Distinctio XVIII — Livre II — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre II

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

QUAESTIO 1

 

PROOEMIUM

Postquam determinavit originem hominis ex parte ipsius viri, hic determinat de origine mulieris, et dividitur in duas partes :

in prima de origine ipsius secundum corpus ;

in secunda de origine ipsius secundum animam, ibi : quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, ita putaverunt aliqui ipsius animam de viri anima propagatam.

Prima in duas :

in prima ostendit modum productionis mulieris ex parte corporis ;

in secunda inquirit producti corporis principium, ibi : solet etiam quaeri, utrum de costa illa sine adiectione rei extrinsecae facta sit mulier.

 

Circa primum duo facit :

primo proponit modum originis ; secundo assignat propositorum causas ; ubi primo ostendit quare de viro formata sit mulier, ibi : hic attendendum est quare non creavit simul virum et mulierem ;

secundo quare de tali parte, ibi : cum autem his de causis facta sit mulier de viro, non de qualibet parte corporis viri, sed de latere eius formata est ;

tertio quare de viro dormiente, ibi : non sine causa quoque dormienti viro potius quam vigilanti detracta est costa.

 

Solet etiam quaeri, utrum de illa costa sine adiectione rei extrinsecae facta sit mulier. Hic inquirit principia producti corporis :

et primo inquirit principium materiale ; secundo principium activum, ibi : illud etiam scire oportet, quod, cum Angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est eis tamen tribuenda creationis potestas. Ubi primo inquirit utrum corpus mulieris productum fuerit per actionem Angeli ;

secundo utrum per actionem naturae, ibi : sed quaeritur, an ratio quam Deus primis operibus concreavit, id haberet ut secundum ipsam ex viri latere feminam fieri necesse foret ;

et circa hoc duo facit :

primo praemittit quaedam necessaria ad solutionis manifestationem ;

secundo quaestionis solutionem prosequitur, ibi : omnium rerum causae in Deo sunt.

Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, ita putaverunt aliqui ipsius animam de viri anima propagatam. Hic inquirit modum originis mulieris ex parte animae : ubi excludit duas haereses, et astruit veritatem Catholicam, ut per se patet in littera. Hic est duplex quaestio.

Prima de productione mulieris ex parte corporis.

Secunda de origine animae.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. Utrum corpus mulieris de costa viri factum fuerit : et quia dicitur hoc non fuisse factum active per rationes seminales, sed primordiales.
  2. Quaeritur de differentia harum rationum : et quia ea quae praeter rationes seminales fiunt dicuntur in littera miraculose fieri.
  3. Quaeritur cuiusmodi opera debeant dici miracula.

 

ARTICULUS 1

Utrum corpus mulieris debuerit fieri de costa viri

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod corpus mulieris de costa viri fieri non debuit. Distinctio enim sexus communis est homini et aliis animalibus. Sed in aliis animalibus mas et femina simul producta sunt, et neutrum ab altero sumptum. Ergo videtur quod nec femina hominis de viro sumi debuit.
  2. Praeterea, materia non potest transmutari de parva quantitate in magnam nisi vel per rarefactionem, sicut ex uno pugillo aquae generantur decem aeris, vel per alterius additionem. Unde dicit Augustinus : quid est absurdius quam ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, idest sine additione, quod undique crescat, nisi rarescat ? Sed non potuit esse ut per rarefactionem una costa in quantitatem mulieris excresceret, quia inveniretur corpus mulieris etiam ipso aere rarius. Ergo oportebit hoc per additionem exterioris fieri, quod oportuit multo amplius esse quam costam ipsam. Cum ergo unumquodque denominandum sit a maiori parte, videtur quod non debeat dici ex costa viri corpus mulieris formatum.
  3. Praeterea, cum in operibus divinis nihil sit superfluum, oportet quod costa illa de perfectione corporis Adae fuerit. Sed subtracto eo quod ad perfectionem rei pertinet, sequitur diminutio. Cum ergo omnis diminutio in resurrectione restauretur, videtur quod costa illa in corpore Adae resurget. Si ergo de costa illa factum est corpus Evae, videtur quod Eva non resurget : quod est inconveniens. Non ergo de costa viri facta est mulier.
  4. Praeterea, in corpore sensibili non potest esse divisio continui sine dolore. Sed corpus Adae propter naturae institutae integritatem maxime sensibile fuit. Ergo cum nullus dolor in ipso praecederet culpam, videtur quod ex eius costa mulier formata non sit.
  5. Praeterea, ut dicit Augustinus, in omnibus operibus creationis non quid Deus facere possit quaeritur, sed quid rerum natura patiatur. Cum ergo naturalis modus propagationis mulieris non sit de costa viri, sed ex semine (quia his quae sunt eiusdem speciei, debetur unus modus originis), videtur quod inconvenienter ex costa viri mulier facta ponatur.

 

Sed contra est quod dicit Boetius : necesse est quod imperfectum a perfecto sumat originem. Sed mulier est vir imperfectus sive occasionatus, ut XVI de animalibus philosophus dicit. Ergo congruum fuit ut de corpore viri corpus mulieris sumeretur.

  1. Praeterea, primum principium et finis in idem reducuntur ; unde idem ponimus universitatis finem et principium. Sed mulier propter virum facta est, quia in adiutorium viri facta legitur Genes. 2. Ergo congruum fuit ut etiam vir mulieris esset principium : et sic idem quod prius.

 

Respondeo dicendum, quod apud Catholicos dubium esse non debet quin mulier de costa viri formata fuerit, quamvis Iudaei de hoc multa fabulentur : non enim magis rationi resistit vel divinae potentiae mulierem ex corpore viri sumi, quam corpus viri ex limo terrae formari, cum utrumque a naturae virtute separatum sit. Modum tamen quo id factum est, non omnes similiter assignant.

Quidam enim, ut Magister in littera, et Hugo de sancto Victore volunt ex costa viri sine alicuius exterioris additione, vel novae materiae creatione, corpus mulieris formatum fuisse. Hoc autem non videtur intelligibile. Si enim per multiplicationem materiae hoc factum dicant, oportet multiplicationem hanc aut secundum quantitatem tantum attendi, aut secundum essentiam materiae.

Si primo modo, sic oportet ut eadem materia numero quae fuit primo sub parvis dimensionibus, postmodum maiores dimensiones recipiat : hoc autem idem est quod rarefieri, ut ex IV physicorum patet : et ita sequeretur corpus mulieris ex costa viri per modum rarefactionis esse formatum, quod expresse impossibile est.

