Quaestio Quinta — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue
QUAESTIO QUINTA
De subiecto theologiae
[1] Consequenter quaeritur de pertinentibus ad materiam seu ad subiectum theologiae. Et quaeritur quid sit subiectum in theologia, utrum Deus an aliquid aliud.
Et arguitur quod Deus non sit subiectum, quia omnis scientia debet habere subiectum de quo probetur quod ei insint alique passiones ; sed Deus non est huiusmodi ; ergo non est subiectum theologiae nec alicuius scientiae.
Maior patet ex I Posteriorum, ubi dicitur quod omnis scientia est unius generis subiecti partes et passionem considerans.
Minor videtur manifesta, quia Deus nullas habet passiones cum nulla habeat accidentia.
[2] Item si Deus esset subiectum in theologia, aut hoc esset sub ratione absoluta vel sub aliqua alia ratione determinata : non sub ratione absoluta, quia nihil infinitum sub ratione infinita potest esse subiectum scientiae finitae, quia scientia sortitur rationem ab obiecto ; sed Deus sub ratione absoluta est infinitus et sub ratione infinitatis acceptus ; ergo ut sic non potest esse subiectum vel obiectum theologiae nostrae, quae finitatem habet. Nec sub alia determinata ratione, quia ad subiectum sub ratione formali subiecti attributionem habent omnia, de quibus determinatur in scientia ; sed multa determinantur in theologia quae nullam attributionem habent ad Deum sub aliqua una speciali ratione ; ergo etc.
[3] Item si theologia esset de Deo, aut procederet per causam et a priori aut per effectum et a posteriori ; sed theologia nullo istorum modorum potest procedere ad probandum aliqua de Deo ; ergo Deus non est subiectum in ea.
Maior videtur de se manifesta.
Minor probatur, quia Deum esse trinum non habet causam, nec per aliquem effectum potest concludi de Deo quod sit trinus ; ergo etc.
[4] In contrarium arguitur : illud est subiectum in theologia nostra quod est subiectum in theologia sanctorum, quia scientia nostra et beatorum non videntur differre ex parte obiecti, sed modi cognoscendi, ut innuit Apostolus I Cor/ 13 : Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum ; sed in scientia beatorum subiectum vel obiectum est Deus et sub ratione absoluta ; ergo et in nostra.
[5] Item aut theologia est de Deo ut de subiecto aut de creatura aut de ente communi utrique ; non potest dici quod sit de creatura ut de subiecto, quia tunc non consideraret de Deo nisi quantum ad causalitatem creaturae, quod videtur esse falsum ; nec est de ente communi Deo et creaturae, quia tunc non consideraret in speciali de Deo et creatura, sed solum inquantum sunt entia, quod iterum est falsum ; relinquitur ergo quod ipsa sit de Deo ut de subiecto.
Ad idem est quia ipsa denominatur ex hoc theologia quasi sermo de Deo.
[6] Responsio. Theologia tripliciter accipitur, sicut in prima quaestione expositum est ; ideo quaestio ista tripliciter deducetur secundum triplicem acceptionem theologiae. Prius tamen praemittetur quid sit esse subiectum in scientia et quae sunt de ratione subiecti.
Est ergo sciendum quod nunc non quaeritur de subiecto in quo est scientia ; sic enim omnium scientiarum est unum subiectum, scilicet intellectus. sed intendimus de subiecto scientiae de quo est scientia.
Et tale subiectum oportet habere tres conditiones :
prima est quod sit aliquid incomplexum, scilicet terminus et non propositio ;
secunda est quod sit primo et principaliter in scientia consideratum et quod omnia alia habeant attributionem ad ipsum ;
tertia est quod aliqua possint praedicari de ipso denominative.
Ratio primae conditionis est quia illud est subiectum scientiae quod est subiectum conclusionis demonstratae ; sed subiectum conclusionis demonstratae est terminus inconplexus et non propositio ; ergo etc. Minor patet. sed maior probatur, quia scientia est habitus conclusionis demonstratae, et ideo illud est subiectum de quo est scientia et de quo est aliquid demonstratum in conclusione scita ; demonstratur autem praedicatum de subiecto et non econverso ; ergo subiectum conclusionis scitae est subiectum scientiae. Propter quod magis proprie est subiectum quam obiectum, non quidem subiectum in quo, sed de quo ; obiectum enim proprie sumptum est illud quod primo et principaliter cognoscitur ; quod autem primo et principaliter cognoscitur scientifice est conclusio demonstrata, quae continet subiectum et passionem ; et ideo conclusio demonstrata proprie dicitur obiectum scientiae. sed subiectum conclusionis demonstratae est subiectum scientiae proprie dictum de quo alia sciuntur, quia de ipso alia demonstrantur.
