Caput VI — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT VI
De officiis angelorum et quibusdam annexis officio.
Relinquitur ut agamus de angelorum officio. Hoc enim fuit ultimum praehabitorum capitulorum. Officium autem angelorum est mitti. Quaeritur ergo utrum omnes angeli mittuntur, an non.
Quidam dicunt quod non omnes angeli mittuntur, et hoc volunt habere ex auctoritate Daniel dicentis : Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei, quasi diceret : Non mittebantur cum assisterent ei. Alii dicunt quod angeli omnes mittuntur, et muniunt se auctoritate. Dicit enim Isaias : Ad me volavit unus de seraphim, et si unus de seraphim missus fuit, qui est ordo supremus, ergo et illi de inferioribus mittuntur. Dicit enim propheta : Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis. Praeterea si Filius Dei missus est, qui est Dominus angelorum, qua ratione dicuntur angeli propter sui dignitatem non mitti. Solvunt autem sic auctoritatem Danielis, Millia millium, etc. Angeli quidem dicuntur assistere maiestati divinae, quia raro mittuntur ; etsi etiam quando mittuntur, Deo assistant, quia Deum ubique inveniunt. Deus enim ubique est ; et tunc quando mittuntur, angeli nuncupantur ; licet hoc nomen angelus aliis, ut dictum est, appropriatum sit.
Si autem quaeratur quare isti inferiores dicuntur potius angeli quam illi superiores, cum illi sicut et isti mittantur, respondetur, quia, ut iam dictum est, illi rarius mittuntur quam isti qui ex iniuncto sibi officio habent ut mittantur, vel quia non habuerunt aliquam propriam proprietatem a qua denominarentur. Quod est commune sibi appropriaverunt, ut confessores dicuntur qui non habent praeeminentiam a qua denominentur, ut apostoli et martyres, cum tamen sit omnium sanctorum hoc nomen commune, et [h]agiographa dicuntur libri alii a lege et prophetis, cum tamen sit nomen commune omnium illorum.
Isti etiam dicunt quod huiusmodi nomina, Gabriel, Raphael, Michael, non sunt propria nomina angelorum, sed appellativa, et angeli ea sortiuntur secundum hoc quod propter diversa mittuntur ; ut quando aliquis angelus ad aliquam fortem rem operandam vel nuntiandam mittitur, dicitur Gabriel, quod interpretatur fortitudo Dei ; quando vero ad medicinam Dei exhibendam alicui, dicitur Raphael, quod interpretatur medicina Dei ; quando per misericordiam, dicitur Michael, qui interpretatur quis ut Deus. Similiter malorum angelorum multa sunt nomina appellativa, ut diabolus, Satan, Leviathan, Behemot, et huiusmodi.
Est aliud officium angelorum quam mitti, scilicet custodire hominem. Unicuique enim homini deputati sunt angeli duo, unus bonus, et unus malus ; bonus ad custodiam, malus ad suggerendum malum.
Sed obicitur : Iste angelus deputatus est huic ad custodiam et eum non custodit quin quandoque peccet, ergo non explet officium sibi iniunctum. Ergo peccat.
Ad quod dicendum quod angelus officium sibi iniunctum explet, quantum in se est, non quantum in homine. Dupliciter enim dicitur aliquis officium explere, vel quantum in se, vel quantum in altero ; sicut vides quod est officium episcopi praedicare. Episcopus quotidie praedicat populo ; et tamen non potest omnino omnes retrahere a peccato. Certe ipse explet officium suum, quantum in se est. Similiter officium est medici curare aegrum, et ipse apponit medicinam quam apponere debet et curam, et tamen aeger non curatur, quia vel irascibilis est, vel praecepta medici transgreditur. Medicus tamen officium suum explet, quantum in se. Similiter cum nil omittat ex contingentibus, quandoque non persuadet orator, et tamen officium explet quantum in se est : similiter est de angelo. Culpa enim in hominis fragilitatem, et non in angelum est retorquenda.
Item angelus vult, aut non vult istum hominem salvum fieri. Si vult istum salvum fieri, sed iste non salvabitur, ergo iste aliquid vult quod non fiet, ergo non est beatus : Nam beatus est cui omnia optata succedunt. Si non vult istum salvum fieri, quomodo ergo custodit eum a peccato ? et quomodo potest intelligi quod sit ei deputatus ad custodiam, si eum salvari non velit ? Nullo modo.
Solutio. Voluntas boni angeli semper est consentanea voluntati Dei, et cum velit Deus istum non esse salvandum, hoc angelus vult, et tamen explet officium sibi iniunctum.
Item malus angelus impellit istum ad malum, et bonus non potest eum retrahere a malo. Ergo potentior est malus angelus quam bonus. Non. Quod enim bonus non potest eum retrahere a malo, hoc non est ex impotentia ipsius : certum est enim quod potentior est bonus quam malus ; sed hoc ex corruptione hominis. Fallacia. Iste optimus medicus non sanat istum aegrum, data est ei peroptima medicina. Iste alius qui fere nil scit, sanat eum. Ergo est peritior illo.
Item, quaeritur utrum homo existens in caritate magis meretur illis operibus quae facit ex se sine admonitione angeli ? videtur enim magis mereri in illis quae ex se agit.
Ad quod dicendum quod in operibus factis in caritate semper attendenda est intentio et affectus. Illa enim quae ex meliori intentione et maiori affectu caritatis fiunt, meliora sunt, et illis magis merentur : quod autem homo aliqua faciat absque admonitione angeli, certum est ; solus enim Deus novit consilia cordium, nec potest angelus cognoscere nisi per signa exteriora, sicut nec malus angelus.