Si vero multiplicatio essentiam materiae attingat, cum nihil aliud sit multiplicari quam aliquid fieri quod prius non erat, oportet quod aliquid materiae sit sub forma corporis mulieris quod prius sub forma costae non erat. Hoc autem aliter esse non potest nisi vel per conversionem alterius corporis in corpus mulieris, cuius materia sub forma eius remaneat, vel per hoc quod aliquid materiae sit de novo creatum : et ita oportet quod per additionem alicuius materiae, vel de novo creatae, vel sub forma alterius corporis praeexistentis, ex costa viri corpus mulieris formatum sit ; et sic etiam panum multiplicatio intelligi potest. Verius tamen videtur quod per additionem materiae praeexistentis hoc factum fuerit, cum omnia simul fuisse creata ad minus in materia, sancti communiter tradant.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod, ut dicit Philos. in VIII Ethicorum, mas et femina in hominibus coniunguntur non solum propter prolis generationem, sicut in aliis animalibus, sed etiam propter communicationem operum in vita communi, ut sic sibi sufficiant ad invicem propria opera conferentes ; unde apparet diversa esse opera viri et mulieris. Quia ergo in communicatione vitae et regimine domus, vir caput est mulieris, ideo mas in hominibus magis habet rationem principii respectu feminae, quam in aliis animalibus ; et propter hoc magis decuit feminam hominis ex viro sumi quam in aliis animalibus. Et praeterea in littera assignantur duae rationes, quae per se patent.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod per additionem rei exterioris ex costa corpus mulieris factum est ; nec tamen oportet quod ex illo adiecto corpus mulieris factum dicatur, etsi sit amplius in quantitate : quia illud adiectum non venit in materiam mulieris nisi mediante costa : sicut etiam menstruum materia embrionis dicitur, quamvis oporteat etiam ex cibis conversis corpus embrionis maiorem quantitatem assumere : sicut etiam aqua in sanguinem Christi transfertur mediante vino, etiamsi esset maior quantitas aquae ; dummodo virtute potentioris vini, natura aquae absorberi possit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod aliquid dicitur esse de perfectione alicuius dupliciter : vel quia est necessarium ad esse individui, et sic costa illa non erat de perfectione corporis Adae ; aut quia est necessarium ad conservationem speciei, sicut semen in XV De animalibus dicitur esse superfluum respectu individui, quo tamen indigetur ad speciei conservationem : et hoc modo costa fuit de perfectione corporis Adae, inquantum Adam erat principium humani generis. Ex quo patet quod costa illa resurget in Eva et non in Adam, cum sit de perfectione corporis Evae etiam quantum ad esse individui, et ita magis ad ipsam pertineat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod illud quod ordinatum est ad conservationem speciei, non solum sine dolore, sed etiam cum delectatione rescinditur ; et ita non oportet quod in separatione illius costae, dolorem senserit. Vel dicendum, ut Magister dicit, hoc divina virtute et miraculose factum, ut dolorem vulneris non sentiret.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod institutio rerum naturalium potest considerari dupliciter : vel quantum ad modum fiendi, vel quantum ad proprietates consequentes res institutas. Modus quidem fiendi naturalis esse non potuit, cum non praecesserint aliqua principia naturalia quorum actiones et passiones sufficerent ad effectus naturaliter producendos ; et ideo oportuit per virtutem supernaturalem prima principia in naturis constituere, ut corpus hominis formaretur ex terra, et corpus mulieris ex costa, et sic de aliis. Sed proprietates consequentes naturas institutas non debent miraculo attribui, ut quod aquae miraculose super caelos consistant.

 

ARTICULUS 2

Utrum Deus convenienter indiderit materiae rationes seminales

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod inconvenienter dicatur rationes seminales materiae Deus indidisse. Quod enim recipitur in materia sensibili, est in ea per esse naturae, et non per esse intentionis ; quia materia cognoscitiva non est formarum quas recipit, sed per eas in esse specifico perficitur. Sed ratio non nominat formam secundum esse naturae, sed per modum intentionis. Ergo virtutes rebus sensibilibus inditae rationes dici non debent.
  2. Praeterea, semen, ut ex II Physic. habetur, principium activum nominat. Potentia autem materiae non est activa, sed passiva, cum nihil agat nisi secundum quod est in actu. Ergo ratio seminalis materiae attributa non est.
  3. Praeterea, quod est in aliquo, non producitur ab eo nisi per modum exitus. Si ergo omnium rerum semina Deus in natura prius posuit, videtur quod generatio rerum sit per exitum unius rei ab alia, et sic redibit error Anaxagorae, qui posuit quodlibet esse in quolibet, et nihil pure esse hoc vel illud, ut os vel caro ; sed unumquodque nominari ex praedominante : quod in I Physic. improbatur.
  4. Praeterea, ad generationem rerum naturalium non tantum sunt necessariae virtutes activae, sed etiam passivae. Cum ergo in seminalibus rationibus virtutes passivae non includantur, videtur quod praeter rationes seminales etiam aliae rationes rebus inditae debeant dici.
  5. Praeterea, in natura inferiori effectus non procedunt ex suis causis ut semper vel necessario, sed ut frequenter. Cum ergo in littera describantur rationes seminales secundum quas necesse est aliquid fieri, videtur quod ad minus in natura inferiori rationes seminales positae non sint.

 

Sed contra : quia, ut dicit Gregorius, benedictio Dei dicitur bonorum eius collatio et eorumdem multiplicatio. Cum ergo Deus legatur Gen. 1 sua opera benedixisse, videtur quod eis dederit virtutes quibus fieret eorum multiplicatio. Hoc autem importat ratio seminalis. Ergo rationes seminales a Deo rebus inditae sunt.

  1. Praeterea, Deuter. 32, 4, dicitur : Dei perfecta sunt opera. Perfectum autem unumquodque est, ut in IV Meteor. dicitur, quando potest alterum tale producere quale ipsum est. Ergo virtutes quibus hoc fieri possit, rebus attributae sunt, et hae sunt rationes seminales : ergo et cetera.

 

Respondeo dicendum, quod emanatio creaturarum a Deo est sicut exitus artificiatorum ab artifice ; unde sicut ab arte artificis effluunt formae artificiales in materia, ita etiam ab ideis in mente divina existentibus fluunt omnes formae et virtutes naturales. Sed quia, ut Dionysius dicit, ea quae sunt causatorum abundanter praeinsunt causis, formae receptae in materia non adaequant virtutem vel artem increatam a qua procedunt ; unde apud artificem remanet ex arte sua virtus aliquid aliter operandi circa ipsa artificiata, quibus virtus artis alligata non est : et similiter in virtute divina est ut aliquid rebus creatis addat vel mutet vel abstrahat. In duobus autem differt operatio Dei ab operatione artificis.

Primo ex parte materiae : quia cum artifex materiam non producat, sed ex materia data operetur, potentiam materiae non confert ad recipiendum formas quas materiae inducit, nec inferre in materiam potest ; Deus autem, qui totius rei auctor est, non solum formas et virtutes naturales rebus contulit, sed etiam potentiam recipiendi illud quod ipse in materia facere vult.

Secundo ex parte formae : quia formae quas inducit artifex, non producunt sibi similes : quia lectus putrescens non pullulat in lectum, sed in plantam, ut ex I Physic. patet : formae autem naturales sibi similes producere possunt ; et ideo proprietatem seminis habent, et seminales dici possunt. Formae autem rerum secundum quod in arte divina existunt, primordiales esse dicuntur, eo quod ipsae sunt prima principia simpliciter rerum producendarum : potentia autem quae rebus indita est ad suscipiendum illud in se quod voluntas Dei disponit, rationes obedientiales a quibusdam dicuntur, secundum quas inest materiae ut fieri possit ex ea quod Deus vult. Ipsae autem virtutes in materia positae, per quas naturales effectus consequuntur, rationes seminales dicuntur. Sed quid sint secundum rem seminales rationes, a diversis diversimode assignatur.

