Tractatus VI — Livre IV — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre IV
TRACTATUS SEXTUS
DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS
Post sacramentum baptismi, quod est sacramentum intrantium ecclesiam, dicendum est de sacramento confirmationis, quod est sacramentum proficientium et pugnantium contra mundum, carnem et demonia.
Circa quod videndum est prius de essentia ipsius sacramenti.
Secundo utrum caracter imprimatur in confirmatione.
Tercio quare tantum datur ab episcopis istud sacramentum.
Quarto utrum valeat hoc sacramentum, si detur ante baptismum.
Caput I
De essentia confirmationis.
Circa essentiam huius sacramenti, quinque exiguntur.
Primum est verborum forma.
Secundum est intentio confirmatoris.
Tercium est dignitas confirmatoris : oportet enim quod ipse sit episcopus.
Quartum est ipsa materia, scilicet crisma.
Quintum est ipse locus, in quo crismatur, scilicet frons.
- Forma verborum talis est : Confirmo te signo crucis et crismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Datur autem hoc sacramentum ad robur, ut idonei simus pugnare et portare nomen Christi coram regibus et principibus ; et hoc significat ipse locus et ipsa materia. Locus, quia fit confirmatio in fronte, ne videlicet erubescamus confiteri nomen Christi coram hominibus, quia dicit Veritas, Luce, IX : Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam et ego eum coram Patre meo. Non enim sufficit corde credere, immo aliquando necesse est ore confiteri. Unde Apostolus, ad Romanos, X : Corde creditur ad iusticiam ; ore autem confessio fit ad salutem. Hoc sacramentum non habuit Petrus, quando ad vocem ancille erubuit nomen Christi et negavit. Nondum enim confirmatus erat virtute ex alto.
- Quod autem hoc sacramentum detur ad pugnandum, significat ipsa materia, scilicet crisma quo inunguntur qui confirmantur. Inunguntur enim pugiles, ut difficilius possint capi ab inimicis. Conficitur enim crisma ex balsamo et oleo. Oleum significat nitorem conscientie et leticiam spiritualem per quam spiritualia bona sperantur. Balsamum autem significat odorem bone vite per quam interficiuntur serpentes, id est demones ; quod etiam significatur per odorem cedri. Odor enim cedri interficit serpentes. Unde Ecclesiasticus, XXIII : Quasi cedrus exaltata sum in Libano. In huius rei significatione dedit Dominus discipulis bis Spiritum Sanctum : semel in terra, quando insufflavit in discipulos, dicens, Iohannes, XX : Accipite Spiritum Sanctum etc. Hec datio significavit gratiam que datur in baptismo. Semel autem dedit Spiritum Sanctum de celo, in die Pentecostes, ad robur, quando confirmati fuerunt virtute ex alto ; et hoc confirmationem significavit et robur gratie, quod datur in sacramento confirmationis.
In huius rei significatione inunctus fuit David primo in Belleem in signum regni futuri, quod significat unctionem que fit in baptismo. Secundum enim illam unctionem non possunt baptizati adhuc imperiose regnare propter debilitatem virtutum.
Secundo inunctus fuit David in Ebron tantum super dua[bu]s tribus, post quam unctionem multos habuit inimicos. Et hoc significat unctionem que fit in confirmatione[m], secundum quam regnabimus, cum tamen multos habeamus adversarios et multa bella.
Tercio inunctus fuit in Ebron generaliter super omnes tribus, post quam regnavit in pace ; et hoc significat unctionem, qua ungemur in futuro, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale immortalitatem, quando regnabimus in pace sine aliquo bello.
Patet ergo quod sacramentum confirmationis est ad hoc, ut detur Spiritus Sanctus ad robur. Unde Urbanus papa : Spiritus Sancti septiformis gratia cum plenitudine sanctitatis, scientie et virtutis in confirmatione confertur. Et iterum : Omnes fideles per impositionem manus episcoporum post baptismum debent recipere Spiritum Sanctum, ut pleni inveniantur christiani.
