Caput XV — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XV

CAPUT XV

Utrum ignorantia excuset hominem a peccato.

 

Revertendum est iterum ad auctoritatem Augustin : Omne peccatum usque adeo est voluntarium, etc. Hanc uno modo exposuimus tam de actu interiori quam de exteriori ; alio modo tamen de actu exterior.

Utrum autem omni actui exteriori conveniret, in dubium reliquimus propter illos actus qui fiunt ex ignorantia et necessitate, vel fragilitate naturae, de quibus dicendum est. Et primo de his quae fiunt ex ignorantia. Fit autem peccatum ex ignorantia duobus modis, quando scilicet aliquis facit peccatum et non putat se facere peccatum, ut si aliquis interficiat fidelem, putans hoc non esse peccatum ; et in tali peccato est voluntas facti, et non voluntas peccati ; quia ille qui facit hoc, vult facere, sed non vult peccare. Alio modo peccatur ex ignorantia, quando scilicet intendit facere aliquid, sed forte aliud quam facere proposuit, ignoranter facit, et casualiter ad aliud vertitur eius actio, ut si aliquis volens liberare patrem suum a leone, dirigat sagittam in leonem ut eum interficiat, et sagitta casualiter percutiat patrem suum et eum interficiat. Et haec non est voluntas facti, nec voluntas peccati.

Utrumque peccatum aliquando excusatur per ignorantiam. Est autem multiplex ignorantia : quorumdam qui scire possunt, sed nolunt ; de illis dicetur : Ignorans ignorabitur ; et ista est vincibilis, quae discendo et studendo vinci potest : unde nullo modo excusari potest. Est alia ignorantia quorumdam qui scire volunt, sed non possunt, et talis ignorantia non est vineibilis, quia nec discendo, nec studendo possunt eam vincere qui talem habent ignorantiam, quia forsitan hebes habent ingenium, vel madidam habent memoriam ; et talis ignorantia quandoque excusari potest. Est etiam alia ignorantia quorumdam, qui nec renuunt scire nec cupiunt scire, et haec non est excusabilis, quia piger lapidabitur stercore bovino. Prima ignorantia peccatum est ; secunda poena est, et forsitan peccatum fuit ante baptismum. Quando ergo aliquis facit peccatum et non putat illud peccatum, excusatur per ignorantiam.

 

Quando vero aliquis aliquid intendit facere quod bonum est, et casualiter facit aliquid quod malum est, quaeritur utrum malum illud excusari possit per ignorantiam, sicut fuit in eo qui dirigens sagittam ut patrem liberaret a leone, casu interfecit patrem.

Circa quod distinguendum est, utrum ille qui sagittam misit hoc fecit in caritate et ex caritate, et adhibita omni diligentia quam potuit adhibere. Ideo ex caritate et in caritate dico, quia si non erat in caritate, nec ex caritate hoc faciebat, mortaliter peccabat ; ideo etiam dico adhibita omni diligentia. Nec refert utrum sagittam mittebat actione indifferenti, ludendo scilicet, vel spatiando sicut multoties solemus facere et proiicere lapides, et huiusmodi, ad corporis delectationem. Nam si ita fuit, inexcusabile fuit. Refert etiam utrum talis actio prohibita erat, sicut legimus de Lamech qui venabatur ante esum carnium, quando nondum assueti erant homines venationi vel esui carnium, et etiam caecus erat, et dum venaretur Cain interfecit. Unde pro minori peccato ei imputandum, quam si illud genus operis bonum esset. Omnes ergo huiusmodi circumstantiae attendendae et adhibendae sunt. Si ergo iste sagittam misit ex caritate ut patrem liberaret, et adhibita omni quam potuit adhibere diligentia, excusatur per ignorantiam, nec est mortale peccatum.