Quidam enim dicunt, quod forma speciei non recipitur in materia nisi mediante forma generis ; adeo quod est alia forma numero per quam ignis est ignis, et per quam ignis est corpus. Illa ergo forma generalis incompleta ratio seminalis dicitur : quia propter talem formam inest materiae quaedam inclinatio ad recipiendum formas specificas. Hoc autem non videtur esse verum : quia omnis forma quae advenit post aliquod esse substantiale, est forma accidentalis. Si enim post esse in genere substantiae constitutum advenit, ergo ea recedente, adhuc remanet individuum in genere substantiae ; quod est contra rationem formae substantialis, sicut dicitur in II De anima. Et praeterea, cum omnis forma det aliquod esse, et impossibile sit unam rem habere duplex esse substantiale, oportet, si prima forma substantialis adveniens materiae det sibi esse substantiale, quod secunda superveniens det esse accidentale : et ideo non est alia forma qua ignis est ignis, et qua est corpus, ut Avicenna vult. Et si Commentator dicat in II Metaph. genus non esse materiam sed formam mediam inter materiam et ultimam formam : hoc non dicitur ad significandum ordinem formarum secundum rem sed secundum rationem : quia genus quamvis significet totum, ut Avicenna dicit, significat tamen ut indistinctum, et ita propinque se habet ad rationem materiae. Et praeterea sequeretur quod res signata per genus esset pars speciei constitutae per formam superadditam, et ita de specie praedicari non posset. Nec etiam hoc convenit secundum intentionem Augustini : quia ex virtute formae generalis non necessario sequitur forma specialis : unde non est talis virtus secundum quam necesse sit fieri, sed secundum quam fieri potest.

Ideo alii dicunt, quod cum omnes formae, secundum philosophum, de potentia materiae educantur, oportet ipsas formas praeexistere in materia incomplete, secundum quamdam quasi inchoationem ; et quia non sunt in esse suo perfectae, non habent perfectam virtutem agendi, sed incompletam ; et ideo non possunt per se exire in actus, nisi sit agens exterius quod excitet formam incompletam ad agendum, ut sic cooperetur agenti exteriori ; aliter enim non esset generatio mutatio naturalis, sed violenta : quia, ut in III Ethic. dicitur, violentum est cuius principium est extra, nil conferente vim passo. Has ergo virtutes incompletas in materia praeexistentes, rationes seminales dicunt, quia sunt secundum esse completum in materia, sicut virtus formativa in semine.

Hoc autem verum non videtur ; quia quamvis formae educantur de potentia materiae, illa tamen potentia materiae non est activa, sed passiva tantum ; sicut enim, ut Commentator dicit in VIII Physic., in motu locali oportet esse aliud movens et motum ; ita etiam in motu alterationis ; et ponit exemplum quod quando corpus naturaliter sanatur, cor est sanans, et alia membra sanata ; et ideo sicut in corporibus simplicibus non dicimus quod sint mota ex se secundum locum, quia ignis non potest dividi in movens et motum ; ita etiam non potest esse alteratum ex se, quasi aliqua potentia existens in materia aliquo modo agat in ipsam materiam in qua est, educendo eam in actum. Sed utrumque contingit in animatis, quia sunt mota secundum locum ex se, et etiam alterata, propter distinctionem organorum vel partium, quarum una est movens et alterans, et alia mota et alterata ; et ideo non hoc modo potest accipi virtus seminalis in aliis rebus sicut in habentibus animam. Nec tamen sequitur, si in materia est potentia passiva tantum, quod non sit generatio naturalis : quia materia coadiuvat ad generationem non agendo, sed inquantum est habilis ad recipiendum talem actionem : quae etiam habilitas appetitus materiae dicitur, et inchoatio formae. Non enim eodem modo omnes motus naturales dicuntur, ut in II Physic. et in I Cael. et mund. Commentator dicit, sed quidam propter principium activum intus existens, ut motus localis gravium et levium ; et quidam propter principium passivum quod est secundum potentiam ab agente naturali natam in actum educi, ut in generatione et alteratione simplicium corporum : unde et natura dividitur in materiam et formam.

Et ideo concedo quod in materia nulla potentia activa est, sed pure passiva ; et quod rationes seminales dicuntur virtutes activae completae in natura cum propriis passivis, ut calor et frigus, et forma ignis, et virtus solis, et huiusmodi ; et dicuntur seminales non propter esse imperfectum quod habeant, sicut virtus formativa in semine ; sed quia rerum individuis primo creatis huiusmodi virtutes collatae sunt, per opera sex dierum, ut ex eis quasi ex quibusdam seminibus producerentur et multiplicarentur res naturales.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod huiusmodi virtutes activae in natura dicuntur rationes, non quod sint in materia per modum intentionis, sed quia ab arte divina producuntur, et manet in eis ordo et directio intellectus divini, sicut in re artificiata manet directio artificis in finem determinatum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod rationes seminales dicuntur materiae inditae, non quia sint intelligendae praeexistere in materia ante adventum formae completae, quasi pertinentes ad essentiam materiae, vel ad rationem eius, secundum quod est materia ; sed per modum quo etiam formae completae in materia esse dicuntur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Anaxagoras ponebat, in aere, ex quo generabatur ignis, praeexistere quasdam partes ignis in actu latentes, per quarum exitum et congregationem, ignis generari videbatur. Hoc autem nos non ponimus ; sed quod in materia aeris praecessit aptitudo ad formam ignis, et in igne generante virtus activa, per quam haec aptitudo in actum reducitur : et hoc non est inconveniens.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod sub rationibus seminalibus comprehenduntur tam virtutes activae quam etiam passivae, quae perfici possunt per agentia naturalia ; sicut et in generatione animalis semen extento nomine dicitur non solum sperma, sed etiam menstruum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod concurrentibus omnibus causis naturalibus, ex quibus omnibus una perfecta causa constat, necesse est effectum sequi, nisi aliquid impediat : et hoc modo loquitur Augustinus.

 

ARTICULUS 3

Utrum ea quae fiunt praeter rationes seminales, sint miracula

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod ea quae praeter rationes seminales fiunt, non omnia miracula sint. In opus enim creationis virtus seminalis naturae non potest, nec tamen opus creationis miraculosum dicitur ; quia miracula sunt ad manifestationem gratiae, ut in littera dicitur ; ad quod creatio non est ordinata, sed magis ad institutionem naturae. Ergo videtur quod non sit ratio miraculi in hoc quod praeter causas seminales aliquid fiat.
  2. Praeterea, creatio animarum et iustificatio impiorum, cum frequenter fiat, miraculosa non est ; quia miraculum est aliquod arduum et insolitum, ut Augustinus dicit ; et tamen isti effectus praeter rationes seminales producuntur. Ergo idem quod prius.
  3. Praeterea, resurrectio mortuorum, cum in spe fidelium sit, miraculosa non est, quia miraculum est praeter spem admirantis apparens, ut Augustinus dicit ; et tamen resurrectio mortuorum per naturam fieri non potest. Ergo non omnia quae praeter virtutem naturae fiunt, miracula dicuntur.
  4. Praeterea, quaedam quandoque fiunt praeter rationes seminales, quae facultatem naturae non excedunt, sicut quod aqua convertatur in vinum, ut factum legitur Ioan. 2. Sed miraculum est supra facultatem naturae apparens, ut Augustinus dicit. Ergo videtur quod non omnia quae praeter rationes seminales fiunt, miracula sint.
  5. Praeterea, omnes virtutes activae creaturis collatae, rationes seminales dici possunt. Sed Angeli et homines dicuntur miracula facere. Ergo videtur quod non omnia miracula praeter rationes seminales fiant.
  6. Praeterea, monstra in natura contingunt, et praeter intentionem naturae agentis ; non tamen miracula dicuntur. Ergo non in hoc consistit ratio miraculi quod est praeter rationes seminales fieri.

 

Sed contra, illa opera miraculosa dicimus quae in admirationis divinae virtutis inducunt. Sed mutare cursum solitum naturae, non est nisi illius virtutis quae naturam instituit. Ergo ea proprie miracula dici debent quae praeter virtutes activas in natura contingunt.