Unde secundum hoc illa comparatio qua dicitur quod sicut se habet obiectum ad potentiam, ita subiectum ad scientiam, non est vera secundum omnem sensum ; obiectum enim potentiae est illud quod primo et directe cognoscitur ; sed subiectum scientiae non est illud quod primo et directe scitur, sed est illud de quo passiones demonstratae sciuntur. Verumtamen in hoc potest esse vera comparatio quod sicut omnia quae cognoscuntur ab aliqua potentia habent attributionem aliquam ad principale obiectum, sic illa omnia quae determinantur in scientia habent attributionem ad subiectum.
[7] Et haec est secunda conditio subiecti in aliqua scientia. Cuius ratio est quia unitas scientiae est a subiecto, sicut dicitur I Posteriorum quod scientia una est unius generis subiecti partes et passiones considerans ; sed non esset una a subiecto nisi subiectum primo et principaliter consideraretur et alia per comparationem ad ipsum. Si enim subiectum non consideraretur principalius quam alia, non magis attenderetur unitas scientiae secundum subiectum quam secundum alia. Rursus si aliqua non haberent attributionem ad subiectum, scientia non esset una, quia diversa consideraret et quidem ut diversa, et non ut aliquo modo unum ; ergo etc.
[8] Ratio tertii est quia omnis scientia probat de subiecto aliquas passiones vel aliqua per modum passionum ; sed passio vel quodcunque acceptum per modum passionum praedicatur de subiecto denominative ; ergo oportet quod de subiecto scientiae possint aliqua praedicari non solum essentialiter, sed etiam denominative.
[9] Hoc supposito inquirendum est de principali proposito, scilicet quid sit subiectum in theologia. Et primo secundum primam acceptionem, videlicet prout dicit habitum quo assentimur hiis quae in Sacra Scriptura traduntur et prout in ea traduntur.
Et dicendum quod subiectum in theologia sic accepta est actus meritorius vel actus salutaris seu ordinabilis ad beatitudinem. Quod patet duabus rationibus et quibusdam autoritatibus tam Sacrae Scripturae quam Sanctorum.
Prima ratio talis est : illud est subiectum in quacunque doctrina cuius cognitio est finis proximus in ea ; sed in Sacra Scriptura cognitio actus humani meritorii vel ordinabilis in beatitudinem est finis proximus ; ergo etc. Maior patet ; in omni enim doctrina cognitio subiecti secundum se et secundum ea quae ei attribuuntur, quaeritur tanquam finis proximus, et dico « proximus », quia in scientia speculativa perfecta cognitio subiecti est finis proximus et finis simpliciter, quia ad nihil aliud ordinatur inquantum huiusmodi ; sed in scientia practica, licet cognitio subiecti sit finis proximus, non tamen est finis simpliciter, quia ordinatur ad aliquid aliud ultra, scilicet ad exteriorem operationem. Et sic patet maior. Minor sic : scribitur II Tim. 3 : Omnis scriptura divinitus inspirata est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia ; et sequitur quis sit finis, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus ; ecce quod instructio de bono opere, quod est actus meritorius vitae aaeternae, est finis, saltem proximus, Sacrae Scripturae. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio.
