Quaestio Septima — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue

Quaestio Septima

QUAESTIO SEPTIMA

 

De subalternatione scientiae

 

 [1] Postquam quaesitum est de his quae pertinent ad causas theologiae, nunc quaerendum est de comparatione eius ad alias scientias, et primo utrum ipsa subalternetur scientiae beatorum, secundo utrum ipsa subalternetur alicui scientiae humanitus inventae vel aliae sibi.

Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod theologia nostra subalternatur scientiae beatorum, quia theologia subalternatur illi scientiae a qua necessario dependet ; sed illa necessario dependet a scientia beatorum ; ergo subalternatur ei.

Minor probatur, quia de supernaturalibus, de quibus est fides et theologia, nihil posstumus cognoscere, nisi quantum revelatum est nobis a Deo et a beatis, qui vident ea quae nos credimus.

 

[2] Item sicut se habet linea visualis ad lineam absolute sumptam, ita Deus Salvator ad Deum absolute sumptum ; sed scientia quae est de linea visuali, ut perspectiva, subalternatur geometriae, quae est de linea absolute sumpta ; ergo similiter theologia quae est de Deo sub ratione Salvatoris sub alternatur scientiae beatorum, quae est de Deo absolute sumpto.

 

[3] Item ubi finis unius scientiae est sub fine alterius, ibi est vera subalternatio, ut patet ex I Ethicorum de frenifactiva et equaestri ; sed finis theologiae, sive sit speculatio viae, sive sit opus meritorium, ordinatur ad contemplationem patriae tanquam ad finem ; ergo theologia tam practica quam speculativa subalternatur scientiae beatorum.

 

[4] In contrarium arguitur sic : scientia subalternans et subalternata sunt compossibiles in eodem, immo una confirmatur per alteram, ut patet de geometria et perspectiva et de arithmetica et musica ; sed theologia viatorum et scientia beatorum non sunt compossibiles ; ergo non se habent sicut subalternans et subalternata.

 

[5] Responsio. Circa quaestionem istam videnda sunt duo : primum est quid sit subalternatio et quot modis fiat ; secundo declarabitur propositum.

Quantum ad primum sciendum quod scientia subalternari scientiae est una sub altera collocari. Hoc autem potest esse dupliciter : uno modo secundum rationem universalis et particularis, sicut individua collocantur sub specie et species sub genere ; et hoc modo omnes scientiae sic acceptae collocantur sub scientia in communi accepta et sic non loquimur de subalternatione, quia constat quod geometria et perspectiva, quae ei subalternatur, non se habent sicut individuum et species, nec sicut species et genus, sed sunt scientiae disparatae, de quarum tamen subalternatione tractat Philosophus I Posteriorum.

Alio modo collocatur una scientia sub alia secundum rem, et hoc dupliciter : uno modo secundum gradum dignitatis, qui gradus est in scientiis vel ex nobilitate subiecti vel certitudine modi procedendi, ut patet in prohemio libri De anima ; et talis collocatio non facit subalternationem de qua quaerimus et de qua Philosophus I Posteriorum, quia liber De anima est de nobiliori subiecto quam geometria vel arithmetica, sed econtrario istae certius procedunt quam scientia de anima, et tamen nec illa subalternatur istis nec istae illi.

Alio modo collocatur una scientia sub alia secundum dependentiam cognitionis, quae dependentia potest causari ex duobus : quandoque quidem ex parte scibilis et quandoque ex parte scientis. Ex parte scientis potest esse dependentia vel propter conditionem individui sicut cum aliquis est sic dispositus quod nihil potest scire de geometria, sed solum credit illi qui habet de talibus scientiam ; tunc enim opinio eius dependet a scientia alterius.

Vel est dependentia a conditione status communis, sicut manente statu quo homo nihil potest cognoscere nisi ex sensibilibus, et tunc impossibile est cognoscere illa quae ex sensibilibus non possunt probari, nisi quando revelatur ab illis qui talia vident et sunt in alio statu.

