Distinctio XX — Livre II — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre II

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

PROOEMIUM

Postquam Magister determinavit de immortalitate Adae per quam esse individui perpetuum conservabatur, hic determinat de generatione filiorum per quam species multiplicatur in individuis. Dividitur autem in partes duas :

in prima determinat ea quae pertinent ad statum generationis ;

in secunda ostendit in quem statum post hoc transferendus erat, ibi : talis erat hominis institutio ante peccatum, secundum corporis conditionem.

Prima dividitur in duas :

in prima determinat conditionem generationis ex parte generantis ;

in secunda determinat qualitatem generatorum, ibi : si vero quaeritur quales, si non peccasset homo, filios genuisset [...] responderi potest, quod filios parvulos nasci oportebat propter materni uteri necessitatem.

Circa primum tria facit :

primo ostendit modum generationis, quia per concubitum sine pruritu libidinis.

Secundo ostendit generationis principium, quia non in Paradiso coniuncti sunt ante peccatum ad generationem, ibi : cur ergo in Paradiso non coierunt ;

tertio inquirit generationis terminum, ibi : de termino vero temporis, quo transferrentur ad spiritualem caelestemque vitam, certum aliquid Scriptura non tradit.

 

Si vero quaeritur, quales, si non peccasset homo, filios genuisset et cetera. Hic inquirit qualitatem generatorum,

et primo quantum ad corpus ;

secundo quantum ad animam, ibi : et cum de corpore humano non sit absurdum vel inconveniens hoc existimare, quaeri solet, utrum de sensu animae et cognitione veritatis eodem modo sentiendum sit.

 

Circa primum duo facit :

primo determinat qualitatem natorum in primo statu ;

secundo movet quasdam obiectiones, ibi : ad hoc autem opponitur.

Circa primum tria facit :

primo movet quaestionem ;

secundo ostendit eam esse dubitabilem, ex verbis Augustini, ibi : et super hoc Augustinus ambigue loquitur ;

tertio determinat ipsam, consentiendo in alteram partem, ibi : sed cum Augustinus sub assertione de his nihil tradat, non irrationabiliter quibusdam placuit primorum parentum filios nascituros parvos.

Ad hoc autem opponitur. Hic movet obiectiones contra determinata :

et primo ostendendo quod comestione non indigebant ;

secundo quod cibum non sumebant, quia superfluum fuisset, ibi : item opponitur. Et utriusque patet solutio in littera.

 

Et cum de corpore humano non sit absurdum vel inconveniens hoc existimare, quaeri solet, utrum de sensu animae et cognitione veritatis eodem modo sentiendum sit. Hic ostendit qualitatem natorum ex parte animae ; et circa hoc tria facit :

primo movet quaestionem ;

secundo determinat eam, ibi : illi qui sentiunt parvulos natos in statura corporis et usu membrorum per accessum temporis profecturos, non diffitentur eosdem in exordio nativitatis sensu imperfectos existere ;

tertio movet obiectionem in contrarium, et solvit, ibi : ad quod quidam opponunt.

 

Hic quaeruntur duo :

primo de generatione primorum parentum.

Secundo de qualitate natorum.

primum quaeruntur duo :

  1. An generatio fuisset in primo statu ;
  2. Quis modus generationis fuisset.

 

ARTICULUS 1

Utrum in statu innocentiae fuisset generatio

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod in statu innocentiae generatio non fuisset. Generatio enim non est nisi ad multiplicationem individuorum. Sed, sicut dicit Damascenus, poterat Deus genus hoc, scilicet humanum, sine generatione multiplicare. Cum ergo via compendiosior semper eligenda sit, videtur quod generatio non fuisset.
  2. Praeterea, secundum philosophum, omne generabile est corruptibile, et e converso, ut probat in I Caeli et mund. Sed corpora humana in primo statu erant incorruptibilia. Ergo videtur quod per generationem in esse non producerentur.
  3. Praeterea, finis generationis, ut philosophus in II De anima ostendit, est ut id quod non potest conservari in esse perpetuo idem in numero, perpetuetur in esse secundum idem specie. Sed corpus humanum secundum idem in numero in perpetua vita conservari potuisset in statu innocentiae. Ergo videtur quod generatio non fuisset, cum in operationibus Dei nihil sit frustra.
  4. Praeterea, eorum quae sunt idem in specie est etiam unus modus originis. Sed primi parentes non sunt producti in esse per generationem naturalem, sed per operationem divinam. Ergo et eorum posteritas sine generatione naturali propaganda esset.