 

Notandum autem quod non semper excusatur peccatum per ignorantiam vincibilem ita plene. Sunt enim quatuor species ignorantiae : Est ignorantia ex obstinatione, qualis fuit in Pharaone et in quibusdam Iudaeis qui ex malitia volunt ignorare. Est etiam ignorantia ex negligentia, quando homo negligit scire, quia iuvenis est et non potest sustinere poenam, et hoc peccatum mortale est. Est etiam ignorantia ex superbia, ut si quis homo contemnat alium audire, quia dedignatur ab eo discere, quaelibet istarum est mortale peccatum, nec alleviat peccatum. Unde etiam si sunt hic duo diaconi qui aeque teneantur scire, magis peccat qui ignoranter peccat in aliquo genere peccati quam qui eodem genere peccati scienter, quia iste et contemnit ignorare, et contemnit in alio peccato. Est etiam ignorantia pia, qualem habebat Paulus quando persequebatur Christum ; et haec attenuat peccatum. Unde et ipse dicit se facilius consecutum veniam fuisse, quia sic ignorabat. Haec tamen ignorantia erat veniale peccatum, nec habebat bonam conscientiam quando sic persequebatur Paulus quia licet non faceret contra conscientiam, tamen eius conscientia erat indiscreta ; unde et mala. Quamvis enim : Omne quod non est ex fide peccatum sit, non tamen omne quod est ex fide, id est ex conscientia bonum est, si quis ignoret. Ignorantia ergo vincibilis, ut ait auctoritas, non plene excusat a peccato : Quia non facit ut non ardeat homo, sed ut minus ardeat. Unde Apostolus dicit : Facilius consecutus sum veniam quia ignoranter persecutus sum.

 

Sed ad hoc obicitur : Videtur enim secundum hoc iste magis peccare qui patrem suum (volens interficere non patrem, sed feram) interfecit, quam ille qui leonem volens interficere ut patrem liberaret, patrem casu interfecit. Nam iste venialiter peccat, et tamen iniungitur ei satisfactio tanquam pro mortali peccato, nec ad eam tenetur.

Item, illa actio qua interfecit asinum, ex aliqua voluntate est, vel ex ea qua voluit interficere patrem, vel ex alia indifferenti : si ex ea qua voluit patrem interficere, cum ea sit tantum mala, et omnis actio mala cuius voluntas est mala ; ergo ex ea interficiendo asinum mortaliter peccat.

Item illa actio qua iste interficit patrem, si est veniale peccatum, non potest esse ex illa voluntate qua vult patrem liberare ictu sagittae, quae voluntas tantum bona est, et informata caritate. Quidam non habent pro inconvenienti dicere quod illa actio, qua interficit patrem cum vellet leonem interficere, ex nulla fuit voluntate. Alii dicunt quod voluntas illa, qua patrem voluit liberare, bona fuit et meritoria, utpote informata caritate et opus inde primo loco processurum (nisi aliud contigisset) bonum, scilicet liberare patrem ; sed a latere fuit malum opus, malum scilicet interficere patrem, quod tamen processit ex illa bona voluntate. Quod ergo dicitur : Non potest arbor bona fructum malum facere, intelligendum est primo loco, sicut e contrario. Mala est voluntas volentis interficere patrem, si tamen contingat quod volens hoc facere interficiat leonem, quia iam devorasset hominem nisi interfectus fuisset, illud opus, quod de genere bonorum est, non malum est ex illa mala voluntate a qua a latere non primo loco processit, et in illo opere nec meretur, nec demeretur homo, sed in prava voluntate.

 

Item, posito quod iste direxit sagittam in illum non causa interficiendi sed vulnerandi ; ille est in lecto aegritudinis modo, et post morietur ; nunquid maiori subiacebit culpae quando ille morietur ? Ponatur etiam quod iste iam poenituerit, et satisfactionem egerit : nunquid, quando ille decedet propter hoc vulnus, irrita erit illa satisfactio quam iste facit, quia non fuit sufficiens, eo quod ille mortuus est, et ita debebat ei iniungi satisfactio pro homicidio, non pro vulneratione ; et si iste non poeniteret donec ille moreretur, maiori satisfactioni subiaceret ?

Quaeritur etiam quando iste hominem interfecit, aut quando direxit sagittam, aut quando ille mortuus est ? Si enim quando direxit sagittam : ergo tunc occidebat illum ; ergo et ille tunc mortuus est. Si vero post quando iste mortuus est, ergo tunc coepit esse homicida ; ergo non statim post vulnerationem fuit homicida, et ita maiori culpae subiacuit quando ille mortuus est quam ante : ergo crevit voluntas peccati vel actio, quod falsum est. Item, posito quod iste voluit illum vulnerare, non interficere ; statim post ictum missum mortuus est vulnerator, non statim vulneratus, imo post, obiitne ille existens homicida ? Non videtur ; quia nec actu, nec voluntate occiderat hominem quando mortuus est ; nec videtur quod postea incoeperit esse homicida quando vulneratus obiit, quia tunc ille non erat.

