Distinctio XXXI — Livre II — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre II
DISTINCTIO XXXI
QUAESTIO 1
PROOEMIUM
Ostenso quod peccatum originale est, et quid sit, hic prosequitur quasdam conditiones ipsius ; et dividitur in partes tres :
in prima determinat de peccato originali quantum ad eius principium, ostendens quomodo traducatur ;
in secunda determinat de eo quantum ad eius terminum, ostendens quomodo per Baptismum remittatur, XXXIII dist. : quoniam supra dictum est, originale peccatum esse vitium concupiscentiae [...] superest investigare quomodo in Baptismo dimittatur ;
in tertia determinat de eo quantum ad eius numerum, inquirens, an sit unum, vel plura, dist. XXXIII, ibi : praedictis adiciendum videtur an peccata praecedentium patrum ad parvulus transeant.
Prima dividitur in duas :
in prima ostendit modum quo peccatum originale traducitur ;
in secunda movet contra hoc quamdam dubitationem, ibi : sed ad hoc opponitur hoc modo.
Prima dividitur in duas :
in prima determinat modum quo peccatum originale in nos pervenit ;
in secunda ex ipso modo concludit rationem nominis, ibi : iam ostensum est quid sit originale peccatum.
Prima dividitur in tres :
in prima movet quaestionem, utrum scilicet peccatum originale per traductionem carnis in nos deveniat ;
in secunda excludit sententiam illorum qui per traductionem animae peccatum originale in nos devenire dicebant, ibi : putavere quidam, secundum animam trahi peccatum originale ;
in tertia ostendit qualiter secundum traductionem carnis originale peccatum traducatur, ibi : est enim peccatum originale, ut supra diximus, concupiscentia, non quidem actus, sed vitium.
Et dividitur in partes tres :
in prima ostendit quod propter foeditatem quae est in carne, cum traductione carnis simul culpa vel poena traducitur ;
in secunda inquirit de illa foeditate quid sit, utrum scilicet culpa, vel poena, ibi : hic quaeri solet, utrum causa peccati originalis [...] culpa sit, vel poena, sive aliquid aliud ;
in tertia ostendit quomodo illi qui ab hac foeditate purgati sunt, peccatum originale transmittere possunt, ibi : ne autem miremur, et intellectu turbemur [...] diversarum similitudinum inductione id posse fieri insinuat Augustinus.
Hic quaeruntur duo.
Primo de traductione originalis peccati.
Secundo de subiecto eius.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum per traductionem carnis originale peccatum traducatur ;
- Utrum in omnes homines necessarium sit originale peccatum transire.
ARTICULUS 1
Utrum originale peccatum possit transire in posteros per originem carnis
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod per originem carnis peccatum originale a primo parente in posteros transire non possit. Actio enim personae non extendit se ad naturam : quia persona inferior et minus est potens quam natura in qua subsistit. Sed origo carnis debetur ipsi naturae, cum generatio sit ordinata ad conservationem speciei, et non individui. Ergo peccatum primi parentis per originem carnis in posteros transire non potuit : quia hoc esse non potuit nisi per actionem personae natura inficeretur.
- Praeterea, contrariorum oportet esse idem subiectum. Sed infectio culpae perfectioni virtutis opponitur. Cum ergo semen subiectum virtutis esse non possit, nec infectioni culpae subiici poterit. Caro autem non traducitur nisi mediante semine. Ergo per modum istum mediante semine non poterit per traductionem carnis originale peccatum traduci.
- Si dicatur, quod per libidinem coitus semen inficitur, et illa infectio est causa culpae originalis ; contra. Libido, secundum Augustinum, dicitur improba voluntas. Sed improba voluntas peccatum est. Ergo si ratione libidinis culpa originalis causatur in nato, tunc natus traheret peccatum originale a proximo parente, et non a primis parentibus ; et hoc est contra id quod infra Magister determinat.
- Praeterea, illa infectio seminis defectus quidam est. Omnis autem defectus in nobis videtur vel culpa vel poena esse. Aut igitur est culpa, aut poena. Culpa non potest esse, quia semen subiectum culpae esse non potest : nec etiam poena, quia poena culpam praecederet, et culpa ex poena causaretur, quod est inconveniens. Ergo nullo modo potest ex infectione seminis peccatum originale in generato causari.