[10] Secunda ratio talis est : illud est subiectum in aliqua doctrina quod est primum et principaliter consideratum in ea et ad quod attributionem habent omnia de quibus determinatur in ea ; sed actus humanus meritorius primo et principaliter consideratur in Sacra Scriptura, et ad eum habent attributionem omnia quae determinantur in ea ; ergo actus meritorius est subiectum. Maior patet ex secunda conditione subiecti prius posita. sed minor probatur, quia quae in tota Sacra Scriptura a principio Genesis usque ad finem Apocalypsis habentur praeter ea quae proponuntur nobis credenda de Deo in se vel de Deo incarnato, omnia illa habent claram attributionem ad opus meritorium ; sunt enim vel praecepta bene operandi, quae traduntur nobis per Decalogum quantum ad praecepta iuris naturalis et in aliis locis Scripturae quantum ad alia praecepta vel exempla bonae operationis quae traduntur in libris historialibus vel monita salutaria quae traduntur in libris Salomonis vel praemia et pene quae proponuntur bene et male operantibus, ut patet in Prophetis, et idem est in Novo Testamento. Haec autem, ut de se patet, attributionem habent claram ad opus meritorium. quae autem proponuntur nobis credenda de Deo in se vel de Filio incarnato, ut nobis proponuntur per Sacram Scripturam, attributionem habent ad opus meritorium ; illa enim quae Sacra Scriptura proponit nobis credenda de Deo non proponit nobis principaliter propter cognitionem quam habemus de eis per fidem, cum illa sit inevidentissima et quantum est ex parte nostra possint esse non verorum, sed proponuntur nobis talia ad credendum, tum quia ipse actus credendi cum debitis circunstantiis est opus meritorium ita quod non solum proponuntur nobis talia ut credantur, sed etiam ipsum credere proponitur nobis ut actus meritorius vitae aaeternae iuxta illud Ioannis 20 : Haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei vivi et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
Item proponuntur nobis ut regula operis meritorii et ut adiuuantia nos ad bene operandum. Et hoc est satis clarum quantum ad articulos qui sunt de Christo incarnato ; omnes enim ad hoc tendunt ut cognoscamus quod merito Christi incarnati, passi (et sic de aliis) restituti sumus ad statum merendi, iuxta quod scriptum est Gal. 4 : At ubi uenit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum ex muliere factum sub Lege ut eos qui sub Lege erant redimeret et ut adoptionem filiorum reciperemus. Et cum hoc ipsa incarnatio et passio exempla fuerunt operis meritorii, illa quidem humilitatis, haec autem patientiae et charitatis. Quod inducit beatus Petrus I Canonicae 2 capitulo : Christus passus est pro nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia eius ; et rursus 4 capitulo : Christo igitur in carne passo et vos eadem cogitatione armamini.
De solo autem articulo Trinitatis non est clarum qualem attributionem habeat ad opus meritorium ; habet tamen, quia non solum proponitur nobis articulus ut credatur, quod ad cognitionem attinet, sed proponitur nobis ipsum credere tanquam aliquid maxime meritorium propter maximam difficultatem obiecti, tum quia articulus necessarius est ad cognoscendum Personam incarnatam, cuius fides directe habet attributionem ad opus meritorium, ut dictum est, tum quia proponitur non solum ut credamus, sed ut credamus quod deueniemus ad clarum intellectum articuli tanquam ad finem et mercedem operis meritorii ; finis autem in agibilibus habet rationem principii, cuius est per se habitudo ad ea de quibus est doctrina ; patet igitur quod omnia de quibus tractatur in Sacra Scriptura habent attributionem ad opus meritorium. Et haec fuit minor.
Sequitur ergo conclusio principalis, scilicet quod actus meritorius vel salutaris seu ordinabilis in beatitudinem est subiectum in Sacra Scriptura.
[11] Ad idem sunt plures autoritates Sacrae Scripturae, in quibus ipsa vocatur scientia salutis, quia docet opera salutaria vel meritoria ; introducitur enim Sacra Scriptura ut loquens de se ipsa Proverbiorum 8 : Qui inveniet me inveniet vitam et hauriet sibi salutem a Domino ; et Luce 1 dicitur : Ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum ; et iterum Rom. 1 Apostolus : Non enim erubesco evangelium ; virtus enim Dei in illo est ad salutem omnium credentium ; et Actuum 13 dicitur : Nobis verbum salutis huius missum est. Et in pluribus aliis locis Scriptuare inveniuntur quaedam consimilia.
Item Augustinus VIII libro De Trinitate capitulo 4 dicit sic : Illa tria propter quae in animo aedificanda omnium divinorum [librorum] machinamenta consurgunt sunt fides, spes et charitas.
Item De laude charitatis sic dicit : Ille tenet et quod patet et quod latet in divinis codicibus vel sermonibus qui charitatem seruat in moribus.
Ecce quod dicit omnes libros et sermones divinos de hoc principaliter esse quod virtuose operemur per fidem, spem et charitatem ; hoc est meritorie operari ; propter quod opus meritorium est ut detur illud de quo principaliter tractatur in Sacra Scriptura. Unde qui dicunt contrarium aut non viderunt Sacram Scripturam aut scienter avertunt oculum considerationis ab eius contuitu ; omnes enim concedunt quod principalis necessitas et utilitas Sacrae Scripturae est quod homo ordinetur ad beatitudinem supernaturalem, quae excedit naturalem cognitionem hominis. Propter quod ut homo ad hunc finem posset dirigere actus suos, necesse fuit aliquam doctrinam per revelationem haberi quae traderet cognitionem huius finis et operum quae ad ipsum meritorie perducunt ; et haec est Sacra Scriptura, quae exclusa praedicta causa nullam necessitatem vel utilitatem videtur habere. Propter quod principalis consideratio Sacrae Scripturae est de opere per quod beatitudo supernaturalis potest acquiri.