 

Respondeo dicendum, quod sicut ex verbis philosophi habetur in principio Metaphysic., admiratio ex duobus causatur ; scilicet ex hoc quod alicuius effectus causa occulta est, et ex eo quod aliquid in re videtur per quod aliter esse deberet ; unde in hoc quod est diametrum quadrati non posse commensurari lateri, admiratio causatur ex hoc quod huius causa ignoratur, et ex hoc quod ex parvitate linearum videtur quod una alteri commensurari possit. Contingit ergo aliquid esse admirabile simpliciter, et aliquid esse admirabile quo ad hunc. Admirabile huic est id cuius causa occulta est sibi, et cui videtur secundum suam aestimationem aliquid obviare, quare non ita esse deberet ; quamvis in re nihil sit repugnans, nec causa in se sit nimis occulta ; et hoc potest dici mirum illi. Admirabile autem in se est id cuius causa simpliciter occulta est, ita etiam quod in re est aliqua virtus secundum rei veritatem per quam aliter debeat contingere. Huiusmodi autem sunt quae immediate a virtute divina causantur, quae est causa occultissima, alio modo quam se habeat ordo causarum naturalium : sicut quod caecus iterum videat, et quod mortuus resurgat, et huiusmodi : et haec proprie miracula dicuntur, quasi in seipsis et simpliciter mira. Haec autem quandoque sunt supra naturam, quandoque praeter naturam, quandoque contra naturam. Supra naturam dicitur esse miraculum, quando natura non potest in ipsam substantiam facti, sicut divisio maris rubri, suscitatio mortui, et huiusmodi. Illa vero dicuntur praeter naturam fieri in quae quidem natura potest quantum ad substantiam facti, sed tamen praeter operationem naturae fiunt iussu divino. Et quod haec dicantur miracula, contingit ex tribus.

Primo propter excessum, et singularem quemdam modum : sicut ranae productae in Aegypto in tanta multitudine sicut antea visum non fuerat.

Secundo propter hoc quod hora determinata contingunt ad invocationem divini nominis, sicut quod manus Ieroboam extensa contra prophetam arefacta fuit, et ara eius divisa, 3 Reg., 13.

Tertio quando aliquid universaliter contingit, sicut in veteri lege de aqua zelotypiae, Numer. 5, quod post potum illius venter adulterae divino miraculo putrescebat. Contra naturam autem dicitur fieri, quando in re est aliquid contrarium ei quod fit ; sicut si grave sursum moveretur, et quod virgo peperit, vel aliquid huiusmodi ; ita quod miraculose sequatur actus manente contraria natura, quae scilicet est principium contrarii actus.

 

ad 1. Ad primum dicendum, quod creatio, proprie loquendo, non est opus miraculosum, quia deficit una conditio miraculi : quamvis enim causam occultam habeat, tamen non est in re unde aliter esse deberet : immo esse rerum naturali quodam ordine a primo ente producitur, quamvis non per necessitatem naturae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod nec etiam creatio animarum vel iustificatio impiorum proprie miracula debent dici : quia quamvis sint praeter rationes seminales agentes ad perfectionem effectus, non tamen sunt praeter eas disponentes : dispositio enim corporis ad receptionem animae, et praeparatio voluntatis ad susceptionem gratiae, est per virtutem creaturae collatam. Si tamen sine tali praecedente praeparatione vel anima infunderetur vel gratia conferretur, utrumque miraculum dici posset ; ut patet in formatione primi hominis, et in conversione Pauli. Nec tamen sequitur ex vi rationis inductae : quia insolitum, quod in definitione miraculi ponitur, non dicit raritatem facti, sed excludit solitum cursum naturae ; unde si quotidie caeci illuminarentur, nihilominus miraculum esset ; quia praeter cursum naturalem, qui nobis est consuetus, contingeret.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod resurrectio miraculosa erit : quamvis enim sit secundum spem gratiae, est tamen supra spem naturae : et haec duplex spes distinguitur in Glossa, Rom. 4, super illud : Qui contra spem in spem credidit et cetera.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis conversio aquae in vinum non fuerit supra facultatem naturae quantum ad substantiam facti, tamen fuit supra eius facultatem quantum ad modum faciendi : non enim potest natura aquam in vase existentem subito in vinum convertere, sed per digestionem et maturationem uvae.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod miracula non faciunt homines et Angeli quasi eorum virtute effectus ille agatur ; sed homines impetrando precibus, et Angeli per ministerium.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod quamvis monstra contingant in natura praeter intentionem virtutis formativae quae agit in semine, tamen reducuntur in aliquas causas naturales ; contingunt enim ex aliqua indispositione materiae sicut ex principio proximo, vel ex impressione alicuius signi caelestis sicut ex principio remoto.

 

 

QUAESTIO 2

 

PROOEMIUM

Deinde quaeritur de formatione mulieris ex parte animae ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. Utrum anima rationalis sit ex traduce, vel per creationem.

Si non ex traduce, quaeritur :

  1. Utrum creetur a Deo immediate, vel mediantibus Angelis ;

et 3. Quaeritur, utrum anima sensibilis et vegetabilis sit ex traduce.

 

ARTICULUS 1

Utrum anima humana traducatur a parentibus

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod anima humana etiam a parentibus traducatur. Dicitur enim Genes. 46, 26 : Omnes animae quae egressae sunt de femore Iacob [...] sexaginta sex. Sed non egreditur aliquid filii ex femore patris nisi per traductionem seminis. Ergo videtur quod hoc modo anima filii ex parentibus veniat.
  2. Praeterea, omne id quod dat complementum operationi, cooperatur operanti. Si ergo Deus per hoc quod infundit animam adulterorum operationem perficeret, videtur quod adulteris cooperaretur ; et hoc videtur inconveniens, quia qui cooperatur iniquo, non est ab iniquitate immunis. Ergo videtur quod anima rationalis non infundatur a Deo, sed traducatur a patre.
  3. Praeterea, filii a parentibus originale peccatum contrahunt, ut apostolus docet Rom. 5. Sed accidens non potest traduci nisi traducatur subiectum eius. Ergo videtur quod anima rationalis, quae est subiectum culpae originalis, a parentibus traducatur.
  4. Praeterea, in omni generatione univoca generans dat speciem suam generato : quia agens et finis generationis incidunt in idem specie, ut in II Physic. dicitur. Sed cum homo ex homine procedit, est generatio univoca. Cum ergo homo speciem habeat ex anima rationali, videtur quod animam rationalem ex parentibus recipiat.
  5. Praeterea, sicut dicit Commentator in II Metaph., impossibile est ut sint diversi agentes quorum unius actio terminetur ad subiectum formae, et alterius ad formam : quia ad subiectum formae actio agentis non terminatur nisi secundum quod recipit formam : sequeretur enim, ut ipse dicit, quod subiectum et forma essent duo distincta, ex quibus non fieret unum, si essent termini diversarum actionum. Sed corpus organicum est subiectum huius formae quae est anima rationalis. Cum ergo per actionem virtutis formativae corpus organizetur, videtur quod eius actio se extendat ad ipsam rationalem animam ; et sic anima rationalis traducitur.
  6. Praeterea, ut in IV Meteor. dicitur, perfectum unumquodque est quando sibi simile potest producere. Cum ergo anima rationalis sit perfectior omnibus formis naturalibus, videtur quod cum virtute aliarum formarum educantur similes formae in actum, multo fortius anima rationalis hoc possit facere.
  7. Praeterea, Deus die septima a condendis novis creaturis cessavit. Sed novum est quod nullo modo in praeexistentibus praeexistit. Ergo oportet animas singulorum hominum qui modo generantur, in operibus sex dierum praeextitisse. Cum igitur in prima natura non praeextiterint, ut haeretici dicunt, videtur omnes animas in anima primi hominis extitisse. Ergo videtur quod ex eius anima omnes animae traducantur sicut ex eius carne omnis caro humana traducitur.

