Quaestio Octava — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue

Quaestio Octava

QUAESTIO OCTAVA

 

Utrum theologia subalternetur metaphysicae

 

[1] Ad secundum sic proceditur. Et arguitur quod theologia subalternetur metaphysicae, quia scientia quae dicit propter quid de hiis de quibus theologia dicit quia subalternat sibi theologiam ; set metaphysica est huiusmodi ; ergo etc.

Maior patet ex praecedentibus.

Minor probatur : theologia enim dicit quod Deus est unus ; metaphysica autem dicit propter quid est unus, videlicet ex eo quod est primum ens, simpliciter et omnino perfectum ; tale enim necesse est tantum esse unum, ut infra patebit ; quare etc.

 

[2] Item illa scientia quae supponit ea quae probantur in alia scientia et utitur eis tanquam principiis, videtur illi scientiae subalternari ; set theologia sic se habet ad metaphysicam ; ergo etc. Minor probatur, quia theologia supponit Deum esse unum, et utitur hoc ut quodam principio ; istud autem probatur in II Metaphysicae ; et sic patet quod processus theologiae confirmatur per illud principium declaratum in Metaphysica : De quolibet affirmatio vel negatio et de nullo ambo simul ; quare etc.

 

[3] In contrarium arguitur quod theologia subalternet sibi alias scientias humanitus inventas, et primo quantum ad practicas sic : scientia quae est de ultimo fine subalternat eas quae sunt de mediis finibus, qui sunt fines sub fine ; set theologia est de ultimo fine ; ergo subalternat sibi scientias practicas humanitus inventas, quae sunt de fine medio et propinquo, qui est finis sub fine.

 

[4] Item arguitur quo ad speculativas, quia scientia quae dicit propter quid de principiis aliarum scientiarum subalternat sibi alias ; set theologia est huiusmodi ; ergo etc. Minor probatur, quia naturalis scientia dicit quod talis res habet talem virtutem ; theologia autem dicit quia Deus hoc uoluit sibi dare, et hoc dicendo dicit causam ; quare etc.

 

[5] Circa quaestionem istam videnda sunt duo : primum est utrum theologia subalternet sibi alias scientias ; secundum est utrum subalternetur aliis.

Quantum ad primum dicendum est quod theologia non subalternat sibi alias scientias. Cuius ratio est quia ille scientiae quae habent de suis principiis evidentiorem notitiam quam sit illa quae de eis traderetur per theologiam, non subalternantur theologiae ; set scientiae humanitus adinvente sunt huiusmodi ; ergo etc. Maior patet, quia propria subalternatio est, quando inferior scientia dependet a superiore quantum ad perfectam cognitionem suorum principiorum ; et ideo non potest esse quod per scientiam subalternatam perfectius cognoscantur principia quam per scientiam subalternantem et per consequens nec evidentius, quia evidentia per se pertinet ad perfectionem cognitionis et magis quam adhesio, quae potest esse de falsis. Propter quod illa cognitio est perfectior quae est evidentior. Minor similiter patet, quia scientiae humanitus adinventae habent de suis principiis claram evidentiam via sensus, memorie et experientiae, ut dictum est supra et patet ex prohemio Metaphysicae, theologia autem, si quam tradit de eis cognitionem, illa est enigmatica tantum, quia est per solam autoritatem ; ideo etc.

 

[6] Quantum ad secundum dicendum quod theologia non subalternatur alicui scientiae humanitus adinventae. Et patet dupliciter : primo, quia theologia plus dependet a scientia Dei et beatorum quam a quacunque scientia humanitus inventa ; set ipsa non subalternatur proprie scientiae beatorum, ut patet ex praecedenti quaestione ; ergo nec alicui humanitus inventae. Secundo, quia nullus modus subalternationis inveniri potest inter ipsam et illas, ut patet discurrendo per singulas ; non enim subiectum cuiuscunque alterius scientiae est finis subiecti theologiae qualitercunque acceptae, set potius econverso, nec alie scientiae dicunt causam de principiis cuiuscunque veritatis de qua theologia dicat tantum quia ; ergo nullo modo subalternatur theologia alicui scientiae humanitus inventae.

 

[7] Ad rationes utriusque partis respondendum est.

Ad primam per interemptionem minoris ; et cum probatur per hoc quod metaphysica dicit propter quid Deus est unus, de quo theologia dicit solum quia, dicendum quod falsum est, quia Deum esse unum non habet causam. Unde licet Deum esse primum ens simplicissimum et undequaque perfectum concludat infallibiliter Deum esse unum et possit esse quo ad nos medium cognoscendi, tamen non est caucsa rei cognitae nec de ea dicit propter quid.

 

[8] Ad secundam dicendum quod supponere ea quae in illa scientia probantur et uti eis non sufficit ad subalternationem ; alioquin omnes aliae scientiae subalternarentur logicae, quia supponunt modum arguendi et utuntur eo. Quod si intelligatur, non de modo sciendi, set de principiis scientiae, ut argumentum videtur assumere, dicendum est tunc quod assumere pro principiis ea quae in alia scientia probata sunt probatione quae fit a priori per causam dicentem propter quid bene facit ad veram subalternationem ; set theologia nihil tale assumit a metaphysica, tum quia quod Deus sit unus, non assumit ab ea, set tenet sola autoritate divina, cui magis innititur quam cuicunque rationi humane, tum quia metaphysica non probat Deum esse unum per causam a priori, set solum a posteriori. Quod autem subditur quod processus theologiae confirmatur per illud principium metaphysicum de quolibet affirmatio vel negatio et de nullo ambo simul verum quidem est, set non oportet quod sumatur a metaphysica, quia per se notum est cuicunque intelligenti terminos nec metaphysica dicit de hoc propter quid, set solum dat declarationes quasdam contra negantes vocem, quamvis non possint negare mente.

 

[9] Ad rationes alterius partis dicendum est.

Ad primam, cum dicitur quod illa scientia, quae est de fine ultimo, subalternat sibi alias, verum est, si aliae considerent sua subiecta in ordine ad finem illum, sicut frenifactiva considerat frenum in ordine ad equitationem, et si ex tali ordine consurgat haec habitudo quod superior scientia dicat evidenter propter quid de principiis inferioris scientiae ; neutrum autem istorum est inter theologiam et alias scientias, quia scientiae practicae, quamvis sint de talibus quae possint ordinari ad illud de quo est theologia, tamen non considerant ea ut sub tali ordine, nec theologia dicit de principiis eorum propter quid vel saltem non evidenter.

 

[10] Quod arguitur ultimo de theologia quod dicit propter quid de principiis aliarum scientiarum, quia voluntas Dei est causa rerum, dicendum quod istud non valet propter tria.

Primum est quia scientia subalternata necessario habet accipere propter quid a subalternante, quia aliter se habere non potest ; scientiae autem humanae non habent necessario accipere istud propter quid a theologia (per rationem enim naturalem potest sciri quod Deus est causa rerum per voluntatem) ; ideo etc.

Secundo, quia istud propter quid non redditur nisi per causam remotam, quod non sufficit ad propriam subalternationem.

Tertio, quia istud propter quid non manifestat ipsum quia vel non evidenter, set econtrario per ipsum quia innotescit ipsum propter quid ; non enim theologus vel quicunque alius primo nouit voluntatem Dei ac deinde per voluntatem notam cognoscit quod talis res habet talem virtutem, set econverso per hoc quod videmus quod talis herba habet talem virtutem, cognoscimus voluntatem Dei esse quod talis herba possit hoc vel illud facere ; ideo tale propter quid non facit ad veram subalternationem.

Previous section
Section 10 of 10