Quaestio Sexta — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue

Quaestio Sexta

QUAESTIO SEXTA

 

[Utrum theologia sit practica an speculativa]

 

[1] Deinde quaeritur utrum theologia sit practica an speculativa. Et videtur quod sit speculativa, quia nobilissima scientia est gratia sui, ut dicitur I Metaphysicae ; sed theologia est nobilissima scientia ; ergo est gratia sui. Contra scientia practica non est gratia sui, sed operis ; ergo theologia non est practica, sed speculativa.

 

[2] Item fides et theologia accepta pro Sacra Scriptura sunt idem habitus, ut dictum fuit ; sed fides est habitus speculativus ; ergo et theologia.

 

[3] In contrarium est quia scientia quae dirigit ad operationem bonam est practica ; sed theologia dirigit ad operationem bonam, ut patet Iacobi 1 : Estote factores verbi, et non auditores tantum ; et simile habetur in compluribus locis ; ergo etc.

 

[4] Responsio. Circa quaestionem istam videnda sunt tria : primum est a quo denominatur scientia speculativa vel practica ; secundum est supposito quod a fine, utrum a fine proximo an remoto ; tertium est applicare ista ad propositum, inquirendo scilicet utrum theologia sit practica an speculativa.

 

[5] Quantum ad primum sciendum quod distinctio scientiarum secundum speculativum et practicum est a fine formaliter, a subiecto autem originaliter et radicaliter.

Primum patet, quia scientia dicitur speculativa ab actu speculandi vel a speculatione, ut ipsum nomen insinuat, practica vero ab operatione extra intellectum per eandem rationem ; praxis enim Graece est operatio Latine, non quaecunque, sed extra intellectum, speculatio autem et operatio sunt fines scientiarum ; ergo distinctio earum secundum speculativum et practicum est formaliter ex parte finium. Maior patet ex vi nominis.

Minor declaratur, quia omnis habitus est finaliter propter operationem, quae est secundum habitum illum ; unde et felicitas, quae habet rationem finis, non est habitus, sed operatio secundum habitum perfectissimum, ut vult Philosophus I et X Ethicorum ; operatio autem secundum habitum scientiae est speculatio vel praxis ; ergo speculatio et praxis sunt fines scientiarum.

Quod autem operatio secundum habitum scientiae sit speculatio vel praxis, patet ; cum enim scientia attingit suum obiectum per suam operationem, illa operatio vel est sola cognitio veritatis circa obiectum, quae speculatio dicitur, vel est cognitio dirigens in faciendo obiectum, sicut ars domificativa praebet cognitionem dirigentem in faciendo domum et medicinalis in causando sanitatem ; et talis operatio praxis dicitur ratione ulterioris operationis ad quam dirigit. Ergo speculatio et praxis sunt operationes scientiarum et fines earum, secundum quorum differentiam formaliter distinguntur scientiae secundum speculativum et practicum.

 

[6] Secundum, scilicet quod ista distinctio sit radicaliter a subiecto, patet sic : ex hoc habet radicaliter scientia quod sit speculativa vel practica, quod operatio scientiae circa suum obiectum consistat in cognitione veritatis vel sit directiva ulterioris operis ; et hoc patet ex praecedentibus.

Set hoc habet scientia ex natura sui obiecti ; ex hoc enim quod obiectum scientiae tale est quod nullo modo est agibile vel factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum sic vel aliter se habere, provenit, quod operatio scientiae consistit in sola circa ipsum cognitione veritatis ; quando autem obiectum est agibile vel factibile a nobis et per operationem nostram contingit ipsum sic vel aliter se habere, tunc operatio scientiae circa ipsum non consistit in cognitione veritatis, sed dirigit in prosecutione operis. Ergo scientia habet radicaliter ex obiecto quod sit speculativa vel practica, licet hoc habeat formaliter a fine. Et utrumque istorum innuit Philosophus III De anima, ubi primo dicit quod intellectus practicus differt a speculativo fine quantum ad differentiam formalem, et postea tangens radicem et originem huius differentiae subdit quod obiectum intellectus practici est bonum, non autem omne, sed actuale quod est etiam contingens aliter se habere. Et sic patet primum principale, scilicet unde sumatur distinctio scientiarum secundum speculativum et practicum.

 

[7] Quantum ad secundum dicunt quidam quod theologia dicitur speculativa vel practica magis a fine remoto quam a proximo ; et quia finis remotus theologiae est speculatio patriae, ideo dicunt quod propter istum finem theologia, qualitercunque sit accepta, est speculativa simpliciter, assumptum probant tripliciter :

primo, quia denominatio debet fieri a fine principali et magis intento ; sed finis principalior et magis intentus est beatitudo patriae ; ergo ab ea debet denominari theologia.