 

Sed contra est quod dicit philosophus in XVI de animalibus, quod intellectus ab extrinseco est : et in Lib. de proprietatibus elementorum dicit, quod in nato fit spiritus vitae iussu Dei : et ita videtur quod non traducatur a patre. Hoc etiam auctoritate sacrae Scripturae ostenditur, quia Genes. 2, 23, dicitur : Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea : multoque carius amantiusque diceretur, anima de anima mea si sic esset anima de anima ut caro de carne, et os de osse.

  1. Praeterea, Isai. 7, 16, dicitur ex persona domini : Omnem flatum ego feci, idest animam : et sic videtur anima, non ex traduce, sed ex creatione esse.
  2. Praeterea, Eccle. ult., 7, dicitur : Donec spiritus revertatur ad Deum qui fecit illum : et sic videtur humana anima a Deo creata esse : et hoc Augustinus disputando inducit X super Genes. ad Litter.

 

Respondeo dicendum, quod traductio duo importat ; scilicet originem et decisionem : non enim ignis generatus ab igne generante traduci proprie dicitur ; similiter nec lignum divisum in partes dicitur quod eius una pars ab alia traducatur ; unde traductio proprie dicitur in generatione animatorum, quae est per decisionem seminis ; et ideo non potest dici traduci ab aliquo illud quod ab eo originem non habet nec divisionem recipit.

Dividitur autem aliquid dupliciter ; scilicet per se, ut corpus ; et per accidens, ut forma corporalis materiae impressa. Anima vero rationalis nec corpus est, nec virtus corporalis ; quod ipsa sua operatio ostendit, quae sine corpore est ; et ideo traduci non potest per modum divisionis : et in hoc consistit ratio Aristotelis XVI De animalibus. Vult enim quod quorum principiorum operationes sunt sine corpore, illa principia non traducantur per semen.

Similiter etiam patet quod nullo alio modo originem potest habere anima filii ex anima patris : aut enim hoc esset quia intellectus filii ab intellectu patris oriretur mediante virtute generativa et formativa, aut immediate. Primum autem est impossibile : quia effectus non potest esse immaterialior sua causa ; unde cum virtus generativa sit potentia materialis, non potest eius actio ad formam immaterialem terminari.

Secundum etiam esse non potest : quia cum sit duplex agens, secundum Avicennam, unum quod habet causalitatem respectu totius speciei, sicut sol qui est causa generabilium et corruptibilium ; aliud autem est causa respectu unius individui tantum, sicut quod hic ignis est causa huius : neutro modo anima unius potest esse causa animae alterius. In causis enim quae essentialiter habent ordinem ad totam speciem, oportet quod causa et causatum non sint eiusdem ordinis nec eiusdem speciei : quia habent directe causalitatem suam supra essentiam speciei inquantum huiusmodi ; unde secundum hoc non omnes animae rationales essent eiusdem speciei.

Similiter etiam non potest esse per alium modum quo aliquid in una specie est causa alterius in eadem specie : quia hoc non contingit nisi secundum hoc quod agens movet materiam ad talem formam : anima autem rationalis non est quid ex materia (ad minus praeexistente) et forma compositum : nec est forma materialis, quae possit educi de potentia materiae, sicut aliae formae materiales, ut dictum est. Unde relinquitur quod principium originis ipsius animae rationalis sit aliquod principium separatum : et hoc quidem communiter conceditur et a theologis et a philosophis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod locutio illa est synecdochica ; ponitur enim pars principalis, scilicet anima, pro toto homine ; et hic modus loquendi consuetus est in sacra Scriptura, et apud philosophos ; unde philosophus dicit IX Ethic., quod totus homo dicitur intellectus, per modum quo etiam tota civitas dicitur rector civitatis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod operatio adulteri potest dupliciter considerari. Aut secundum esse morale ; et sic, prout est deformis, non cooperatur ad ipsam Deus, sed prohibet : aut secundum quod est in specie naturali ; et sic est bonum quoddam ; unde non est inconveniens ut tali operationi, inquantum bona est, Deus qui in omnibus operatur, complementum apponat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis peccatum originale sit in anima sicut in subiecto, tamen causatur in anima ex infectione seminis, et est in eo, scilicet in semine, quamvis non sicut in subiecto, tamen sicut in causa ; et ideo per traductionem seminis, et non animae, peccatum originale traducitur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod hoc quod agens agat sibi simile, contingit dupliciter : aut quia forma secundum quam similitudo attenditur per actionem de potentia in actum educitur ; aut quia per actionem disponitur materia, ut sit necessitas ad receptionem formae ; et primus modus est quo ad omnes in formis accidentalibus ; secundus autem est etiam, secundum Avicennam, in omnibus formis substantialibus, quia ipse vult omnes formas substantiales esse a principio separato ; sed secundum Aristotelem et Commentatorem, formae substantiales materiales pertinent ad primum modum, et anima rationalis ad secundum ; et hic modus sufficit ad hoc quod agens agat sibi simile ; quia non proprie forma generatur, sed compositum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de diversis agentibus non ordinatis, scilicet quorum unum non operatur in altero ; sed in ipsa operatione naturae operatur Deus ; unde non est inconveniens quod actio eius pertingat ad aliquem terminum in quem non se extendit actio formativae virtutis ; sic enim ipse Deus in natura operans, etiam organizationem corporis facit ; unde est quasi actio continua, reducta in unum agens, et quae terminatur ad ultimam dispositionem subiecti, et quae terminatur ad formam ; quamvis quantum ad primum cooperetur sibi natura, et non quantum ad secundum.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod anima rationalis nec ex materia composita est, nec est forma materialis, quasi in materia impressa ; et ideo non potest produci ab aliquo agente quod accidentalem causalitatem habeat ad ipsam ex parte materiae quae inducitur ad formam, sicut est in aliis formis materialibus ; sed oportet quod producatur a principio quod habet causalitatem essentialem respectu essentiae eius ; et hoc non potest esse unius speciei.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod animae quae nunc creantur, sunt eiusdem speciei cum anima Adae, quae in operibus sex dierum creata fuit ; et ideo, ut Augustinus dicit, iam tunc animam fecerat, quales et nunc facit ; et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit quod tunc in suis consummatis operibus non creaverit, scilicet quod quantum ad similitudinem speciei non praeextiterit etiam quodammodo in illis primis operibus secundum causales rationes ; quia, sicut ibidem subdit Augustinus, corporibus humanis, quorum ex istis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit, atque conserit.

 

ARTICULUS 2

Utrum anima rationalis sit a Deo mediantibus Angelis

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod anima rationalis procedat a Deo mediantibus Angelis. Primo per hoc quod habetur in Lib. de causis, quia intelligentiae primae influunt formas fixas stantes, sicut est anima. Sed intelligentias Angelos dicimus. Ergo videtur quod a Deo mediantibus Angelis producatur.
  2. Praeterea, a causa infinita non potest immediate procedere effectus finitus, ut potest probari per demonstrationes philosophi in I Cael. et mund., ubi probat quod corpus infinitum non potest agere. Sed Deus est causa infinitae virtutis. Ergo cum anima sit quid finitum, non potest immediate a Deo produci.
  3. Praeterea, non minor est ordo in spiritualibus quam in corporalibus, sed videmus in corporalibus superiora inferiorum causas esse. Ergo multo fortius hic in substantiis spiritualibus esse debet. Ergo cum Angeli sint altioris naturae quam animae, videtur quod ab Angelis animae producantur.
  4. Praeterea, per eadem est reditus in finem ultimum et exitus a primo principio. Sed anima rationalis in Deum reducitur per Angelos, ut Dionysius dicit. Ergo videtur quod etiam mediantibus Angelis a Deo procedat.
  5. Praeterea, cum omnis operatio sequatur naturam rei, ab illo res habet esse, cuius virtute propriam operationem participat. Sed propria operatio animae rationalis est operatio intellectualis. Cum ergo haec operatio conveniat sibi ex virtute intelligentiae, ut in Libro de causis, dicitur, videtur quod ipsa secundum suum esse mediantibus Angelis producatur.

