Caput XXI — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XXI

CAPUT XXI

Qualia fuerunt naturalia ante peccatum, et qualia post.

Ubi etiam de sensualitate et de primis motibus agitur.

 

Sensualitas autem est quaedam vis animae inferior, ex qua est motus qui in corporis sensus, et eorum quae corpori necessaria sunt, intenditur. Sunt autem sensualitatis duae partes, una inferior, altera superior. Inferior pars est motus per quem appetimus illicita, ut irasci, moechari, et iste motus et poena est et culpa est, superior pars est motus per quem appetimus licita et carni necessaria, ut comedere, bibere. Iste autem motus aliquando est moderatus aliquando immoderatus. Si moderatus est, nec est culpa, nec est poena ; si vero immoderatus, poena est, sed non culpa, ut immoderatus appetitus comedendi, vel bibendi. Si quis igitur istos quatuor motus sive partes recte et attente consideret, de facili poterit perspicere quod peccatum sit mortale et quod veniale. Hoc tamen praenotato et cognito, quod idem ordo peccandi qui fuit in primis parentibus, ad litteram est in anima cuiuslibet, quantum ad spiritualem intelligentiam. Sicut enim ibi serpens fuit qui suggerebat mulieri, et mulier quae comedit pomum vetitum, et vir qui consensit mulieri, ita est in anima cuiuslibet hominis pro serpente sensualitas, pro muliere inferior pars rationis, pro viro superior pars rationis. Et sicut ibi fuit carnale coniugium inter virum et mulierem, ita in anima est spirituale coniugium inter superiorem partem rationis et inferiorem. Inferior enim pars debet famulari superiori quae debet eam corrigere, sicut mulier debet famulari et obedire viro qui eam debet corrigere. Dicitur ergo serpens suggerere sine consensu viri et mulieris, quando motus sensualitatis concipit illecebram peccati absque omni cogitationis delectatione, et talis motus est culpa levissima, quia primi motus non sunt in prima hominis potestate, et per generalem confessionem delentur dicendo Confiteor, et a Graecis dicitur « propatheia » a nobis vero propassio. Mulier autem dicitur comedere et non vir, quando peccatum detinetur in anima cum delectatione cogitationis, ita tamen ut non decernatur faciendum.

Sed distinguendum est, quandoque enim peccatum parum detinetur in anima, id est voluntas peccandi cum delectatione cognitionis, quandoque diu. Si parum detineatur in anima voluntas illa peccandi, illa delectatio cogitationis veniale peccatum est et potest deleri per confessionem generalem. Si vero diu teneatur in anima mortale peccatum est talis voluntas, talis delectatio, id est scilicet, quia vir non statim corripit mulierem in illicito demorantem, vel ad illicita prorumpentem. Quoties enim mulier prorumpit in illicita, statim a viro est corrigenda, id est inferior pars rationis a superiori. Vir autem dicitur comedere, quando peccatum in anima tenetur delectatione cogitationis, ita etiam ut decernatur faciendum et adest voluntas, si adsit facultas. Et hoc peccatum mortale est et gravissimum.

 

Quod autem supradictum est, motus sensualitatis esse peccatum, non videtur esse verum, quoniam huiusmodi motus sunt in brutis animalibus sicut et hominibus, concupiscunt enim sicut homines : sed homines quia rationem habent quandoque resistunt. Quare ergo potius nobis imputatur pro peccato quam illis ?

Ad quod dicendum quod in ipso vestibulo quaestionis excubat vestigium solutionis. Nam quia homines habent rationem per quam primos motus possunt comprimere, et non bruta animalia, ideo quod non illis imputatur pro peccato, in istis peccatum iudicatur. Motus igitur concupiscentiae, quandiu tenetur in sensualitate veniale peccatum est, quando vero tenetur in inferiori parte rationis, mortale peccatum, si diu teneatur, quia mora secum trahit periculum. Sed ille motus qui tenetur in sensualitate potest teneri in superiori vel inferiori parte rationis. Ergo quod est veniale potest esse mortale, et ita veniale peccatum erit mortale.

 

Item Augustinus dicit quod nullum peccatum adeo veniale est, quod si placeat, mortale non sit. Sed nimis bibere est peccatum veniale, et placet huic iusto. Ergo est peccatum mortale sed in hoc iusto est caritas, ergo in aliquo est caritas in quo est mortale peccatum. Quod illud peccatum placeat huic iusto, sic probatur. Nam illud facit sponte non invitus. Ergo ei placet.

Ad quod dicendum quod sicut supra assignati sunt quatuor gradus sive partes in anima, ita possunt ibi assignari quatuor motus quorum nullus est vel erit, vel potest esse alius, scilicet duo motus sensualitatis, et duo motus rationis, et motus sensualitatis non potest esse motus rationis vel inferior, vel superior, nec motus rationis potest esse motus sensualitatis.