Ad hoc potest dici, quod ex quo dedit ei vulnus quod fuit causa mortis, homicida fuit, licet hoc nesciretur donec ille moreretur.

 

Item iste intensiori voluntate movetur ad interficiendum patrem qui interfecit asinum, quam ille qui et patrem vult interficere et interficit. Ergo magis peccat in sola voluntate quam ille in voluntate et in actu ; vel non omnis causa merendi est in voluntate. Econtrario, ille peccat voluntate et actu ; ergo magis peccat quam iste qui sola voluntate.

Item, iste uno ictu interficit duos, quorum unum solum volebat interficere : ergo non peccat interficiendo illum ignoranter ; sicut non meretur si duos salvet vita temporali, unum ex ignorantia, alterum ex industria ; vel Deus pronior est ad puniendum quam ad remunerandum.

Item, Deus nullum opus remunerat ex ignorantia factum, et multa punit quae fiunt ex ignorantia ; ergo pronior est Deus ad puniendum quam ad remunerandum.

Item, si Paulus scienter Christum persequeretur, minus acriter persequeretur, quia contra conscientiam ageret, quam quando ignoranter ; quia tunc putabat se obsequium praestare Deo ; ergo magis peccavit persequendo ignoranter, quam si scienter faceret ; quia si scienter hoc fecisset, non esset ibi nisi unus contemptus, et ignorantiae et persecutionis ; ergo magis peccavit ignoranter persequendo quam si scienter hoc fecisset.

Item dicit Ambrosius super illum locum : An divitias bonitatis Dei ignoras, etc. : Graviter peccas quia impunitatem promittis ; gravius, quia contemnis ; gravissime, quia ignoras.

 

Item persecutio Pauli malum fuit, scientia tamen fuit bonum, et ignorantia malum : ergo malum potuit minui per unum eorum ; ergo magis per bonum, quam per malum. Sed istud non valet, quia minuitur incestus Lot per ebrietatem quae malum est, et peccata nostra per infirmitatem, quae nisi esset, maiora essent nostra peccata quam sint. Si enim illam haberemus firmitatem quam habuit Adam ante peccatum, maiora essent nostra peccata quam sint. Et ferrum etiam quod calidissimum est, magis calidum fit, apposita aqua frigida ; si tamen admoveatur igni, non ideo calescit.

 

Et nota quia maior est contemptus fornicationis, comite existente scientia, quam sit contemptus ignorantiae simul cum contemptu fornicationis : quia licet ignorantia et prosit et obsit, plus tamen prodest diminuendo illud peccatum cuius est comes, quam obsit, faciendo ignorantem. Sicut iste qui interponit baculum, illo volente illum percutere gladio, plus prodest liberando a maiori poena quam obsit inferendo ei minimam poenam ictu baculi : et sic perit illa obiectio, quae sic solet fieri. Si nulla omnino adesset ignorantia, in nullo excusaretur in isto peccatum fornicationis, vel aliquod tale peccatum, quod quis non putat esse peccatum mortale ; quia adest ignorantia, excusatur peccatum fornicationis. Ergo, cum maior adest ignorantia, magis excusatur : sed ipsa ignorantia huius rei peccatum est in se. Ergo quantum aggravaret peccatum fornicationis per se comite existente iustitia [scientia], tantum aggravat peccatum fornicationis et ignorantiae simul : quia, quantum remittitur, et attenuatur de peccato fornicationis quae in eo esset peccatum per se, si sola adesset, tantum adicitur peccato ignorantiae ; et ita tantum gravant haec duo quantum illud per se gravaret, et ita in nullo videtur ignorantia peccatum alleviare.

 

Quod autem supra dictum est in auctoritate, gravissime peccat qui ignorat, intelligendum non quantum ad genus peccati. Non enim gravius est ignorare quam contemnere, sed quia difficilius est eum, qui putat scire bonum, instruere, quam qui simpliciter nescit. Nam simplex labor est nescientem instruere, duplex, male instructum reformare.