 

Sed contra est quod Genes. 2, 7, dicitur, quod inspiravit Deus in faciem eius spiraculum vitae. Haec autem est anima rationalis, qua homo vivit. Ergo videtur quod immediate a Deo sit.

  1. Praeterea, Damascenus dicit omnes illos cum patre suo Diabolo maledictos qui Angelos aliquid creasse dicunt. Sed anima non potest educi in esse nisi per creationem, cum de potentia materiae non educatur, ut dictum est, nec ex materia composita, ut sic possit generabilis esse vel per se vel per accidens. Ergo videtur quod mediantibus Angelis producta non sit.

 

Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, res sub quodam ordine a primo principio prodiisse quidam philosophi opinati sunt : posuerunt enim a primo principio, quod Deus est, eo quod est unum et simplex, non potuisse immediate plura prodire, eo quod idem natum est facere idem ; et ideo a primo immediate procedit intelligentia prima, in quam incidit, ex eo quod ab alio esse habet, quaedam pluralitas potentiae et actus ; et ita ab hac intelligentia, secundum hoc quod intelligit primum principium, dicunt effluere secundam intelligentiam, quae est minoris actualitatis quam prima causa, cum causatum sit deficiens a sua causa essentiali ; secundum autem quod intelligit se, prout est in actu, fluit ab ea anima orbis, quam movet ; et secundum quod considerat se quantum ad id quod est in ipsa potentia, fluit ab ea ipsa substantia orbis ; et sic deinceps usque ad ultimam intelligentiam, quae movet ultimum orbem, quam dicunt intelligentiam agentem : et ab hac dicit Avicenna, effluere animas humanas et omnes alias formas substantiales in istis inferioribus ; et materiam generabilium et corruptibilium reducunt sicut in causam in substantiam orbis ; et diversas variationes quae circa materiam accidunt, reducunt sicut in causam in motus caelestes ; et omnes has causas medias, sicut et primam, ponunt agentia essentialia, quae causant essentiam rei sine motu ; non autem sunt causa fiendi tantum per motum, sicut causae agentes naturales ; et ideo omnibus intelligentiis attribuunt quemdam modum creationis, secundum quod eorum actio nihil praesupponit ex parte rei quae producitur, sed tantum ex parte agentis, cuius actio firmatur super actionem causae superioris : ut sic sola actio primi principii possit vere dici creatio, quae non firmatur in alterius actione, sed in ipsa firmantur ceterae actiones.

Haec autem positio debile habet fundamentum, sicut etiam Commentator ostendit in XI Metaph. ; quia cum dicitur actio de Deo et de rebus naturalibus, est quasi aequivoce dicta ; quia in naturalibus agentibus actio sequitur ex necessitate formae ; unde secundum unitatem formae oportet esse unitatem in effectu ; sed in divinis actio sequitur intellectum ; et ideo secundum quod diversa ab uno possunt intelligi, ita diversi effectus ab uno immediate procedere possunt ; et secundum hoc multitudo a Deo processit, prout se intellexit ut ideam plurium, idest ut participabilem diversimoda imitatione. Ipsa etiam positio veritati fidei non consonat, quae solum Deum creatorem enuntiat ; in quo omnis idolatria tollitur, cui proculdubio maximum fomentum dicta opinio subministrat ; unde secundum fidem non potest poni aliquid esse causa alterius post Deum, nisi per viam motus et generationis ; et ideo omnium eorum quae per generationem non inceperunt, oportet Deum immediatam causam ponere, ut sunt Angeli, animae, substantiae caelorum, et materia elementorum, et primae hypostases in omnibus speciebus. Dicta etiam positio tollit honorem animarum sanctarum, quibus promittitur Angelorum aequalitas, Matth. 11, in consecutione ultimi finis, quod non posset esse si causa essentialis animae Angelus esset ; cum esse causati semper dependeat a sua causa essentiali ; sicut et Anselmus probat quod reparatio humani generis per Angelum fieri non debuit ne dignitati animarum derogaretur. Sequeretur etiam aliud inconveniens, quod ultima beatitudo animarum non esset in divina fruitione, sed potius in fruitione Angelorum : quia ultima perfectio ad quam res potest pervenire, est haec ut coniungatur suo principio : et ideo a philosophis ponitur ultimam felicitatem hominis esse in continuatione intellectus possibilis ad intelligentiam agentem, sive talis continuatio sit in hac vita secundum quosdam, sive post hanc vitam secundum alios.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in hac materia auctoritates libri de causis recipiendae non sunt : quia ille qui librum illum composuit, huius erroris auctor fuisse invenitur : nisi quis velit exponere, quod est praeter nostrum propositum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod illa ratio, si vim habeat, concludit quod nihil a Deo immediate causetur : quia omne quod est praeter ipsum, finitum est : nisi forte secundum aliquem modum substantias separatas infinitas esse ponamus, non simpliciter, sed secundum quid, scilicet versus inferius, ut in Lib. de causis dicitur : hoc est secundum quod earum virtus non limitatur ad determinatos effectus in his quae suae operationi subduntur : quo etiam modo infinitatem habet anima rationalis tam ex parte intellectus agentis, quo est omnia facere, quam ex parte intellectus possibilis quo est omnia fieri, et cuius est formam universalem recipere in qua sunt potentia infinita singularia : quod est etiam evidens argumentum immaterialitatis ipsius animae et quod ex traduce non sit : quia omnis forma materialis finita est, ut in VIII Physic. probatur. Et ideo ad rationem illam dicendum est quod etiamsi Deus sit infinitus simpliciter, effectus tamen eius dupliciter limitatur. Primo et principaliter ex ordine sapientiae eius, quae cuilibet rei certos terminos praefigit. Secundo ex parte recipientis, quia influentiam agentis recipit patiens per modum virtutis suae, et non per modum virtutis ipsius agentis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod etiam in corporalibus non ponimus superius esse causam inferioris, nisi per modum moventis et generantis ; et haec in substantiis spiritualibus non ponimus, quia per generationem et motum in esse non producuntur ; sed tamen sicut superiora corpora movent inferiora ad generationem, ita superiores substantiae spirituales movent inferiores ad propriam operationem, secundum quod Dionysius dicit, inferiores Angelos a superioribus illuminari, et homines ab Angelis.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quaelibet res tendit in finem ultimum per propriam operationem : et ideo secundum quod per illuminationem superiorum inferiores illuminantur ad proprias operationes, dicuntur per eos in Deum reduci. Non est enim inconveniens ut una creatura ponatur causa motus vel operationis alterius. Sed non est similis ratio de exitu rerum a primo principio : quia res non exit a suo principio per hoc quod aliquid operetur, sed solum per hoc quod aliquid a principio recipiat.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod si intelligatur anima participare operationem intellectualem ab intelligentia, hoc modo quod potentia intelligendi insit animae per virtutem intelligentiae, haereticum est et redit in dictum errorem, quia potentia intelligendi sequitur naturam animae : si autem intelligatur hoc modo quod anima iuvatur in sua operatione per illuminationem Angelorum, ex hoc non potest concludi quod anima secundum suam naturam ab Angelis creata sit : non enim a quocumque iuvatur res vel movetur ad opus, ab eo esse habet.