- Praeterea, etiam post Baptismum, quamvis originalis culpa deleatur, remanet tamen concupiscentia in corpore per modum poenae. Si ergo infectio concupiscentiae in semine animam inficere posset culpa originali, etiam postquam homo a peccato originali mundatus esset, per concupiscentiam in corpore remanentem anima similiter inficeretur ; et ita peccatum originale de necessitate rediret ; quod est inconveniens : quia oporteret etiam de necessitate et poenam eius redire, quae est carentia visionis divinae. Ergo non est possibile quod infectio seminis infectionem culpae in anima causet.
Sed contra est quod apostolus dicit ad Rom. 5, 12 : Per unum hominem peccatum in mundum intravit. Sed non potuit ex uno homine humanum genus infici, nisi eo modo quo totum genus humanum ex uno homine processit. Hoc autem fuit per originem carnis. Ergo hoc modo peccatum originale a primis parentibus in nos transit.
- Praeterea, sicut se habet personale peccatum ad actum personae ; ita se habet peccatum naturae ad actum naturae. Sed peccatum personale, idest actuale, ex actu personae causatur. Ergo et peccatum naturae, scilicet originale, ex actu naturae in nobis efficitur. Sed actus naturae est actus generationis, per quem ipsa natura speciei salvatur. Ergo per actum generationis peccatum originale in nos transit.
Respondeo dicendum, quod in progressu originalis talis ordo servatur quod persona naturam infecit per actum peccati ; et naturae infectio in personam secundario transivit, quae a persona peccante propagatur : quod qualiter sit, videndum est.
Sicut enim prius dictum est, hoc Deus humanae naturae in sui principio supra conditionem suorum principiorum contulerat, ut esset in ratione rectitudo quaedam originalis iustitiae quam sine aliqua resistentia inferioribus viribus imprimere posset ; et quia hoc gratis collatum fuerat, ideo iuste per ingratitudinem inobedientiae subtractum est ; unde factum est ut primo homine peccante, natura humana quae in ipso erat, sibi ipsi relinqueretur, ut consisteret secundum conditionem suorum principiorum ; et per modum istum ex actu personae peccantis in ipsam naturam defectus transivit. Et quia natura deficiens ab eo quod gratis impensum erat non potest causare hoc quod supra naturam collatum erat, cum nihil agat ultra suam speciem ; ideo sequitur quod ille qui generatur ab habente naturam hoc modo deficientem, naturam in simili defectu suscipiat : quia actus personae secundum conditionem suae naturae procedit, et ultra non se extendit. Inde est quod defectus in ipsam personam generatam redundat. Sed ratio culpae inde venit, quia illud quod collatum fuit gratis Adae, scilicet originalis iustitia, non fuit sibi collatum personaliter, sed inquantum talem naturam habebat, ut omnes scilicet in quibus talis ab eo accepta natura inveniretur, tali dono potirentur ; et ideo cum propagatione carnis etiam illa originalis iustitia propagata fuisset. In potestate ergo naturae erat ut talis iustitia semper in ea conservaretur : sed per voluntatem personae existentis in natura factum est ut hoc perderetur ; et ideo hic defectus comparatus ad naturam, rationem culpae habet in omnibus in quibus invenitur communis natura accepta a persona peccante : et quia per originem carnis defectus iste naturali generatione traducitur simul cum natura ; ideo etiam et culpa originalis per originem carnis traduci dicitur : et quia per voluntatem personae ratio culpae ad naturam transit, ideo dicitur persona naturam infecisse. Quia vero in personis aliis est originale peccatum a prima persona generantis, non est ratio culpae ex ipsis, cum non propria voluntate peccatum tale incurrant ; sed inquantum talem naturam cum ratione culpae recipiunt. Inde est quod secundo natura personam inficere dicitur : inde etiam est quod ista infectio ex inordinata voluntate primi parentis, in ipso quidem primo parente fuit dupliciter : scilicet per modum peccati actualis, inquantum eam per propriam voluntatem contraxit ; et etiam ulterius per modum peccati naturalis, inquantum natura in eo infecta est ; in sequentibus autem non est nisi peccatum naturale.