Caput I — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
LIBER SECUNDUS
CAPUT PRIMUM
Quando fuit angelica natura facta.
Si enumerationi exsecutionis ordo respondeat, postquam dictum est de fide Trinitatis, dicendum est de casu hominis. Sed quia prius cecidit angelica natura quam humana et per hanc illa, ideo prius de angelicae naturae lapsu dicamus, unde pateat quare haec reparata fuerit et non illa, id est humana et non angelica ; et quomodo fuerit reparata, quod ostendetur ubi de Incarnatione et de sacramentis agemus.
De angelica ergo natura agentes, primo ostendemus quando facta fuit ;
secundo ubi facta fuit ;
tertio qualis facta fuit ;
quarto qualis postea fuit effecta ;
quinto de excellentia et ordinibus angelorum ;
sexto de eorum officiis, et quibusdam officiis eorum annexis.
Angelica autem natura fuit facta in principio temporis.
Unde illud :
id est angelica natura.
Sed huic videtur esse contrarium quod dicit Propheta :
Similiter illud quod legitur in Genesi : In principio creavit Deus caelum et terram.
Si enim in principio creata fuit terra vel caelum, non ergo prius creata est angelica natura ?
Ad quod dicendum quod simul creavit, scilicet in principio spiritualem naturam, id est angelicam, et corporalem, id est naturam quatuor elementorum, confusam scilicet et non ita distinctam sicut postea distincta fuit in operibus sex dierum.
Unde :
id est angelicam naturam et corporalem. Nil enim modo creat Deus cuius vel naturam vel similitudinem non creaverit a principio. Materiam quantum ad corpora, similitudinem quantum ad incorporea, id est ad animas.
Sed huic videtur obviare quod dicit Hieronymus :
Sed dicendum est quod hoc non dixit Hieronymus asserendo, imo quorumdam male dogmatizantium sententiam retractando. Cum ergo dictum sit,
non est intelligendum tempore, quia et cum ea creata fuit corporalis natura ut dictum est, sed primo tantum dignitate.
