Caput VIII — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput VIII

CAPUT VIII

Qualis fuit primus homo secundum corpus ante peccatum.

 

Exsecutis quam paucis de distinctione operum sex dierum, duo praenotata capitula exsequamur, scilicet qualis factus fuit primus homo ; secundo qualis effectus fuit postea per peccatum. Ubi etiam de peccato et de peccatorum generibus agetur. Sed quia duae sunt partes hominis, corpus et anima, ideo qualis fuit secundum corpus prius ostendamus, deinde secundum animam.

Sciendum ergo quod primus homo factus fuit mortalis et immortalis, id est potens mori et potens non mori. In primo enim statu potuit mori et potuit non mori. In secundo, scilicet post peccatum, potuit mori et non potuit non mori. In tertio, id est in patria non poterit mori, et poterit non mori. Tunc enim corpus eius glorificatum erit et spirituale, id est non egens alimonia ciborum ; sed ante peccatum corpus eius fuit animale et egens cibariis. Unde legitur in Genesi : Factus est homo in animam viventem, id est in spiritum corpus alimonia ciborum vegetantem.

 

Sed obicitur : Adam si nunquam peccaret, nunquam moreretur ; sed et si nunquam comederet, nunquam moreretur ; ergo potuit nunquam comedere et nunquam mori ; ergo potuit nunquam comedere et semper vivere, et ita sine alimonia ciborum potuit semper vivere.

Item, si non peccaret, nullam poenam sustineret, et si nullam poenam, nullam famem ; ergo si non peccaret, nullam famem sustineret ; sed absque fame superfluum esset comedere, et ita si non peccaret, semper viveret ; ergo potuit semper vivere et non comedere.

Ad primum dicendum quod assumptio falsa est : « Si nunquam comederet, nunquam peccaret », imo si non comederet peccaret ; nec potuit non comedere et non peccare. Duo enim praecepta dederat ei Dominus, unum assertivum et unum prohibitivum : unum quo sciret quid esset facturus, et unum quo sciret a quibus esset abstenturus. Praeceperat ei Dominus ut ipse de omni ligno quod erat in paradiso comederet, ecce assertivum ; sed et hoc praecepit ut de ligno scientiae boni et mali non comederet, ecce prohibitivum. Cum ergo Deus praecepisset ei ut comederet de omnibus aliis lignis, si non comederet peccaret, et si de vetito comederet peccaret. Utrumlibet igitur praeceptorum non observando peccaret. Patet ergo huius falsitas : « Si nunquam comederet, nunquam peccaret ».

Secundam rationem similiter solvimus per intentionem huius : « Absque fame superfluum esset comedere ». Non enim debebat famem exspectare, dum solummodo appetitum comedendi haberet. Est enim fames immoderatus appetitus comedendi ; et huiusmodi appetitus si sit immoderatus, poena est ; aliter non est poena. Nam poterat esse in Adam ante peccatum, nec licebat Adae ultra statutum tempus ieiunare, vel citra comedere.

 

Item peccatum erat Adae comedere de ligno scientiae boni et mali : hoc autem nisi esset prohibitum non esset peccatum. Est ergo aliquid factum quare esset peccatum. Hoc itaque factum est a Deo vel ab homine, sed non ab homine : non enim tunc fecerat quod sibi esset peccatum. A Deo igitur factum est quod hoc sibi esset : sic ergo Deus est auctor sive causa peccati.

Item, illicitum erat Adae post prohibitionem comedere de ligno scientiae boni et mali, nec semper fuit ei illicitum : ergo aliquis hoc fecit esse illicitum. Ergo Deus vel homo, sed non homo. Ergo Deus fecit hoc esse sibi illicitum. Unde sic, quia illicitum erat, ideo peccaret homo si comederet. Ergo fecit quod homo peccaret si comederet, sed homo peccavit quia comedit. Ergo Deus fecit quod homo peccavit, quia comedit : igitur est auctor et causa peccati.

Item, bonum est et placet Deo ut peccatum sit illicitum, sed peccatum esse illicitum est esse peccatum ; ergo bonum est et placet Deo ut peccatum sit peccatum : igitur Deus causa est peccati.

 

Primae argumentationi respondetur falsificando, et indeterminando : falsificando sic : Peccatum erat ante lapsum angelum adaequari Deo, sed hoc non esset ei peccatum nisi ipse angelus vel Deus esset : ergo aliquid est factum quare hoc ei esset peccatum. Si enim per quare notetur causa efficiens vel sufficiens, falsum est. Si vero causa sine qua vel occasio, verum est. In secunda argumentatione eadem est solutio. Tertium ita distinguimus. Deus fecit ut peccatum sit illicitum, id est non sit licitum : ut removeas, verum est. Si vero ita ut peccatum sit illicitum, id est peccatum, falsum est.