Sed secundum hoc videtur quod per baptismum non fiunt homines pleni christiani. Sed distinguitur duplex plenitudo, scilicet copie et sufficiencie. Plenitudo sufficiencie datur in baptismo, plenitudo copie illa datur in confirmatione.
Sed obicitur. In Psalmo : Panis confirmat cor hominis. Et corpus Christi panis est ; ergo confirmat cor hominis ; ergo sacramentum eucharistie est sacramentum confirmationis ; ergo superfluum est illud sacramentum ponere ad confirmandum.
Item, sacramentum eucharistie est sacramentum dilectionis. Set fortis est ut mors dilectio. Aque enim multe non poterunt extinguere caritatem. Ergo sacramentum eucharistie est sacramentum roborationis ; ergo superfluum est ponere illud sacramentum ad dandum Spiritum Sanctum ad robur.
Ad hoc dicunt magistri quod sacramentum eucharistie non confirmat nisi per accidens et ex consequente, sed sacramentum confirmationis proprie et per se confirmat.
Sed hec solutio nulla videtur esse, quia non solvit obiectionem. Est enim obiectio ad hoc, quod duo sacramenta non debent communicare in effectum. Propter hoc dicimus quod sacramentum eucharistie quibusdam est panis, quibusdam est lac, sicut ait Apostolus, I ad Corinthios, III : Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis, potum non escam. Et iterum : Nichil aliud iudico me scire inter vos nisi Ihesum Christum, et hunc crucifixum. Illis ergo corpus Christi lac est, qui in humanis virtutibus imitantur Christum, et istos non confirmat, nec corroborat. Grandibus vero, qui ipsum non imitantur solum in humanis virtutibus, sed etiam in divinis, in quibus iam delectantur, panis est. Unde Dominus ad Augustinum, in libro Confessionum : Cibus sum grandium. Cresce et manducabis me. Et huius modi grandes confirmat. Quia ergo sacramentum eucharistie non omnes confirmat, sacramentum vero confirmationis ad hocest, ut omnes confirmet tam parvulos quam grandes, propter hoc non est superfluum ipsum ponere.
Caput II
Utrum in confirmatione [im]primatur caracter.
Secundo capitulo queritur utrum in confirmatione imprimatur caracter ; et videtur quod sic, quia, si non imprimatur, sola ergo inunctio exterior que fit in fronte, est sacramentum confirmationis. Set illa desinit esse, ergo sacramentum confirmationis desinit esse ; quod falsum est.
Item, si non imprimitur caracter, ergo iterandum est hoc sacramentum, ex quo non manet, sicut iteratur eucharistia et penitentia, que non imprimunt caracterem.
Si propter hoc dicatur quod imprimitur caracter, queritur cuius signum sit caracter ille. Dicunt magistri quod est signum strenuitatis vel habilitatis ad pugnandum. Sed queritur quid sit illa strenuitas. Aut enim est virtus, aut dispositio virtutis. Certum enim est quod virtutibus pugnamus tanquam armis, ut patet ad Ephesios, ultimo, in armatura Apostoli. Si ergo illa strenuitas est virtus, sed caracter baptismalis signum est virtutis ; ergo eiusdem est signum caracter confirmationis, cuius et caracter baptismi. Ergo vel idem sunt, vel alterum superfluit. Sed illa strenuitas est ipsa dispositio virtutis ; ergo dispositio est eius quod significatur per caracterem baptismalem ; ergo non est necesse ponere caracterem novum ad significandum illam dispositionem, sed sufficit aliquam dispositionem ponere in caractere baptismali ad significandam illam dispositionem.
Item, sicut se habet res ad rem, ita signum ad signum. Sed in sacramento confirmationis non datur alia res vel alia gratia quam in baptismo, sed que data est in baptismo, confirmatur et roboratur ; quod sonat ipsum nomen confirmationis. Ergo non debet imprimi alius caracter, sed tantum ille qui datus est in baptismo confirmatur.