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis natura absolute considerata immobilis sit, tamen secundum esse suum considerata, oportet quod ad variationem personae varietur per accidens : constat enim quod deficiente hoc homine, deficit humana natura quae in ipso est ; et ita etiam peccatum personale Adae in naturam humanam transivit, secundum quod in ipso esse habebat ; ipso enim peccante privatus est his quae sibi ratione naturae suae gratis concessa erant : et eo privato, etiam natura privata fuit ut in ipso erat, et per consequens in aliis qui ab ipso naturam accepturi erant.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod semen non est actu subiectum culpae, sed virtute tantum ; hoc modo enim se habet semen ad peccatum originale sicut ad naturam humanam ; unde sicut in semine non est natura humana nisi in virtute ; ita etiam nec originalis culpa : quia per virtutem quae est in semine, generatio ad naturam humanam terminatur infectam originali peccato.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod libido tribus modis dicitur. Uno modo secundum quod consistit in actu voluntatis, illicite et inordinate aliquid desiderantis ; et hoc modo libido est actuale peccatum. Alio modo dicitur libido quae consistit magis in delectatione sensualitatis, et praecipue in actu generativae, ubi superexcedit delectatio ; et sic est quiddam ex peccato derelictum, non quia sine peccato non esset delectatio, sed quia inordinata non esset, quod nomen libidinis importat. Tertio modo potest sumi libido quasi habitualiter pro illa inordinatione virium nimia, ex qua est in nobis pronitas ad inordinate concupiscendum. A prima igitur libidine mens cuiuslibet iusti generantis liberatur, cum contingat actum matrimonialem sine omni culpa et mortali et veniali exerceri ; unde constat quod non intelligitur illa libido transmittere originale peccatum in prolem ; nec iterum illa quae est inordinata delectatio sensualitatis : etsi enim per miraculum a tali inordinatione delectationis coitus aliquorum purgaretur, nihilominus eorum nati peccatum originale contraherent. Unde patet quod libido tertio modo dicta, intelligitur esse peccati originalis causa : omne enim generans generat sibi simile in natura ; unde cum haec sit conditio naturae humanae iustitia originali destitutae, ut talis inordinatio virium animae in ea existat, constat quod etiam talis conditio in prole remanebit. Et si fervor coitus inveniatur dici causa originalis peccati, hoc non propter se dicitur, sed inquantum est signum eius quod est sui causa ; quia ex inordinatione virium inordinata delectatio in coitu procedit, quasi signum, et effectus causam suam indicans.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod illa infectio quae est in semine, sicut non habet rationem culpae, proprie loquendo, ante infusionem animae, ita nec poenae : oportet enim esse idem subiectum culpae et poenae ; et ideo sicut in rebus irrationalibus non proprie est poena, quae de se ordinem ad culpam habet, ita etiam nec in semine poena potest esse ; sed est defectus quidam, inquantum similitudo naturae generantis in semine virtualiter manet, per modum etiam quo lepra in semine leprosi non est aegritudo. Si tamen poena esset, posset esse causa culpae, non inquantum huiusmodi, sed secundum quod ex culpa causatur : virtus enim causae manet in effectu ; unde quia per peccatum primi hominis ista infectio consecuta est in tota natura humana, ideo ubi invenitur subiectum susceptivum culpae, habet rationem culpae in actu, sicut in puero iam nato ; ubi vero hoc non invenitur, manet in tali infectione virtus culpae, ut sic causa culpae esse possit.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod cum peccatum originale, per se loquendo, sit naturae vitium, non potest causari per id quod est personae per se, sed solum per id quod naturae debetur. Conservatio autem coniunctionis corporis ad animam, pertinet specialiter ad esse huiusmodi personae in natura humana subsistentis ; et ideo talis coniunctio infectionem originalis peccati non facit in anima, nisi adiungatur aliquid quod per se ad naturam pertineat ; et hoc est actus generationis, qui per se naturae conservandae debetur : et ideo ex concupiscentia quae remanet post Baptismum non inficitur iterato anima illius qui baptizatus est, sed per generationem in filium suum traducitur, ut in originali nascatur.
