Caput XXI — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XXI

CAPUT XXI

De statu animarum, quae a corporibus sunt separatae, usque ad diem iudicii : an sit eis locus merendi ?

 

Postquam in poenis illis animae purgatae perfectius poenitentiam egerunt, statim absque mora Dei visione fruuntur, et angelis in beatitudine aequabuntur : cui tamen videtur contradicere quod scriptum est super illum psalmi : Adhuc pusillum, et non erit peccator. Ubi pusillum dicitur tempus illud quod erit usque in finem huius vitae postquam liberantur sancti : Deinde fit sermo ad sanctum : In hunc modum nondum eris ubi sunt illi quibus dicetur : Venite, benedicti Patris mei, etc. Sed eris in illa requie, ubi dives vidit Lazarum ulcerosum, et exspectabis usque ad diem iudicii, donec, recepto corpore, sancti aequabuntur angelis.

Ex his verbis videtur haberi quod sancti nondum sint in beatitudine, et nondum aequati angelis. Sed quod primo dicitur, ita intellige : Nondum erit, etc., id est nondum habebitis duplicem stolam. Quod postremo dicitur eos aequandos esse angelis, intellige secundum corpus, quia iam aequantur secundum animam.

 

Item, quaeritur utrum sancti merebuntur usque ad diem iudicii. Quod si dicatur, multae instant obiectiones. Sancti iudicabuntur secundum illum statum quem habuerunt in fine vitae, vel secundum illum quem tunc habebunt, quod potius videtur si iterum mereantur. Quod si est ; ergo non unicuique talis erit dies iudicii qualis ille est quo decedet.

Item, sicut in praesenti duorum habentium parem charitatem, unus alium potest superare in charitate, ita ut impares decedant ; quid prohibet si aliqui duo decedant pares in charitate, cum postea mereantur, unum prae alio proficere in illo spatio quod est a fine vitae utriusque usque ad diem iudicii : quod si est, cum in die iudicii dispares erunt in charitate, dispares erunt in claritate, et tamen pares meritis decedent : quod videtur impossibile, quia neuter habet merita privilegiata.

Item, si iudicabuntur sancti secundum illum statum qui erit in die iudicii, et duo pares in charitate decesserint, cum unus multo tempore ante alium decesserit, et qui prior decessit statim parem charitatem acceperit ei quam recepturus erat qui posterior mortuus est, et qui prior decessit meruit iterum sua charitate usque ad tempus illud quo alter decedet. Ergo maiorem habet charitatem eo tempore quo posterior decedet quam ille posterior tunc accipiat, quia ille posterior accipit eam in ea quantitate in qua prior acceperat post mortem, qui tamen interim profecit. Cum ergo non possit iste posterior ad merita illius attingere, et ambo iudicabuntur secundum merita quae habebunt in die iudicii, magis remunerabitur iste quam ille, cum tamen pares in charitate decesserint. Si vero iudicabuntur secundum priorem statum finalium meritorum vitae et ipsi eam triumphant, videtur esse ordo praeposterus, vel nulla erunt merita post mortem, aut si aliqua sunt, de meritis illis defraudantur, cum secundum illa non iudicentur.

 

Si animae separatae a corporibus merentur, et quaelibet earum maiorem habet charitatem quam aliquis qui sit in via, quia qui minor est in regno caelorum maior est Ioanne, videtur quod intensiore charitate merentur animae beatorum quam aliqui modo, et ita nullius existentis in via merita possunt attingere ad merita existentis in patria.

Quod et in angelis liquet, de quibus non est negandum quin mereantur, si constiterit de animabus sanctorum. Nam quilibet homo existens in via minor est quolibet angelo ; ergo quilibet angelus maiori charitate meretur quam aliquis homo, et nunquam tepescit in charitate angelus, quod saepe patitur homo. Et angeli etiam a principio meruerunt, et quotidie merebuntur usque ad diem iudicii, quia immortales sunt, et homo non tantum potest mereri, nec omnibus diebus vitae suae meretur. Ergo merita cuiuslibet hominis perfectissimi nunquam attingent merita cuiuslibet minimi angeli.

Contrarium quod et angeli et animae mereantur ostenditur. Anima Iudae vellet Deum non esse, illa voluntas est mala, peccatum est ; nullum peccatum impunitum. Ergo illa voluntate meretur anima Iudae poenam aeternam. Cur ergo a simili, mon meretur modo anima Petri vitam aeternam.

Item, nullam malam voluntatem habuit Iudas quam modo non habeat, et aliquam habet quam non habuit, quia superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Ergo plus peccat modo Iudas quam peccaverit, et ita maiorem quotidie meretur poenam. Eadem ratione et animae sanctorum merentur quotidie maiorem coronam : quod est contrarium illi auctoritati : In patria est locus recipiendi non merendi.