[12] Contra haec autem quae dicta sunt potest sic obici : theologia praedicto modo accepta et fides sunt idem, ut supra probatum fuit ; sed opus meritorium non est obiectum vel subiectum fidei ; ergo nec theologia praedicto modo accepti. Minor probatur, quia articuli, qui sunt principaliter crediti, non sunt de opere meritorio, sed de Deo.
Et dicendum est ad hoc quod fides potest accipi vel secundum suam totam latitudinem, scilicet prout se extendit ad omnia quae credita sunt revelatione divina ; et sic est idem quod theologia de qua nunc loquimur et habet idem subiectum, scilicet opus meritorium, quia secundum omnes tota causa necessitatis fidei est illa quae dicta est de necessitate theologiae vel Sacrae Scripturae ; et ideo ex illa necessario debet concludi idem subiectum esse utrobique ; unde accipiendo sic fidem minor est falsa.
Alio modo potest accipi fides secundum quandam arctationem ad illa quae secundum se habet excellentiorem dignitatem et ampliorem difficultatem ; et sic dicitur fides articulorum, quae sic praecise accepta est de Deo, quia omnes vel principaliores articuli sunt Deum esse trinum, incarnatum, passum et huiusmodi ; et fide sic arctata procedit probatio minoris. Et licet fides sic praecise accepta non sit de opere nostro meritorio ut de subiecto, sed de Deo sub ratione Salvatoris, ut postea dicetur, tamen omnes articuli qui sunt de Deo, sub praedicta ratione attributionem habent ad opus salutare seu meritorium modo quo declaratum fuit in secunda ratione. Et hoc idem dicitur in Symboli Niceno, quod cantatur in missa ubi dicitur sic : Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est etc. ; et sic de singulis articulis.
Quod etiam trahitur ex diversis locis Sacrae Scripturae, ubi expresse dicitur quod omnia quae fecit Christus vel passus est ordinabantur ad nostram salutem, ita scilicet ut nos haec credentes et ex eis spem salutis accipientes ac exardescentes in dilectione Dei operemur opera meritoria nostrae salutis, secundum quod ipse Salvator operari nos docuit verbo pariter et exemplo. Propter quod sicut nauta considerat astra et motum astrorum, non secundum se et absolute, sed prout sunt regula navigandi ad determinatum portum, ut patet de stella quae dicitur nautica et de consimilibus secundum quorum situm navigatio est tuta vel periculosa, sic fides et Sacra Scriptura considerant de Deo incarnato, passo et sic de aliis, non secundum se et absolute, sed inquantum sunt quaedam adiutoria, iuvantia ac dirigentia nos ad navigandum per mare huius saeculi usque ad portum salutis. Et ideo sicut in arte navigativa astra et motus astrorum non sunt subiectum, sed navigatio, sic in fide absolute sumpta seu in theologia, prout nunc sumitur, Deus sub quacunque ratione sumptus non est subiectum, sed opus meritorium. Et sic patet quid sit subiectum in theologia sumpta primo modo.
[13] Nunc videndum est quid sit subiectum in theologia sumpta secundo modo pro habitu quo defenduntur et declarantur ea quae tradunt fides et Sacra Scriptura.
Et dicendum quod subiectum in ea est Deus. Et primo declarabitur hoc et secundo ostendetur sub qua ratione Deus ibi sit subiectum. Primum patet sic : illud est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter illata et scita ; sed Deus est subiectum in conclusione principaliter scita et illata in theologia, ut nunc accipitur ; ergo Deus est subiectum in theologia.
Maior patet ex prima conditione subiecti supra posita.
Minor probatur, quia theologia quae defendit et declarat fidem et ea quae tradit Scriptura principaliter defendit et declarat articulos qui sunt de Deo secundum se vel de Deo ut incarnato, ita quod tales articuli sunt conclusiones principaliter illate in theologia, ut prius dictum fuit.