 

[6] Ex prima conditione nullus dicit esse subalternationem. sed ex secunda dicunt quidam quod potest esse subalternatio, nullam vero rationem habentes nisi solum palliationem illius opinionis quae dicit quod theologia nostra subalternatur scientiae sanctorum illo modo.

 

[7] Hoc autem est satis frivole dictum, quia secundum statum communem omnis cognitio intellectiva et scientia dependent in omni homine a cognitione sensitiva ; ergo si talis dependentia causat subalternationem, cognitio intellectiva subalternaretur sensitivae ; quod nullus unquam dixit. Et iterum scientia beatorum subalternaretur scientiae Dei, quia ab ea dependet secundum illum totum statum ; quod etiam nullus dicit.

 

[8] Restat ergo quod illa sola dependentia cognitionis quae est ex parte scibilis causet subalternationem. Quod potest esse dupliciter : uno modo, quia subiecta se habent sicut pars et totum ; alio modo, quia se habent sicut causa et effectus.

Sicut pars et totum, adhuc dupliciter : vel sicut pars et totum essentialiter ordinata, ut homo et animal, corpus mobile et corpus mobile ad formam vel ad ubi (haec enim se habent ut totum universale et sua pars subiectiva) ; vel sicut totum in modo et sua pars, ut homo et homo albus, quomodo se habet linea et linea visualis. Si subiectum dependeat a subiecto quo ad cognitionem, quia se habent sicut pars subiectiva ad suum totum essentialiter ordinata, sic est quidam modus subalternationis, sed nondum perfectus. Est quidem ibi aliquis modus subalternationis, quia ignoratis communibus, quae sunt quo ad nos notiora, ut habetur I Physicorum, et quorum rationes et passiones conveniunt partibus, necesse est particularia et passiones eis convenientes ignorare. Et secundum hoc scientia libri Caeli et mundi et De generatione, quae sunt de corpore mobili ad situm et ad formam, subalternantur scientiae libri Physicorum, quae est de corpore mobili in conmuni ; sed hic modus subalternationis non est usquequaque perfectus. Cuius ratio est quia in subalternatione propria et perfecta scientia subalterna dependet a subalternante quantum ad perfectam cognitionem suorum pricipiorum, ita quod de principiis de quibus scientia subalterna dicit tantummodo quia scientia subalternans dicit propter quid ; sed quando subiectum differt a subiecto, sicut pars essentialis et subiectiva a suo toto, superior scientia non potest dicere de principiis inferioris scientiae, nec quia nec propter quid ; ergo non est ibi propria et perfecta subalternatio.

Maior patet ex ratione proprie et perfecte subalternationis.

Minor probatur : accipiamus gratia exempli quod una scientia sit de animali et alia de homine ; nec per animal nec per aliquid aliud sibi conveniens potest aliquid homini proprium probari, nec quantum ad quia nec quantum ad propter quid ; cuius ratio est quia quod convenit animali per se, sicut est omne quod demonstratur, conveniat ei universaliter, tale autem non potest esse proprium homini, sed commune omni animali ; unde nec illud nec per ipsum concluditur aliquid de homine homini proprium ; nullo ergo modo per animal nec per aliquid animali conveniens potest aliquid proprium concludi de homine ; passio autem communis bene concluditur de homine per animal, sed non quo ad propter quid, sed quia, quia quae sunt unum per essentiam unum non dicit propter quid de altero nec de aliquo ei conveniente (alioquin diceret propter quid de se ipso ex quo non sunt duo, sed unum) ; homo autem et animal sunt unum per essentiam ; ergo per animal non potest dici propter quid de homine nec de aliqua passione communi homini conveniente, sed est unum et idem quod dicit propter quid de utroque. Et sic patet quod non est perfecta subalternatio, quando subiectum differt a subiecto solum sicut pars essentialis et subiectiva.

