Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue

Praefatio

PRAEFATIO

 

 

1. Est Deus in caelo revelans mysteria, Danielis 2.

Luce capitulo 12 dicitur quod nihil opertum est quod non reveletur

neque absconditum quod non sciatur.

Cuius ratio est quia Deus,

cuius perfecta sunt opera,

qui homini inseruit naturale sciendi desiderium,

non relinquit ipsum, quantum in ipso est, imperfectum,

quin potius animam rationalem,

quam creavit ad imaginem et similitudinem suam et ob hoc sui capacem,

ut dicitur XIV libro De Trinitate,

deducit de imperfecto ad imperfectum per modum congruentissimum revelando alia et se ipsum,

ut scilicet nihil sit opertum quod non reveletur.

 

2. Est siquidem triplex modus quo Deus revelat seipsum et alia,

secundum quod sapientia sua scripta est in triplici libro,

scilicet creaturae, Scripturae et Vitae,

Proverbiorum 22 : Ecce descripsi eam tripliciter,

idest in triplici libro.

 

3. Primus et infimus modus est

quo Deus nobis revelat se ipsum in libro creaturae,

inquantum naturali lumine intellectus ab inferioribus et sensibilibus potest homo, licet debiliter,

ad aliquam divinorum notitiam pervenire,

secundum illud Rom. 1 : Invisibilia ipsius a creatura mundi, idest ab homine, per ea que facta sunt intellectu conspiciuntur.

Et haec est revelatio, de qua ibidem praemittitur :

Quod notum est Dei manifestum est illis ;

Deus enim illis manifestavit.

Ubi dicit Glossa Ambrosii :

Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri,

opus fecit quod visibilitate sui opificem manifestavit.

 

4. Supremus vero et perfectissimus modus est

quo Deus revelat nobis se ipsum et alia in libro Vitae,

idest in se ipso, per manifestam visionem.

De quo dicitur Isaiae 40 : Revelabitur gloria Domini

et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

Et hic est finis et expectatio creaturae humanae,

secundum illud Rom. 8 : Expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat ;

tunc enim complebitur desiderium humanum,

quando omnia erunt nuda et aperta oculis cordis, Creator scilicet et creatura.

Set quia hanc visionem non patitur status mortalitatis praesentis,

secundum illud Ioannis XVI : Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo,

ideo ex primo modo infimo et imperfectissimo non deducimur ad supremum et perfectissimum

nisi per medium modum,

quo Deus nobis revelat se ipsum in libro Sacrae Scripturae,

in quo revelavit nobis quaedam de se ipso quae naturalem cognitionem excedunt.

In quo praeminet primo modo,

sed quia non manifeste videntur,

sed quasi audita creduntur,

deficit a supremo

ut rationabiliter sit inter utrumque quasi medius.

De hoc dicit Apostolus I Cor. 2 :

Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit,

quae preparavit Deus his qui diligunt illum,

nobis autem Deus revelavit per Spiritum suum.

Et quia haec a solo Deo primo et originaliter sunt tradita et nullo modo per rationem naturalem investigata,

ideo dicuntur revelata ;

quia vero non manifeste videntur, sed quasi velantur,

dicuntur mysteria secundum illud I Cor. 2 :

Loquimur sapientiam Dei in mysterio quae abscondita est ;

et Danielis 2 dicitur

quod Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est.

De hoc ergo modo

quo Deus nobis revelat in libro Scripturae se ipsum et alia ad salutem nos promoventia

intelligantur verba proposita :

Est Deus in caelo revelans mysteria.

 

5. In quibus verbis ad commendationem Sacrae Scripturae tanguntur quatuor

in quibus scientias caeteras antecellit.

Excellit enim caeteras scientias

in celsitudine dignitatis,

in plenitudine bonitatis,

in certitudine veritatis

et in voragine profunditatis.

Primum habet Sacra Scriptura ex principio originali, ibi : Deus ;

secundum habet ex intento finali : in caelo ;

tertium ex ornamento formali : revelans ;

quartum ex contento materiali : mysteria.

 

 6. Dico primo

quod Sacra Scriptura excellit omnes alias scientias celsitudine dignitatis et autoritatis,

quam habet a principio originali,

quia est immediate inspirata a Deo ;

sicut enim est in corporalibus,

sic suo modo in spiritualibus.

In corporalibus autem illa quae immediate fuerunt a Deo facta

quandam prerogativam habuerunt,

sicut dicit Chrysostomus de vino

in quod Christus convertit aquam in nuptiis.