Secundo, quia viator, quandiu est in via, non potest attingere finem aut terminum ; sed theologia est scientia viatoris ; ergo finis eius non est aliquid quod possit in via attingi ; ergo finis eius non est cognitio viae quae attingitur nunc, sed cognitio patriae, et sic idem quod prius.

Tertio, quia in finibus et habitibus ordinatis finis supremus nominat habitum supremum, sicut regere civitatem et regnum, cum sit supremus finis in vita civili, denominat politicam, quae est suprema inter morales scientias ; sed beatitudo patriae est supremus finis hominis ; ergo debet denominare theologiam, quae est suprema scientia.

 

[8] Hiis tamen non obstantibus dicendum est quod theologia non debet denominari speculativa a fine remoto, scilicet speculatione patriae. Quod patet tripliciter, primo sic : omnis finis qui denominat aliquam scientiam est operatio quam scientia elicit vel operatio quam regulat atque dirigit ; sed beatitudo patriae non est operatio elicita ex nostra theologia nec est directe regulata per theologiam nostram ; ergo non denominat eam ut ab ipsa dicatur speculativa vel practica.

Minor est de se clara.

Set maior probatur, quia sicut dictum fuit prius, cum omnis scientia attingat obiectum per suam operationem, illa operatio vel est sola cognitio veritatis, quae speculatio dicitur, et ab hac dicitur speculativa, vel est cognitio dirigens ad faciendum obiectum vel ad factionem vel actionem obiecti, et tunc dicitur practica. Nec practicum seu speculativum aliter acceptum est usque adhuc a quocunque philosopho. Et sic patent tam maior quam minor ; sequitur ergo conclusio.

 

[9] Secundo probatur idem sic : nulla scientia potest denominari speculativa vel practica a fine ad quem solum ordinatur per modum disponentis a remotis vel per modum meriti aut mediante merito ; sed theologia non ordinatur ad beatitudinem patriae nisi solum disponendo a remotis vel per modum meriti vel mediante merito ; ergo non debet denominari speculativa a speculatione patriae.

Maior patet, quia habitus immediate disponit habentem ad operationem quae denominat ipsum ; si enim sufficeret remota dispositio, tunc virtutes morales essent habitus speculativi cum disponant saltem a remotis ad beatitudinem naturalem, quae secundum Philosophum X Ethicorum consistit in contemplatione veritatis ; si enim sufficeret ordo meriti ad premium, a fortiori ratione ipsum meritum debet dici contemplativum magis quam illud quod ordinatur ad contemplationem mediante merito ; quod est absurdum.

Item ubi habitus ordinatur ad aliquem finem mediante merito, consecution finis est secundum modum meriti et non secundum modum habitus, ut in proposito ; beatior enim est vetula vel idiota magni meriti quam doctor in theologia parvi meriti, immo vetula bona vel idiota consequitur finem illum, scilicet beatitudinem patriae per meritum absque habitu theologiae, doctor autem malus habens habitum absque merito non consequitur. Inconveniens autem est quod ille finis denominet habitum qui non potest attingi per habitum absque aliquo alio et potest attingi per aliud absque tali habitu.

Patet ergo maior, scilicet quod scientia non denominatur speculativa vel practica a fine ad quem solum ordinatur per modum disponentis a remotis vel mediante merito.

Minor similiter patet, quia theologia nostra immediate non disponit ad visionem patriae, sed habitus gloriae ; sed si disponat, hoc esset mediante merito sine quo non attingitur beatitudo ; ergo etc.

 

[10] Tertio patet illud sic : si theologia diceretur habitus speculativus a speculatione patriae, cum illa sit visio Dei per essentiam, posset dici quod theologia est habitus visionis Dei per essentiam. Consequens est falsum ; ergo et antecedens. Probatur consequentia : quandocunque sub aliquo termino communiter sumpto non est dare nisi unum contentum sub ipso, licitum est ex termino communi inferre terminum specialem sub ipso contentum ; verbi gratia si nullus esset homo nisi Sortes et diceretur quod homo currit, vere seqveretur « ergo Sortes currit » ; necessarium est enim terminum communem verificari pro aliquo contento sub ipso ; sed sub beatitudine patriae non est dare aliquid contentum nisi visionem Dei per essentiam ; ergo si theologia diceretur speculativa a speculatione patriae, diceretur etiam speculativa a speculatione Dei per essentiam, quia nulla est alia speculatio Dei in patria, in qua sit beatitudo nostra.