Sic ideo dicitur motus sensualitatis fieri motus rationis, quia adveniente motu rationis motus sensualitatis desinit esse, et transit actu, sed non reatu. Manet enim reatus venialis peccati cum mortali peccato. Similiter veniale dicitur posse fieri mortale, quia adveniente peccato mortali, quod veniale erat transit actu et non reatu, sicut vides in aetatibus. Infantia dicitur transire in iuventutem et deinceps, quoniam adveniente iuventute, pueritia desinit esse, nec aliqua aetas potest esse alia. Ita nullus praedictorum motuum potest esse alius.

 

Ad id autem quod postea dictum est plenius intelligendum quod nullum peccatum adeo est veniale quod, si placet, non sit mortale, facienda est distinctio brevis. Peccatorum igitur quae fiunt actu exteriori aliud est mortale, aliud veniale. Mortale, ut interficere hominem, moechari ; veniale, ut nimis bibere, nimis comedere.

Sciendum est igitur quod si quis moveatur ad mortale peccatum motu rationis superiori vel etiam inferiori et diu, mortale peccatum est ille motus ; si vero moveatur ad mortale peccatum motu sensualitatis sive inferiori sive superiori, vel etiam motu rationis inferiori, si parum est, veniale peccatum est ille motus : nam si diu tenetur ille motus in inferiori parte rationis, mortale peccatum est, ut diximus supra.

Item si quis moveatur ad veniale peccatum sine motu sensualitatis hoc, vel illo, sive motu rationis hoc vel illo, superiori vel inferiori, talis motus concupiscentiae veniale peccatum est, nisi moveatur superiori motu rationis diu, id est consuetudinarie.

Quod enim veniale est, si vertatur in consuetudinem desinit esse veniale, et fit mortale, si placet, id est placitum venialis peccati et ipsa consuetudo mortale peccatum est. Ipsum enim veniale impossibile est fieri mortale.

Quod autem primus motus concupiscentiae peccatum sit, patet per Prophetam qui dicit : Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram. Parvulos vocat primos motus. Si ergo bonum est allidere eos ad petram, ergo mali sunt.

 

Sed iterum obicitur : Ante peccatum in Adam nec fuit poena, nec fuit culpa, sed primus motus fuit in eo ante peccatum. Ergo primus nec est poena, nec est culpa.

Item, si in eo primus motus non fuit mortale peccatum, quare imputatus est Apostolo pro peccato dicenti : Quod nolo, hoc ago ?

Item, primus motus est macula animae. Ergo est offensa Dei. Per eam igitur fit anima Deo similis dissimilis, ergo deformat animam.

Item, homo tenetur esse sine offensa. Ergo tenetur esse sine primo motu, cum primus sit offensa Dei. Sed non potest esse homo sine primo motu. Ergo ab homine exigitur quod ipse facere non potest, id est esse sine primo motu.

Ad hoc dicendum est quod in Adam fuit ratio ante peccatum secundum utramque sui partem, et sensualitas secundum superiorem partem, quia in eo fuit moderatus appetitus necessariorum corpori ; sed in eo non fuit primus motus, nisi dicas primus, id est ante quem non fuit alius. In eo enim ante peccatum nec fuit inferior pars sensualitatis, nec carnis corruptio. Unde non poterat peccare mortaliter, nec est verum quod primus motus sit offensa Dei ; solum enim peccatum mortale dicitur offensa Dei, et homo tenetur esse sine offensa Dei, et ab eo exigitur ut sit sine mortale peccato.

 

Quaeritur autem utrum melius sit abstinere a veniali quam a mortali, nam nemo potest abstinere a veniali quin abstineat a mortali ; et potest abstinere a mortali etsi non a veniali abstineat. Sed econtrario probatur quod melius est abstinere a mortali quam a veniali, nam mortale peccatum gravius est quam veniale. Ergo melius est abstinere a mortali quam a veniali.

Ad quod dicimus quod, si mortale peccatum et veniale essent duo quorum utrumque posset esse sine reliquo, melius esset a mortali quam a veniali.

Similiter quaeritur utrum melius sit abstinere a iuramento quam a frequentia iurandi, ubi similiter dico quod melius est abstinere a iuramento quam a frequentia iurandi, quia nemo potest abstinere a iuramento quin abstineat a frequentia iurandi, sed non convertitur, et similiter in caeteris : vel quia ipsa comparatio innuit discretionem inter veniale et mortale peccatum, neganda est ista : Melius est abstinere a veniali quam a mortali, et instandum huic argumento : Non potest quis abstinere a veniali quin abstineat a mortali, et non convertitur ; ergo melius est abstinere ab isto quam ab illo. Fallacia. Non potest aliquis habere oculos, quin habeat caput, potest tamen habere caput, etsi non habeat oculos. Ergo melius est habere oculos quam caput. Eadem ratione potest philosophari : quod magis est poenale episcopo in collatione subdiaconatus peccare, quam sacerdotii, quia si indignum scienter admittit ad ordinem subdiaconatus, hac poena mulctatur, quod non de caetero potest eumdem ordinem conferre, sed ex quo non potest conferre minorem, nec etiam maiorem, et ita non sacerdotium potest postea conferre. At si peccat in collatione sacerdotii, non punitur nisi in hoc quod postea non potest conferre sacerdotium, cum tamen possit conferre omnem minorem ordinem, et tamen maius peccatum est admittere indignum ad sacerdotium quam ad subdiaconatum. Magis tamen punitur qui hoc minori peccat quam ille qui isto maiori. Hoc tamen non est ratione peccati, sed ratione ordinis, de quo haec regula observatur, quod qui non confert minorem, nec maiorem. Ita melius est abstinere a veniali quam a mortali, non quia maius est veniale quam mortale, sed quia nemo potest abstinere ab isto sine illo.