Ergo inter scientias et scripturas quae ad spiritualem perfectionem animae pertinent,

Sacra Scriptura, quae immediate a Deo est inspirata,

quandam prerogativam dignitatis obtinet,

quia est emanatio quaedam claritatis Dei omnipotentis sincera, Sapientiae 7.

 

7. Haec praerogativa dignitatis figurata fuit Danielis 2 in statua Nabuchodonosor,

cuius caput erat de auro optimo,

pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere,

tibiae autem ferreae, pedum autem quaedam pars ferrea, quaedam autem fictilis.

Haec statua figuram humanam habens ex metallis diversis composita

significat hominem omni genere scientiarum artiumque perfectum ;

pars enim inferior hominis est quasi ex ferro et luto

quo ad artes mechanicas,

media pars quasi ex aere et argento

quo ad scientias morales et speculativas naturaliter acquisitas,

sed suprema pars est ex auro purissimo propter Sacram Scripturam et veritates saluberrimas in ea revelatas.

Et ideo sapientia ostensa est Boethio libro I De consolatione Philosophiae, prosa prima,

in specie mulieris quae pulsare caelum summo verticis cacumine videbatur,

quae cum altius caput extulisset,

etiam ipsum caelum penetrabat.

Quod innuit Augustinus XI De civitate capitulo in principio :

Civitatem Dei dicimus cuius ea Scriptura testis est quae non fortuitis motibus animorum,

sed plane summae providentiae dispositione super omnes omnium gentium litteras,

omnia sibi genera ingeniorum humanorum divina excellens autoritate subiecit.

Et hoc habet ex eo quod immediate a Deo inspirata est.

De hoc Ecclessiatici 1 : Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit ?

In hoc tangitur materia primi libri Sententiarum,

in quo agitur de Deo quantum ad unitatem essentiae et trinitatem Personarum,

de propriis et appropriatis,

ut patebit in processu.

Haec sunt secreta divina

quae optabat Iob nobis aperiri, Iob 11 :

Utinam loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi ut ostenderet tibi secreta sapientiae suae.

 

8. Secundo excellit Scriptura Sacra alias in plenitudine bonitatis

quam habet ex finali intento.

Et istud secundum sequitur ex primo ;

quae enim ex altiori principio derivantur ad altiorem finem ordinantur ;

aqua enim tantum in altum ascendit quantum de alto descendit.

Caeterae enim scientiae humanitus inventae,

sicut habent creatum et quasi terrenum principium,

sic et ad finem creatum et quasi terrenum perducunt :

De terra sunt et in terram pariter revertentur, Ecclessiaste 3.

Sed Sacrae Scripturae,

sicut a summo caelo egressio eius,

sic occursus eius usque ad summum eius.

 

 9. Ex nomine Sacrae Scripturae comparantis se aliis scientiis potest dici illud Isaiae 55 :

Sicut exaltantur caeli a terra,

sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris.

Sicut ergo terra est insensibilis quantitatis respectu caeli,

sic bonitas et veritas ex aliis scientiis acquisita est quasi nullius momenti respectu bonitatis

ad quam Sacra Scriptura dirigit et conducit.

Non simus igitur sicut filii Agar exquirentes sapientiam quae de terra est, ut habetur Baruch 3,

sed ut dicit Hieronymus Ad Paulinum : Discamus in terris quorum scientia perseveret nobiscum in caelis.

Hoc autem solum est in Sacra Scriptura,

ex cuius nomine dicitur Ecclesiastici 24 : Girum caeli circuivi sola.

Propter quod inquirentibus eam dicitur Matthei V : Gaudete et exultate ;

ecce enim merces vestra copiosa est in caelis.

Sic igitur habemus plenitudinem bonitatis in intento finali in nomine caeli,

in quo tangitur materia II libri Sententiarum ;

agitur enim in II libro Sententiarum de creaturarum productione et de creaturae intellectualis

tam angelicae quam humanae deviatione per culpam.

Primum,

scilicet creaturarum productio,

convenienter intelligitur nomine caeli intelligendo pro parte totum ;

caelum enim inter creaturas corporales, quae sunt nobis notiores, est pars nobilior

et ideo per caelum intelligitur universitas creaturae

secundum illud Psalmi : Verbo Domini caeli firmati sunt.

Potest etiam nomine caeli spiritualis creatura intelligi

secundum Augustinus Super Genesim ad litteram,

de cuius creatione et deviatione agitur in II libro Sententiarum.