 

ARTICULUS 3

Utrum anima sensibilis sit ex traduce

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod etiam anima sensibilis non sit ex traduce. Nulla enim substantia simplex perfecta in esse quae sit hoc aliquid, educitur in esse nisi per creationem. Sed anima sensibilis est huiusmodi substantia. Ergo et cetera. Probatio mediae. Illud quod est tantum forma et non hoc aliquid, non potest esse motor ; unde in VIII Physic. philosophus vult quod forma ignis non sit motor in motu eius naturali : non enim potest habere perfectam et absolutam actionem quae debetur motori qui non habet esse perfectum. Sed anima sensibilis est motor in animali. Ergo est hoc aliquid habens esse perfectum ; et quod sit simplex, per se patet.
  2. Praeterea, Commentator dicit in III De anima, quod non potest esse aliqua virtus cognoscitiva ex commixtione elementorum. Sed ea quae producuntur per actionem naturae in inferioribus elementis, producuntur per actionem qualitatum activarum et passivarum elementorum commixtorum ; eo quod nulla virtus activa est in istis inferioribus nisi per qualitates elementares, ut Commentator dicit XI Metaphys. Cum ergo anima sensibilis sit virtus cognoscitiva, videtur quod non per operationem naturae traduci possit, sed per creationem in esse producatur.
  3. Praeterea, omnis operatio naturae inferioris reducitur in virtutem caelestem, sicut in virtutem primi alterantis. Sed per virtutem caeli anima sensibilis educi non potest, cum corpus caeleste inanimatum sit, et nihil agat ultra suam speciem ; quia effectus non potest esse potior causa agente. Ergo videtur quod non per operationem naturae, sed per creationem in esse educatur.
  4. Praeterea, eorum quae sunt idem secundum substantiam, non potest unum creari quin alterum creetur. Sed in homine anima sensibilis et anima rationalis sunt idem per essentiam. Ergo videtur, cum anima rationalis non traducitur, sed creetur, quod similiter nec anima sensibilis. Sed secundum animam sensibilem non differt homo a bruto. Ergo videtur quod etiam an brutis anima sensibilis sit per creationem.
  5. Praeterea, quanto aliquid est nobilius, tanto nobiliorem causam habet, vel saltem non minus nobilem. Sed anima sensibilis nobilior est in animalibus perfectis quam in generatis ex putrefactione. Ergo cum in generatis ex putrefactione non possit poni anima sensibilis ex aliquo principio naturali produci, cum non generentur ex sibi similibus, et ita oporteat quod a principio supernaturali animam sortiantur, videtur quod multo fortius hoc necessarium sit in animalibus perfectis.

 

Sed contra est quod dicitur Gen. 1, 20 : Producant aquae reptile animae viventis. Sed aquae non producunt nisi illud quod virtute naturae producitur. Ergo videtur quod per virtutem seminalem rebus collatam animae sensibiles producantur.

  1. Praeterea, philosophus dicit in XVI De animalibus, quod intellectus solum ab extrinseco est. Ergo videtur quod anima sensibilis non sit ab extrinseco.

 

Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem diversae inveniuntur opiniones et philosophorum, et etiam magistrorum.

Quidam enim philosophi, ut Plato, Avicenna et Themistius, posuerunt omnes animas a principio separato esse, quod quidem principium Plato ideam posuit, Avicenna intelligentiam agentem, et theologi hanc viam tenentes, ipsum Deum. Ratio autem quae praedictos philosophos movit, ut Commentator narrat VII et XI Metaph., est sumpta ex animalibus putrefactis, quae etiam obiiciendo tacta est : et similiter ex hoc quod in naturalibus nihil invenitur agens nisi forma accidentalis, ut calor et frigus quorum actione non potest anima produci, cum nihil agat ultra suam speciem. Sed tamen advertendum est, quod nullus philosophus inter animam sensibilem et alias formas substantiales distinxit quantum ad originem : quia praedicti philosophi omnes formas substantiales esse a principio separato posuerunt ; tam animam sensibilem, quam formam lapidis vel ignis.

Alii vero, ut Aristoteles et Commentator eius, qui ponunt formas alias materiales ex potentia materiae educi virtute agentium naturalium, ponunt etiam animam sensibilem et vegetabilem ex traduce esse, eo quod esse formarum naturalium non est ipsarum absolute, sed ipsorum compositorum : non enim per se possunt subsistere : et ideo ipsis formis per se loquendo non acquiritur esse, sed substantiis compositis ; unde forma per se loquendo neque fit neque generatur, sed compositum. Et quia omne quod generatur, generatur ex sibi simili ; ideo oportet quod generans vel inducens ad formam sit compositum ex materia et forma, et non forma tantum, vel substantia separata ; et in hoc sustentatur Aristoteles in VII Metaphys., et per eamdem rationem ostendit in XVI De animalibus, animam vegetabilem et sensibilem non ab extrinseco esse, ostendens eas esse formas materiales ex hoc quod operationes exercent mediante corpore : quod enim habet esse absolutum a materia, habet etiam operationem a materia absolutam. Et ideo vult quod omnia principia vel virtutes quarum operationes non exercentur sine corpore, non sint ab extrinseco, sed ab agente corporali : et quod intellectus solus sit ab extrinseco : quia eius operatio est sine corpore, et etiam eius esse absolutum est ; unde sibi debetur factio non tantum per accidens, sed etiam per se, ut esse incipiat, et oportet tunc quod hic sit secundum modum sibi competentem, et a principio separato.

Alii vero philosophi attenderunt ad ipsas formas, ac si eis per se fieri deberetur ; et ideo posuerunt omnes formas esse a principio formali separato.

Sed positio Aristotelis multo rationabilior est : quia nihil incipit vel fit vel generatur nisi secundum modum quo esse habet : et ideo concedimus animam sensibilem et vegetabilem ex traduce esse. Modus autem traductionis talis est ; cum enim omne agens univocum et proximum inducat speciem suam in patiente, et cibus, secundum quod est patiens et alteratum, in nutrimentum corporis cedat [quia nutrit secundum quod est potentia caro, ut in I de Gener., text. 39 et in De anima text. 45 usque ad 50 dicitur, oportet quod in fine speciem et virtutem nutrimenti recipiat.

Ante ergo ultimam assimilationem, quando efficitur actu pars determinata, ut caro vel os, est in eo virtus speciei indeterminate ad hoc vel illud : quia determinatio ad hoc vel illud est secundum propriam virtutem determinatae partis : et ideo cum semen sit residuum ultimi cibi propinquissimi ad ultimam conversionem, est in eo potentia totum et non actu aliqua pars : ante vero quam resolvatur per actum virtutis generativae separatum a reliquo sui generis, est in eo potentia illa indistincta sicut forma totius non est in parte nisi in potentia : quando autem separatur, efficitur actu habens talem potentiam vel formam : sicut etiam videmus in animalibus annulosis, in quibus, secundum philosophum, una est anima in actu, et plures in potentia ; unde quando dividuntur, efficitur quaelibet pars animata habens animam distinctam : in hoc tamen differunt, quia propter parvam differentiam organorum in illis animalibus pars est fere toti consimilis ; et ideo in parte remanet anima perfecta, sicut erat in toto : semen autem decisum nondum est actu simile toti, sed in potentia propinqua : et ideo non remanet post divisionem animae in actu, sed in potentia : propter quod dicitur II De anima, quod semen in potentia vivit et non actu.