 

Item peccatum erat Adae de ligno scientiae boni et mali comedere statim ex quo fuit prohibitum. Ergo fuit peccatum aliquo auctore vel nullo : id peccatum non potest esse sine ullo auctore : hoc ergo fuit ei peccatum Deo auctore, vel homine, sed non homine ; ergo, Deo auctore. Ideo ita distingue primam : Peccatum erat Adae comedere de ligno scientiae boni et mali, id est peccatum esset si comederet, verum est. Peccatum erat, id est erat aliquid quod tunc erat peccatum, falsum est. Sicut bonum est mihi accipere medicinam, id est bonum esset si acciperem. Sed non est aliquid quod sit bonum, quia non accipio.

 

Cum autem dictum est quod ipse factus sit mortalis, id est potens mori, et immortalis, id est potens non mori, quaeritur utrum hanc immortalitatem habuit ex collatione naturae, an ex beneficio gratiae, videtur quod ex beneficio gratiae. Hanc enim gratiam dedit ei Deus quod de ligno vitae comederet, et ita semper esset immortalis, id est potens non mori.

Et hoc videtur velle Augustinus dicens : Quodammodo immortalis factus est homo ex beneficio gratiae, non ex collatione naturae. Quodammodo dixit, ut innueret quod non erat vera immortalitas sicut immortalitas Dei vel animae ex collatione naturae, nec potest dici quod fuerit immortalis. Sic enim naturaliter semper viveret : oporteret etiam quod animalem spiritum non haberet. Immortalis ergo fuit, id est potens non mori, ex gratia, id est ex eo quod ei concessum est comedere de ligno vitae. Lignum autem vitae dicebatur ab effectu quaedam arbor in paradiso Dei, de cuius fructu si quis comederet, a Deo perpetua soliditate et stabili sanitate membra eius firmarentur, ut nec aliqua irrepente aegritudine, nec aetatis imbecillitate in occasum vel deterius vergeret. Lignum autem scientiae boni et mali non ita dictum est ab effectu, quia faciat de eo gustantem scire bonum et malum ; sed a rei eventu postea subsecuto ; per experientiam enim scivit Adam quantum boni amisisset, et in quantum malum cecidisset.

 

Sed posito quod Deus non praecepisset ei ut de aliquo ligno ederet, quaeritur utrum semper posset vivere absque esu alicuius ligni ? Nam si semper posset vivere sine esu ligni, ergo posse non mori non erat ei de ligno. Si vero non semper absque esu ligni, ergo hoc erat ei de ligno. Super hoc duae sunt opiniones.

Quidam enim dicunt quod non posset semper vivere absque esu ligni, et posse non mori erat ei de ligno ; et ideo dicebatur immortalis, quoniam semper poterat edere de ligno, quod edens nunquam moreretur.

Alii dicunt quod duo operabantur immortalitatem eius, scilicet conditio naturae, et beneficium gratiae, scilicet esus ligni ; et solvunt auctoritatem Augustini supra positam : Primus creatus est homo immortalis ; quod ei praestabatur de ligno vitae, non de constitutione naturae. : Quodammodo immortalis factus est homo ex beneficio gratiae non ex conditione naturae, addendum est tantum. Sed quia multa similia hic solent induci, in medium ea statuamus.

 

Adam habebat potentiam moriendi, qua poterat et mori et non mori, quia in optione eius erat ut faceret, ipse vero elegit quod erat deterius, id est non semper vivere, quia peccavit.

Quaero igitur cum haberet illam potentiam a natura, a quo haberet illam ad hunc usum, scilicet moriendi, et a quo usum non moriendi ?

A natura enim non poterat habere potentiam ad duos contrarios usus ; sicut impossibile est me eodem motu voluntatis moveri ad currendum et ad non currendum simul : et si a natura haberet potentiam ad usum semper vivendi, ergo semper viveret.

Item, si ab eodem haberet potentiam ad usum nunquam moriendi, ergo nunquam moreretur, quia nullum naturale per peccatum est ei ablatum, licet aliquod sit obfuscatum.