 

Sed contra est quod dicitur Genes., 1, 28 : Crescite et multiplicamini, et replete terram. Sed imperium ad aliquos factum, non est nisi de actibus quorum ipsi sunt causa. Ergo multiplicationis humani generis primi parentes naturali generatione causa fuissent.

  1. Praeterea, imago divinitatis in homine per innocentiam in nullo diminuta fuisset. Sed in hoc quodammodo homo divinae imaginis similitudinem gerit quod omnium sui generis principium est. Ergo in statu innocentiae per generationem naturalem principium fuisset posterorum.

 

Respondeo dicendum, quod per peccatum natura specie variata non est ; unde quaecumque ad perfectionem humanae speciei pertinent oportet homini in statu innocentiae attribuere. In omnibus autem per naturam generabilibus et corruptibilibus ad perfectionem pertinet ut unumquodque tale alterum facere possit quale ipsum est, ut in IV Meteor. dicit philosophus ; et ideo oportet in natura humana ponere aliquem statum naturalis generationis etiamsi in ea nunquam peccatum fuisset ; et hic est status innocentiae, post quem homines transferendi erant in statum gloriae ubi omnino generationis cessat officium ut dicitur Matth. 22, 20 : In resurrectione neque nubent, neque nubentur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis potuisset sine operatione alicuius naturalis principii humanum genus multiplicare, tamen hoc velut magis congruum ex ordine suae sapientiae decrevit ut rebus omnibus operationes proprias conferret, in quibus earum perfectio consistit : quia tanto in eis divina bonitas magis relucet, quanto res perfectiores sunt.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod corpus humanum quamvis in statu innocentiae fuerit incorruptibile per gratiam innocentiae, erat tamen corruptibile per naturam ; et ideo naturali virtute ad generandum non privabatur : quia etsi quodam modo immortalis esset, ut posset non mori ; alio tamen modo mortalis erat, quia poterat etiam mori.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod omne perpetuum est per se intentum in natura ; unde secundum quod aliqua se habent ad perpetuitatem, hoc modo sunt de intentione naturae. Quaedam igitur sunt quae non habent perpetuitatem nisi ratione speciei ; et in his multiplicatio individuorum non est per se intenta a natura, sed per accidens, prout scilicet in tali multiplicatione speciei perpetuitas conservatur ; unde in his non est generatio nisi ut conservetur idem secundum speciem, quod secundum numerum idem conservari non potest. In hominibus autem secus est : quia quantum ad aliquam partem sui, scilicet animam, incorruptibilitatem habent etiam secundum naturam : et ideo hominum multiplicatio est per se intenta, etiam sine hoc quod ad conservationem speciei pertinet.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod in primis operibus natura instituenda erat ; et ideo oportebat illa opera immediate a principio supernaturali esse : sed postmodum natura instituta in proprios effectus per naturalem operationem pervenire poterat ; et hoc de perfectione ipsius erat.

 

ARTICULUS 2

Utrum in statu innocentiae fuisset generatio per coitum

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod in primo statu non fuisset generatio per coitum. Non enim potest esse coitus sine virginitatis corruptione. Sed indecens erat in primo statu virginitatis corruptionem fuisse, quando humana natura omnino integra erat, et nulla dignitate privanda. Ergo videtur quod non fuisset ibi generatio per coitum.
  2. Praeterea, in meliori natura maior est delectatio, quia et maior consensus convenientis cum convenienti, ex quo causatur delectatio. Sed natura humana in primo statu purior erat quam post peccatum. Cum ergo post peccatum delectatio quae est in coitu, propter suam magnitudinem usum rationis absorbeat, videtur quod multo amplius in statu innocentiae fuisset : et ita fuisset perversitas ordinis in partibus animae, quam originalis iustitia non patiebatur.
  3. Si dicatur, quod ratio poterat illam delectationem comprimere ; contra. Generativa et nutritiva potentia et augmentativa ad eamdem partem animae reducuntur, quia sunt potentiae vegetabilis animae. Sed ratio imperare non poterat nutritivae et augmentativae, ut sine cibo homo nutriri et augeri posset. Ergo nec generativae, ut delectatio actui eius conveniens remitteretur.
  4. Praeterea, generatio quae est per coitum, completur per decisionem seminis. Sed in corporibus naturalibus decisio est inductiva corruptionis. Ergo cum corpus humanum in primo statu incorruptibile foret, talis generationis modus ibi esse non poterat.
  5. Praeterea, secundum philosophum in XV De animalibus, semen est superfluum alimenti. Sed omnis superfluitas nutrimenti assumpti inordinationi attestatur, quae in primo statu esse non poterat. Ergo nec talis generationis modus.
  6. Praeterea, aliae superfluitates alimenti, ut egestiones, urinae, et huiusmodi, ut videtur, in primo statu non fuissent, cum turpitudinem quamdam habeant, quae sine poena esse non potest. Ergo cum eadem sit ratio de uno superfluo et de aliis, videtur quod nec generatio per seminis decisionem ibi fuisset, cum semen sit superfluum, ut dictum est.