Item, angelus gaudet de isto qui ad tempus poenitet, et postea fit malus ; quantacunque bona prius habuerit angelus in se, tanta habet modo, et praeterea hoc gaudium ; et ipse potest esse beatior quam sit. Ergo beatior fit quam esset per illud gaudium. Similiter minus beatus fiet quando illud gaudium tolletur ab eo, isto incipiente male agere. Dicunt tamen quia aeternum erit illud gaudium, quia etiam quando iste peccabit, placebit angelo istum aliquando bene fecisse. Vel melius est ut dicatur quod loco illius gaudii quod aufertur, habebit aliud gaudium de iustitia Dei, scilicet quia ille excaecabatur ut peccet.
Sed quaeritur an similiter praemium Petri augetur de profectu hominum, quia de multis noviter conversis exemplo sui multa gaudia habet quae non prius habebat ; sed non meretur Petrus sicut angelus, quia quod Petro est praemium, angelo est meritum.
Item quaeritur an in homine est quod angeli praemium augeatur ? quod videtur, quia quanto plura bona agit homo, tanto magis gaudet angelus, et illud augmentum gaudii, est augmentum praemii vel meriti in angelo. Ergo homo facit quod angelus proficiat in praemio et merito, quod verum est pro...
Item proficit ne angelus quando eius bona admonitione, quae invisibiliter fit, proficiunt subditi, quod videtur, quia sanctos magistros adiuvat discipulorum salus, sicut legitur super Isaiam cum ex contrario maiorem poenam mereatur malus angelus in prava suggestione, ita quotidie augescit praemium boni, et poena mali. Eadem ratione praemium Pauli augetur, quia multi ad fidem per eius doctrinam convertuntur ; et poena Arii augetur, quia multi per eius haeresim decipiuntur. Cum tamen dicatur quod non est post mortem locus merendi ; sed, ut supradictum est, de angelis qui sunt in via, aliter de animabus sanctis quae sunt in patria.
Item angelus malus deputatus est a Deo huic homini ad suggerendum mala ; ergo Deus vult ut suggerat ei mala ; ergo ut faciat eum peccare, et ita ut peccet.
Item in libro Regum legitur Dominum dixisse : Quis decipiet mihi Achab ? Ego decipiam eum, ait malus angelus, qui ero mendax in ore prophetarum eius. Et dixit Dominus, Egredere et fac ita. Ergo praecipit ei Dominus ut deciperet regem, et ita ut peccaret.
Item praecepit ei ut aliquid faceret, ut deciperet vel aliud faceret, non ut aliud, ergo ut deciperet.
Item praecepit ei ut aliquid faceret, et nihil poterat facere diabolus in quo non peccaret, et hoc sciebat Deus, ergo praecepit ei ut peccaret.
Item diabolus fecit illam deceptionem, vel Deo auctore, vel se auctore : si Deo auctore, ergo non peccavit : si se auctore, non ergo ex praecepto Dei, vel Deus ei praecepit, ut auctoritate sua, id est diaboli, illam faceret, et ita ut peccaret. Item non videtur quod se auctore hoc fecerit ; legitur enim super illum locum Isaiae : Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? Sicut haec inanimata sunt instrumenta per se nil facientia, sed per eum qui movet ea ; sic Sennacherib non per se, sed in Dei virtute operatus est. Opus Nabuchodonosor quod fecit in subvertendo Tyrum remuneratum fuit, quia data est ei Aegyptus, secundum illud : Quia servisti mihi in Tyro, dabo tibi Egyptum. Ergo non ex eo quod illud fecit, peccavit, quia nullum peccatum remuneratur bono, vel temporali vel aeterno. Nisi forte dicat quis in contrarium, quia in Evangelio reperitur : Iam receperunt mercedem suam, de his qui orant in plateis ex quo et ipsi peccant : et iste quod male acquisivit dat egenis, et ex hoc ipso peccat quia aliena dat, et tamen Deus illud remunerat temporaliter.
Ad hoc dicendum quod Deus praecepit illam deceptionem secundum quod fuit poena, non secundum quod fuit culpa ; vel praecepit ut vexaret eum, quod posset facere ut impleret praeceptum Domini ; non tamen propter hoc fecit ; imo ut gauderet de eius poena, et sic non praecepit ei Dominus ut peccaret, ipse tamen peccavit. Ironice dictum est Egredere, quod malo tuo facies, nec fuit praeceptum. Sicut Dominus dicit ad Iudam : Quod facis fac citius : et nota quod nullum peccatum Deus remunerat, sed dictus est remunerasse Nabuchodonosor quia istud permisit ea Deus facere post istud, et Deus fuit auctor illius poenae quam passus est Achab dum decipiebatur ; quae poena potest dici deceptio ; sed non fuit auctor illius deceptionis qua decipiebat eum malus angelus : nam illa fuit culpa in diabolo, nisi dicatur fuisse auctor illius secundum quod fuit poena.
Item quaeritur utrum idem angelus diversis hominibus deputatus sit. Quod videtur sic. Plures sunt mali homines quam boni, Multi sunt vocati, pauci vero electi : Sed tot sunt boni homines quot sunt boni angeli. Intellige sub hac universitate comprehendi omnes homines qui fuerunt, futuri, sive sint vel desierint, vel incipient esse. Ergo plures sunt mali homines quam boni angeli : hoc certum est. Ergo plures sunt mali homines quam mali angeli. Ergo non omnis malus habet malum angelum sibi proprium, et ita malus angelus pluribus est deputatus : quod concedi potest.