Item, si a natura haberet potentiam ad illos duos usus, quid conferret ei lignum vitae nisi conferret ei ut non posset mori, sicut lignum scientiae contulit ut non posset non mori ? Illud per meritum adimpletionis praecepti, istud per transgressionem praecepti prohibiti ? Si vero ad observationem praecepti hunc usum habuit, a trangressione vero alium usum non semper vivendi ; ergo cum praeceptum esset ei ut comederet de ligno vitae, et praeceptum esset ei ut non comederet de ligno scientiae, sicut transgressio huius praecepti omnino destruxit in eo potentiam ad usum non moriendi quia non potuit non mori, et necessario addictus est morti ; ita, si observasset hoc praeceptum ut comederet de ligno vitae, absorpta esset in eo et destructa potentia quantum ad usum moriendi, quia non posset mori, et ita a comestione illa haberet non posse mori, maxime cum huius esset efficaciae quod membra perpetua soliditate firmabat ut in deteriorem statum homo vergere non posset post sumptionem huius ligni ; et secundum hoc non comedit de illo ligno, antequam peccaret, quia non posset postea corrumpi nec peccare ; et ita nec de ligno scientiae comedere. Si enim dicatur quod pluries sumendo lignum vitae mereretur necessitatem non moriendi, et non semel tantum sumendo, quare ergo per contrarium pluries comedendo de ligno scientiae non meruit necessitatem moriendi, et non semel tantum sumendo corrumperetur ? Imo potest quaeri quoties oporteret eum sumere de ligno vitae ut fieret non potens mori. Non enim non potest sumi adeo magnus numerus vicium, quin post illas sumptiones, etiamsi usque hodie vixisset Adam, posset sumere de ligno scientiae, et ita fieri transgressor.

 

Item si dicatur quod ad neutrum illorum usuum habebat potentiam a natura, sed ad unum a ligno vitae si comederet, ad alterum a ligno scientiae si comederet ; ergo sicut semel sumendo de ligno vitae non fieret non potens mori cum posset post esse sumpturus de ligno scientiae ; ita semel sumendo de ligno scientiae non debuit fieri non potens non mori, sed posset sumere de ligno vitae, et fieri non potens non mori.

Item si adimpletio huius praecepti : Comede de ligno vitae, conservasset ei potentiam non moriendi, ut quandiu comederet non moreretur, et non evacuasset potentiam moriendi, ergo a simili transgressio huius, De ligno scientiae boni et mali, ne comedas, non conservaret ei potentiam moriendi, ita tamen quod non destruxerit potentiam non moriendi, ut post vetitam comestionem posset comedere de ligno vitae et fieri non potens mori, sicut postquam comedisset de ligno vitae posset etiam comedere de ligno scientiae boni et mali, et ita praeceptum transgredi.

Item, cum duo essent ei data praecepta, assertivum scilicet et prohibitivum, si tanta caritate observasset illud, quanta superbia transgressus est istud, tantum praemium debebatur ei per observationem istius, quanta poena per transgressionem illius ; aut Deus pronior est ad puniendum quam ad remunerandum ; sed transgressione istius meruit necessitatem moriendi : ergo observatione illius meruit necessitatem non moriendi.

 

Si vero dicatur quod a ligno vitae, et non a se vel a sua natura habebat potentiam ad usum non moriendi, a se tamen habebat potentiam ad usum moriendi ; ergo non erant ei data naturalia quibus aeque posset stare ac cadere ; imo propensior erat ad cadendum quam ad standum ; quia in se habebat unde moreretur, sed non unde non moreretur.

 

Ad hoc dicendum quod Adam in se habebat potentiam ad usum moriendi et ex se : similiter ex se habebat potentiam ad usum non moriendi, nec tamen ad duos usus. Sicut iste potest ducere istam uxorem, et illam aliam quae est soror eius, non tamen potest istas duas ducere legitime. Et in potestate mea est quod curram tota crastina die, et ut nulla parte crastinae diei curram, tamen haec duo non possum facere simul.

Potest tamen dici quod Adam habuerit potentiam ad alterum istorum usuum, mori, non mori, non tantum ad usum moriendi, neque ad usum non moriendi. Et a neutro illorum lignorum habebat potentiam ad usum moriendi, neque ad usum non moriendi. Sed a conservatione istorum praeceptorum : De ligno vitae comedes, de ligno scientiae boni et mali non comedas, habebat potentiam ad hunc usum scilicet nunquam moriendi. Duo enim praecepta ei erant data, scilicet : De ligno vitae comedes. Istud observavit, quia de eo comedit ; et aliud praeceptum erat ei datum : A ligno scientiae boni et mali semper abstinebis, et istud nondum observando consummaverat. Sicut si mihi dicatur : Esto semel bonus, si semel fui bonus, istud praeceptum observavi ; si vero praecipiatur : Esto semper bonus, non observavi hoc, nisi omnibus diebus vitae meae sim bonus, nec unquam vere poterit dici de me quod illud praeceptum observaverim donec vitam finierim. Sic igitur quandiu observaret illa duo praecepta (quorum tamen unum iam observaverat, quia de ligno vitae comederat) nunquam moreretur, tamen unius eorum transgressio sufficiebat ad hoc ut moreretur. Nam facilius est destruere quam construere. Sicut ad ostendendum aliquam definitionem de aliquo praedicari, non sufficit unum eorum quae in definitione ponuntur praedicari de eo, nisi quodlibet praedicetur de eodem. Si tamen velimus ostendere illam diffinitionem non praedicari de eo, nisi quodlibet praedicetur de eodem, sufficit unum eorum quae in diffinitione ponuntur, ostendere non praedicari de eo. Ita etiam si velimus ostendere aliquam copulam esse veram, non sufficit ostendere unam eius partem esse veram, sed utramque. Si tamen velimus ostendere illam esse falsam, sufficit ostendere quod una pars est falsa.

