Caput XVIII — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT XVIII
De qualitate corporum resurrecturorum.
Ultimum operis incoepti capitulum in eo terminabitur propter quod et praedictis sacramentis nos humiliamus, et in quod laboris nostri intentio summopere dirigi debet, videlicet in resurrectione et ascensione.
Resurgent ergo omnes tam boni quam mali in ea aetate in qua mortuus est Christus ; in differenti quidem statura, unusquisque in ea cuius fuit dum triginta duorum annorum erat, vel ad quam perveniret, si id temporis viveret : boni quidem sine deformitate aliqua membrorum. Non enim singulae partes ad ea membra quorum fuerunt partes redibunt, sed vel ad ea, vel ad alias. Non enim quod fuit pars capilli, necesse est futurum esse partem capilli in resurrectione, ne sit indecens capillorum prolixitas ; sed vel ad capillos, vel ad alias partes redibit, sicut patet in imagine, cuius si confracta est non quaelibet partes eorum erunt quorum fuerunt partes in restitutione ; sed vel ad eas vel alias partes transibunt.
Sed obicitur : Porcina caro comedendo transit in carnem hominis, et tota caro hominis resurget. Ergo et caro porcina, non porcina, sed humana. Ita potest dici de homine qui devoratus est a lupo, et transit caro hominis in carnem lupi, et ita resurget et caro lupi et resurget etiam caro hominis quae in eam transierat. Sed hanc obiectionem solvit Veritas, dicendo in Evangelio, quia omne quod in os intrat foras vadit et in secessum emittitur. Praebet tamen cibus nutrimentum corpori, quia eo sustentatur ; multiplicatur et crescit augmentatione partium ; nec ideo transit cibus in carnem hominis sicut testantur physici ; vel si forte in eam transit, non in illam quae est de veritate humanae naturae, et quae in futuro iudicio resurget.
Item, omnis homo resurget cum qualibet parte sua, sed costa fuit pars Adae de qua facta est mulier. Ergo ipsa in Adam resurget, et sic duae animae erunt in corpore ipsius. Ita etiam omnis hominis caro in eo, quia cuiuslibet hominis caro in eo materialiter fuit et de veritate humanae naturae in eo. Ideo dicimus intelligendum de partibus quae non fuerunt animatae, sed illa costa animata fuit.
Item, semen illud quod formatur in puerperium, est de veritate humanae naturae. Ergo resurget. Ergo pars illius corporis a quo seminatur, vel alterius, quia per se nunquam resurget, eo quod nunquam animabitur, sed resurget in eo a quo seminatur et ipsum habet corruptionem, unde obnoxium est poenae, quia in voluptate seminatum est, et ab illa corruptione non est mundatum alicuius sacramenti remedio. Ergo in illa parte illius corporis ad quod redibit semen punietur homo.
Quod autem materia in se habeat corruptionem, ex hoc manifestum est, quia si anima infunderetur, ab eo corruptionem contraheret, et tamen puniretur homo ille in corpore et in anima, nisi per baptismum aliquod sacramentum mundaretur.
Ad hoc dicendum quod semina quae nunquam concipiuntur nunquam resurgent ; quod testatur Ambrosius sic : Informes partus quis non proclivius deperire arbitretur, sicut semina quae nunquam concepta fuerunt.
Item, cuiuslibet sancti corpus post resurrectionem spirituale erit et immortale, non egens alimonia ciborum : tale fuit corpus Christi post resurrectionem. Tunc ergo non subiacebat humanis sensibus : quod falsum est. Tunc enim ipsum tetigit Thomas qui misit manus suas in loco clavorum. Post etiam legitur comedisse. Dicitur etiam quod cicatrices reservat usque in diem iudicii, ut eas crucifixoribus suis ostendat, ut videant in quem pupugerunt. Ergo aliqua corruptio est in eius corpore, quia cicatrix corruptio est.
Ad quod dicendum quod spiritualia erunt corpora sanctorum post resurrectionem, et agilia quia nil obstabit eis, quia septem habebunt dotes in corpore, et septem in anima, quae modo non habent : et tale fuit corpus Christi post resurrectionem. Quod enim videbatur, tangebatur et huiusmodi, miraculose fiebant. Quod enim comedebat, hoc erat ut verum corpus se habere ostenderet. De cicatricibus autem tradunt quidam sancti quod eas habet et reservat in diem iudicii, et sunt ei ad gloriam, non ad confusionem, sicut et multis post victoriam cicatrices sunt ad decorem, et ad gloriam, non ad ruborem ; et ita non est aliqua corruptio in corpore Christi.
Alii dicunt quod modo non sunt cicatrices in eius corpore, sed ostendet eas in die iudicii in corpore glorificato miraculose, sicut econtrario in die transfigurationis in carne corruptibili et mortali ostendit gloriam suae claritatis miraculose et sicut illa ostensio fuit ad tempus, et haec ad tempus erit.
Dicunt tamen quidam quod omnis caro videbit salutare Dei in iudicio, in ea forma corruptibili quam ad tempus tunc assumpturus in cruce habuit ; sed post iudicium bonis apparebit in carne glorificata.
Intelligentes illud, tollatur impius, ne videat gloriam Dei, non tantum de gloria Deitatis, sed de gloria glorificatae humanitatis.
Potest in hoc loco quaeri an post resurrectionem in corpore glorificato erunt quinque sensus, visus, auditus et caeteri. Si enim erit ibi gustus, et ad hunc usum in quo modo est in anima, igitur tunc poterit humana natura appetere cibum. Ergo tunc erit corpus animale.
Item, tunc erunt corpora localia, facientia distantiam aeris ad aera, et si cuiuslibet quantitas tanta sit futura quanta fuit in aetate triginta duorum annorum, tunc tantum inane occupabit quodlibet, quantum modo, et aliquid erit medium inter unum corpus et aliud et non omnes poterunt esse in valle Iosaphat.
Item, cum visus futurus sit in anima hominis, videbitne homo totum corpus exterius et interius ad modum lyncis, et ita nihil obstabit ei quin omnes mundi partes videat vel tantum superficiem exteriorem, sicut modo, vel claudetne oculos aliquando ut tunc non videat ? Si enim tunc lynceum visum habebit, non ideo minus oculis clausis videbit.
Item, movebiturne incedendo de loco ad locum officio pedum utendo ? Quod non videtur, quia sine omni gravitate erit corpus humanum et a seipso sustentatum.
Item, eritne tactus in ipso ut tangenti aliquid obstet, vel audietne aliquid per sonum exteriorem, et animae ipsius renuntietur interius ? An unusquisque cognoscet cor et intellectum alterius absque vocis vehiculo ? vel quis erit usus olfactus in eo ? An ita sensus in anima erunt, quod alios tunc habebunt usus, sicut quatuor cardinalium virtutum alius erit ibi usus quam hic ? An prorsus erit ibi anima sine sensualitate, et inferiori potestate rationis, per quam scit administrare temporalia ? Et quocunque modo sit, videtur aliqua actio vel passio mulcebris gaudii futura in animabus, quae habebit principium et finem : et ita temporalis erit, et ita non erunt omnia in aeternitate, sed erit ibi varietas temporis sicut et nunc.
Haec omnia, quia nil certum super his addidici, vestrae, lectores, indaganda relinquo inquisitioni. Hoc tamen certum habemus quod Dominus post resurrectionem comedit, sed hoc fecit ad indicium verae resurrectionis miraculose, et tactus est a mortali corpore.