ARTICULUS 2
Utrum sit necesse omnes homines nasci in peccato originali
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod non sit necesse omnes homines in peccato originali nasci. Baptismus enim reddit regeneratis per ipsum, hoc quod per Adam perditum fuit ; quia donum Christi excedit delictum Adae, ut dicitur Rom. 5. Sed si Adam non peccasset, homines in peccato originali filios non generassent. Ergo et homines baptizati in filios peccatum originale non transmittunt.
- Praeterea, mors est poena originali peccato debita. Ergo ubi non erit mors, ibi non erit originale. Sed Hieronymus ponit quosdam in fine mundi non morituros. Ergo videtur quod illi in originali non nascantur.
- Praeterea, sicut Deus ex costa viri mulierem formavit, ita etiam potens est nunc ex digito hominis, vel alio membro, corpus humanum formare. Constat autem quod ille qui sic formatus esset, non descenderet ex Adam secundum rationem seminalem. Cum igitur haec fuerit causa, ut Augustinus, dicit, quare Christus originale non contraxit, quia non fuit in Adam peccante secundum seminalem rationem, videtur quod iste originale non habebit ; et ita non est necessarium in omnes originale transire.
- Praeterea, si muliere peccante, quae ante virum peccavit, vir liberi arbitrii remansisset, poterat etiam non peccare. Sed si Adam non peccasset, etiam muliere peccante, non fuissent ex eis homines in originali geniti. Ergo cum hoc fuerit possibile, non est necessarium ut peccatum parentis primae, scilicet Evae, in omnes posteros eius transeat.
- Praeterea, ut Augustinus dicit in littera, concupiscentia libidinis quae est in actu coitus, originale peccatum causat. Sed qualitercumque sumatur concupiscentia, potens est Deus ab ea hominem liberare per miraculum. Ergo contingit aliquem sine peccato originali nasci.
Sed contra est quod apostolus Rom. 5, 12, dicit : Peccatum in omnes homines transit.
- Praeterea, ille qui non est peccato obnoxius, redemptione non indiget. Si ergo esset aliquis qui non in peccato originali nasceretur, praeter Christum, inveniretur aliquis qui redemptione facta per Christum non indigeret ; et sic Christus non esset caput omnium hominum, quod non est conveniens secundum fidem. Ergo nec ponere quod aliquis sine peccato originali nasci possit.
Respondeo dicendum, quod necessarium est omnes qui ex Adam generantur per viam coitus, peccatum originale trahere. Cuius ratio ex dictis accipi potest. Ad esse enim originalis duo concurrunt, scilicet defectus quidam, principia naturae humanae consequens ; et iterum quod fuerit in potestate naturae ut isto defectu careret vel non, sine quo ratio culpae in hoc defectu non esset. Utrumque autem necessarium est inveniri in illis qui ex Adam per modum dictum generantur. Si enim defectus ille non traduceretur, non posset contingere nisi per hoc quod natura generantis perfecte reintegrata esset ; non enim potest contingere ut virtute naturae deficientis aliquid in natura non deficiens generetur. Natura vero humana in statu huius viae non reintegratur quantum ad id quod naturae est, etsi per gratiam reintegratur quantum ad hoc quod ad personam pertinet ; sed in futuro perfecte reintegrabitur in beatis. Unde oportet quod secundum totum decursum huius vitae, defectus iste ex parentibus in filios propagetur. Similiter etiam et ratio voluntarii, quae culpam causabat in natura, in omnes homines qui ab Adam naturam accipiunt, transit. Erat enim, ut supra dictum est, tali conditione sibi iustitia originalis concessa, ut omnes qui ab eo naturam humanam acciperent, simul cum natura et iustitiam consequerentur ; unde quod illi qui ab ipso nati sunt, tali iustitia careant, ex voluntate ipsius Adae consecutum est ; unde ratio voluntarii in omnes qui ab eo naturam humanam accipiunt, simul cum defectu transit ; et quia genitum naturam recipit a generante, et patiens ab agente ; ideo omnes qui secundum seminalem rationem, quae est virtus activa, ab Adam descendunt, oportet quod in culpa originali nascantur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod redemptio Christi totum nobis reddit quod in Adam perdidimus ; non tamen simul, sed unumquodque tempore suo : non enim per Christum in primum statum innocentiae perducimur, ut simus immortales in hac vita, sicut et Adam fuit ; sed hoc per Christum in patria consequi speramus : et ideo per Baptismum et alia sacramenta quae ex passione Christi virtutem sortiuntur, expurgatur homo quantum ad id quod personae est, et etiam quantum ad naturam in his quae personae sunt comparata, ut ipse homo in actibus personalibus peccato non serviat ; sed non quantum ad naturam in his quae per se naturae debentur ; et ideo oportet ut per actum etiam naturae infectio originalis in prolem transeat, quamvis etiam pater sit a culpa originali immunis, secundum quod ad personam suam spectat. Sicut enim peccatum originale quilibet trahit particulari generatione sua, et non per generationem patris sui ; ita etiam oportet quod et mundationem suam consequatur per specialem regenerationem suam ; et non per hoc quod pater suus regeneratus est.