 

Sed quaeret aliquis, an positus esset terminus observantiae illorum praeceptorum, et quando ille terminus esset consummatus ? Si enim semper oporteret eum sibi cavere ne praeceptum transgrederetur, et ita semper posset transgredi, etiamsi semper sumeret de ligno vitae, quare ergo diceretur lignum vitae ? nam sine eius sumptione, si permaneret in praeceptis divinis, posset semper vivere, et ita ab illo ligno non habebat potentiam semper vivendi, nec ei per illud conferebatur ut nunquam moreretur. Quare ergo dicebatur lignum vitae ? Sicut nec dicebatur istud praeceptum : De ligno scientiae boni et mali ne comedas praeceptum vitae, quia neutrum sine altero poterat ab hoc valere, etiamsi infinitis vicibus sumpsisset de ligno vitae nunquam ita solidaretur, quin postea posset sumere de ligno scientiae boni et mali, et ita peccare.

Ad quod dicendum quod ideo dicitur lignum vitae, quia per longam eius sumptionem hoc efficiebat quod homo confirmaretur in potentia non moriendi, et post nunquam posset mori. Nam ad talem statum transferretur si illa duo praecepta observasset. Ignotum tamen est nobis quandiu in illo statu primo permansisset, et quando ad illum secundum statum transferretur in quo positus, non postea posset sumere de ligno scientiae boni et mali ; et ita non posset peccare, et hoc haberet a frequenti sumptione ligni vitae, si alterum praeceptum observaret ne sumeret de ligno scientiae.

Dicunt quidam quod unica sumptio illius ligni ad illud sufficiebat, ut scilicet confirmaretur. Ita quod non posset mori, et ita nunquam comedit Adam de ligno vitae. Si enim comedisset, ita solidatus fuisset ut postea peccare non posset ; et hoc volunt probare, quia a Domino eiectus est de paradiso ne sumeret de ligno vitae post peccatum ; de quo si sumeret, fieret non potens mori, et ita crudeliter videretur Deus cum eo agere cum semper in miseria victurus degeret. Ideoque misericorditer egit Deus cum illo, cum illum eiecit de ligno vitae sumendo, ne semper victurus semper in miseria esset versandus.

Sed huic contrarium dicit Augustinus : Recte profecto intelliguntur primi parentes ante m nam persuasionem sicut a cibo vetito abstinuisse, ita concessis lignis usi fuisse. Istud tamen non arguit quia indefinite dictum est, cum multa alia ligna essent concessa.

Quaeritur tamen si illud habeat effectum lignum vitae nunc, quod tunc habebat, et si Adam vixisset usque nunc, et de ligno scientiae comederet, utrum homines ante nati punirentur, sicut qui de eo essent nascituri ? quod non credimus.

 

Solet etiam quaeri, an Adam tunc posset occidi, et ita mori, cum tamen nulla in eo praecessisset culpa ? Quod videtur. Poterat enim teneri inclusus in carcere, ita quod non haberet quod comederet. Et dicimus quod nullam sustineret molestiam nisi peccasset, nec aliquis ei aliquid inferre posset. Cum autem ex conditione materni uteri necessarium esset primos parentes portare pueros parvos ante peccatum, utrum eorum infantes statim nati haberent quantitatis membrorum perfectionem, sicut habent modo iuvenes, et officium membrorum statim exercerent ut pedum et manuum ; an non statim haberent perfectam quantitatem membrorum, sed officium tantum, sicut habent modo fetus quorumdam brutorum animalium, quia statim currunt et vident ; an nec quantitatem membrorum, nec officium haberent, sed paulatim usque ad prolixam aetatem crescendo pervenirent, sicut modo est ?

Hoc, inquam, non est multum curandum, cum non sit sanctorum auctoritate confirmatum, nec diffinitum.