 

Sed contra est quod dicitur Genes. 1, 27 : Masculum et feminam creavit eos. Sed distinctio sexuum est ordinata in animalibus ad generationem quae est per coitum. Ergo talis modus generationis ibi fuisset.

  1. Praeterea, secundum id quod commune est, non attenditur aliquorum differentia. Sed in virtute generativa homo convenit cum aliis animalibus. Ergo cum in animalibus perfectis, quibus perfectior est homo, sit generatio per coitum, videtur quod etiam hominibus talis modus generationis connaturalis sit.

 

Respondeo dicendum, quod ad quamlibet generationem oportet duo concurrere : scilicet agens quod inducit formam, et patiens quod offert materiam ; nec haec duo in idem reducuntur, cum nihil patiatur vel moveatur a seipso : in omnibus enim viventibus perfectis in quibus est sexus distinctio, femina se habet ut patiens et materiam ministrans, et mas se habet ut agens et formam inducens, ut in XV De animalibus dicitur. Unde non poterat compleri generatio humana nisi per coniunctionem maris et feminae ; propter quod mulier in adiutorium viri facta dicitur, Gen. 2.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ad perfectionem virginitatis duo concurrunt ; scilicet integritas carnis cum integritate mentis ; quorum alterum, scilicet integritas mentis, honorabilius est, reliquum virginitati essentialius. Dicendum ergo, quod in omni concubitu solvitur virginitas quantum ad integritatem carnis etiam in primo statu. Sed integritatem mentis contingit solvi dupliciter : vel quantum ad habitum ; et sic solvitur per illicitum concubitum, qui tollit habitum castitatis ; vel quantum ad actum ; et sic in statu post peccatum solvitur etiam per concubitum matrimonialem, eo quod propter vehementiam delectationis ratio in ipso actu absorbetur. In primo vero statu, neutro modo integritas mentis soluta fuisset ; sed sola integritas carnis, cui praeponderasset fecunditas prolis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quantitas alicuius potest attendi dupliciter : vel absolute, vel secundum proportionem. Dicendum ergo, quod absolute loquendo maior delectatio coitus fuisset in primo statu quam etiam modo sit ; sed secundum proportionem ad rationem, fuisset multo minor : quia ratio in suo actu fortiter persistens, delectationi penitus dominaretur ; et ideo non fuisset superabundans vel fervens delectatio, sicut modo est : quia, secundum philosophum in II Ethic., abundantia et defectus in operibus humanis sumitur secundum proportionem, ut aliquis cibus est moderatus uni, qui esset superfluus alteri.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod potentiae animae vegetabilis in actibus propriis non obediunt rationi, ut in I Ethic. dicitur ; sed quidam actus sunt sensitivae partis vel motivae, ordinati ad actus vegetativae ; et isti actus subiacent rationis imperio. Delectatio autem non est per se ad generativam pertinens, sed ad sensitivam : quia, secundum definitionem Platonis, delectatio est generatio sensibilis in natura, idest naturae conveniens.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod emissio seminis non est per decisionem alicuius quod fuerit in actu pars : quia sic corrumperetur, et non haberet virtutem speciei, ut in XV De animalibus dicitur : sed est per quamdam resolutionem cuiusdam humiditatis propinquissimae ad ultimam conversionem, quae non est actu pars, sed potentia totum ; unde per hoc nihil corporis humani corrumpebatur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod, sicut philosophus dicit in XV De animalibus, semen est superfluum quo indigetur : quia superest de eo quod per actum nutritivae in substantiam membrorum convertitur ; unde superfluum dicitur : et tamen indigetur eo ad generationem ; unde tale superfluum inordinatam cibi sumptionem non ostendit : tantum enim homo ordinate de cibo sumere poterat, quantum necessarium erat ad actum nutritivae, augmentativae, et generativae.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod quaedam superfluitates sunt quae attestantur defectui naturae, ut putredines, sudores, et huiusmodi ; et tales superfluitates in primo statu esse non poterant ; quaedam vero superfluitates naturae perfectionem ostendunt, sicut semen, et egestiones, et huiusmodi, quae secundum cursum naturalem fiunt tanto melius, quanto robustior natura fuerit ; unde etiam ad virtutem naturalem reducuntur, scilicet expulsivam ; et tales superfluitates in primo statu fuissent, licet absque omni foeditate.

