Caput XXII — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XXII

CAPUT XXII

De diversis mansionibus bonorum in patria.

 

His ita pertractatis, illud restat postremo inquirendum, utrum animae sanctorum beatiores sunt quaedam aliis ?

Quod videtur. Quemadmodum enim secundum diversitatem meritorum animae malorum differenter in inferno puniuntur, ita et animae sanctorum differenter glorificantur.

Quod tamen videtur posse improbari sic : Vivit Dominus, cuius ignis in Sion, et caminus in Ierusalem, dicit Isaias. Per Sion Ecclesia militans, per Ierusalem Ecclesia triumphans intelligitur ; per ignem charitas viae, per caminum charitas patriae ; quia, quantum caminus ignem superat, tantum charitas patriae charitatem viae. Ergo si quis modo in charitate decederet, charitatem perfectissimam haberet. Ergo talem qua nulla esset perfectior.

Item, Petrus et Linus sunt beati, et neuter potest esse beatior quam sit. Ergo sunt aeque boni.

Ad hoc dicendum quod superlativum quando ponitur pro valde adverbio et suo positivo, non notat eum cui convenit excedere alios omnes in proprietate per comparativum significata. Non enim si iste est perfectissimus, id est valde perfectus, sequitur quod nullus eo perfectior sit. Sed quando ponitur cum genitivo plurali, notat eum de quo dicitur, omnes ad quos fit comparatio excedere in proprietate per eam significata. Unde si iste est doctissimus omnium, nemo est doctior eo, quare non est recipiendum. Linus est perfectissimus sanctorum, sed est perfectus sanctus.

 

Item, cultoribus vineae dabitur idem denarius. Ergo omnium electorum erit idem praemium. Ergo nullus habebit maius alio.

Item, tam boni quam mali post resurrectionem vivent, et nullus poterit desinere vivere : ergo omnes vivent in aeternum. Ergo omnes habebunt vitam aeternam.

Ad hoc dicendum quod omnes quidem habebunt eumdem denarium, id est Christum, qui est vita aeterna. Sed ille denarius quibusdam erit aureus, quibusdam argenteus, quia differentia erit inter sanctos in modo cognoscendi. Quidam enim perspicacius cognoscent quam alii : quae distantia vocatur diversitas mansionum, de quibus dicitur : In domo Patris mei multae mansiones sunt. Nihil ergo prohibet omnium unam eamdemque esse vitam aeternam genere, et diversas numero : quia unusquisque suam habebit cognitionem maiorem, vel minorem aliis.

Non autem dicendum sanctos habituros esse vitam aeternam, eo quod vita eorum sit futura interminabilis. Nam sic mali essent habituri vitam aeternam, cum eorum vita non sit terminanda, sed quia habent usum gratiarum suae vitae et inseparabiliter adiunctum, propter quem usum dicitur eorum vita : vita aeterna sed inter illas gratias est una, qua magis delectantur : unde antonomastice « vita aeterna » dicitur per transsumptionem causae ad effectum, scilicet cognitio Dei. Est igitur vita aeterna, vel vita interminabilis, cui adiunctus est usus gratiarum, vel ipsa Dei cognitio, vel ipse Christus. Mali autem licet victuri sint in aeternum, tamen propter inevitabilem poenae necessitatem suae vitae adiunctam, dicitur eorum vita, mors aeterna : quia potius eis esset mori quam ita vivere, et inter illas poenas carentia visionis Dei, quae gravior est, quandoque nomine mortis aeternae dicitur.

 

Item, omnes qui habebunt vitam aeternam, scient Deum esse trinum et unum : et nil maius noscibile de Deo : ergo omnes scient quaecunque minora sunt his ad beatitudinem pertinentia. Ergo nil sciet unus quod non alter. In quo igitur attenditur diversitas mansionum ?

Ad quod dicendum quod distantia mansionum in hoc attenditur, quod quidam aliis perspicaciores sint in cognitione divina, non in diversitate cognitorum quae eadem sunt in omnibus.

Item, dicit Augustinus : In dispari charitate erit par gaudium, sed beatitudo non consistit nisi in quantitate gaudii. Ergo omnes erunt pariter beati quia pariter gaudebunt.

Ad hoc dicitur quod paritas gaudii paritatem beatitudinis faceret si parem habituri essent claritatem, quam quia non habebunt parem, licet sit futurum par gaudium, non erit par beatitudo.