 

[9] Quando autem unum differt ab altero sicut pars in modo, verbi gratia linea et linea visualis, dicunt quidam quod tunc potest esse perfecta et vera subalternatio, quia pars in modo ut linea visualis includit duo, scilicet quantitatem lineae et id per quod est visualis, quorum unum, scilicet quantitas, est causa subiectiva alterius, propter quod passiones lineae possunt esse causa alicuius varietatis contingentis in modo videndi, utpote quod res videatur maior vel minor, causa est quia videtur sub maiori vel minori angulo linearum ; ideo scientia quae considerat lineam absolute et passiones lineae, ut geometria, potest dicere propter quid de hiis de quibus scientia quae considerat lineam visualem, ut perspectiva dicit quia ; unde perspectiva proprie subalternatur geometriae.

 

[10] sed istud non videtur bene dictum, quia quamvis linea sive quantitas non sit visualis, nisi sit colorata, et linea colorata se habet ad lineam sicut pars in modo ad suum totum, tamen secundum hoc non attenditur subalternatio inter geometriam et perspectivam ratione subiectorum ; non enim subiectum perspectivae est linea colorata, sed visio seu modus videndi, nec perspectiva concludit aliquam passionem quae insit subiectivae lineae coloratae, sed visioni, quamvis non denominet rem secundum se et realiter, sed solum ut est visa. Verbi gratia perspectivus docet quomodo res videtur maior vel minor, propinquior vel remotior, recta vel inversa in alio et alio situ, et certe ista non insunt rei quae secundum se non mutatur, qualitercunque videatur ; sed visioni inest quidam modus sive passio ratione cuius res apparet videnti sic vel aliter ; et istius modi sive passionis in visione, causa est quantitas vel aliqua passio quantitatis, non subiectiva, sed effectiva. Non subalternatur ergo perspectiva geometriae ratione subiectorum, tanquam unum sit sub altero sicut pars in modo sub suo toto.

Quod autem consuevit dici quod perspectiva est de visuali linea ut de subiecto, intelligendum est sic quod est de visione considerando modos, rationes et passiones eius secundum quas linea vel quantitas est vario modo visa. Non est ergo subalternatio, inquantum subiectum est sub subiecto ut pars in modo vel saltem ut in exemplo posito.

 

[11] Restat ergo quod fiat subalternatio alio modo, videlicet quando subiecta duarum scientiarum sunt omnino res diversae quarum una non includit alteram, ordinantur tamen secundum habitudinem effectus et causae, maxime finalis et efficientis et effectus finalis quidem, ut frenum et equitatio, quorum unum est finis alterius (non enim fit frenum nisi propter equitationem). Scientia ergo quae considerat finem subalternat sibi proprie illam quae considerat id quod est propter finem, ut equestris frenifactivam, quia equaestris dicit propter quid frenum debet esse talis forme de quo frenifactiva solum dicit quia. Haec autem subalternatio maxime invenitur in practicis et in artibus. Similiter quando se habent ut effectus et causa efficiens, sicut sanitas quam considerat medicus et virtutes rerum naturalium quas considerat naturalis Philosophus ; unde medicus dicit quod rheubarbarum purgat choleram, sed naturalis dicit propter quid ; ergo medicina subalternatur philosophie naturali.

Ex praedictis patet duos esse modos proprie subalternationis tantum, scilicet quando subiecta se habent sicut finis et id quod est ad finem, et quando se habent ut effectus et causa efficiens. Et sic patet primum.

 

[12] Nunc restat videre de principaliter quesito, videlicet utrum theologia subalternetur scientiae beatorum.

Et dicendum quod quamvis theologia nostra dependeat a scientia Dei et beatorum propter conditionem status nostri, quandiu sumus viatores, tamen non subalternatur ei proprie secundum aliquem praedictorum modorum. Cuius ratio est quia ubicunque est vera et perfecta subalternatio, scientia subalternans dicit propter quid de principiis scientiae subalternae, de quibus ipsa solum dicit quia ; sed scientia beatorum non dicit propter quid de illis de quibus fides et theologia dicunt quia ; ergo non est ibi propria et perfecta subalternatio.