 

 

QUAESTIO 2

 

PROOEMIUM

Deinde quaeritur de qualitate natorum ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. Quales fuissent secundum corpus ;
  2. Quales fuissent secundum intellectum in cognitione veritatis ;
  3. Quales fuissent secundum affectionem in amore virtutis.

 

ARTICULUS 1

Utrum in statu innocentiae homines habuissent omnem perfectionem corporis quo ad virtutem et staturam et sexum, statim post nativitatem

 

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod homines in statu innocentiae statim nati, omnem perfectionem corporis habuissent et quantum ad staturam, et quantum ad sexum. Sicut enim philosophus dicit in XVI De animalibus, mulier est vir occasionatus. Illud autem occasionatum dicitur quod non est per se intentum, sed ex aliqua corruptione vel defectu proveniens. Cum ergo in primo statu nullus defectus naturalis operationis fuisset, videtur quod omnes nati fuissent in perfecto sexu, scilicet virili.
  2. Praeterea, agens perfectum inducit similitudinem suam in patiente, nisi sit defectus ex parte recipientis. Sed in generatione hominum semen maris est agens, et sanguis mulieris est materia et patiens. Cum ergo ex neutra parte in statu innocentiae aliquis defectus fuisset, videtur quod semper proles in similitudinem patris producta fuisset in sexu virili.
  3. Praeterea, magis distat limus terrae ab humano corpore quam materia a muliere administrata ad formationem conceptus in naturali generatione. Sed primus homo de limo terrae formatus, statim in perfecta quantitate et virtute membrorum productus est. Ergo multo fortius filii qui ex eo nascerentur.
  4. Praeterea, Augustinus dicit in littera, quod infirmitas carnis quae est in pueris, congruit infirmitati mentis. Sed in statu innocentiae nulla fuisset mentis infirmitas. Ergo nec in tali infirmitate carnis pueri nati forent.
  5. Praeterea, omnium animalium nobilissimum est homo. Sed quorumdam animalium filii naturaliter statim nati officia membrorum habent. Ergo defectus qui in pueris nunc videtur accidere, non est naturalis, sed ex peccato inductus : ergo ante peccatum non fuisset.

 

Sed contra, omnis virtus naturalis, multiplicata materia, roboratur secundum debitam proportionem, quia in maiori quantitate maior est virtus. Sed pueros oportebat parvulos nasci propter materni uteri necessitatem, ut in littera dicitur. Ergo oportuit ut eorum virtus motiva, quae materialis est, imperfecta esset.

  1. Praeterea, in pueris oportet expectari tempus ad generandum, quousque completur tempus augmenti : quamdiu enim est augmentum in suo vigore, sicut in duobus primis septenniis, generativa opus suum non habet : tum quia digestio completa non est, ut semen debito modo maturari possit : tum etiam quia quod residuum est ab opere nutritivae, cedit in usum augmentativae. Sed sicut generativae deserviunt quaedam membra, ita et aliis animae viribus. Ergo et per eamdem rationem nec aliorum membrorum usum habuissent, ad quorum actus exigitur aliquorum membrorum fortificatio et completio.

 

