Divisio — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue

Divisio

DIVISIO LITTERAE PROLOGI

 

 

1. Cupientes aliquid de penuria etc.

Huic operi Magister praemittit prooemium in quo principaliter tria facit,

quia primo reddit auditorem benivolum, secundo docilem, tertio attentum.

Prima in principio : cupientes ;

secunda ibi : horum igitur Deo odibilem ;

tertia ibi : non igitur debet hic labor.

 

Primo,

reddit auditorem benivolum assignans causas moventes ipsum ad compilationem huius operis,

ex quibus ostenditur affectus eius in Deum et proximum.

 

Sunt autem tres causae ipsum moventes :

prima sumitur ex parte sui,

scilicet desiderium proficiendi in ecclesia Dei ;

secunda ex parte Dei,

scilicet promissio mercedis et confidentia divini auxilii ;

tertia ex parte proximi,

videlicet profectus fratrum et sociorum.

Quarum primae duae insinuant charitatem in Deum,

tertia utilitatem in proximum.

 

Econtra sunt tres causae ipsum ab hoc opere retrahentes :

prima est ex parte sui,

scilicet defectus ingenii et scientiae ;

secunda ex parte operis,

scilicet altitudo materiae et magnitudo laboris ;

tertia ex parte proximi,

scilicet invidorum contradictio.

 

2. Sic igitur in hac parte, ubi reddit auditorem benivolum,

sex facit per ordinem :

primo enim,

ponit causam unam moventem

et ei annectit statim causam contrariam retrahentem ;

secundo,

adiungit aliam causam moventem cum alia retrahente ;

tertio,

has quatuor causas simul colligit per oppositum ;

quarto,

ostendit causarum moventium victoriam ad retrahentes ;

quinto,

ponit tantum causam moventem ;

sexto,

ponit causam retrahentem.

 

Secunda pars incipit ibi : ardua scandere.

Tertia ibi : delectat nos veritas.

Quarta ibi : quam vincit zelus domus domini.

Quinta ibi : non valentes studiosorum.

Sexta ibi : quamvis non ambigamus.

 

Item ultima in tres partes dividitur,

quia primo,

ponit contradictionis causam,

secundo,

contradictionis evidentiam,

tertio,

contradicentium nequitiam.

 

Secunda pars incipit ibi : quia dissentientibus voluntatum motibus.

Tertia ibi : qui non rationi voluntatem subiciunt.

Et haec ultima dividitur in tres partes,

quia primo,

ostendit contradicentium nequitiam ex inordinata affectione,

secundo,

ex simulata religione,

tertio,

ex pertinaci contentione.

 

Secunda pars incipit ibi : habent rationem sapientiae.

Tertia ibi : qui contentioni studentes.

 

3. Secunda pars principalis,

in qua reddit auditorem docilem,

dividitur in quatuor partes,

secundum quod praemittit quatuor causas ex quibus redditur auditor docilis.

Primo enim ponit causam finalem,

secundo efficientem,

tertio materialem,

quarto formalem.

 

Secunda pars incipit ibi : in labore multo.

Tertia ibi : ex testimoniis veritatis.

Quarta ibi : in quatuor libris distinctum.

 

4. Illa pars in qua reddit auditorem attentum

dividitur in tres partes,

secundum quod ex tribus reddit ipsum attentum :

primo,

ex operis utilitate,

secundo,

ex materiae profunditate,

tertio,

ex modi procedendi ordinabilitate.

 

Secunda pars incipit ibi : in hoc autem tractatu.

Tertia ibi : ut autem quod quaeritur. haec divisio est et sententia in generali.

 

5. In speciali vero sic procedit Magister :

ut enim reddat auditorem benivolum,

primo,

unam causam ponit moventem ipsum ad compilationem huius operis,

quae est desiderium proficiendi,

et statim adiungit contrariam causam ipsum retrahentem,

quae est defectus ingenii et scientiae.

Postea,

ponit aliam causam retrahentem,

quae est altitudo materiae huius operis et magnitudo laboris.

Et subiungit aliam causam moventem,

scilicet confidentiam divini auxilii et praemium a Christo promissum.

Postea,

has quatuor causas enumerata[s] simul colligit.

 

Deinde ostendit victoriam causarum moventium

et dicit

quod illa duo quae videntur eum retrahere a compilatione huius operis

vincit ardor intensus quem habet ad ecclesiam,

quo inflammatus opus aggreditur ;

et suam intentionem circa tria principaliter dicit versari,

scilicet circa fidei defensionem catholicae,

fidei explanationem,

sacramentorum etiam manifestationem.

Postea,

ponit aliam causam moventem,

quae est charitas et instantia fratrum et sociorum.

 

Deinde,

ponit etiam causam retrahentem procedenti contrariam,

quae est contradictio et inordinatio invidorum.

Ibidem ponit contradictionis causam,

quae est discordia et inordinatio,

ex quibus provenit error, ex errore autem invidia, ex invidia contradictio oritur.

Et statim ponit contradicentium nequitia ex inordinata affectione,

quia scilicet voluntatem suam non subiciunt rationi

et rationis rectitudinem non sequuntur

nec auctoritati sacrae doctrinae se subiciunt,

sed tam rationi quam scripturae auctoritati sensum suum praeponunt.

 

Deinde,

tangit eorum nequitiam ex simulata religione,

quia scilicet quidam superflua et superstitiosa religione, exterius simulata,

habent argumentum ad ostendendum sapientiam, quandam doctrinan novam adinveniendo.

Et statim ponit eorum nequitiam ex pertinaci contentione,

quia scilicet clamosa contentione impugnant pertinaciter veritatem.

 

6. Sequitur altera pars,

in qua reddit auditorem docilem causas operis assignando.

Ubi primo,

ponit causam finalem, quae est duplex,

scilicet destructio erroris et manifestatio veritatis.

Deinde,

ponit causam efficientem, quae est duplex,

principalis, scilicet Deus, et instrumentalis, ut ipse magister.

Ibidem,

ponit causam materialem,

scilicet et exempla et auctoritates sanctorum.

Deinde,

ponit causam formalem, quae est duplex,

scilicet forma tractatus, quae consistit in divisione operis,

et forma tractandi, quae est quidam modus agendi.

 

Deinde reddit auditorem attentum,

et primo,

ex operis utilitate,

quia scilicet illa quae alibi sunt diffusa

hic breviter et utiliter compilantur.

Deinde,

reddit ipsum attentum

propter materiae profunditatem,

quia scilicet hoc opus versatur circa profundas quaestiones veritatis.

Ultimo,

reddit ipsum attentum

ex modi procedendi ordinabilitate,

quia scilicet singulorum librorum praemittit capitula ad facilitatem quaesitorum.

 

Et in hoc terminatur sententia totius prooemii in generali et speciali.