Quod concedimus ; unde dicimus sine preiuditio melioris sententie, quod idem est caracter baptismalis et confirmationis, differens secundum rationem. Et per hoc solvimus precedentes obiectiones. Non enim iterandum est hoc sacramentum, cum caracterem habeat.
Sed secundum hoc videtur quod sacramentum confirmationis idem sit cum baptismo, immo quod non sit sacramentum, set pocius sacramentale baptismi, sicut salis linitio et luminis appositio.
Et ad hec est solutio, quod sacramentale baptismi est illud quod significat aliquid quod fit in baptismo ; et per hoc patet quod sacramentum confirmationis non est sacramentale baptismi, quia huiusmodi confirmatio vel roboratio non est in baptismo, et licet idem est caracter in essencia, differens tamen est secundum rationem ; et differunt etiam in materia, cum in baptismo sit aqua, et in confirmatione sit crisma. Differunt etiam secundum statum, quia alius est status incipientium, et alius pugnantium et proficientium.
Caput III
Utrum minores sacerdotes possint dare sacramentum confirmationis.
Tertio capitulo queritur utrum minores sacerdotes possunt dare sacramentum confirmationis.
Videtur quod sic, quia possunt dare sacramentum baptismi, quod maius est, cum tollat omnem culpam et omnem penam ; et possunt etiam dare sacramentum corporis Christi et conficere quod est maius ; possunt ergo dare quod minus est, et ita sacramentum confirmationis.
Ad hoc dicunt quidam quod, quia consummatio boni a solo Christo est, inicium vero boni a nobis potest esse, propter hoc soli episcopi dant sacramentum confirmationis, in quo consummatur et confirmatur gratia. Sunt enim episcopi successores apostolorum, qui fuerunt vicarii Christi. Sicut enim dicit Apostolus : Pro Christo legatione fungimur. Minores vero sacerdotes possunt dare inicialia sacramenta.
Sed hec solutio nulla videtur esse, quia, sicut Dominus precepit sibi dari decimas, sic precepit sibi dari primicias, per hoc significans quod, sicut confirmatio et perfectio ab ipso est, sic et inicium boni.
Item, si soli episcopi, scilicet vicarii Christi, confirmant, quia solus Christus confirmat interius, eadem ratione soli episcopi debent baptizare, quia solus Christus baptizavit interius.
Item, minores sacerdotes crismant baptizatos in vertice, scilicet in excellentiori parte ; ergo multo forcius crismare possunt in fronte.
Solutio. Notandum est quod sacramentum dicitur magnum quatuor modis.
Dicitur enim magnum quantum ad efficaciam ; et hoc modo dicitur baptismus magnum sacramentum. Innovat enim hominem totaliter.
Secundo dicitur magnum quantum ad essenciam suam ; et hoc modo sacramentum eucharistie dicitur magnum propter dignitatem essentie corporis Christi.
Tercio modo dicitur sacramentum magnum quantum ad significandum, sicut dicit Apostolus, ad Ephesios, v : Matrimonium est magnum sacramentum, in Christo et ecclesia. Significat enim matrimonium spirituale, quod est inter Christum et ecclesiam.
Quarto modo dicitur sacramentum magnum quantum ad effectus prerogativam et dignitatem ; et hoc modo confirmatio et ordo magna sunt sacramenta. Dignior enim est gratia confirmata vel consummata quam gratia simplex.