Vel potest melius dici, quod paritas illa non est referenda ad paritatem intensionis gaudentium, cum dispariter sint gavisi, sed ad paritatem eorum de quibus gaudebunt, quia tot erunt de quibus gaudebit unus, quot erunt de quibus gaudebit alius.

 

Item, quaecunque displicent Deo, displicent Petro : Deo displicent peccata quae fecit Petrus : ergo eadem displicent Petro. Ergo de illis dolet Petrus. Quia hoc habet auctoritas : Hoc est venialia peccata non placere, de illis dolere. Ergo Petrus non habet plenam beatitudinem.

Item, Petro nil displicet nisi malum, et ei displicet ipsum peccasse. Ergo peccatum est : in nullo invenitur hoc peccatum nisi in Petro.

Item, Petro nota sunt peccata quae fecit, et eadem sunt nota Deo. Ergo non sunt tecta.

Ad hoc potest dici quod sancti in memoria habent peccata quae commiserunt, non ut doleant, sed ut gaudeant, quia ab illis liberati sunt.

Et ita intelligendum est quod dicit Isaias : Ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt priora in memoria, et non ascendunt in cor, et gaudebitis in aeternum : non erunt in memoria ad dolendum, sed ad gaudendum, sicut homo gaudet in prosperitate dum reminiscitur adversitatis a qua liberatus est secundum illud poeticum : Forsan et haec olim nobis meminisse iuvabit.

Et non dicuntur peccata Petri tecta, eo quod non sunt nota, sed quia non sunt ei nota ad puniendum. Unde et tecta dicuntur.

Quod vero dicitur : Peccata vere displicere, est de ipsis dolere, referendum ad eos qui sunt in via.

 

Item, Linus plus diligeret maius bonum Petri in se, si haberet, quam diligat minus bonum : sed plus diligit minus bonum in se, quam diligat maius bonum in Petro. Ergo plus diligit Linus maius bonum Petri in se, quam in Petro. Ergo plus vellet sibi inesse quam Petro. Ergo Linus vellet bonum Petri esse in se. Ergo non est beatus, quia non omnia ei optata succedunt.

Item, Linus scit quod Deus plus diligit Petrum quam se, et in nullo discordat a Dei voluntate. Ergo plus diligit Linus Petrum quam se. Ergo non habet ordinatam charitatem.

Item, quaecunque Deus vult, vult Linus : aliter enim non esset Deus omnia in omnibus. Sed Deus vult ut maius bonum sit Petri quam Lini. Ergo et Linus hoc vult.

Ad hoc dicendum quod quidquid vult Deus, vult Linus. Dicunt enim sancti quod sicut gutta aquae mista modio vini tota transit in saporem vini, ita et voluntates sanctorum transeunt omnino in voluntatem Dei. Plus tamen diligit Linus se quam Petrum, quia Deus hoc vult, ut Linus minus diligat Petrum quam se, et ita in nullo discrepat a Dei voluntate. Sicut et ille qui patrem suum vult vivere, cum Deus eum velit mori, in nullo differt a Dei voluntate, quia Deus vult ipsum hoc velle.

 

Item, Petrus diligit proximum, ille motus quo movetur ad diligendum proximum, non est idem illi quo movetur ad diligendum Deum. Ergo non toto corde diligit Deum : sed satis patet ex supradictis quid sit Deum diligi toto corde in patria, id est ita quod omnis motus sit spiritualis, et nullus carnalis : vel toto corde, id est voluntate sine contrarietate, intellectu sine errore, memoria sine labore et difficultate, vel toto corde, id est ita quod omnis motus sit in Deo et ad Deum ; est enim motus de Deo et ad Deum : et motus de Deo, sed non ad Deum ; et motus ad Deum, sed non de Deo ; et motus non de Deo, nec ad Deum. Quod totum quia ex superioribus patet, superfluum esset iterum prosequi.

 

Illud potius inquirendum utrum animae defunctorum notitiam habeant eorum quae circa viventes aguntur, quod videtur constare de animabus sanctorum. Quomodo enim orationes et vota supplicantium Deo offerrent, nisi eos orantes et supplicantes intelligerent ? vel quomodo ad eos dirigeretur oratio, cum dicitur, Sancte Petre, ora pro nobis, nisi nos orare scirent.