Respondeo dicendum, quod in hominis vita est quaedam circulatio, eo quod a defectu incipit, in statum debitae perfectionis deveniens, ex quo iterum in defectum terminatur ; unde et principium hominis quidam defectus consequuntur in pueritia, et similiter finem in senectute. Homo autem ante peccatum etsi vitae termino caruisset, tamen habuisset vitae principium per nativitatem ; unde hos defectus qui ordinantur ad vitae terminum, ut aegritudines et defectus seniles, non habuisset : defectus autem illos qui principium originis consequuntur, nihil prohibet eum habuisse, ut Magister in littera dicit : nec hoc fuisset ei in poenam, quia ex hoc nullum incommodum sentiret, divina providentia eum gubernante. Quidam vero dicunt aliter, innitentes verbis Augustini quae in littera ponuntur. Sed cum Augustinus de his nihil asserat, ut in littera dicitur, probabilius sustinebitur illud quod naturalis cursus habet, ubi Scripturae auctoritas non repugnat.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis mulier sit praeter intentionem naturae particularis, quae agit in hoc semine, intendens prolem adducere in perfectam similitudinem generantis, non tamen est praeter intentionem naturae universalis, sicut nec corruptio : quia sine femina non posset esse generatio, ut perpetuitas speciei salvaretur : et ideo etiam per divinam providentiam ad officium generationis mulieres aliquas nasci oportebat, et in aequali numero cum viris, ut una unius esset.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod generatio mulieris contingit, ut in XVIII De animalibus dicitur, ex hoc quod semen viri non potest vincere super materiam mulieris, ut digerat ipsam ultima digestione, et in perfectum sexum adducat. Huiusmodi autem impotentiae causa potest esse triplex. Una est ex defectu naturalis principii agentis cum semine ; quia calor est diminutus in semine propter eius indigestionem ; unde ante tertium septennium, ut philosophus dicit, viri ut in pluribus feminas generant : et talis causa non multum fuisset in primo statu : quia tempus in quo est perfecta generatio non anticiparetur. Alia causa est ex virtute imaginativa quam sequuntur etiam virtutes corporales, sicut patet quod ad imaginationem alicuius terribilis totum corpus concutitur et tremit : et ita videmus quod filii frequenter nascuntur similes illis quos parentes imaginantur in actu conceptionis : sicut etiam Hieronymus narrat de quadam muliere quae peperit filium nigrum propter hoc quod in tempore coitus vidit imaginem nigram : et talis causa generationis feminae potuit esse in statu innocentiae, ut filii nascerentur in hoc vel in illo sexu, secundum voluntatem parentum, et praecipue propter magnam obedientiam corporis ad animam in statu illo. Tertia causa est ex aliquo principio extrinseco : quia parva immutatio, ut philosophus dicit in XVIII De animalibus, vel venti, vel temporis vel huiusmodi, sexus variationem facit ; unde dicit, quod expertum est apud pastores, quod quando flat ventus Septemtrionalis, concipiuntur mares, et quando flat meridionalis, concipiuntur feminae, propter abundantiam humiditatis : et etiam si in tempore coitus aspiciant ad partem Septentrionalem vel meridionalem, sequitur etiam dicta diversitas ut frequenter : et talis causa potuit esse in statu illo.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod de limo terrae corpus primi hominis formatum est virtute divina, cuius est statim ad perfectum adducere cum voluerit ; sed propagatio filiorum fuisset per virtutem naturae, cuius non est subito operari ; et ideo per successiones temporum in ultimum perfectionis statum proles perducta fuisset.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod infirmitas carnis nunc in pueris duo complectitur : scilicet defectum usus membrorum ; et hoc congruit naturali infirmitati mentis, inquantum adhuc non pervenit ad ultimum complementum scientiae vel virtutis ; quod etiam in primo statu esse potuit : complectitur etiam quamdam poenam in esurie et fletu, et talis infirmitas congruit infirmitati culpae ; unde neutrum horum in primo statu fuisset, scilicet nec poena nec culpa.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod hoc est ex nobili complexione hominis, quod defectum talem in pueritia prae quibusdam animalibus patitur : quia enim est mollis complexionis, ideo membra puerilia ex sui mollitie sunt impotentia ad suos actus exercendos : et etiam propter humiditatem abundantem in pueritia, quod contingit in hominibus prae quibusdam animalibus tum ex magnitudine cerebri, quod homo maius prae aliis animalibus habet, secundum proportionem sui corporis ; tum etiam propter qualitatem complexionis, a qua si in humidiorem recedatur, propter complexionem aetatis invenietur superabundans humiditas, quae praecipue impedit motum nervorum. Unde animalia siccae complexionis ut caprae, nascuntur cum membris ad motum habilibus.

 

ARTICULUS 2

Utrum in statu innocentiae pueri mox nati, fuissent perfecti in cognitione

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod pueri mox nati, perfecti in cognitione fuissent. Omnis enim virtus cuius actus impeditur ex imperfectione corporis, est virtus materialis. Sed intellectus non est actus corporis cuiusdam, ut philosophus dicit. Ergo naturaliter non impeditur a suo actu propter defectum corporis : ergo videtur quod in statu integritatis naturae, pueri perfectam cognitionem habuissent, etiam si defectum membrorum paterentur.
  2. Si dicatur, quod intellectus impeditur per accidens ex impedimento corporis inquantum indiget accipere a virtutibus corporalibus, contra. Quod superiores vires ab inferioribus accipiant, videtur esse perversitas ordinis. Sed in primo statu nulla deordinatio in partibus animae erat. Ergo intellectus non accipiebat perfectionem suam ex viribus sensibilibus.
  3. Praeterea, intellectus non indiget sensu nisi ad acquirendam scientiam ; unde qui privatur visu scientiam de coloribus retinet quam per visum accepit. Sed in primo statu habitum scientiae homo habuisset immediate ex divina influentia, et forte per ministerium Angelorum. Ergo ad intelligendum et sciendum in actu, sensibus non indigebat ; et sic idem quod prius.
  4. Praeterea, sensus puerorum in primo statu non fuissent imperfectiores quam modo sint. Sed modo pueri perfecte possunt videre et audire, et sic de aliis. Ergo et tunc : et ita per defectum sensibilium virium actus intellectus non impeditur.
  5. Praeterea, perfectioris cognitionis secundum suam naturam aliis animalibus est homo. Sed alia animalia mox nata habent cognitionem quarumdam rerum quae prosunt eis vel nocent ; unde agnus sequitur matrem, et fugit lupum. Ergo multo fortius hoc homo secundum suam naturam habere debet : et ita videtur quod defectus cognitionis qui est in pueris, non est naturalis, sed ex peccato inductus : et ita videtur quod ante peccatum perfectam cognitionem habuissent.