 

[11] Ad rationes aliorum dicendum : ad primam quod denominatio propria habituum secundum speculativum et practicum debet attendi secundum fines proprios et non secundum fines communes, dato quod sint principaliores, quia ad eundem finem remotum possunt ordinari habitus speculativus et practicus, sicut ad beatitudinem viae, quae est contemplatio Dei possibilis in via, ordinantur virtutes in morales disponendo hominem ut aptior sit in contemplando ne perturbetur passionibus ; ordinantur etiam ad idem scientiae naturales, quia ex sensibilibus consurgimus in cognitionem Dei ; methaphysica etiam ordinatur ad idem magis de propinquo. Si ergo a tali fine fieret denominatio, totum esset speculativum et nihil practicum vel econverso ; quod est inconveniens. Sic in proposito, quia beatitudo patriae non est finis proprius, sed remotus.

 

[12] Ad secundum dicendum quod viatori repugnat attingere finem ultimum simpliciter, sed non repugnat ei attingere finem congruentem suo statui ; alioquin non hospitaretur alicubi usque ad finem viae ; similiter nunc attingimus finem viae congruentem statui viae, quae est cognitio licet aenigmatica articulorum de Deo Salvatore et aliorum, quantum sufficit ad dirigendum ad salutem.

 

[13] Ad tertium dicendum quod supremus habitus est habitus gloriae speculativus, non autem theologia nostra ; immo magis sequitur contrarium, quia idem finis non potest denominare diversos habitus propria denominatione.

 

[14] Quantum ad tertium articulum, de quo est principale propositum, dicunt quidam quod theologia nec est speculativa nec practica, sed affectiva. Quod probant sic, quia illa scientia est affectiva cuius finis principalis est amor vel affectio ; sed theologia est huiusmodi ; ergo ipsa est affectiva. Maior patet. sed minor probatur : primo per illud quod dicit Apostolus Tim. 1 : Finis praecepti est charitas ; secundo per illud quod dicit Augustinus et inductum fuit prius : Ille tenet et quod latet et quod patet etc. ; tertio per rationem, quia illud habet rationem finis quod habet rationem melioris ; sed in via amor Dei melior est cognitione rei quam habemus per fidem, ut patet I Cor. 13 : Maior horum charitas ; ergo etc. Si autem est affectiva, non est speculativa nec practica, quia speculativum et practicum pertinent ad intellectum, affectivum autem pertinet ad voluntatem.

 

[15] Haec autem opinio unum affirmat, scilicet quod theologia debet dici affectiva, de quo postea videbitur, aliud autem negat, scilicet quod nec est speculativa nec practica ; quod non videtur verum. Quod patet primo ostendendo generaliter de omni scientia quod oportet eam esse practicam vel speculativam, secundo ostendendo illud de theologia, etiamsi ponatur affectiva.

Primo patet sic : ex parte actuum omnis scientia attingit suum obiectum per actum qui consistit in sola cognitione veritatis vel per actum qui dirigit in exercitium ulterioris operis ; sed scientia quae attingit suum obiectum per operationem quae consistit in sola cognitione veritatis est speculativa ; illa autem cuius actus dirigit in exercitium ulterioris operis est practica ; ergo omnis scientia est speculativa vel practica. Utraque praemissarum patet ex praecedentibus.

 

[16] Secundo patet idem ex parte obiectorum : omnis scientia quae habet obiectum agibile vel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic vel aliter se habere est vere practica ; quae autem non habet obiectum factibile a nobis nec per operationem nostram contingit sic vel aliter se habere est vere speculativa ; sed omnis scientia habet tale vel tale obiectum, cum fiat divisio per affirmationem et negationem ; ergo etc.

Maior patet ex praemissis.

 

[17] Secundo patet idem de theologia, etiam ponendo quod sit affectiva, quia cum agamus nunc de denominatione scientiae, quae est a fine formaliter, ut dictum fuit, finis theologiae erit aut sola cognitio veritatis circa charitatem et affectionem aut erit cognitio qualiter charitas et bona affectio habet fieri in nobis ; sed primo modo theologia esset pure speculativa, secundo esset vere practica, ut patet ex propriis rationibus speculativi et practici supra positis ; ergo etc.

