Caput X — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput X

CAPUT X

Quid sit sacramentum eucharistiae, et quid res sacramenti ?

 

Post praedicta duo sacramenta, eucharistiae de sacramento est agendum ; et hic modeste, cum timore et reverentia, quia potius hic operatur fides quam ratio humana, unde ultra scientiam, auctoritates et testimonia, aliquid de his aut legere, aut scribere nemini est praesumendum.

Haec sunt inquirenda. Quid sit sacramentum hoc, et quid res huius sacramenti ; quae forma, et quis modus conversionis, et alia quae ad hoc ultimum pertinent capitulum.

Sacramentum hoc dicitur invisibilis gratiae visibilis forma, scilicet species panis et vini. Sunt enim haec tria, sacramentum et non res, res et sacramentum, res et non sacramentum.

Species panis et vini quae remanent mutato pane in corpus et vino in sanguinem, sunt sacramentum ipsius Dominici corporis et Dominici cruoris ; quia, sicut inter corporales cibos nullus magis confirmat cor hominis quam panis, nec aliquid magis laetificat quam vinum ; ita nihil quod ita reficiat et satiet ut corpus et sanguis Christi.

Eaedem etiam species sunt sacramentum ecclesiasticae unitatis ; quia, sicut ille panis ex pluribus granis, et vinum illud ex pluribus acinis profluit, ita ecclesiastica unitas ex pluribus est fidelium personis.

Caro etiam, quam contraxit de Virgine, est illarum specierum signata non effecta, et sacramentum ecclesiasticae unitatis ; quia, sicut corpus Christi ex pluribus membris et immaculatis constat, ita ecclesiastica unitas ex pluribus fidelium personis. Ipsa ecclesiastica unitas, res est et non sacramentum signatum et non significans.

Ecce habemus quid sit hoc sacramentum, et quid res sacramenti.

 

 Sed cum species illa panis sacramentum sit Dominici corporis, et sit sacramentum novi testamenti ; ergo efficit quod figurat corpus Christi. Ergo ipsum efficit. Nam haec est differentia inter sacramenta novi et veteris testamenti.

Ad hoc dicendum quod illa species proprie dicitur sacramentum.

Nec est dicendum quod sit sacramentum novi testamenti. Nam hic esset quod figuraret, id quod efficeret. Hic non fit nisi per aliquod illorum septem quae principalia sunt.

Sed dicitur sacramentum in ea significatione in qua veteris testamenti dicebantur sacramenta ut significantia non efficientia.

 

Item, cum species illa panis sit sacramentum carnis, et species vini sit sacramentum sanguinis, et alia sit haec species quam illa, ergo sunt duo sacramenta. Fallacia. Alia est prima mersio quam secunda, utraque est baptismus. Ergo duo sunt baptismi, quod falsum est, imo unus. Ita et duae species sunt unum sacramentum corporis et sanguinis Christi. Sed tunc illae duae species sunt unum sacramentum alicuius corporis, vel sanguinis, vel utriusque. Si sunt unum sacramentum corporis, ergo species vini est sacramentum corporis ; si sanguinis, ergo species panis est sacramentum sanguinis.

Item [f. ideo] dicendum quod illa duo sunt unum sacramentum illorum duorum, ita quod neutrum ; et species panis est sacramentum corporis non sanguinis ; similiter species vini est sacramentum sanguinis non corporis. Haec duo illorum duorum, ita quod neutrum illorum.

 

Item, illae species sunt unum sacramentum, sed illud sacramentum iam est ibi, prolatis his verbis : Hoc est corpus, et post, illud idem sacramentum celebratur quando haec verba proferuntur : Hic est sanguis meus, etc. Ergo bis celebratur. Ergo iteratur : quod non valet, quia non repetitur benedictio super eamdem hostiam, sed una super unam hostiam panis, et altera super aliam hostiam vini.

Item, corpus Christi est sacramentum unitatis. Ergo est visibilis forma invisibilis gratiae ; at corpus Christi latet sub specie panis et non videtur ; ergo non est forma visibilis.

Ad hoc dicendum quod corpus non est visibilis forma, quia non est generalis illa diffinitio. Non videtur corpus Christi sicut nec manus sub cappa.