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc non conceditur ab omnibus, quod aliqui in fine mundi inveniantur qui non moriantur ; immo Augustinus et Ambrosius contrarium dicunt, et dictum Hieronymi Magister exponit in XLIII dist. 4 libri hoc modo, quod dicantur illi qui invenientur vivi, non mori, ex eo quod statim resurgent, et mors eorum brevissimo tempore erit. Si tamen detur quod non morientur, non sequitur quod sine culpa originali nascantur. Hoc enim ex speciali dispensatione Dei agetur ut hanc poenam remittat ex sua liberalitate ; quia voluntas et potestas eius non est subdita ordini culpae ad poenam, sicut nec ordini naturalis causae ad effectum : potest enim facere, et facit quandoque Deus ut ignis non comburat, ut in tribus pueris patet, Daniel. 3 ; unde non est inconveniens, si faciat ut nati in originali non moriantur : et praecipue cum mori in actu non sit directe poena originali respondens, sed necessitas moriendi. Illi autem homines necessitatem moriendi in natura sua habebunt ; sed hac positione facta, ab hac necessitate naturae per specialem gratiam liberabuntur, sicut necesse est secundum causas inferiores ignem comburere, a qua tamen necessitate pueri in camino per gratiam liberati sunt.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod si aliquis divina virtute ex digito formaretur, originale non haberet ; haberet nihilominus omnes defectus quos habent qui in originali nascuntur, tamen sine ratione culpae : quod sic patet. Poterat Deus a principio quando hominem condidit, etiam alium hominem ex limo terrae formare, quem in conditione naturae suae relinqueret, ut scilicet mortalis et passibilis esset, et pugnam concupiscentiae ad rationem sentiens ; in quo nihil humanae naturae derogaretur, quia hoc ex principiis naturae consequitur. Non tamen iste defectus in eo rationem culpae et poenae habuisset ; quia non per voluntatem iste defectus causatus esset. Similiter dico, quod in isto qui ex digito generatur, tales defectus essent, si principiis suae naturae relinqueretur, nisi dominus gratis hoc sibi vellet conferre quod primo homini contulit, nec isti defectus ex voluntate primi hominis procederent quia defectus non causantur ex voluntate primi parentis nisi in eis qui ab eo naturam accipiunt. Non autem aliquis accipit naturam a materia, sed ab agente ; unde cum iste sit ab Adam solum materialiter, non autem sicut a principio activo ab eo descendat, constat quod naturam humanam ab eo non accipit, nec culpam originalem per eum incurrit, nec praedictos defectus : et ideo rationem culpae vel poenae non habebunt, cum non comparentur ad voluntatem sicut ad causam.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod si mulier peccasset, viro non peccante, forte illa in peccato suo mortua fuisset, et Deus viro aliam uxorem providisset. Si tamen ex ea filios genuisset, dicitur, quod illi filii passibilitatem et defectus corporales contraxissent ; non autem originalem culpam, et defectus qui sunt ex parte animae. Cuius ratio in evidenti est ; quia secundum philosophum in IV De Animal., cap. 2, corpus non est nisi ex femina ; anima autem est ex mari, non ita quod anima rationalis traducatur, sed quia in semine est virtus formativa, per quam in aliis animalibus inducitur anima sensibilis, in homine vero organizatur corpus, et praeparatur ad receptionem animae rationalis. Si autem e converso Adam peccasset, muliere non peccante, filii ex utroque concepti utrumque haberent, et defectus animae et corporis ; quia ex defectu animae etiam defectus corporis causantur : deficiente enim priore, necesse est et posterius deficere ; sed non convertitur.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod hoc non posset esse ut concupiscentia habitualis, quae in deordinatione virium animae consistit, tolleretur ex toto, nisi natura penitus reintegraretur : et hoc quidem nulli dubium est quin Deus facere posset : et si hoc fieret, proculdubio geniti sine originali nascerentur.