 

[18] Ratio autem eorum non valet nec colorem habet ; cum enim dicitur quod speculativum et practicum pertinent ad intellectum, affectivum autem ad voluntatem, ergo et quod est affectivum non est speculativum nec practicum, non valet : primo, quia directe est contra eos quia theologia et omnis scientia est habitus intellectivus, sed affectivum non pertinet ad intellectum, sed ad voluntatem, ergo nec theologia nec aliqua scientia potest dici affectiva, cuius contrarium ipsi dicunt ; secundo, quia omnis moralis scientia ordinatur finaliter ad hoc ut boni fiamus, ut patet ex uariis locis librorum Ethicorum . Bonitas autem moralis consistit in hoc quod bene afficimur, tam secundum voluntatem quam secundum appetitum sensitivum ; ergo scientia moralis vere est affectiva et tamen ponitur practica ; ergo affectivum non excludit practicum.

 

[19] Dicendum ergo quod licet speculatio, a qua dicitur scientia speculativa, sit in intellectu, tamen praxis, a qua scientia dicitur practica, non est in intellectu, sed in aliqua alia potentia ; scientia tamen denominatur practica, quia est causa praxis per modum dirigentis et simili modo posset dici affectiva, licet affectio non sit in intellectu, sed in voluntate, sicut dicimus quod ars est habitus factivus et tamen factio non est in intellectu, sed in rebus extra eum, sed factionem dirigit ars ; patet ergo quod dato quod theologia diceretur affectiva, istud tamen non excludit quin oporteat eam esse speculativam aut practicam.

 

[20] Dicendum ergo iuxta distinctionem supra positam quod aut quaeritur de theologia quae est habitus eorum quae in Sacra Scriptura traduntur aut de theologia quae est fidei defensiva et declarativa ; tertius enim modus coincidit cum primo, ut dictum fuit in praecedente quaestione. Loquendo de theologia primo modo, dicendum quod ipsa est practica simpliciter.

Quod patet sic, quia illa scientia quae habet pro obiecto aliquid agibile vel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic vel aliter se habere est vere et simpliciter practica, sed theologia accepta primo modo, pro habitu quo cognoscimus ea quae in Sacra Scriptura traduntur habet pro subiecto opus meritorium quod est agibile a nobis et per operationem nostram contingit sic vel alter se habere ; ergo theologia vel Sacra Scriptura est vere et simpliciter practica. Utraque praemissarum patet ex praecedentibus.

 

[21] sed contra rationem potest obici sic : scientia practica habet subiectum sic agibile vel factibile a nobis quod nos possumus eius esse causa sufficiens, ut patet in Politicis et Moralibus ; sed nos non possumus esse causa sufficiens operis meritorii cum requirat charitatem, quae non est in potestate nostra ; ergo Sacra Scriptura non est practica, quamvis sit de opere meritorio ut de subiecto.

Est dicendum quod maior propositio est falsa ; non enim requiritur ad scientiam practicam quod homo per eam sit sufficiens causa sui obiecti, sed sufficit quod sit causa vel concausa ita quod operatio hominis necessario requiratur ad causandum obiectum et quod ad hoc ordinetur scientia. Sic autem est in proposito ; necesse est enim opus nostrum concurrere ad meritum.

Item licet non sit in potestate hominis causare in se charitatem, est tamen in potestate sua disponere se in tantum quod Deus dabit illi charitatem, et habita charitate in potestate eius est meritorie agere. Ideo instantia nulla est.

 

[22] Secundo patet idem sic : illa scientia est simpliciter practica cuius operatio circa obiectum suum non consistit in contemplatione veritatis, sed dirigit in prosecutione operis ; sed theologia vel Sacra Scriptura est huiusmodi ; ergo ipsa est simpliciter practica. Maior patet ex praecedentibus. Et minor patet quasi ex infinitis locis Scripturae in quibus commendantur facientes et reprehenduntur auditores et non facientes.

Et sine dubio mirum esset nisi esset practica, cum evidenter appareat omni consideranti Scripturam a principio usque ad finem, quia semper pro una Scripturae columna in qua agitur de hiis quae sunt pure speculabilia a nobis sunt plus quam quingenta folia in quibus agitur de pure practicis. Et quia opus meritorium non est sine charitate, qua principaliter diligimus Deum, ideo Sacra Scriptura, quae principaliter agit de opere meritorio, in compluribus locis hortatur ad charitatem, qua bene afficimur ad Deum.