Quod autem orationes nostras et angeli et animae sanctae Deo offerant, dicit Augustinus sic : Angelis qui sunt apud Deum innotescunt petitiones nostrae ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod, Deo iubente, implendum esse cognoverunt, hoc nobis vel evidenter, vel latenter reportent, unde et angelus hominibus ait : Cum oraretis, orationem vestram obtulit Deo. Orant ergo pro nobis animae sanctorum affectu compassionis, et meritis suis nobis suffragando. Non enim loquuntur orando, cum instrumentis illis careant, et optant nobis salutem si ita in Dei voluntate esse cognoscant ; et quando nos coram ipsis humiliamur, citius nos exaudit Deus eorum meritis nos suffragantibus.

Quidam tamen dicunt non dirigi sermonem ad sanctos, sed potius ad Deum, ut meritis sanctorum nos exaudiat cum dicitur, Sancte Petre, ora pro nobis, et Sancte Paule, ora pro nobis, et ipsos nil intelligere de his quae hic aguntur, nisi quantum Deo revelante percipiunt : quibus videtur consentire Augustinus, dicens : Sicut illi qui adhuc in carne vivunt, animas defunctorum quo loco ponantur ignorant ; ita et mortui vita, in carne viventes qualiter disponantur nesciunt ; quia sicut corporalia et spiritualia differunt genere, ita et distincta sunt cogitatione.

Sed auctoritas illa intelligenda est de malis qui puniuntur in inferno, quia illi nesciunt qualiter viventes in carne disponantur. De divite enim qui in inferno positus dixit : Pater Abraham, quinque habeo fratres, mitte Lazarum, et caetera, dicunt quod non habebat certam cognitionem de his quae agebantur a fratribus, sed quia non videbat eos secum in locis tormentorum, nec in loco quietis cum Abraham, opinabatur eos vivere. Vident enim se boni et mali usque ad diem iudicii, sed post videbunt boni malos, mali nequaquam bonos, quia tolletur impius ne videat gloriam Dei. Tunc enim firmatum erit chaos, ut qui voluerint hinc ad eos transire non possint, neque huc inde transmeare, quia iustitia erit hinc firmata, et inde iniquitas. Unde boni nec modo nec tunc compatientur malis.

Sed dicuntur tamen velle transire ad malos, quia si iustitia Dei admitteret, non fieret eis molesta eorum liberatio ; vel oratio, quia si vellent, non tamen possent eos iuvare, cum sint illi positi in exterioribus tenebris, et non possint habere voluntatem bene operandi, nec dimittere voluntatem peccandi : quae quidem voluntas est eis et peccatum et supplicium. Sed illud peccatum non meretur, ut dicunt quidam, quia est ibi locus recipiendi, non merendi.

Secundum alios, illa mala voluntas non est peccatum, sed supplicium tantum ; vellent enim se non esse, et Deum non esse, si fieri posset ; licet enim habituri sint tunc naturalia bona, sicut et daemones adhuc habent ; tamen ita erunt sopita in malitia et obtenebrata, ut nullam scintillulam dilectionis ad Deum possint dirigere, ut etiam saltem naturali dilectione diligant se, vel Deum.

Unde et tunc proprie dicentur esse in exterioribus tenebris ; quae non sunt, non videre Deum per speciem, quod nec aliquis hic habet ; vel per dissimilitudinem non videre, quam facit peccatum inter Deum et hominem, quod et multi hic patiuntur ; sed quaedam odii malignitas et voluntatis, quae nunc excrescit in mentibus reproborum, quaedam scilicet oblivio Dei, quia tormentorum interiorum et exteriorum doloribus adeo afficiuntur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo nunquam mentem valeant revocare : Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni electorum. Super filiam autem Sion gaudebit Deus ut sponsus super sponsam ; et declinabit super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam suam, quam sugemus ut repleamur ab ubere consolationis eius, ut mulgeamus et deliciis affluamus ab omnimoda gloria eius, gaudeamus, et exsultemus, et gaudium illud nemo tollat a nobis.

Quo ut perfruamur, charitas super omnia nobis est hic amplectenda, quae est finis praecepti, in qua omnis lex impletur. Si ergo singula scripta revolvere non licet, si omnia dicta prophetarum legere non placet, habe charitatem, et fac quidquid vis. Faciendi enim libros nullus erit finis. Deum time et mandata eius observa ; hoc est omnis homo.

Section précédente
Section 23 sur 23