangelii per totum mundum, sepulta fuit. Ergo tunc esset mortale peccatum observare illam. Prius enim non erat mortale, quia mater cum honore deducenda erat ad tumulum. Sed postquam claruit veritas, si aliquis observasset, non fuisset materni funeris tumulator, sed impius sepulcri violator. Secundum hoc ergo post passionem Domini fuerunt legalia mortua, sed nondum sepulta ; ergo inutilia ; ergo circumcisio illa fuisset inutilis.

 

Quod concedimus hiis rationibus ; nec est ver[um] quod ignorantia facti penitus excuset, nisi adhibita sit debita diligentia, et de hoc maxime redarguuntur Iudei, quia non notaverunt tempus adventus Christi, cum Daniel eis determinasset. Unde Ieremias, VIII : Milvus in celo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui ; populus autem meus non cognovit iudicium Domini, id est non cognovit tempus in quo Dominus iudicaverat et disposuerat redimere genus humanum. Si ergo Iudeus ignorabat passionem Christi, sibi imputet. Negligens enim fuit circa salutem suam ; ergo ignorantia illa non excusabat eum, cum non adhiberet diligenciam quam debuit.

 

Sed obicitur contra Ier[onimus,] qui dicit quod post passionem Domini observatio legalium fuit tantum mortifera. Propter hoc enim Ebionite dampnati sunt tanquam heretici, quia volebant observare legalia cum evangelio. Ergo secundum hoc peccavit mortaliter Apostolus, quando circumcidit Thimotheum et quando implevit votum Nazareorum. Hec enim fecit post passionem Domini. Peccavit iterum Petrus mortaliter, quia discernebat cibos cum Iudeis.

Sed ad hoc dicit Ieronimus quod Apostolus simulatorie circumcidit Thimotheum et implevit votum Nazareorum. Similiter Petrus simulatorie discernebat cibos.

Set contra. Dicit Augustinus quod non simulatorie, immo vere fecit supra dicta Apostolus, et Petrus non simulatorie, immo vere discernebat cibos. Ergo cum Ieronimus et Augustinus dixerunt duo contradictorie opposita, alter illorum erravit, quod est inconveniens in doctoribus sacre scripture.

Item, ipsi dicebant duo contradictorie opposita ; ergo alter illorum mendacium dicebat. Sed mendacium illud non erat officiosum ; hoc cetum est ; ergo non erat in sexto vel in septimo vel in octavo genere mendacii, nec istud mendacium erat iocosum vel libidinosum, nec erat in respectu ad proximum ; ergo erat mendacium in primo genere, ergo in doctrina religionis ; ergo alter illorum erat infidelis.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod secundum Ieronimum legalia post passionem Domini fuerunt mortifera non universaliter, sed observantibus cum confidentia legem, eis scilicet qui credebant sine legalibus non esse salutem, sicut Ebionite. Sed Augustinus dicebat illa esse mortua tantum, non tamen mortifera sed inutilia. Non ergo erat realis contrarietas inter illos, quia Augustinus dicebat illa non esse mortifera, sed Ieronimus dicebat illa esse mortifera observantibus cum confidencia legem. Nec peccavit Apostolus, nec peccavit beatus Petrus. Non enim observaverunt illa legalia, ponentes spem salutis in eis.

 

Quod autem dicit Ieronimus quod Apostolus fecit illa simulatorie, dicimus quod duplex est simulatio : bona et mala. Mala ut in ipocritis ; bona ut in medico, qui simulat se non comedere carnes bovinas, ut infirmus abstineat ab eisdem. Et hac simulatione medicinali discernebat Petrus cibos propter illos qui crediderunt de Iudeis, qui adhuc erant infirmi. Et similiter tali simulatione medicinali circumcidit Thimotheum Apostolus, non ponens spem salutis in illa circumcisione ; et preterea alia ratione, scilicet ne videretur esse destructor legis Moysi et dicere illam legem esse malam secundum se. Iste autem due cause videntur facere contrarietatem in Augustino et Ieronimo, sed non faciunt. Unus enim assumit unam causam, alius aliam. Unde secundum diversas causas et intentiones uterque verum dicebat, tam Ieronimus quam Augustinus. Ieronimus, dicens : Apostolus simulatorie, id est simulatione medicinali circumcidere Thimotheum. Augustinus, dicens Apostolum circumcidisse ilium, ne videretur facere discessionem a lege Moysi ; et sic non erat inter eos contrarietas realis. Uterque etiam verus erat secundum intentionem suam, sicut Apostolus verus erat, cum dicebat se turum ad Hispanos. Ita enim credebat ; et si alicui alii revelatum fuisset quod Apostolus non iret ad Hispanos, et ille similiter verum dixisse vel verus fuisset dicendo : Apostolus non ibit ad Hispanos. Et sic patet solutio ad omnia obiecta.