Et de hoc potest intelligi illud

quod dicitur Isaiae 50 : Induam caelum tenebris.

Et ob hoc Iob 15 : Caeli non sunt mundi in conspectu eius.

 

10. Tertio Sacra Scriptura excellit omnes alias in certitudine veritatis,

quam habet ex formali ornamento,

quod notatur ibi : revelans.

Quaecumque in Sacra Scriptura traduntur aut solum aut principaliter divina revelatione tenentur ;

talia autem certissima sunt.

Ratio huius est quia supremum inferioris deficit ab infimo superioris ;

in omni enim genere visa sunt certiora auditis ;

sed audita a Deo,

quamvis sint infima in gradu certitudinis in illo genere cogitationis,

tamen certiora sunt et veriora his quae sciuntur et videntur a nobis in lumine creaturae rationalis ;

unde clare et certe autoritati divinae cedit ratio,

ut dicit Hieronymus Ad Marcellinum :

Si contra Scripturarum autoritatem redditur ratio, quantumcumque acuta sit, vera esse non potest.

Ideo petebat sapiens Ecclesiastici 1 : Radix sapientiae cui revelata est ?

Certe Prophetis et Apostolis,

qui poterant dicere cum Apostolo II Cor. 3 :

Nos revelata facie

gloriam Dei speculantes in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu.

De hoc simul et de praecedenti membro Hugo dicit libro III De anima :

In sacra doctrina quicquid docetur veritas, quicquid praecipitur bonitas, quicquid promittitur felicitas est ;

nam Deus veritas est sine fallacia, bonitas sine malitia, felicitas sine miseria.

Et ideo prae caeteris scientiis, in quibus est plurimum falsitatis et modicum utilitatis,

transeundum est ad istam

ut dicamus cum Apostolo II Cor. 12 : Veniam ad visiones et revelationem Domini.

In hoc etiam tangitur materia III libri Sententiarum.

Quamvis enim tota Trinitas principaliter revelaverit ea que in Sacra Scriptura continentur,

tamen Dei Filius incarnatus Iesus Christus ore proprio maiora et excellentiora divinitatis sacramenta revelavit et docuit ;

ipsum enim misit Pater tanquam lumen ad revelationem gentium,

ut dicitur Luce 2.

Unde Apostolus Gal. 1 :

Notum vobis facio evangelium quod evangelizatum est a me, quod non est secundum hominem ;

neque enim ab homine accepi illud nec didici, sed per revelationem Iesu Christi.

De Iesu Christo autem, hoc est de Dei Filio incarnato,

et de Dei gratia, de scientia ac caeteris virtutibus ipsum perficientibus agitur in III libro.

 

11. Quarto Sacra Scriptura excellit omnes alias in voragine profunditatis,

quam habet ex contento materiali.

Quod innuitur cum dicitur : mysteria ;

mysterium enim est sacrum secretum et quod occultam habet intelligentiam,

ut dicit Hugo ;

talia autem sunt de quibus agitur in Sacra Scriptura ;

excedunt enim limites naturalis rationis.

Nam sicut dicitur libro De spiritu et anima, scibilium tria sunt genera :

quaedam infra rationem, quaedam iuxta, quaedam supra ;

infra rationem sunt quae sensu percipimus,

iuxta rationem quae per viam rationis,

supra rationem autem quae nec sensus docet nec ratio persuadet,

sed aut divina revelatione comprehenduntur

aut Scripturarum autoritate creduntur.

Et haec sunt profundissima mysteria,

de quibus agitur in Sacra Scriptura.

Unde Augustinus Super Genesim ad litteram 20 capitulo :

Sic loquitur Sacra Scriptura

ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvos nutriat.

Quia sicut dicit Gregorius in prologo [XX] Moralium,

in uno et eodem sermone, dum narrat gestum, prodit mysterium,

ideo dictum fuit discipulis Matthei 12 : Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum,

quia sicut dicitur I Cor. 14 : Spiritu loquitur mysteria.

Iste autem est qui Sacram Scripturam et doctrinam revelavit.

In hoc tangitur materia IV libri Sententiarum,

in quo agitur de sacramentis et de gloria resurrectionis.

Sacramentum autem merito dicitur mysterium quasi sacrum secretum.

De quo dicitur I Cor. 4 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.

Item,

gloria resurrectionis futurae dicitur mysterium propter suam occultationem ;

de quo I Cor. 15 : Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus.