Causa autem est quia licet tota Scriptura principaliter fidei innitatur (fide enim tenemus non solum quod Deus est trinus et unus, incarnatus et passus et huiusmodi, sed etiam quod opus nostrum potest esse vitae aaeternae meritorium, et multa talia), tamen istorum quaedam habent rationem principii in sacra doctrina, habent etiam specialem difficultatem, ut articuli qui sunt de Deo ; alia autem sunt quae magis habent rationem conclusionis, nec habent specialem difficultatem suppositis articulis, sicut quod dilectio divina sit meritoria vitae aaeternae. Hoc enim faciliter concluditur ex articulo incarnationis sic : illud quod Deus dixit uerum est ; sed Christus, qui fuit verus Deus et homo, dixit Ioannis XIV : Qui diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. Et quasi infinita talia possunt inveniri in Scriptura, quae concluduntur ex principalibus articulis. Nec in talibus est aliqua difficultas nisi illa quam implicant articuli ex quibus concluditur.
Et ideo Scriptura non indiget defensionem vel declarationem quantum ad conclusiones de quibus est, sed quantum ad principia ex quibus procedit. Principia autem ex quibus Sacra Scriptura procedit modo doctrinae sunt principales articuli qui sunt de Deo subiectivae ; ergo theologia quae est habitus defendens et declarans Scripturam, cum concludat utrumque articulum vel possibilitatem articuli, est de Deo subiectivae.
[14] Nunc restat inquirere sub qua ratione sit subiectum, utrum sub ratione absoluta qua Deus est an sub aliqua ratione determinata, puta sub ratione Glorificatoris vel alia quacunque tali.
Et videtur quibusdam quod sub ratione absoluta. Quod probant primo ex ambitu subiecti sic : subiectum secundum suam rationem formalem debet ambire et fundamentaliter continere omnia de quibus tractatur in scientia ; sed nulla ratio attributalis potest esse talis ; ergo secundum nullam rationem attributalem potest Deus esse subiectum in theologia.
Maior patet, quia tantum extendit consideratio scientiae quantum formalis ratio subiecti ; medicus enim in tantum considerat neruum, inquantum est susceptivus sanitatis, quae est subiectum medicine, ut habet Philosophus ; et similiter est in omnibus aliis.
Minor probatur, quia considerat theologia multa de Deo dicta secundum substantiam ; omnis enim ratio attributalis dicitur de Deo per modum accidentis ; substantia autem non habet attributionem ad accidentia , sed potius econverso.
Item theologia considerat multa quae conveniunt Deo secundum se, et non per respectum ad creaturas, sicut esse aeternum, vivum et unum, et huiusmodi ; talia autem non habent attributionem ad illud quod competit Deo per respectum ad creaturas, sicut est ratio Glorificatoris vel Redemptoris ; ergo etc.
[15] Secundo probant idem ex habitudine subiecti ad passionem sic : illud quod quaeritur in scientia tanquam aliquid probandum de alio, non est subiectum, sed potius passio vel proprietas subiecti ; sed esse Glorificatorem quaeritur in theologia tanquam aliquid probandum de alio ; ergo esse Glorificatorem non est formalis ratio subiecti theologiae. Maior patet, quia omnis scientia supponit suum subiectum secundum suam formalem rationem nec probat ipsum de alio, sed alia de ipso. Minor similiter patet ; quaeritur enim in theologia utrum Deus sit Glorificator, sicut quaeritur utrum sit sapiens vel omnipotens ; ergo etc.
[16] Hiis autem non obstantibus dicendum quod in theologia de qua nunc loquimur Deus est subiectum, non sub ratione absoluta, sed sub ratione determinata. Quod patet sic : sub eadem ratione est Deus subiectum in theologia de qua nunc loquimur et in fide articulorum ; sed in fide articulorum Deus est subiectum non sub ratione absoluta, sed sub ratione determinata ; ergo Deus non est subiectum in theologia sub ratione absoluta.
Maior patet, quia sicut supra dictum est, illud idem et sub eadem ratione est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter illata ; sed articuli fidei sunt conclusiones principaliter illate in theologia, prout nunc loquimur, ut supra declaratum est ; ergo idem et sub eadem ratione est subiectum in theologia et in fide articulorum, ita quod theologia et fides articulorum non differunt quantum ad subiectum, sed solum quantum ad modum assentiendi. Et haec fuit maior.
Minor probatur, scilicet quod in fide articulorum Deus non sit subiectum sub ratione absoluta, sed sub ratione determinata, quia sicut probatum fuit in a quaestione, licet fides secundum suam formalem rationem possit esse simul in eodem et de eodem de quo est scientia, tamen fides accepta secundum specialem materiam, qualis est fides articulorum, de qua sola loquuntur theologi, non est de aliquo scibili pro statu viae, quia nec articuli possunt demonstrari nec rationes adductae contra articulos possunt scientifice solui, ut probatum fuit supra.