 

Sed contra, ut dicit philosophus VII Physic., in quiescendo fit anima sciens et prudens. Sed in pueritia non potest esse perfecta quies corporis, propter multos motus, et praecipue propter augmentum. Ergo nec perfectam cognitionem secundum naturam habere potest.

  1. Praeterea, ad hoc anima infusa est corpori ut in ipso acquirat perfectionem scientiae et virtutis. Sed hoc non esset, si per seipsam scientiam perfectam haberet, quam per temporum successionem in corpore acquireret. Ergo non statim dum corpori infunditur, perfectam cognitionem habet, sed experimento indiget et tempore intellectualis virtus, ut philosophus in II Ethic. dicit.

 

Respondeo dicendum, quod sicut Magister dicit in littera, oportet quod positio de perfectione intellectus consonet positioni de perfectione corporis ; unde cum posuerimus pueros in principio non habituros fuisse membrorum usum, oportet ponere quod nec usum perfectae cognitionis habuissent. Qui autem membrorum perfectionem concedunt, perfectum usum rationis etiam concedere possunt. Inter alia enim membra corporis, cerebrum humidissimum est. Unde si propter humiditatem aetatis ; membrorum aliorum officia pueri habere non poterant, multo minus plenum usum imaginativae virtutis, cuius organum est in anteriori parte cerebri, habere poterant. Abundantia enim humiditatis confusionem quamdam phantasmatum creat, sicut patet in ebriis, ex multo vapore ad caput ascendente. Phantasmata autem, ut in III De anima dicitur, se habent ad intellectum sicut colores ad visum. Unde sicut ad confusionem colorum sequitur indeterminatio et confusio in actu virtutis visivae ; ita ad confusionem phantasmatum sequitur quaedam confusio in actu virtutis intellectivae ; et inde est quod pueri in principio confusam cognitionem habent universalium quorumdam, et postmodum per successiones temporis distincte unumquodque cognoscunt ; unde in I Phys. dicitur, quod pueri in principio appellant omnem virum patrem, posterius autem determinant unumquodque.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod operatio intellectus non impeditur propter defectum corporis per se, sed per accidens, ut dictum est, scilicet ex defectu virium a quibus intellectus accipit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod perfectio intellectus possibilis est per receptionem obiecti sui, quod est species intelligibilis in actu. Sicut autem in obiecto visus est aliquid quasi materiale, quod accipitur ex parte rei coloratae, sed complementum formale visibilis inquantum huiusmodi est ex parte lucis, quae facit visibile in potentia esse visibile in actu : ita etiam obiectum intellectus quasi materialiter administratur vel offertur a virtute imaginativa ; sed in esse formali intelligibili completur ex lumine intellectus agentis, et secundum hanc formam habet quod sit perfectio in actu intellectus possibilis : et ita non sequitur deordinatio in partibus animae, si intellectus possibilis perficiatur per species a phantasmatibus acceptas, inquantum illustrantur lumine intellectus agentis, quae est potentia altior quam intellectus possibilis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod cum phantasma sit obiectum intellectus possibilis, ut dictum est, secundum statum viae, anima ad suum actum phantasmatibus indiget, non solum ut ab eis scientiam accipiat secundum motum qui est a sensibus ad animam, sed etiam ut habitum cognitionis quam habet circa species phantasmatum, ponat secundum motum qui est ab anima ad sensus, ut sic inspiciat in actu quod per habitum cognitionis tenet in mente. Unde etiam Dionysius dicit in Epistola ad Titum, quod illi qui intellectuales revelationes accipiunt, eas quibusdam figuris circumponunt ; unde laesa imaginatione per laesionem organi, ut est in phraeneticis, intellectus impeditur ab actuali consideratione etiam eorum quae prius sciebat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod exteriorum sensuum actus in pueris distincti sunt, sed imaginatio confusa est propter cerebri humiditatem excedentem, et ita etiam oportet quod operatio intellectus sit confusa : non enim intellectus immediate ab exterioribus sensibus accipit, sed ab interioribus.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod alia animalia non prosequuntur conveniens et fugiunt nocivum per rationis deliberationem, sed per naturalem instinctum aestimativae virtutis : et talis naturalis instinctus est etiam in pueris ; unde etiam mamillas accipiunt, et alia eis convenientia, etiam sine hoc quod ab aliis doceantur.

