Caput XV — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XV

CAPUT XV

Quae sit institutio.

 

Est enim duplex institutio huius sacramenti, una ad officium in paradiso ante peccatum ; nam sicut modo meretur homo aliquo bono opere, ita mereretur tunc opere coniugii, et esset sine incentivo libidinis : post peccatum vero fuit ad remedium.

Sed obicitur : Quando Dominus dixit : Crescite et multiplicamini, praecepit coniugium. Ergo transgressores fuerunt qui non coniugati sunt. Sed Abel non fuit coniugatus : Ergo transgressor fuit, ergo mortaliter peccavit. Si vero dictum fuit secundum indulgentiam, ut videtur dicere Apostolus, et indulgentia non est nisi ubi praecedit culpa, ergo in omni coniugio est culpa.

Ad hoc dicendum quod hoc praeceptum fuit in paradiso, et post peccatum ante multiplicationem generis humani. Similiter post diluvium ante multiplicationem generis humani dictum est hoc sub praecepto. Multiplicato vero genere humano fuit indulgentia, id est concessio vel permissio. Nam haec duo significat hoc nomen indulgentia. Cum vero praeceptum sit de his sine quibus non est salus, consilium de maximis bonis, ut de continentia ; permissio de minoribus malis de quibus est coitus qui est in coniugio, qui esset mortale peccatum nisi excusaretur honestate nuptiarum. Concessio de minoribus bonis est, ut coniugium.

Item, coniugium est sacramentum : ergo opere illius sacramenti potest homo mereri ; sed coitus est opus illius coniugii, eo ergo meretur homo. Sed contra : totus homo tunc est caro. Ergo non adhibet Spiritus sanctus praesentiam suam. Ergo non potest fieri sine mortali peccato.

Item, dicit Gregorius : Delectatio illa sine peccato nullatenus esse potest. sed non potest esse coitus sine delectatione. Ergo coitu illo non potest mereri homo.

Ad hoc dicendum quod opere coniugii meretur homo, quando hac sola intentione dormit cum uxore sua, ut inde prolem suscipiat. Nam opus illud fit ex charitate et est ibi delectatio : quae quidem esset mortale peccatum nisi excusaretur per bona coniugii, quae sunt tria : fides, proles et sacramentum. In fide attenditur ne vir ad aliam, vel uxor ad alium accedat ; in prole, ut causa eius procreandae commisceantur, ut Deo religione educetur ; in sacramento, ut quandiu vivunt non separentur spiritualiter, etsi quandoque utriusque consensu corporaliter.

Quod ergo dicit Gregorius : Delectationem illam non esse sine peccato, intelligendum quando homo vel causa incontinentiae vel libidinis explendae cum uxore dormit ; tunc enim est veniale.