 Sed videur beatus Ieronimus Augustino repugnare. Dicit enim quod simulatorie, Augustinus autem dicit quod non simulatorie. Sed vere observavit beatus Petrus legalia tanquam subiectus illis. Licitum enim erat et tunc observare illa, ita quod non poneretur spes in eis.

Sed contra. Ipse Augustinus dicit legalia statim post passionem Domini fuisse mortua. Ergo nullus tenebatur ad illa ; ergo nullus erat subiectus illis ; ergo Petrus non erat illis subiectus.

Item, Petrus observabat illa zelo fidei. Volebat enim per hoc allicere Iudeos ad fidem ; ergo observatio illorum legalium meritoria erat Petro. Sed in omni opere meritorio licitum est ponere spem in illis legalibus.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod Petrus erat subiectus legalibus non ex precepto sed ex pietate matris. Erat enim tanquam pius parvulus matris, id est legis, qu[e] eum nutrierat, et ex illa pietate, ut ostenderet legem Moysi non fuisse malam, subiciebat se legalibus.

Ad secundum dicimus quod Petrus merebatur observando legalia, non tamen ponebat spem in illis hoc modo, ut crederet sine illis non esse salutem. Vere ergo observavit illa, id est observando volebat ostendere illa non esse mala secundum se. Sed quod dicit Augustinus : Non simulatorie observavit, intelligendum est : non tantum simulatorie. Nec contradicit Ieronimus, qui dicit : Observavit simulatorie, scilicet dispensatione vel simulatione medicinali, sicut dictum est. Vel potest dici quod Augustinus [aliter] sumpsit hanc [dictionem] simulatorie quam Ieronimus. Et sic iterum non est contrarietas inter ipsos.

Sed contrarietas est ex hoc, quod Augustinus dicit Petrum peccasse, Ieronimus dicit non peccasse. Et videtur quod peccavit, quia dicit Paulus, ad Galatas, II : Cum vidissem quod non recte ambularet ad veritatem evangelii, restiti Cephe etc. Petrus non recte ambulabat ad veritatem evangelii ; ergo peccavit.

Set contra. Zelo fidei et ex caritate hoc faciebat ; ergo non peccavit.

Item, si peccavit, non peccavit nisi in eis que pertinent ad fidem ; ergo mortaliter peccavit.

Item, dicit Augustinus quod nullus peccat nisi ex libidine, et Petrus sine libidine erat ; ergo non peccavit.

 

Solutio. Ad hoc possumus dicere quod Augustinus dixit Petrum peccasse quadam ratione, et Ieronimus ipsum non peccasse alia ratione. Nec est contrarietas inter illos habito respectu ad illas diversas rationes, sicut dictum est supra. Vel si volumus sustinere opinionem Ieronimi, dicemus quod Petrus non recte ambulabat ad veritatem evangelii, id est non usquequaque recte, sicut peticio Pauli, qua petiit stimulum a se amoveri, stulta fuit, id est non usquequaque discreta. Non enim Petrus observando legalia consideravit omnes circumstancias quas esset utile considerare. Potuit enim considerare de facili quod ille erat in civitate gentilium et quod utile erat quod ipse diceret eis qui de gentilitate venerant ad fidem, quod ipse observabat legalia, spem non ponendo in eis. Sed quia apostolus erat circumcisionis et volebat morem gerere Iudeis credentibus propter infirmitatem eorum, cum ergo hoc non fecerit, non usquequaque recte ambulabat ad veritatem evangelii. Non tamen peccavit, quia non tenebatur hoc dicere ; sed bonum sive utile fuisset hoc, si ipse dixisset. Si autem volumus dicere secundum Augustinum, dicemus quod Petrus peccavit venialiter. Mortaliter enim non peccavit, cum esset confirmatus virtute ex alto, et peccavit ex libidine, scilicet ex nimio zelo, quo zelabat Iudeos, quorum erat apostolus, sicut peccavit venialiter, cum dixit : Domine, absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Dixit enim hoc ex nimio zelo, vel amore carnali quo volebat quasi frui presencia Dei corporaliter.