 

Item, posito quod iste prius fornicabatur et nesciebat hoc esse peccatum, et ideo non poenitet, poeniteret autem si sciret : iste scit fornicationem fuisse in se, et sciebat tunc fuisse peccatum, modo autem nescit esse vel fuisse peccatum. Ergo maius peccatum fuit in eo fornicatio, dum aderat scientia, quam sit, dum adest ignorantia ; et ita fornicationis peccatum minoratum est sine contritione et poenitentia, quod videtur impossibile. Omne enim peccatum ex quo non deletur per poenitentiam, crescit, nunquam decrescit, quia semper comitem habet contemptum poenitendi. Imo potest probari quod plus peccat nunc quam prius, quia contemptui fornicationis, qui non est minoratus in eo, similiter adiecit contemptum ignorantiae. Ergo plus peccat quam prius, quod concedimus. Talis enim ignorantia non potest esse nisi crassa.

 

Quaeritur quoque de illo qui accedens ad ancillam putavit se dormire cum uxore, videtur illa ignorantia eum excusare tunc a mortali peccato ; quod non videtur, quia ille concubitus non fuit legitimus ; igitur fuit fornicatio ; ergo mortale peccatum. E contrario si fuit veniale, cum iste nunc primo sciat se ad ancillam accessisse, videtur quod modo sit mortale, et ita crevit in eo reatus peccati, vel veniale factum est mortale.

Ad quod dicendum quod si adhibuit omnem diligentiam quam adhibere potuit, veniale fuit et est ; si tamen contemnat de eo poenitere, ille contemptus est mortale peccatum.

Item posito quod iste ignorat fornicationem esse mortale peccatum, et habeat multa peccata mortalia, et incipiat discere quod hoc sit mortale peccatum, po ito quod hoc didicit, non iam ignorat hoc esse peccatum, et ita illa ignorantia quae erat mortale peccatum in eo, non est in eo, et ita remissum est ei aliquod mortale peccatum sine alio mortali quod erat in eo, et sine contritione et poenitentia, quod est impossibile.

Ad quod dicendum quod adhuc est in eo ignorantia quantum ad reatum. Item, iste sacerdos potest poenitere de ignorantia. Ponatur : Iste poenitet de ignorantia quae est in eo actuale peccatum et conteritur de illa ; illa ergo transit actu et reatu ; vel si transit reatu et non actu, ipsa est originale peccatum. Nam haec differentia inter originale et actuale, quia ista transeunt actu et non reatu.

 

Ob hoc dixerunt viri magnae auctoritatis non irrationabiliter, ignorantiam esse originale peccatum. Hoc autem ita astruebant : Duo bona erant in anima hominis : cognitio veritatis et amor eiusdem ; et unum eorum distinctum est per concupiscentiam mali, alterum per ignorantiam boni. Quare ergo non dicitur ignorantia boni originale peccatum, sicut et concupiscentia mali ? Et ita deletur per baptismum, sicut et concupiscentia quantum ad reatum, non quantum ad actum.

Item, sicut ire post concupiscentiam (sine qua homo esse non potest) est mortale peccatum, ita ire post ignorantiam et ignorare necessaria ad salutem (cum tamen possint haec plene sciri) est mortale peccatum.

Dicunt ergo qui in hac opinione non sunt, quod de ignorantia potest iste indiscretus sacerdos poenitere, et desinit esse in eo quantum ad reatum, nec ideo aliquid incipit scire, vel aliquid desinit ignorare, sicut iste litteratus qui est in mortali peccato non habet donum scientiae quod est Spiritus sancti, quia sic haberet caritatem, et cum incipiet habere per contritionem non incipiet aliquid scire. Utrum tamen possit manere indiscretus sacerdos in exsecutione officii, et postquam poenituerit de ignorantia, non asserimus, cum dicat Augustinus super quadragesimum psalmum : Non recte psallit quid quod psallit non intelligit.

 

Solet quaeri utrum eadem sit ignorantia qua iste ignorat astra esse paria, et legem Evangelii ? quod non videtur, quia ista est mortale peccatum, illa non ; quod si alia, eadem ratione, tot ignorantiae quot ignorata, et tot scientiae quot scita, tot fides quod credita : sed haec inquirere magis est curiositatis, quam utilitatis.

Ex praedictis patet quod actus illi qui fiunt ignoranter, ex voluntate sunt, similiter et illi qui fiunt ex necessitate ut primi motus ; de quibus post dicemus.