Maior patet ex I Posteriorum.

Minor probatur, quia quaedam eorum quae tradit fides et theologia non habent propter quid seu causam, ut Deum esse trinum ; quaedam vero etsi habent propter quid et causam, ut Deum fuisse incarnatum, passum, et huiusmodi (haec enim omnia facta sunt a Deo propter nostram salutem finaliter), istud tamen propter quid aeque dicit theologia nostra sicut scientia beatorum, nec istud accipit plus theologia a scientia beatorum quam alia. Scientia autem vere subalterna nunquam dicit propter quid de suis principiis nisi induendo formam scientiae subalternantis, quod non fit in proposito. Et sic patet minor et per consequens tota ratio. Haec autem magis patebunt ex solutione argumentorum.

 

[13] Ad primum argumentum dicendum quod dependentia scientiae a scientia, quae est ex parte scientis non sufficit ad subalternationem, ut declaratum fuit prius, sed requiritur dependentia ex parte scibilis, ex qua consurgit talis habitudo quod superior dicat propter quid de principiis inferioris scientiae, de quibus ipsa solum dicit quia ; taliter autem non dependet theologia a scientia beatorum, sed solum primo modo.

 

[14] Ad secundum dicendum quod maior propositio est falsa, quia linea habet aliquas passiones nobis notas, et de quibus considerat geometria et quae possunt esse causa propter quam accidit diversitas in modo videndi, ut prius dictum fuit ; et ideo inter scientiam considerantem lineam et considerantem lineam visualem potest esse vera subalternatio. sed Deus non habet aliquam proprietatem quae sit causa nostrae salutis vel quae dicat causam propter quam saluat nos nisi voluntatem suam, sicut scriptum est : Salvum me fecit, quoniam voluit me ; et hanc non accipit theologia a scientia beatorum, sed habet a se ipsa, sicut caetera ; et ideo non consurgit talis habitudo quod scientia quae habet Deum pro obiecto dicat propter quid de hiis de quibus theologia dicit solum quia. Et ideo non est simile hic et ibi.

 

[15] Ad tertium dicendum quod non semper subalternatur scientia scientiae, quando finis unius iuuat ad finem alterius, quia tunc morales scientiae, quae docent animum quietari a passionibus, quo facto aptior est ad contemplationem veritatis, subalternarentur omnibus scientiis speculativis ; quod non dicimus. sed requiritur ad veram subalternationem quod subiectum unius ordinetur ad subiectum alterius tanquam ad finem et quod superior scientia utatur subiecto inferioris scientiae ad consecutionem proprii finis ; verbi gratia frenum vel factio freni, de qua est ars frenifactiva, et equitatio, de qua est ars equestris, et militare, de quo est ars militaris, sic se habent quod frenum est finaliter propter equitationem et eo utatur ars equestris in equitando, et usus equi est finaliter propter bene pugnare et eo utitur ars militaris ad bene pugnandum.

Et ex hoc ordine consurgit quod superior scientia dicit propter quid de hoc de quo inferior dicit solum quia, sicut equestris dicit propter quid frenum debet esse talis formae, de quo frenifactiva dixit quia forma debet esse talis, sed equestris dicit propter quid, scilicet quia talis forma necessaria est ad bene ducendum et regendum equum ; et eadem ratio est de militari respectu equestris. Nunc est ita quod speculatio viae non est subiectum theologiae nostrae ; opus autem meritorium licet sit subiectum theologiae practicae, scientia tamen beatorum non utitur tali opere ad consecutionem sui finis, quia nec talia opera sunt in vita beata, et ideo non dicit de opere meritorio propter quid est fiendum sic vel aliter, sicut dicit theologia nostra ; propter quod non est ibi subalternatio.