Ex hoc sic arguitur : Deus non est subiectum in fide articulorum sub illa ratione sub qua multa possunt probari de ipso demonstrative et scientifice ; alioquin inveniretur aliquis articulus fidei qui posset viatori demonstrari ; sed de Deo sub ratione absoluta qua Deus est possunt multa probari demonstrative et scientifice, verbi gratia quod Deus est unus, quod Deus est intellectualis, et similia ; ergo Deus sub ratione absoluta non est subiectum in fide articulorum, sed sub aliqua ratione determinata.
[17] Quae autem est ista ratio, credo quod sit ratio Salvatoris. Quod patet primo, quia illa est ratio subiecti in aliquo habitu quae in illo principaliter attenditur et consideratur et quae continet alias fundamentaliter et per illas explicatur. Exemplum de corpore mobili in scientia naturali ; sed ratio Salvatoris est huiusmodi ; principaliter enim in fide intenditur ; nunquam enim fuit fides, nec in statu innocentiae nec post lapsum, quin explicite fuerit de Salvatore ; non sic autem est de aliis.
Item haec ratio continet alias fundamentaliter et implicite, scilicet esse incarnatum, passum, resurrexisse, ascendisse in caelum, venturum ad iudicium ; quibus explicatur qualiter Deus salutem nostram operatus est. Et ipse articulus Trinitatis continetur implicite etiam in ratione Salvatoris propter determinationem Personae salvantis nos meritorie, quae est principale obiectum complete salutis. Ergo Deus sub ratione Salvatoris est subiectum in fide articulorum.
[18] Secundo patet idem sic : sub illa ratione Deus est subiectum in fide articulorum sub qua maxime habet habitu dinem ad opus meritorum ; sed talis est ratio Salvatoris ; ergo etc.
Maior patet, quia principia oportet habere per se habitudinem ad conclusionem ; articuli autem fidei sunt principia respectu eorum quae in Sacra Scriptura concluduntur de opere meritorio, ut dictum fuit prius ; ergo oportet illud quod subicitur in fide articulorum habere habitudinem ad opus meritorium.
Minor similiter probatur, quia illa ratio habet maxime directam habitudinem ad opus meritorium quae includit aliqualiter rationem finis et aliqualiter modum perveniendi ad finem (hoc patet, quia in agibilibus finis habet rationem principii, ut habetur II Physicorum) ; sed ratio Salvatoris includit finem operis meritorii, scilicet salutem et implicite modum perveniendi ad hunc finem ; ergo Deus sub ratione Salvatoris maxime habet habitudinem ad opus meritorium. Et haec fuit minor. Sequitur ergo conclusio quod Deus sub ratione Salvatoris sit subiectum in fide articulorum et in theologia quae est fidei declarativa et defensiva. Ad hoc facit quod ille de quo omnes articuli loquuntur nomen Salvatoris accepit, ut dicitur Matthei 1 et Luce 1 et 2 capitulo.
[19] Ad rationes alterius opinionis respondendum est. Cum enim primo dicitur quod subiectum debet continere fundamentaliter omnia de quibus determinatur in scientia, concedatur, et ad minorem dicendum est per interemptionem.
Ad probationem respondendum est dupliciter primo, quia attributio aliorum ad formalem rationem subiecti non est secundum ordinem causalitatis in essendo vel inhaerendo subiecto, quia si sic esset, tunc dicta secundum substantiam non haberent attributionem ad dicta per modum accidentis nec dicta de Deo absolute ad ea quae dicuntur de Deo in respectu ad creaturas. sed non est sic ; videmus enim quod formalis ratio subiecti in scientia naturali est ratio mobilis, ad quam habet attributionem ratio quanti et ad generabile ratio compositi ex materia et forma, quae ad substantiam pertinent ; ex hoc enim quod aliquid est mobile, probamus quod sit quantum, ut patet VI Physicorum, et ex eo quod est generabile, probamus quod sit compositum ex materia et forma, ut patet I De generatione et II Physicorum.
Et constat quod haec attributio non [est] secundum ordinem causalitatis in essendo vel inhaerendo ; non enim propter hoc aliquid est quantum, quia est mobile, sed econverso, nec propter hoc aliquid est compositum ex materia et forma, quia est generabile et corruptibile, sed econverso. Ergo attributio quam habent ea de quibus determinatur in scientia ad rationem formalem subiecti non est secundum ordinem naturae et causalitatis, sed secundum ordine cognitionis ; sic enim subiectum cum sua formali ratione est suppositum in scientia tanquam praecognitum.
