Caput III — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT III
Quae differentia sacramentorum novae legis ad sacramenta veteris ?
Inter sacramenta veteris et novae legis haec est differentia, quod illa non efficiunt quod figurant, haec autem efficiunt quod figurant : illorum unum erat quod dicebatur circumcisio, cuius loco successit baptismus, de quo quia dictum est supra, nil est hic dicendum. Sacramentorum novae legis, alia sunt necessaria, vel generalia, alia specialia, quae et voluntaria dicuntur. Necessaria sunt sine quibus vix habetur salus, ut baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, unctio extrema. Voluntaria sunt sine quibus potest haberi salus, ut ordo, coniugium.
Item, sacramentorum alia sunt intrantium, alia progredientium, alia pugnantium, alia redeuntium, alia exeuntium. Intrantium ut baptimus, quia non dicitur aliquis de Ecclesia antequam baptizetur, sed tunc intrat, licet prius sit de ea, vitae sanctitate ; quidam enim sunt de Ecclesia praedestinatione, non vitae sanctitate, vel sacramentorum participatione, ut Paulus existens Saulus ; quidam praedestinatione et vitae sanctitate, et non sacramentorum participatione, ut Cornelius ante baptismum ; quidam quolibet modo ut Paulus quando praedicabat. Eucharistia est progredientium, unde et viaticum dicitur. Confirmatio quia datur ad robur, est pugnantium. Poenitentia est redeuntium a regione dissimilitudinis. Unctio est exeuntium ab hac vita.
Primo igitur de baptismo est dicendum, considerando quid sit baptismus, et quae forma baptismi, et quae efficacia. Ubi etiam dicetur quae sit differentia baptismi Ioannis ad baptismum Christi ; quarto, quibus liceat baptizari.