Et si propter hoc Sacra Scriptura dicatur affectiva, non negando tamen eam esse practicam, non est male dictum. Iuxta quem sensum sunt accipiendae autoritates ad hoc inductae per alios et rationes similiter ; cum enim finis practice sit operatio per quam fit suum subiectum et directio est opus quoddam meritorium, nec sine dilectione sunt alia meritoria, ponendo dilectionem finem magis quam cognitionem, non discedimus a proposito nostro quod dictum est, quod subiectum theologiae est opus meritorium et finis eiusdem est dilectio respectu operis meritorii. Patet ergo primum, scilicet quod theologia accepta pro habitu eorum quae tradit Sacra Scriptura est simpliciter practica.

 

[23] Si accipiatur theologia pro habitu quo articuli principales defenduntur et declarantur, sic dicendum quod theologia est simpliciter speculativa.

Quod patet dupliciter, primo ex parte obiecti sic : illa scientia est speculativa et non practica cuius obiectum non est agibile a nobis nec factibile nec per operationem nostram contingit ipsum aliter se habere ; sed theologia quae est fidei defensiva et declarativa est huiusmodi, cum obiectum eius vel subiectum sit Deus sub ratione Salvatoris ; ergo ipsa est simpliciter speculativa. Utraque premissarum patet ex praecedentibus.

Secundo patet idem ex parte finis sic : illa scientia est simpliciter speculativa cuius operatio circa suum obiectum consistit in cognitione veritatis ; sed actus theologiae quae defendit et declarat fidem consistit in sola cognitione veritatis (ad hoc enim solum directe ordinatur, ut veritas articulorum, quae secundum humanum intellectum multum dubia est et obscura, aliqualiter declaretur et defendatur) ; ergo ipsa est speculativa.

 

[24] Ad rationes principales respondendum est.

Ad primam, cum dicitur quod nobilissima scientia est gratia sui, concedatur. Et cum subditur quod theologia est nobilissima scientia, si fiat comparatio respectu omnis scientiae, generaliter falsum est ; scientia enim beatorum multo nobilior est et illa est gratia sui et pure speculativa.

Si autem fiat comparatio respectu scientiarum quae habentur in via, tunc dicendum quod aut tunc loqueris de theologia quae est defensiva fidei et declarativa, et tunc est pro me, quia illam pono speculativam, aut de theologia quae est habitus eorum quae ex principalibus articulis concluduntur, et sic dico quod theologia non est nobilissima, nec ratione subiecti, cum sit de opere meritorio tanquam de subiecto, nec ratione certitudinis evidentiae, cum aliae multo certius, hoc est evidentius, procedant. Est tamen nobilior inter scientias practicas et ratione finis et subiecti. Potest etiam dici quod est nobilior omnibus scientiis humanitus adinventis ratione luminis in quo revelantur et cognoscuntur theologica ; sed ista nobilitas non arguit eam esse speculativam, cum in illo lumine aeque possent revelari et cognosci speculativa sicut practica, et econverso.

 

[25] Ad secundum dicendum quod fides accepta secundum suam totam latitudinem, et prout est idem cum theologia primo modo dicta, est habitus practicus, quia non est principaliter ut cognoscamus, sed ut boni fiamus ; unde tota vel principalis necessitas fidei est ut cognito fine nostro dirigantur opera nostra ad consequendum finem. Propter quod beatus Iacobus Canonicae suae 2 dicit fidem sine operibus otiosam ; otiosum enim est quod non attingit finem ad quem ordinatur ; ergo fides ordinatur ad hoc ut per opera meritoria ac salutaria consequamur nostram salutem ; et sic est habitus practicus.

Si autem arctaretur praecise ad fidem articulorum principalium, sic esset habitus speculativus et theologia declarans ac defendens ea est speculativa, quia ut sic consistit in speculatione et declaratione seu defensione veritatis articulorum. sed quia in theologia primo modo et tertio modo sumpta articuli applicantur practice ad conclusiones ibidem deductas, ideo theologia sic assumpta est practica. Et est simile : quod regnante tali astro vel constellatione mare sit tempestuosum, pure est speculabile a nobis ; et hoc pertinet ad habitum pure speculativum, ut puta ad astronomiam, et tamen navigativa hoc principium applicat ad opus sic : non expedit navigare mari existente tempestuoso, sed regnante tali astro vel constellatione mare est tempetuosum, ergo tunc non expedit navigare ; unde navigativa non est speculativa.

Similiter in proposito nostro : licet fides articulorum principalium sit de pure speculabilibus a nobis, tamen practice applicantur ad opus meritorium tanquam directiva operis meritorii, ut ostensum fuit prius ; propter quod licet fides articulorum sit habitus speculativus, tamen theologia quae articulos fidei applicat ad opus meritorium est practica.