Haec autem potentia non est passiva in semine maris sicut dicimus ligna et lapides esse in potentia domus (sic enim est potentia in menstruo mulieris), sed est potentia activa, sicut dicimus formam domus in mente artificis esse potentia domum ; unde arti comparat eam philosophus in XVII de animalibus ; et hanc potentiam Avicenna et Commentator in VII Metaphysic. vocant virtutem formativam : quae quidem virtus quantum ad modum operandi media est inter intellectum et alias vires animae. Aliae enim vires utuntur in suis operationibus determinatis organis : intellectus autem nullo : haec autem utitur aliquo corporali in sua operatione quod nondum habet determinatam speciem. Subiectum autem et organum huius virtutis est spiritus vitalis inclusus in semine ; unde ad continendum huiusmodi spiritum semen est spumosum, et haec est causa albedinis eius. Huic autem spiritui coniungitur virtus formativa, magis per modum motoris quam per modum formae, etsi forma eius aliquo modo sit ; unde dicit Commentator in VII Metaphys., quod includitur in semine virtus illa quodammodo sicut uniuntur motores orbibus. Illi autem corporali spiritui coniungitur triplex calor : scilicet calor elementaris, qui est sicut instrumentum resolvens et consumens et huiusmodi operans ; et calor animae, qui est vivificans ; et calor caeli cuius virtute movet ad speciem determinatam : et virtute huius triplicis caloris, virtus formativa convertit materiam a muliere praeparatam in substantiam membrorum per modum quo est transmutatio corporis in augmento ut XV de animalibus dicitur ; et secundum quod proceditur in perfectione organorum, secundum hoc anima incipit magis ac magis actu esse in semine, quae prius erat in potentia : ita quod conceptum primo participat opera vitae nutritivae, et tunc dicitur vivere vita plantae ; et sic deinceps, donec perveniat ad completam similitudinem generantis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod anima sensibilis nullo modo est hoc aliquid : quia nec habet aliquam partem sui per quam individuetur : nec habet esse subsistens et absolutum, cum nulla eius operatio sit nisi mediante corpore ; nec hoc ipsum quod est moveri motu progressivo, facit sine organo corporali. Est enim duplex virtus motiva : una imperans, et altera imperata. Imperans est virtus appetitiva sensitiva, cuius actus constat quod non est sine organo corporali. Virtus autem motiva imperata et exequens motum est vis quaedam musculis et lacertis affixa, ad quorum motum totum corpus movetur. Et sic patet quod in motu animalis haec operatio quae est movere, non est animae sensitivae secundum se, sed mediante organo corporali ; unde non sequitur quod esse absolutum habeat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ex actione qualitatum elementarium sequitur aliquid dupliciter. Uno modo ex ipsis secundum se, sicut sapor et odor, durum et molle, et alia quae determinantur in IV Meteor. : et sic nec anima sensibilis nec aliqua forma substantialis ex actionibus earum sequitur : quia sequeretur quod formae substantiales ex necessitate materiae inducerentur, ut Empedocles dixit. Alio autem modo sequitur aliquid ex eis sicut ex instrumentis, ut dicit philosophus in II De anima, quod ignis in motu augmenti est sicut instrumentum regulatum, sed principaliter agens et regulans est virtus animae dirigens in determinatam quantitatem. Et similiter dico, quod ex actionibus qualitatum activarum consequitur anima sensibilis et aliae formae substantiales secundum quod in eis ut instrumentis manet virtus animae, vel alterius substantialis formae et ipsius caeli ; et ideo non oportet, cum non agant in virtute sua tantum, quod ex actionibus earum nihil sequatur ultra earum speciem : quia ex motu instrumenti sequitur effectus secundum rationem principalis agentis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod supposito secundum fidem nostram quod caelum sit corpus inanimatum, nihilominus tamen ponimus quod motus eius sit ab aliqua substantia spirituali sicut motore : et cum motus sit actus motoris et mobilis, oportet quod in motu non tantum relinquatur virtus corporalis ex parte mobilis, sed etiam virtus quaedam spiritualis ex parte motoris : et quia motor est vivens nobilissima vita, ideo non est inconveniens, si motus caelestis, inquantum est in eo intensio et virtus motoris, per modum quo virtus agentis principalis est in instrumento, est causa vitae materialis, qualis est per animam sensibilem et vegetabilem.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis homo et equus in hoc conveniant quod est sensibile, non tamen oportet quod anima sensibilis sit unius rationis in homine et equo : quia homo et equus non sunt unum animal in specie ; unde in homine anima sensibilis est multo nobilior quam in aliis animalibus quantum ad principales actus, ut patet in actibus interiorum sensuum, et in operatione tactus, qui est principalis sensus : in omni enim toto potestativo potentia inferior superiori coniuncta perfectior invenitur ; ut potestas praepositi multo excellentior est in rege. Anima autem sensibilis in homine per essentiam coniungitur animae rationali ; et ideo totum est per creationem. Sed tamen modus traductionis seminis est similis in homine et in aliis animalibus ; quia in semine hominis est etiam virtus formativa, sicut in animalibus ; sed quia actio illius virtutis est materialis, ut dictum est, non potest actio eius pertingere ad essentiam immaterialem ; sed tamen per actionem huius virtutis primo consequitur conceptus vitam nutritivam et postea vitam sensitivam. Sed quia, ut Avicenna dicit, in hoc processu sunt plurimae generationes et corruptiones, sicut quod semen convertitur in sanguinem, et sic deinceps ; quando venitur ad secundam perfectionem, prima perfectio non manet eadem numero, sed acquiritur simul cum acquisitione secundae ; et sic patet quod in infusione animae rationalis homo simul consequitur in una essentia animae animam sensitivam et vegetativam ; et priores perfectiones non manent eaedem numero.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod in animalibus generatis ex putrefactione virtus caeli, ut Commentator dicit in VII Metaph., supplet locum virtutis formativae in semine : huiusmodi enim animalia propter sui imperfectionem non requirunt tot ad sui generationem sicut animalia perfectiora, in quibus oportet quod cum virtute caelesti adsit in semine virtus animae a patre derivata : est enim virtus caelestis in omnibus corporibus inferioribus sicut virtus motoris in moto, ut inducat unumquodque in speciem secundum materiae dispositionem : et hae virtutes caelestes in elementis receptae vocantur a philosopho in XVI de animalibus virtutes animae, quibus omnia elementa plena dicit, eo quod huiusmodi virtutes sunt sufficientes ad animationem materiae, si pertingat ad aliquam complexionis aequalitatem.

 

EXPOSITIO TEXTUS

Aut si de pedibus, ad servitutem subicienda. Non videtur esse verum per hoc quod dicitur Gen. 3, 16 : sub viri potestate eris. Et dicendum quod hoc in poenam mulieris inobedientis inductum est. Vel dicendum quod non est sub potestate viri per modum servitutis, sed per modum gubernationis. Ideoque potius de illo addito quam de ipsa costa mulier facta deberet dici. Haec conclusio non sequitur : cuius ratio in obiectionibus dicta est. Eo sane miraculo quo postea de quinque panibus a Iesu caelesti benedictione multiplicatis quinque millia hominum satiata sunt. Haec similitudo etiam ad probandum eius propositum non valet : quia Augustinus eo modo multiplicationem illam factam dicit, super Ioan., sicut ex paucis granis crescunt multae segetes : quod quidem per attractionem humoris a terra certum est fieri. Cum Angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est eis tamen tribuenda creationis potentia. Quod quidem ministerium esse potuit in separatione costae, et in congregatione materiae, ex cuius conditione corpus mulieris formatum est. Tamen propter effectus diversos pluraliter dicit Augustinus causas primordiales omnium rerum in Deo esse. Et hoc est secundum quod dicuntur plures ideae secundum diversos respectus ad creaturas, ut supra in I libro dictum est.