Caetera autem de subiecto inquiruntur. Et hoc modo nihil prohibet dicta per modum substantiae habere attributionem ad aliquid dictum per modum accidentis, quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut dicitur I De anima, et ea quae dicuntur absolute ad ea quae dicuntur respectivae ; nam operationes divinae transeuntes ad creaturam natae sunt deducere nos in cognitionem aliquarum perfectionum quae Deo absolute conveniunt. Et sic ad rationem Salvatoris, licet sit denominativa et respectiva, possunt habere attributionem alia dicta de Deo absolute et secundum substantiam.
Secundo, quia dicta de Deo secundum substantiam et absolute non pertinent proprie ad theologiam, utpote quod Deus sit substantia intellectualis vel aliquid tale, quia ad theologiam et ad fidem secundum materiam in qua loquimur ut theologi, non pertinent proprie et per se ea quae possunt de Deo demonstrari. Et huic concordat quod dicit Augustinus XIV De Trinitate : Huic scientiae illud tantummodo attribuitur etc. sed talia supponuntur ab alia scientia, methaphysica vel naturali, quae innituntur lumini naturali ; et cum de talibus inquirit theologus assumit formam philosophi et transgreditur limites theologi.
[20] Ad secundum argumentum dicendum quod in theologia supponitur Deum esse Salvatorem. Quo supposito inquiritur modus, scilicet quod per meritum sue incarnationis, passionis et huiusmodi. Et si quis inquirit an Deus sit Salvator, simile est acsi naturalis inquirat an aliquid sit mobile. Unde argumentum falsum supponit. Sic patet secundus articulus, scilicet quid sit subiectum in theologia quae est habitus defensivus fidei et declarativus.
[21] Nunc videndum est de tertio, quid sit subiectum in theologia, prout dicit habitum eorum quae deducuntur ex articulis fidei. Et sicut dictum fuit supra, non video quod ex articulis aliquid proprie speculativum deducatur, sed potius ad articulum declarandum adducitur. Si tamen aliquid deducatur, idem est subiectum in tali habitu et in fide articulorum. Cuius ratio est quia in demonstratione et in omni ratione concludente directe subiectum conclusionis sumitur idem et sub eadem ratione qua in minori propositione (minor enim extremitas subicitur in conclusione et praeaccipitur semper in propositione minori) ; sed in omni eo quod speculative deducitur ex articulo articulus tenet locum minoris propositionis et maior sumitur tanquam nota in lumine naturali, ut si arguatur sic : ubicunque est unitas essentiae in pluribus suppositis, impossibile est distinctionem esse secundum absoluta ; sed in Deo est sic, cum Deus sit trinus et unus ; ergo etc. Patet quod hic articulus sumitur pro minore propositione, similiter in aliis ; ergo subiectum talis conclusionis et per consequens talis habitus continetur idem et sub eadem ratione in articulo, non ut praedicatum est, sed ut subiectum, si arguatur in prima figura, in cuius virtute aliae concludunt propterea quod ad primam reducuntur. Ergo idem est subiectum conclusionis deductae ex articulo et articuli et per consequens theologiae sic acceptae et articulorum fidei.
Quid autem sit illud, dictum est in 2 articulo quaestionis. Magis tamen sto in hoc quod nullius scientiae est deducere aliquid speculativum ex articulo, quia talis deductio in nullo aut modicum perficeret intellectum. Practice autem multa deducuntur ex articulis, utpote quod humiliter est vivendum exemplo Christi, qui se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ut dicitur Phil. 2 multa, immo quantumcunque gravia sustinenda sunt pro salute exemplo Christi, qui passus est pro nobis et salute nostra, sicut arguit beatus Petrus I Canonicae capitulo 2, ut dictum est supra : Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum etc. Et simili modo ex aliis articulis multa deducuntur, quae etsi modicum et quasi in nullo perficiant intellectum quo ad cognitionem, mirabiliter tamen promovent affectum et bonam operationem. Et cum complures et consimiles deductiones per Sacram Scripturam fiant, patet quod theologia accepta pro habitu eorum quae ex articulis deducuntur coincidit cum Sacra Scriptura ; propter quod de subiecto eius et ratione subiecti idem est dicendum quod de subiecto Sacrae Scripturae dictum est supra, scilicet quod opus meritorium est in ea subiectum.