Sed videtur quod hec distinctio nulla sit, quia sacramentum dignioris et melioris essencie digniorem debet habere effectum. Ergo sacramentum eucharistie digniorem habet effectum quam sacramentum confirmationis. Ad hoc solvendum est quod hec est falsa : Sacramentum dignioris essentie digniorem debet habere effectum, quia sacramentum non habet dignitatem effectus solum propter dignitatem essencie, sed etiam in quantum est sacramentum. Parvuli enim accipiunt corpus et non est eis nisi lac. Sacramentum vero confirmationis nos confirmat. Quia ergo consecrare episcopos, confirmare, benedicere et huiusmodi opera sunt opera perfectionis ad ordinationem et decorem ecclesie, que est ut castrorum acies ordinata, pertinet ad perfectiores in ecclesia, scilicet episcopos, qui huiusmodi opera perfectionis exerceant. Minores vero minora opera possunt exercere. Unde Ieronimus, super [Marcum], I, ubi dicitur : Erat Iohannes baptizans in deserto etc., dicit : Quod consummatum est per sponsum, iniciatum per paranimphum. Unde cathecumini iniciantur per sacerdotes, crismantur per pontifices. Paranimphum ibi notat Iohannem Baptistam, qui fuit iuxta nimpham, id est ecclesiam, docens eam qualiter se debeat habere ad sponsum, incuciens timorem, quod est sapientie inicium, dicendo : Genimina viperarum etc. Quod ergo consummatum est per sponsum verum, id est per Christum, iniciatum est per paranimphum, id est Iohannem Baptistam, qui baptizavit baptismo aque, docens remissionem peccatorum. Unde cathecumini iniciantur per sacerdotes, id est instructi crismantur in vertice per sacerdotes simplices. Crismantur vero in fronte per pontifices. Unde dicitur quod sacramentum confirmationis ortum habet ab apostolis quantum ad manus impositionem. Apostoli enim imponebant manus super baptizatos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Quantum vero ad crismationem ortum habet ad instructionem ecclesie. Sed melius est dicere quod quantum ad utrumque ortum habuit ab apostolis, licet non legantur crismasse. Unde soli episcopi conferunt hoc sacramentum, quia sunt vicarii Christi, sicut et apostoli, et sunt quasi spons[i] ecclesie. Unde et anulos habent. Patet ergo quare soli episcopi confirment. Perfectorum enim est perfecta exercere opera, et minorum minora.
Ad primum ergo obiectum dicimus quod non sequitur : Minores sacerdotes possunt maius, ergo possunt minus, quia, licet sacramentum confirmationis minus sit uno modo quam baptismus, est tamen maius alio modo.
Ad secundo et tercio obiectum patet solutio per predicta.
Ad ultimo obiectum dicimus quod non sequitur : Minores sacerdotes crismant in vertice, ergo possunt crismare in fronte, quia maius est crismare in fronte quam in vertice, quia crisma in vertice significat fidem, que datur in baptismo, que est in vertice, id est in superiori parte anime, hoc est in sinderesi, sicut dicitur in Ieremia, II : Filii Mempheos et Theranes const[upr]averunt te usque ad verticem, id est usque ad fidem, corrumpendo fidem que est in vertice, id est synderesi. Crismatio vero que est in fronte significat fortitudinem et audaciam, qua non erubescimus portare nomen Christi coram regibus et principibus.
Caput IV
Si detur confirmatio non baptizato, utrum prosit ei.
Quarto capitulo et ultimo queritur, si detur confirmatio non baptizato, utrum prosit ei.
Videtur quod sic, quia dicitur et verum est quod, si aliquis accipiat maiores ordines, pretermissis minoribus, sufficit accipere minores ordines, ita quod non oportet postea suscipere maiores. Ergo si aliquis confirmetur, pretermisso baptismo, sufficit baptizari, ita quod non oportet eum confirmari.
Sed contra. Confirmatio est dispositio baptismi. Est enim ad confirmandum gratiam baptismalem. Sed dispositio non potest esse sine eo quod disponitur ; ergo. non potest esse confirmatio sine baptismo.
Quod concedimus, maxime cum baptismus sit ianua sacramentorum. Et non est simile de ordine, quia unus ordo non est dispositio alterius, immo diversi ordines diversa habent officia, distincta a se invicem.
De tempore autem huius sacramenti dicitur quod ieiunis debet dari et a ieiunis.