Ex praedictis patet quod motus concupiscentiae quandiu est in sensualitate veniale peccatum est, si vero consentiat ratio, mortale peccatum.

 

Sed secundum hoc videtur quod talis motus sit mortalis. Nam ratio nunquam consentit malo, imo semper contradicit. Ergo ratio nulli pravo motui concupiscentiae consentit. Ergo nullus motus mortale peccatum est.

Ad hoc dicunt quod ratio dicitur consentire voluntati et non consentire.

Consentire dicitur, quoniam voluntas illud quod concupiscit, ad effectum per se non potest perducere sine auxilio rationis, non enim per se potest deliberare, et scrutari locum, tempus, modum, etc., quae rectores vocant circumstantias, quae omnia scilicet deliberat ratio, ut scilicet sciat quando et quomodo poterit fieri. Consentire dicitur quando absque ea voluntas quod cupit ad effectum perducere nequit.

Dicitur autem non consentire quia semper recalcitrat, semper contradicit et iudicat malum non esse faciendum. Nullus enim adeo malus est quin ratio eius conscientiam remordeat dictans hoc esse malum et illud. Haec est enim illa scintillula rationis quae etiam in Cain non potest exstingui, quae a Graecis dicitur synderesis, et ita dicitur ratio consentire voluntati, quia voluntas ad id quod cupit non potest per se tendere sine rationis adminiculo, et dicitur non consentire quia hoc facit invita. Sicut puer qui caecum ducit ostendit ei duas vias, unam planam et alteram asperam, et caecus non vult ire nisi per asperam praetereundo, et puero invito, puer dicitur consentire caeco et non consentire : consentit quia absque eius regimine non potest caecus ad locum propositum pervenire ; non consentit quia invitus eum ducit, et caecus eum trahit invitum ; ita voluntas rationem, quae licet contradicat, vincitur.

 

Item, videtur quod sensualitas habeat maiorem efficaciam in brutis animalibus quam in rationalibus, sic. Nam brutum animal motu sensualitatis absque libero arbitrio movetur ad aliud animal interficiendum. Non enim habet liberum arbitrium, sed homo non potest moveri ad alium hominem interficiendum sensualitate, absque libero arbitrio. Nam si hoc posset facere sola sensualitate, cum eius motus non sit mortale peccatum, posset homo moveri ad alium hominem interficiendum absque mortali peccato. Ergo maiorem efficaciam habet sensualitas in brutis animalibus, quam in rationabilibus.

Ad quod dicimus, non esse verum, imo tantam efficaciam habet in his quantam in illis. Sed ideo non potest aliquid facere in rationalibus sine libero arbitrio, quoniam in homine sunt simul sensualitas et liberum arbitrium quasi in eodem bono, et non potest sensualitas aliquid mali machinari, quin illud statim sentiat liberum arbitrium et ei consentiat, nisi statim reprimat, sed tamen tantam habet efficaciam in his quantam in illis.

 

Quaeritur autem postea uter primus motus sit Deo auctore in homine vel diabolo.

Ad quod dicendum quod primus motus in quantum poena est, a Deo est auctore ; in quantum vero culpa, non est Deo auctore, quia Deus non est auctor culpae. Nec videtur esse diabolo auctore, quia saepe surgunt primi motus sine suggestione diaboli ; nec etiam homine auctore, quia primi motus surgunt homine invito, velit nolit.

Ad quod dicendum quod duplex est tentatio, exterior et interior : exterior est quando extrinsecus visibiliter verbo, vel signo suggeritur malum, ut ille cui suggeritur in consensum peccati declinet ; interior tentatio est quando intrinsecus invisibiliter per pravam carnis delectationem suggeritur in malum. Et huius tentationis quandoque diabolus est auctor, quia suggerit quandoque homini malum, quandoque humanae naturae fragilitas.

 

Solet etiam quaeri, utrum macula quae est in anima alicuius ex eo quod mortaliter peccatur, quae etiam remanet transeunte actu peccati, sit peccatum ?

Quod ostenditur : Nam per eam fit homo Deo dissimilis ; ergo est peccatum.

Item, facit dignum morte aeterna ; ergo est peccatum.

Sed contra : est peccatum ; ergo originale vel actuale.

Super hoc quia nihil habemus ab auctoribus vel praeceptoribus diffinitum, et nos nil diffinimus.