[22] Ad primum argumentum dicendum quod dictum Philosophi I Posteriorum intelligitur de scientia potissima seu propter quid, in qua demonstratur passio de subiecto per causam passionis ; sed scientia quia, quae procedit ex effectu ad causam, non concludit semper passionem de causa, sed concludit quandoque solum de causa quia est ; et ideo subiectum in tali scientia non oportet habere aliquas passiones realiter differentes ab ipso. Et si in tali scientia concludatur de causa quia est, non solum accipiendo esse secundo adiacens, sed et tertio adiacens, ut quia est intelligens vel volens vel aliquid huiusmodi, sufficit quod illa differant a subiecto ratione. Et per hunc modum potest haberi scientia de Deo, tam acquisita quam infusa.
[23] Ad secundum dicendum est quod Deus est subiectum in theologia quae est fidei defensiva et declarativa. Ratio autem formalis subiecti est ratio Salvatoris, ad quam habent attributionem omnia de quibus determinatur in theologia, ut dictum fuit prius. Non nego tamen quod Deus sub ratione absoluta non sit subiectum in theologia propterea quod illa ratio est infinitae, ut tangebatur in arguendo ; istud enim non valet, quia sive accipiatur infinitum pro eo quod formaliter importatur per nomen infiniti, quod est privatio finis, sive accipiatur pro re subiecta infinitati, semper de infinito potest [esse] haberi scientia finita.
Quod patet quantum ad primum modum ; eiusdem enim scientiae est considerare habitum et privationem, quia rectus est iudex sui et obliqui. Ergo scientia quae considerat rationem finiti in quacunque materia, sive in quantitate molis sive virtutis, habet considerare rationem infiniti, quae ei opponitur privative. Primum potest scientia finita ; ergo et secundum. Unde et Philosophus III Physicorum tradit scientiam de infinito. sed ratio infiniti non potest esse primum subiectum
Quantum ad secundum patet idem, quia si repugnaret scientiae finitae esse de re infinita, tota ratio repugnantiae esset non propter rem, sed propter rei infinitatem, quia quantum ad hoc solum apparet ibi oppositio secundum finitum et infinitum. Si ergo scientiae finitae non repugnat tractare de ratione infinitatis, ut statim ostensum est, multo minus repugnat ei considerare rem subiectum infinitati. Et mirum est hoc negare, cum Deus secundum illud quod est et non secundum aliquam specialem rationem sit obiectum scientiae beatorum, quae finita est. Et si dicatur quod scientia sortitur rationem ab obiecto, verum est, sed non univocam cum obiecto ; alioquin scientia de motu esset mobilis et scientia quam habemus de lapide esset lapidea, quod est absurdum ; quare similiter non oportet scientiam de infinito esse infinitam.
[24] Ad tertium dicendum quod scientia stricte et proprie accepta non potest hic haberi de Deo quod sit trinus, neque per causam neque per effectum, sicut probat argumentum ; sed accipiendo scientiam large pro quacunque notitia declarativa articulorum, sive per autoritatem sive pro quacunque apparentia probabili, quibus posset persuaderi eorum ueritas, sic de articulis potest esse talis scientia, et talem dicimus esse thelogiam.
[25] Ad argumenta alterius partis respondendum est : ad primum quod scientia viatoris per quam declarantur articuli et aliqualiter defenduntur et scientia beatorum non differunt solum ex parte luminis et modi cognoscendi, sed etiam ex parte obiecto ; scientia enim beatorum est praemium nostrum, propter quod eius obiectum est Deus sub ratione qua potest capacitatem intellectus replere, quod non posset facere aliqua determinata ratio attributalis. sed scientia quam habemus de Deo in via dirigit nos ad opus meritorium ; et ideo subiectum in ea est Deus secundum rationem illam quae maxime respicit meritum ; et haec est ratio Salvatoris, ut declaratum fuit. Verumtamen quia ratio absoluta latior est quam ratio Salvatoris et eam includit, ideo visio patriae clara est de omnibus de quibus nunc est fides aenigmatica, et non econverso. Propter quod quicquid nunc videmus aenigmatice tunc videbimus facie ad faciem, et sic fidei succedet visio de eodem, et non adaequata, immo superexcedens.
[26] Ad secundum dicendum quod in theologia qualitercunque accepta non consideratur de Deo secundum ea quae ipsi absolute conveniunt, sed solum in habitudine ad creaturas ; unde ratio Salvatoris secundum quam consideratur de Deo est respectiva.
[27] Ad tertium dicendum quod habitus non semper denominatur a formali ratione subiecti, sed fit quandoque denominatio a digniori. Et quia in opere nostrae salutis dignius est illud quod est ibi ex parte Dei quam illud quod est ibi ex parte nostra, ideo theologia, quae est scientia nostrae salutis, denominatur a Deo.