His igitur et aliis consideratis patet

quod Sacra Scriptura plena est caelestibus mysteriis,

quae Deus suis fidelibus revelavit

ut vere possit dici illud nobis quod fuit dictum Danieli 2 :

Vere Deus vester Deus deorum est Dominusque regum revelans mysteria.

 

12. Concludo igitur

cum Apostolo Col. 4 : Orantes simul ut Dominus aperiat ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi

ut manifestetur illud ita ut me loqui oportet ;

oportet autem loqui de mysterio Christi et universaliter de his quae mere tangunt fidem

conformiter ad ea quae tradidit Sacra Scriptura.

Unde Ioannis V Christus : Scrutamini Scripturas ; illae sunt quae testimonium perhibent de me.

Si quis autem hoc non servat,

non loquitur de mysterio Christi ac de caeteris directe fidem tangentibus sicut oportet,

sed incidit in illud

quod dicit Apostolus I Cor. 8 : Si quis autem existimat se aliquid scire,

nondum cognovit quicquam quomodo oporteat eum scire ;

modus enim est non excedere mensuram fidei,

de qua dicit Apostolus Rom. 12 : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem et unicuique,

sicut Deus divisit mensuram fidei.

Quae quidem mensura in duobus consistit,

videlicet ut non subtrahatur fidei quod sub fide est,

nec attribuatur fidei illud quod sub fide non est ;

utroque enim modo mensura fidei exceditur,

et a continentia Sacrae Scripturae,

quae fidei mensuram exprimit,

deviatur.

Et hunc modum Deo adiuvante tenere volumus

ut nihil scribamus vel doceamus Sacrae Scripturae dissonum.

 

Quod si per ignorantiam vel inadvertentiam aliquid dissonum scriberemus,

ipso facto pro non scripto habeatur.

 

Et quia interpretatio dubiorum Sacrae Scripturae ad sanctam Ecclesiam Romanam et catholicam pertinet,

omnia opera nostra huius libri ac sequentium eius correctioni totaliter supponimus,

utpote qui a pueritia in fide et obedientia Romane Ecclesiae nutriti sumus

et in Romana curia in scholis sacri palatii veritatem Sacrae Scripturae docuimus

et per sedem apostolicam ad episcopalem dignitatem, quamvis immeriti, promoti sumus.

 

Modus autem loquendi ac scribendi in caeteris, quae fidem non tangunt,

est ut magis innitamur rationi quam autoritati cuiuscunque doctoris, quantumcunque celebris vel solennis,

et parvipendatur omnis humana autoritas,

quando per rationem elucescit contraria veritas ;

quamvis enim captivandus sit intellectus noster in obsequium Christi

et in his quae fidem tangunt plus acquiescere debeamus autoritati Sacrae Scripturae, quam cuicumque rationis humanae,

quia divina notitia, quam exprimit Sacra Scriptura, plus excedit humanam notitiam quam humana notitia bestiales,

tamen omnis homo dimittens rationem propter autoritatem humanam incidit in insipientiam bestialem

ut comparatus sit iumentis insipientibus et similis factus sit illis.

Quis enim nisi temerarius existens audeat dicere

quod magis sit acquiescendum autoritati cuiuscumque doctoris

quam autoritati sanctorum doctorum Sacrae Scripturae, Augustini, Gregorii, Ambrosii et Hieronymi,

quos celebritate condigna sancta Romana Ecclesia sublimavit ?

Et tamen Augustinus, inter doctores celeberrimus, dicit de se ipso III De Trinitate circa principium :

Noli meis litteris quasi scripturis canonicis inservire, sed in illis et quod non credebas, cum inveneris, incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmum retinere.

Et Ad Vincentium victorem libro II :

Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in opusculis meis quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari.

Et recitantur iste autoritates cum pluribus aliis ad idem pertinentibus Distinctione IX in Decretis.

Ex quibus patet

quod compellere seu inducere aliquem ne doceat vel scribat dissona ab iis quae determinatus doctor scripsit

est talem doctorem praeferre sacris doctoribus,

praecludere viam inquisitioni veritatis

et praestare impedimentum sciendi

et lumen rationis non solum occultare sub modio, sed comprimere violenter.

Nos igitur plus rationi quam cuicumque autoritati humanae consentientes,

nullius puri hominis autoritatem rationi praeferimus,

attendentes quod omnibus existentibus amicis sanctum est praehonorare veritatem,

quam omnis terra invocat, caelum etiam ipsum benedicit : benedictus Deus veritatis.

Amen.

Section 1 of 10
Next section