 

ARTICULUS 3

Utrum in statu innocentiae pueri nascerentur in gratia

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod in statu innocentiae pueri in gratia nascerentur. Quia secundum considerationem philosophi, sicut se habet propositum in proposito, ita et oppositum in opposito. Sed homo corruptus per peccatum transmisit peccatum in posteros. Ergo etiam et gratiam et iustitiam quam habuit, in posteros transmisisset.
  2. Praeterea, bonum est potentius quam malum : quia malum non agit nisi virtute boni, ut dicit Dionysius. Si ergo malum primi hominis adeo fuit potens ut totum humanum genus inficeret, multo amplius eius gratia totum humanum genus iustificasset.
  3. Praeterea, Adam non solum sibi, sed etiam nobis demeruit : quia per unum hominem peccatum et mors in mundum intravit, Rom. 5. Sed meritum et demeritum ab eadem potentia procedunt. Ergo et ipse, si perstitisset, omnibus mereri potuisset ; et ita omnes per eius meritum primam gratiam consecuti fuissent.
  4. Praeterea, impossibile est esse poenam sine culpa. Sed poena peccati originalis est carentia visionis divinae. Ergo cum in statu innocentiae homines sine peccato originali nati fuissent, habuissent meritum visionis divinae. Sed hoc non potest haberi nisi per gratiam. Ergo nati fuissent in iustitia gratuita.
  5. Praeterea, homo per peccatum necessitatem peccandi incurrit. Ergo si perstitisset, in iustitia confirmatus fuisset. Sed secundum Anselmum, oportuit ut qualis ipse fuit, tales etiam filios genuisset. Ergo et omnes in iustitia confirmati fuissent mox a nativitate sua, ut peccare non possent.

 

Sed contra, illud quod infunditur immediate a Deo, ut anima rationalis, non transfunditur a parentibus. Sed gratia est huiusmodi, ut in 1 libro probatum est, dist. XIV. Ergo gratiam vel iustitiam in posteros non transfudisset.

  1. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit quod homo si perstitisset, generasset filios sine peccato, sed tamen non necessario paternae haeredes iustitiae ; et ita videtur quod iustitiam vel gratiam non transfudisset.

 

Respondeo dicendum, quod, sicut dicit philosophus in II de Generat., in generatione est quaedam circulatio, quae tamen non redit in idem numero, sed ad idem specie : homo enim generat hominem, non Socrates Socratem ; et inde est quod generatum generanti assimilatur in omnibus illis quae ad naturam speciei pertinent, nisi adveniat impedimentum, ut in monstris apparet ; non autem oportet quod assimiletur in proprietatibus quae consequuntur individuum ratione individui : et si aliquando contingat quod in aliquibus proprietatibus etiam personalibus assimiletur filius patri, hoc tantum accidit in accidentibus corporalibus, sicut quod albus generat album, et podagricus podagricum : non autem in perfectionibus animae generat sibi similem secundum actum, ut grammaticus non generat grammaticum ; sed forte secundum aptitudinem tantum ; secundum quod ex complexione corporis unus est habilior alio ad scientiam vel doctrinam vel virtutem.

Sciendum est ergo quod duplex iustitia primo homini poterat convenire. Una originalis, quae erat secundum debitum ordinem corporis sub anima, et inferiorum virium sub superiori, et superioris sub Deo ; et haec quidem iustitia ipsam naturam humanam ordinabat in sui primordio ex divino munere ; et ideo talem iustitiam in filios transfudisset. Est etiam alia iustitia gratuita, quae actus meritorios elicit ; et de hac est duplex opinio.

Quidam enim dicunt, quod primus homo in naturalibus tantum creatus est, et non in gratuitis ; et secundum hoc videtur quod ad talem iustitiam requirebatur quaedam praeparatio per actus personales ; unde secundum hoc talis gratia proprietas personalis erat ex parte animae ; et ideo nullo modo transfusa fuisset, nisi secundum aptitudinem tantum.

