Caput X — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput X

CAPUT X

Quae sit causa peccati ?

 

Quaeritur quae fuerit illa gratia qua Adam poterat stare et non poterat proficere ante peccatum.

Ad quod dicendum quod illa prima gratia fuit liberum arbitrium acutissimum in homine et quaedam sensualitas rectissima et non obliqua. Hic autem dicendum esset quid est liberum arbitrium, quid sensualitas, et etiam de gratuitis bonis et naturalibus, nisi quia postea dicturi sumus, quomodo lapsus sit homo et spoliatus gratuitis, et vulneratus in naturalibus, in quo loco dicemus de his. Ne igitur ibi videamur acta agere, ista usque ad illum locum reservabimus. Hic igitur de peccato Adae.

Et ut ab altiori inchoemus, generaliter de peccato agendum erit hoc modo, prius inquirendo quid sit causa peccati ; secundo, in qua re sit peccatum ; tertio, quid sit peccatum ; quarto, de modis et differentiis peccatorum, ut ita ad peccatum Adae ascendamus. Agere autem de invidia quam habuit diabolus erga hominem et quomodo suggessit ei ut peccaret, et huiusmodi, superfluum esset, quoniam haec etiam vulgo notissima sunt.

Sciendum est igitur quod duplex est causa peccati sive mali, scilicet bonum, ut homo, angelus ; et etiam malum, id est mala voluntas. Quod autem bonum sit causa, et origo mali, ostenditur et ratione et auctoritate. Ratione sic : Malum non fuit ab aeterno. Ergo incoepit esse aliquo auctore. Illud quod fuit auctor mali fuit bonum vel malum : sed non fuit malum (hic enim loquimur de primo malo). Ergo illud quod fuit auctor mali, fuit bonum. Ergo malum originem habuit a bono.

Item, indirecte : Nullum malum habuit initium a bono ; omne malum habuit initium : ergo nullum fuit primum malorum. Si vero dicatur quod non omne malum habuit initium, ergo aliquod malum non habuit initium ; et ita aliquod fuit principium tenebrarum ab aeterno, sicut falso dogmatizavit Manichaeus.

Concedendum est ergo quod omne malum habuit initium a bono ; quod etiam manifeste et evidenter demonstrat Boetius in Arithmetica, ubi docet quomodo inaequalitas ad aequalitatem reducatur, et inde initium sumat.

Hoc etiam affirmat Augustinus, dicens : Dico malam voluntatem praecessisse malum ; habuit enim originem a bono, prius ab angelo, postea ab homine. Est etiam malum causa mali quia mala voluntas est causa mali. In primo peccato una sola fuit causa boni scilicet angelus ; in caeteris malis sequentibus duplex fuit causa, homo scilicet quod bonum est, et mala voluntas quae est malum.

Unde Augustinus : Malarum rerum causa est ab immutabili bono mutabilis boni deficiens voluntas, primo angeli, postea hominis.