Caput XIV — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XIV

CAPUT XIV

Quid sit sacramentum coniugii, et quid res ipsius.

 

Septem sunt sacramenta, de quorum tribus huc usque dictum est, id est de baptismo et confirmatione et eucharistia.

Nunc esset agendum de quarto, id est de poenitentia, nisi supra, ubi de prima gratia tractabatur, quantum ad propositum attinebat dictum fuisset.

De quinto, id est de ordinibus, nil hic dicendum eo quod decretistis disputatio de his potius quam theologis deservit.

Quae circa sextum, id est coniugium a theologis solent inquiri, sub compendio sunt perstringenda ; nec enim animus nobis est complectendi omnia quae circa coniugium possunt inquiri, cum pleraque decretistarum potius quam theologorum famulentur inquisitioni.

Videndum est ergo quid sit sacramentum coniugii, et quid res sacramenti, quae institutio et quae causa efficiens, et causa finalis et causae divortiis animadvertendae : quae clarius patebunt prius cognito per diffinitionem quid sit coniugium. Coniugium est viri et mulieris maritalis coniunctio inter legitimas personas individuam vitae consuetudinem retinens. Sacramentum est hic consensus animorum et carnalis copula, nec sunt duo sacramenta, sed unum sacramentum unionis Christi ad Ecclesiam, quae fit per charitatem, et corporalis quae fit per naturae conformitatem. Cuius etiam signum est carnalis copula, sicut consensus animarum spiritualis unionis. Sicut vides quod species panis et vini non sunt duo sacramenta, sed unum ; species panis significat corpus Christi et non sanguinem ; species vini sanguinem et non corpus.

Sed obicitur. Dicit enim auctoritas : Non est perfectum coniugium sine commistione sexuum. Ergo inter Mariam et Ioseph non fuit perfectum coniugium. Ideo ita est intelligendum non est perfectum, id est non plene exprimit unionem Christi et Ecclesiae, non exprimit corporalem, sed spiritualem.

Item, coniugium est sacramentum novi testamenti. Ergo efficit quod figurat ; ergo efficit unitatem Christi et Ecclesiae.

Ad hoc dicendum quod hoc sacramentum in veteri testamento celebrabatur, sicut et in novo, et antiquius est omnibus sacramentis ; nam institutum fuit in paradiso cum Dominus dixit : Crescite et multiplicamini.