Alii vero dicunt, quod homo in gratia creatus est ; et secundum hoc videtur quod donum gratuitae iustitiae ipsi humanae naturae collatum sit ; unde cum transfusione naturae simul etiam infusa fuisset.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale est primo et per se peccatum naturae, et per posterius personae ; actuale autem est proprie peccatum personae quod per actum personalem incurritur : et ideo, sicut peccatum originale transfunditur, et non peccatum actuale, ita etiam iustitia originalis naturalis transfusa fuisset, et forte non gratuita.

ad 2. Ad secundum dicendum sicut ad primum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod peccatum non transit in posteros a primo parente per modum demeriti, quasi ipse omnibus mortem meruerit, et infectionem peccati ; sed per modum traductionis consequentis traductionem naturae : non enim unius personae actus toti naturae mereri vel demereri potest, nisi limites humanae naturae transcendat, ut patet in Christo, qui Deus et homo est : unde a Christo nascuntur filii gratiae, non per carnis traductionem, sed per meritum actionis ; ab Adam vero nascimur filii irae per propagationem, non per demeritum.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod carentia visionis divinae potest dupliciter intelligi : vel negative, et sic non est poena, sed defectus naturalis : cuilibet enim naturae creatae convenit ut ex se non habeat unde in Dei visionem ascendere possit : vel privative, et sic est poena, secundum quod importat quamdam obnoxietatem ad non videndum Deum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod probabile videtur quod si Adam primae tentationi restitisset, nondum statim confirmationem iustitiae fuisset adeptus ; sed quando in spiritualem vitam fuisset translatus, simul immortalitatem accepisset in corpore et iustitiae confirmationem in anima. Quod ergo dicitur, quod quia tentationi succubuit, peccandi necessitatem incurrit, verum est de peccato veniali, quod gratiae non opponitur, sed cuidam accidenti gratiae, scilicet fervori ; sed necessitatem peccandi mortaliter homo etiam in peccato existens non habet, nisi peccare intelligatur in peccato esse, sicut videre dicitur habere visum. Non enim qui in peccato est potest per se non esse in peccato ut possit a peccato per se sine gratiae infusione resurgere : nec tamen sequitur, si homo post peccatum non potest in peccato non esse, quod in gratia existens non possit in gratia non esse : quia homo per seipsum peccare potest, sed non per se resurgere. Si tamen concedatur quod Adam confirmatus fuisset statim post victoriam tentationis, adhuc non sequitur quod filios confirmatos in iustitia genuisset ; quia hoc sequebatur actus personales eius, et ita erat perfectio ad personam pertinens, quam non oportet in filios propagari ; sicut si Adam donum philosophiae habuit, vel miracula faciendi, non oporteret quod filii eius hoc habuissent.

 

[Sed contra]. Ad aliam etiam patet de plano solutio : quia non intelligitur gratia in posteros propagari a parentibus quasi, per virtutem seminalem, gratiam filii consequerentur : sed quia cum transfusione naturae, cui, ex provisione divina gratia debebatur, simul gratia infusa fuisset, secundum unam opinionem.

  1. Alia etiam auctoritas inducta intelligitur de iustitia gratuita, et non de originali, secundum unam opinionem. Vel potest intelligi de operibus iustitiae : quia si cum gratia nati fuissent, poterant per liberum arbitrium a iustitia parentum deviare.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

Excipitur honestate nuptiali, hoc modo ut scilicet quod sine nuptiis turpitudinem culpae et poenae haberet, per honestatem matrimonii turpitudine poenae remanente, turpitudo culpae tollatur. Sed potuerunt in Paradiso eis esse nuptiae honorabiles : quia in statu illo nuptiae simpliciter virginitate honorabiliores fuissent, eo quod in nullo integritate mentis laesa, fecunditas carnis in matrimonio, sterilitati virginitatis praevaluisset. Vel quia Deus nondum iusserat. Videtur hoc esse falsum : quia actum matrimonialem praeceperat Deus, dicens : crescite et multiplicamini et replete terram. Sed quod dicitur hic potest intelligi de speciali iussione ad determinatum tempus.

Responderi potest, quod filios parvulos nasci oportebat propter materni uteri necessitatem. In hac responsione Magister unum asserit, scilicet, quod oporteat pueros in principio nativitatis parvos quantitate esse : sed tria sub dubio relinquit. Quorum unum est, si statim post nativitatem in perfectam quantitatem transformati fuissent. Sed hoc non potuit fieri operatione naturae, sed solum divino miraculo. Secundum est an essent parvuli per aliquod tempus, ita quod defectum quantitatis haberent sed non virtutis quantum ad membrorum officium. Tertium si in utroque per aliquod tempus imperfecti fuissent, scilicet et quantitate et virtute.