QUAESTIO 2
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de subiecto originalis peccati ; et circa hoc quaeruntur duo :
- Utrum originale sit in essentia animae sicut in subiecto, vel in aliqua potentia eius ;
- Utrum generativa prae aliis viribus infecta sit.
ARTICULUS 1
Utrum peccatum originale sit subiective in aliqua potentia
Ad primum sic proceditur.
- Videtur quod originale sit in aliqua potentia sicut in subiecto. Illud enim quod est a corpore absolutum, et immateriale, non unitur corpori nisi mediante aliquo materiali. Sed anima rationalis absoluta est a materia, et immaterialis, ut in III De anima philosophus probat. Ergo oportet quod uniatur corpori mediantibus potentiis sensitivae et nutritivae partis, quae sunt materiales, et organis affixae. Sed peccatum originale transit in animam ex hoc quod corpori coniuncta est. Ergo per prius invenitur in potentiis sensitivae et nutritivae partis.
- Praeterea, originale per originem traducitur. Origo autem humanae naturae est per actum generativae potentiae. Ergo in ea primo et principaliter est originale sicut in subiecto, et non in essentia animae.
- Praeterea, concupiscentia, sive habitualiter sive actualiter sumatur, ad vires sensitivas pertinet. Sed in praecedenti distinctione Magister dixit, originale esse concupiscentiam. Ergo est in potentiis illis sicut in subiecto, et non in essentia animae.
- Praeterea, sicut Augustinus dicit, omne peccatum in voluntate est. Sed originale peccatum est. Ergo in voluntate est. Voluntas autem potentia est animae. Ergo est in potentia sicut in subiecto.
- Praeterea, poena respondet culpae. Sed poena originalis, scilicet carentia divinae visionis, est in ratione. Ergo et peccatum originale. Ratio autem potentia quaedam est. Ergo originale et cetera.
Sed contra, per originale omnes potentiae animae inficiuntur. Sed potentiae non uniuntur nisi in essentia. Ergo originale per prius essentiam respicit.
- Praeterea, originale est culpa et infectio naturae. Sed ad naturam per prius comparatur essentia quam potentia ; quia essentia est pars essentialis naturae. Ergo in ea originale principaliter est.
