Caput V — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput V

CAPUT V

De ordinibus angelorum.

 

Sequitur de ordinibus angelorum. Videndum est ergo quid sit ordo prout de angelis dicitur, et qui et quot sint ordines angelorum ; quae sint causae appellationum ; et utrum ab initio suae creationis ita fuerint distincti. Ordo, est multitudo caelestium spirituum qui inter se aliquo munere gratiae similantur, sicut in naturalium datorum participatione conveniunt. Sunt autem novem ordines angelorum per tres ternanos distributi. Sunt autem tres superiores, tres inferiores, tres medii. Tres superiores, sunt seraphim, cherubim, throni. Tres medii, sunt dominationes, principatus et potestates. Tres inferiores, sunt virtutes, angeli, archangeli.

Hoc nomen « angelus » generale nomen est omnium ordinum, quandoque speciale unius ordinis, sicut hoc nomen « confessor » et haec dictio « persona » aequivoca est ad nomen proprium, cum sint quatuor species ad summum personae. Et haec dictio convenit quandoque quibusdam specialiter, ut haec dictio « contingens » in dialectica.

 

Notandum autem quod isti ordines sortiti sunt haec nomina non propter se, (ipsi enim in contemplatione divinae maiestatis sibi innotescunt), sed propter nos, ut scilicet per eorum cognomina nobis innotescant. Sciendum est etiam quod nullus illorum ordinum nomen accepit a dono quod ei singulare datum sit. Nullum enim donum datur uni quod non detur omnibus ; sed ab eo dono in quo magis vigent et alios excellunt.

Primus ergo ordo dicitur seraphim, id est ardentia ; quia illi angeli magis ardent in caritate quam alii ; et dicitur primus, quia caritas prior est et dignior aliis virtutibus.

Secundus ordo dicitur cherubim, id est sciens, quia in scientia praeeminent isti angeli potius quam in alio dono a Deo sibi dato : et merito post seraphim ponitur, quia post caritatem maius bonum est scientia.

Tertius ordo dicitur throni, quasi sedes, quia in illis angelis ita praefulget Dei dilectio, quod in illis dicitur Deus sedere.

Quartus dicitur dominationes, quia illi angeli sibi subditis dominantur.

Quintus dicitur principatus, quia sibi subditis disponunt, et sua implendo officia eis principantur.

Sextus dicitur potestates, quia illi angeli potestatem habent expulsandi daemones, ut non tantum nocere possint quantum tentare queunt.

Septimus dicitur virtutes quia per eos operatur Deus miranda.

Octavus dicitur archangeli, quia maiora nuntiant.

Nonus, angeli qui nuntiant minora.

 

Nunc autem non praetereundum quod Gregorius dicit : In illa superna civitate quisque ordo censetur eius rei nomine quam plenius accepit in munere.

Sed obicitur : Cherubim censetur nomine scientiae ; ergo scientiam plenius accepit in munere quam seraphim. Sed qui magis cognoscit plus diligit, ut dicit auctoritas ; ergo plus diligit cherubim quam seraphim, quod falsum est ; quia seraphim ardent in caritate. Ideo illa auctoritas diversis modis exponitur : In illa superna civitate quisque ordo, etc., cum plenius caeteris ordinibus inferioribus non excludatur superior, id est seraphim. Quanto enim altior est ordo, tanto pleniorem habet scientiam. Vel aliter, quam accepit in munere plenius caeteris rebus, id est caeteris donis, quia, ut diximus, ab illo munere sortiuntur nomina quo magis vigent ; vel plenius accepit in munere, id est in officio, quia etsi habeant seraphim maiorem scientiam quam cherubim, tamen cherubim habent maiorem in officio, quia promptiores sunt ad inspirandam scientiam quam illi seraphim.

 

Utrum ordines angelorum ab initio suae creationis ita fuerint distincti quaeritur, quod quidam dicunt. Legitur enim : De singulis ordinibus ceciderunt angeli, ut Lucifer de seraphim secundum quosdam. Lucifer autem nomen est spiritus et non ordinis ut quidam dicunt.

Sed sciendum est quod ordines angelorum non fuerant ita distincti ab initio suae creationis. Si enim hoc esset : ergo ab initio angeli essent seraphim et ita ardentes in caritate : similiter aliqui essent cherubim, id est scientes : et aliqui throni, id est adeo dilectione Dei pleni quod in eis diceretur Deus sedere ; et ita de aliis. Quod si esset, non caderent. Sed certum est quod ita non fuit. Praeterea certum quod ante confirmationum nullas habebant virtutes, sed in confirmatione eis collatae sunt per gratiam. Unde patet quod ante confirmationem non fuerunt ita distincti per participationem donorum gratuitorum ; sed distincti dicuntur esse angeli ab initio suae creationis duobus modis, vel in participatione donorum universalium ; quidam enim erant aliis subtiliores in essentia, alii in ingenio, alii tales : vel inhabilitate suscipiendi dona [non] naturalia, sed gratuita quae postea illis fuerunt collata per gratiam. Quidam enim habiliores fuerunt aliis ad suscipienda illa dona, alii minus.

 

Quaeritur postea qualiter intelligendum sit quod dicitur decimus ordo angelorum cecidisse ; propter quod etiam adhuc dicuntur homines decimas dare, ut in illo decimo ordine angelorum lapsorum ponantur. Videtur enim quod fuerit decimus ordo angelorum, et ita quod fuerint decem ordines angelorum.

Ad quod dicendum hoc non ita esse intelligendum. Nunquam enim fuerunt decem ordines, sed tantum novem. Sed ideo dicitur decimus ordo cecidisse, quia tot angeli ceciderunt quot ex eis posset decimus ordo constitui, et tamen si illi remanerent et non caderent, non ex illis efficeretur ordo decimus, nec ex hominibus ad caelum ascendentibus fit ordo decimus. Certum est enim quod tot homines ad caelum ascendent, quot angeli corruerunt. Sed utrum plures ascensuri sint quam angeli lapsi sint, vel quot angeli in caelo remanserint, dubium est ; plures enim remanserunt quam ceciderunt. Quod plures homines fuerint ascensuri quam ceciderint angeli, asserit Gregorius dicens : Illa superna civitas nostra mater Ierusalem ex hominibus et angelis constat, ad quam tantum humani generis constat ascendere quantum illic angelorum credimus remansisse. Unde, statuit numerum populorum, iuxta numerum angelorum.

 

Item cum ruina angelorum reparetur de numero hominum, quaeritur cum cuiuslibet illorum loco qui ceciderunt aliquis resurgat, utrum Ioannes qui fuit maior inter natos mulierum posset obtinere locum quem habuisset Lucifer nisi cecidisset. Et ita cum Lucifer fuerit excellentissimus angelorum, erit Ioannes supra omnes angelos et supra homines. Quaeritur etiam utrum Christus in illa reparatione obtineat locum alterius angeli qui ceciderit ; quod si est, magis videbitur obtinere locum quem habiturus erat ibi Lucifer, si staret, quam alterius, sed nemini dubium est quin caro Christi et anima praeeminentiam habeant supra omnem creaturam quae fieri a Deo potuerit. Illud etiam quaeritur utrum quilibet homo qui loco angeli reparabitur, in tanta perfectione resurget a quanta ceciderint mali angeli, vel quantam habituri essent si stetissent, aliter enim non videtur plena restitutio ; quae omnia, quia nondum sunt inquisitione certa, sub silentio praeterimus.