Caput XVI — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XVI

CAPUT XVI

Quae causa efficiens coniugii.

 

Efficiens causa matrimonii est consensus animorum. Sed nunquid coniuges sunt isti, si iuret vir se ducturum eam, et illa se illi nupturam ? Non, nisi per verba de praesenti consensus exprimatur, ut dicat vir, « Accipio te in meam », et mulier, « Accipio te in meum ».

Sed quaeritur cuius rei sit consensus, an carnalis copulae, an cohabitationis. Si enim consensus cohabitationis efficit coniugium, ergo inter fratrem et sororem potest esse legitimum coniugium, cum sine peccato possint simul cohabitare. Si vero consensus carnalis copulae causa est matrimonii, ergo inter Mariam et Ioseph non fuit verum matrimonium, quod nunquam beata Virgo in carnalem copulam consensit. Quod ita ostenditur : Proposuerat manere in virginitate. Ergo vel non consensit in carnalem copulam, vel votum fregit.

Item, dicit auctoritas : Post votum non tantum nubere, sed et velle nubere, peccatum est. Beata Virgo voverat virginitatem et postea nupsit. Ergo ex hoc peccavit, et ita votum fregit.

Item, legitur quod Christus revocavit Ioannem volentem nubere, si volebat nubere. Ergo volebat esse subditus legi uxoriae. Ergo volebat ut non haberet potestatem sui corporis, sed mulier. Ergo volebat ei reddere debitum si exigeret.

Item, Ioannes ex charitate volebat obedire legi ; lex volebat ut quilibet duceret uxorem ; imo maledicebat eum qui sterilis erat et semen super terram non relinquebat. Ergo Ioannes volebat filios generare et virginitatem voverat. Ergo contra votum fecerat.

 

Ad hoc dicendum quod consensus coniugalis, societatis expressus verbis de praesenti facit matrimonium, qui consensus non potest legitime contrahi inter consanguineos.

Dicendum est ergo quod beata Virgo proposuerat manere in virginitate, sicut et Ioseph, et uterque hoc cognoverat de altero, revelante Spiritu sancto, et neuter tamen votum expresserat, quod postea fecerunt. Non ergo consensit Maria in carnalem copulam, nisi id addatur, si Deo placeret, cui virginitatem suam commiserat. Consensit tamen in coniugalem societatem, et consensit in hoc ut redderet debitum viro, si Deus disponeret. Eodem modo dicendum de Ioanne. Solent etiam quaerere utrum apostoli possent uxores ducere, cum Apostolus dicat : Unusquisque habeat suam uxorem propter fornicationem.

Sed intelligendum id esse datum ab Apostolo, non ut praeceptum, nec ut consilium, sed ut permissionem : non poterant apostoli qui confirmati fuerunt, postea uxores ducere sine peccato : quod est minus perfectorum ; cum eis dictum sit a Domino : Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, etc.

 

Quaeritur etiam an consensus verborum sine consensu animorum faciat matrimonium.
Et dicunt quod coniugium est inter sic consentientes, sed peccant mortaliter qui sic copulantur, quia in corde et corde loquuntur. Non ideo tamen deperit ipsa dignitas sacramenti. Sicut verum baptismum suscipit qui fictus accedit, tamen non prodest ei donec fictio recedat.

Item, hic sunt duo coniugati. Ergo trigesimum fructum recipient, sed et ipsi fiunt continentes et non coniugati. Ergo recipient fructum sexagesimum. Sed illi alii tantum sunt continentes et non coniugati. Ergo recipient fructum sexagesimum et non trigesimum. Ergo maiorem fructum recepturi sunt isti qui duplicem recipient quam isti qui unum, quod falsum est, quia parem habent charitatem illis.

Ad quod dicendum, sicut supra dictum est, quod non sit distinctio fructuum secundum naturam et quantitatem, ut ita superent se praemia in quantitate, sicut et numeri se excedunt. Recipiens enim fructum trigesimum beatior est quandoque eo qui recipit sexagesimum. Sed secundum significationes numerorum quas supra distinximus, ita praemiorum differentias, secundum auctoritates sanctorum, assignavimus : imo etiam isti coniugati non sunt recepturi fructum continentium, quia paratus est uterque alteri debitum reddere, si poposcerit. Non est autem ita in continentibus.

Quidam tamen dicunt eos secundum digniorem statum iudicandos, ut dicantur recepturi fructum continentiae et non coniugatorum.