Item, si animae damnatorum per malas voluntates quas habent quotidie merentur maiorem poenam, non videntur eis prodesse suffragia Ecclesiae ad mitigationem poenae ; aut si prosunt, quantum videntur haec prodesse, tantum malae voluntates videntur obesse.

 

Solutiones praedictorum secundum diversos, dupliciter est sumere. Dicunt enim quidam quod animae sanctorum usque ad diem iudicii merentur sicut et angeli modo merentur, ut dicunt ; sed post diem iudicii nulla erunt merita, et hanc auctoritatem : Non est ibi locus merendi sed recipiendi, sic exponunt, id est potius est ibi locus recipiendi quam merendi, ita intelligitur. Sicut econtrario, cum dicitur : Non est in praesenti locus recipiendi sed merendi, id est potius est hic locus merendi quam recipiendi.

Multa enim recipimus hic secundum merita, quod docemur in illo loco Evangelii : Fili, recordare bona in vita tua, similiter et mala. Super quem locum dicit expositor, credibile est istum aliqua bona fecisse, unde temporalia in praemium acceperat, et secundum hanc opinionem sancti iudicabuntur secundum illum statum in quo mortui sunt, et post mortem neuter altero plus potest in meritis proficere, si pares decesserint, et quod plus operantur ad beatitudinem cuiuslibet existentis in via merita, quam alicuius qui sit in patria, licet ille habeat maiorem charitatem, non est tamen maioris meriti. Nam et ipsa difficultas, et lucta et interpolatio quae sunt in via, operantur ad augmentum meriti, quorum nullum est in patria.

Alii dicunt quod nec angeli merentur modo, sicut iam supradictum est, nec animae a corporibus separatae ; nam omne meritum est in via, et illa mala voluntas quam habent est poena tantum et non culpa ; vel forte poena est et culpa, quod per haec fiunt Deo dissimiles.

Quod vero videtur nullum peccatum impunitum, potius ad eos qui sunt in via merendi est referendum ; vel potius ipsa voluntas est culpa et poena, et causa poenae, et seipso punitur illud peccatum.

Quod vero dicitur : Iniquitas eorum qui te oderunt ascendit semper ; intelligitur nostrum aeternum, id est tempus. Nam, sicut homo non cessavit in suo aeterno peccare, ita nec Deus in suo aeterno cessabit punire ; et, sicut si semper viveret, semper deterior fieret ; ita cum semper erit poenam sustinebit.

 

Videtur iterum posse ostendi quod non unicuique reddat Deus secundum finalia opera, hoc modo : Lazarus decessit in charitate, et necesse erat eum sic decessisse ; ergo necesse erat eum esse salvandum. Non ergo postea potuit damnari, quod improbatur, quia postea suscitatus est et potuit mortaliter peccare et sic decedere. Ergo postea potuit damnari. Ergo potuit prius decedere in charitate et post damnari ; quod impossibile videtur.

Item, quam cito decessit aliquis, iuste fuit iudicatus a Domino ; ergo sententia illa non debuit mutari.

Item, habuit gloriam, sed ad tempus, non ergo habuit vitam aeternam.

Item, Lazarus de digniori satu quem meruerat revocatus est ad indigniorem ; dignior erat ille status in quo certus erat de requie, nec poterat peccare, quam ille ad quem revocatus est in quo poterat mortaliter peccare et a charitate cadere. Ergo iniuste actum est cum eo, cum non meruit revocari ab illo statu ad istum.

Item, in Lazaro est exstinctus fomes peccati, postea, in revocato ad vitam fuit ille idem fomes vel contractus, vel commissus : non contractus, quia non fuit caro in carnali voluptate post creata, vel generata, nec commisit postea peccatum actualiter. Oportuit ergo ipsum baptizari postquam suscitatus fuit, cum haberet fom

Item peccati, ut originale peccatum.

Item, Tabita post primam dissolutionem fruebatur, ergo iniuste actum est cum ea.

Item, Lazarus bis mortuus est morte temporali : primo inflicta est ei mors temporalis pro originali peccato, pro eodem est inflicta ei secundo. Ergo Deus bis iudicat in idipsum, vel ab eo duplex consurgit tribulatio.

Ad haec omnia respondent quidam et dicunt quod de miraculo sic non est opponendum : ne tamen omnino videantur subterfurgere, probatur quod mors prius inflicta est ei ad gloriam Dei ostendendam, sicut solet dici de caeco nato. Secunda inflicta est in poenam originalis peccati, et non est iudicandus homo, nisi secundum merita finalia ultimae temporalis mortis quae proprie ei debebatur. Quod enim primo mortuus est miraculose factum est, quod patet in suscitatione, nec secundum cursum naturae. Sciendum est tamen quod non legitur aliquis suscitatus fuisse de quo certum sit quod vel morti aeternae, vel vitae aeternae esset deputatus.