Respondeo dicendum, quod peccatum originale est in essentia animae sicut in subiecto : quod sic patet. Philosophus in VIII Metaphys., ostendit, quod unio formae et materiae non est per aliquod vinculum medium ; immo per se unum alteri unitur : alias non esset unio essentialis, sed accidentalis. Anima autem forma corporis est ; unde oportet ut ipsa anima uniatur per essentiam suam immediate corpori, ut ex ea et corpore efficiatur unum, sicut etiam ex cera et sigillo, ut in II De anima dicitur. Et quia originale causatur in anima ex coniunctione eius ad tale corpus, prout forma est [sic enim ex utrisque coniunctis talis natura resultat], oportet quod in essentia animae sit primo et principaliter sicut in subiecto originale ; in potentiis autem per consequens, sicut et supra de gratia dictum est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod anima rationalis potest comparari ad corpus ut motor, secundum quod est principium aliquorum operum, et ut forma. Si primo modo, cum actus quarumdam potentiarum inveniantur sine instrumentis corporalibus exerceri, aliarum vero cum corporeis instrumentis ; oportet illas potentias quae in sua actione organo corporali non indigent, scilicet intellectivas, mediantibus sensitivis corpus movere, sicut plane in III De anima ostenditur, quod ab appetitu intellectus non sequitur motus, nisi mediante appetitu sensus : et sic verum est quod anima rationalis unitur corpori mediantibus viribus sensitivae partis. Si vero consideretur inquantum est forma, sic immediate corpori unitur ; quia esse quod est actus formae coniuncti, est ex anima et corpore ; originale autem non transit in animam secundum quod coniungitur corpori ut motor, sed secundum quod coniungitur sibi ut forma : quia sic humanam naturam constituit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc modo per actum generativae virtutis originale traducitur, sicut et natura humana ; unde sicut non oportet quod principalitas humanae naturae in potentia generativa consistat, ita nec quod ipsa sit primum subiectum originalis, sed magis essentia animae, quae naturam humanam integrat et constituit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod, ut supra dictum est, concupiscentia non est totum esse culpae originalis, sed solum id quod materiale in originali est ; quod vero in eo formale est, ex parte voluntatis attenditur ; et ideo in viribus superioribus et inferioribus simul originale salvatur : et hoc non posset esse, nisi per hoc quod defectus et infectio primo in essentia animae invenitur, quae utrarumque potentiarum principium est, ut sic ex ea in omnes potentias corruptio originalis transeat.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod peccatum omne in voluntate est sicut in causa ; non tamen semper est in ea sicut in subiecto, cum etiam concupiscibilis et irascibilis subiectum peccati esse possit ; et hoc modo etiam originale in voluntate est sicut in causa, quia ex voluntate primi parentis in omnes transivit.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod per visionem Dei non solum ipsa ratio glorificatur, sed etiam totus homo ; unde carentia divinae visionis non est poena tantum rationis, sed totius hominis. Neque oportet quod sicut divina visio est primo in potentia rationis, ita et originale in potentia primo existat : quia originale consequitur naturam : sed beatitudo animae in operatione quadam consistit : operatio autem potentiae debetur, sed natura essentiam respicit : et praeterea ad visionem beatam anima pervenire non potest sine lumine gratiae, cuius subiectum est essentia, ut supra, XXVI dist., dictum est.
ARTICULUS 2
Utrum potentia generativa sit magis infecta aliis potentiis
Ad secundum sic proceditur.
- Videtur quod generativa non sit prae aliis viribus infecta. Illud enim quod non est aliqualiter obediens rationi, non potest virtute perfici, vel culpa inquinari. Sed potentia generativa est huiusmodi. Ergo in ea infectio peccati esse non potest.
- Praeterea, potentiae infectae non contingit esse actum sine peccato. Sed actum generativae virtutis sine peccato esse contingit, ut patet in actu matrimoniali. Ergo generativa infectione peccati infecta non est.
- Praeterea, infectio originalis peccati est per fomitem. Fomes autem est in sensualitate. Ergo et infectio in ea principaliter est, et non in generativa.
- Praeterea, infectio peccati est in eo quod est subiectum peccati. Sed subiectum originalis est essentia animae, et non potentia, ut dictum est. Ergo in ea est infectio, et non in generativa.
- Praeterea, nutritiva, augmentativa et generativa ad eamdem partem animae pertinent, idest vegetabilem. Sed nutritiva non ponitur infecta originali peccato ; nec iterum in augmentativa aliquod peccatum ponitur. Ergo nec generativa debet dici prae aliis viribus specialiter infecta.
Sed contra, infectio originalis consistit in resistentia carnis ad animam. Haec autem resistentia praecipue in actu generativae sentitur. Ergo ipsa maxime infecta est.