 

 

Articulus III

Quare circumcisio facta a Iosue in Galgalis dicta sit secunda circumcisio.

 

Tertio capitulo queritur quare circumcisio, que facta est a Iosue in Galgalis, dicta sit secunda circumcisio. Si dicatur quod dicta est secunda quia secundo precepta sit Iosue et primo Abrahe, hec non est solutio. Precepta enim fuit Moysi, postquam Sephora circumcidit filium suum ; ergo non deberet esse secunda, sed pocius tercia.

Item, precipiebant prophete circumcisionem, sicut dicit Ieremias : Circumcidimini Domino, viri Iuda. Sicut ergo habemus secundam circumcisionem, sic debemus habere terciam et quartam, et sic de aliis.

Si dicatur quod per multum tempus distulerat populus Israel circumcisionem - illi enim qui nati sunt in deserto per quadraginta annos non fuerunt circumcisi - propter hec dicta est circumcisio que facta est in Galgalis secunda circumcisio ; secundum hoc probatur quod mortaliter peccaverunt Moyses et alii prophete in deserto, ex eo quod non circumciderunt filios suos. Ita enim dixit Dominus Abrahe, Genesis, XVII : Anima, cuius prepucii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo. Ergo et illi qui debebant circumcidere in deserto, et illi qui debebant circumcidi erant in mortali peccato.

 Ad hec dicit Iohannes Damascenus quod, quia circumcisio data fuit in cauterium ad discernendum populum Iudeorum ab omni alio populo, non fuit opus in deserto circumcidere, quia tunc populus Iudeorum erat per se, nec erat necesse ipsum distingui. Sed cum fuit in terra promissionis, necesse fuit distingui, cum ibi esset. alius populus. Unde necesse fuit circumcidi.

Sed contra. Dicit Dominus : Anima cuius prepucii caro non circumcisa fuerit, peribit de populo suo. Sed non peribit, nisi quia remanet peccatum originale in cuius remedium data est circumcisio. Ergo cum in deserto haberent parvuli peccatum originale, debebant in deserto circumcidi.

 

Solutio. Dicimus quod ratio illa Iohannis Damasceni non est sufficiens. Sed cum alia ratione, que principalior est, sufficiens est. Dicimus ergo quod propter illam rationem quam ponit Iohannes Damascenus, et propter figuram non fuerunt circumcisi in deserto, sed in terra promissionis, et est vocata illa circumcisio secunda. Significabat enim circumcisio carnalis spiritualem circumcisionem ; et spiritualis circumcisio duplex est : quedam per fidem in presenti. Unde : Fide purificans corda eorum. Et per hanc circumcisionem circumcidimur a vitiis ; et hanc figurat circumcisio carnalis facta in Egypto. Secunda circumcisio est spiritualis, qua circumcidemur ab omni corruptione in octava resurrectionis, et quia illa fit in patria, que est terra promissionis, propter hoc significata est per circumcisionem factam in terra promissionis in Galgalis, et quia hec circumcisio est secunda, spiritualis, ideo illa que hanc significat, dicta est secunda. Non enim est nisi duplex circumcisio, scilicet a vicio, que fit in presenti, et a corruptione, que fiet, cum mortale hoc induet immortalitatem. Et notandum quod triplex est transitus. Est enim transitus a viciis ad virtutes, et iste significatur per pasca quod fecerunt Iudei in Egypto, Exodi, XII ; et est transitus a virtute ad virtutem ; et iste significatur per pasca quod fecerunt Iudei in deserto, Numerorum, IX ; et est transitus a virtutibus ad gloriam ; et iste significatur per pasca factum a Iudeis in terra promissionis, ut habetur in Iosue, V. Sed in mundo, qu[em] reputant sancti desertum, quantum ad sanctos non est circumcisio. Unde ad hoc significandum non fuerunt Iudei circumcisi in deserto. Circumcisio ergo facta in terra promissionis dicta est secunda, quia significabat secundam circumcisionem spiritualem.