- Praeterea, illud quod est causa alicuius, maxime participat illud. Sed generativa est causa infectionis originalis, quia per actum eius traducitur. Ergo ipsa maxime infecta est.
Respondeo dicendum, quod infectio originalis peccati tribus attribuitur : quia inter partes animae, attribuitur generativae ; et inter sensus, tactui ; et inter vires appetitivas attribuitur concupiscibili. Cuius est ratio, quia originale peccatum est naturae, ut dictum est ; unde infectio eius ad illas potentias principaliter pertinet quae aliquem ordinem habent ad actum quo natura traducitur. Actus autem ille duo habet, scilicet substantiam actus, et delectationem. Delectatio autem ad sensum tactus pertinet. Substantia vero actus virtuti generativae attribuitur sicut exequenti, sed virtuti concupiscibili sicut imperanti, quia eius est tendere in id quod est conveniens et delectabile secundum sensum : et ideo diversis rationibus his tribus viribus talis infectio praecipue ascribitur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod peccatum actuale, quod consistit in actu eius qui peccat, et voluntate, non potest esse in illa parte quae rationi non obedit ; nihil tamen prohibet quin in illa parte quae principium naturalis operationis est, infectio naturae salvetur. Sciendum tamen est, quod etiam actuale peccatum in generativa esse dicitur, non quidem sicut in subiecto, sed materialiter, inquantum scilicet concupiscibilis actum generativae imperat.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod infectio generativae est infectio naturae ; unde non oportet quod ex ea relinquatur infectio peccati per actum eius in persona generante, sed solum in persona generata.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in sensualitate etiam est infectio, inquantum ordinat et disponit actus generativae ; sed in generativa est immediate, secundum quod ipsa est immediatum principium traductionis naturae. Sed verum est quod infectio fomitis in sensualitate principalius ostenditur, secundum quod infectio naturae redundat in infectionem personae per actuales concupiscentias.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod infectio est in essentia animae sicut in primo subiecto, sed in generativa sicut in cuius actu praecipue manifestatur ; essentia enim non est principium actus nisi mediante aliqua potentia ; unde sic ex infectione actus non dicitur essentia esse infecta, sicut hic de infectione loquimur.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod generativae ascribitur et originalis et actualis peccati infectio. Originalis quidem, inquantum est principium actus naturalis, quo natura traducitur ; sed actualis, secundum quod habet aliquos actus exteriores ad generationem ordinatos, qui ad virtutem motivam sensitivam pertinent ; et quia nutritiva similiter quosdam tales actus habet, ut apponere cibum ori, masticare, et delectationem sentire, et huiusmodi ; ideo sibi etiam actualis infectio attribuitur quasi materialiter, non autem originalis, quia ipsa non est principium illius actus quo natura traducitur, nisi remote, inquantum generativae deservit. Augmentativae vero nulla infectio attribuitur : quia nec ad actum naturalis propagationis ordinatur, nec iterum habet actus exteriores qui per motum sensitivae partis expleantur.
EXPOSITIO TEXTUS
Ad quod dici potest, quod multiplex defectus carnis, et praecipue pollutio quaedam quam ex fervore coitus parentum et concupiscentia libidinosa contrahit caro dum concipitur, causa est originalis peccati.
Sciendum, quod Magister hoc solvit negando utramque partem, scilicet quod illa infectio non est culpa nec poena, sed defectus quidam : et dicitur de fervore coitus parentum causari, non sicut ex per se causa, sed sicut ex signo causae. Quae foeditas maior esse videtur in carne concupiscentialiter traducta, quam in ea unde traducitur. Videtur hoc esse falsum : quia sic originale magis abundaret in filio quam in patre.
Sed dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad istum actum tantum, qui quidem propter concupiscentiam in generante non est nisi infectio poenalis, sed in genito est infectio culpae : non autem maior quam fuerit in patre, secundum quod ex alio genitus fuit. In iniquitatibus conceptus sum. Hoc non referendum est ad iniquitatem concipientis (qui sine omni peccato actuali concipere potest), sed ad iniquitatem originalem concepti : quae utrum sit una vel plures, et quare pluraliter dicatur, infra dicetur, XXXIII distinct.
