Caput V — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT V
Quae sit forma baptismi.
Forma baptismi est quam Dominus docet in Evangelio : Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed quaeritur an servetur forma baptismi si dicatur : Baptizo te in nomine Christi.
Et dicimus quoniam servatur. Licet enim haec sit forma verborum sub qua debet fieri baptismus, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, tamen per hoc nomen Christus intelligitur et ille qui ungit, id est Pater, et ille qui ungitur, id est Filius, et per quem fit unctio, id est Spiritus sanctus et ita baptizabant apostoli in primitiva Ecclesia.
Solet etiam hic quaeri si servetur forma baptismi cum nominatur tantum una persona. De quo dicit Ambrosius : Sicut, si unum in sermone comprehendas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum. Fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum. Ita, etiam licet Patrem et Filium et Spiritum sanctum dicas, et Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti potestatem minuas, vacuum est omne mysterium. Unde etiam Dominus dicit : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Ubi videtur nominato tantum Spiritu sancto, servari forma baptismi. Dicunt servari formam baptismi nominata tantum una persona eo quod una nominata, aliae dantur intelligi.
Quod vero dicitur : Nominatis tribus vacuum est mysterium si male de una sentiatur, intelligendum est tantum super eum qui non intendit, nec credit baptizare, qui non tantum caret fide, sed etiam intentionem baptizandi non habet. Si vero de illo quaeratur qui praepostero ordine utitur dicendo : In nomine Filii, et Patris, et Spiritus sancti, utrum formam baptismi servet. Potest dici quod tutius est nominare tres personas et recto ordine. Si tamen hoc fiat ex ignorantia et non haeresim introducendo, forma quidem est baptismi, sicut nominata una sola.
Similiter de illo qui ignorans Latinam linguam dicit, In nomine Patrias et Filias et Spirituas sanctas, quod formam servat, quia ex ignorantia hoc facit, non ut haeresim introducat.
Si vero Gallice vel Romane proferat verba, quaeritur an servetur forma baptismi. Quod videtur : ait enim Dominus discipulis : Ite docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, etc. Cum ergo idiomata gentium diversa sint, oportuit apostolos baptizare et praedicare unicuique genti in lingua quam noverat : aliter enim non intelligerent praedicatores. Quod si est, potest ergo aliquis celebrare missam in lingua materna et conficere corpus. Non ergo erit irritum sacramentum si hoc fiat. Similiter si quis Hebraice vel Graece hoc faciat.
Dicunt ergo quod nisi necessitas ingruerit, non licet hoc facere, ut si quis positus inter Hebraeos credentes, omnem linguam ignoret praeter Hebraicam et ille similiter potest celebrare missam Hebraice ; quia Dominus haec verba protulit Hebraice : Hoc est corpus meum, etc. Ubi vero copia est eorum qui linguam Latinam noverunt, non est opus.
Similiter quaeritur de immersione, an sufficiat una immersio, an trina sit necessaria. In quo quidem, sicut tradunt sancti, aemulandus est usus Ecclesiae. Qui tamen semel intingit, unitatem divinae essentiae figurat ; trina mersio trinitatem personarum denotat vel triduanam sepulturam.
Quaeritur tamen, si necessaria sit trina immersio, an puer semel immersus baptizatus sit, si post primam immersionem exspiret sacerdos ; vel si non est baptizatus, an sacerdos alius debeat ab eo loco incipere ubi prior terminavit, nisi bis immergat, an totum a capite debeat inchoare.
Similiter quaeritur de defectione eucharistiae, an prolata medietate horum verborum : Hoc est corpus meum, ad quorum prolationem habetur transsubstantiatio, debeat alter sacerdos ubi prior terminavit, incipere, si prior terminata medietate decesserit ; an a capite revolvere ?
Eadem quaestio est de illo qui semel immerso puero videt alium statim moriturum, nisi istum dimittat, et illi succurrat baptismi remedio.
In quibus omnibus divinum est implorare oculum.
Sunt qui hic ridiculam movent quaestionem, de sacerdote manco et alio habente manus, sed muto ; an servetur forma baptismi si habens manum intingat, et mancus verba proferat ? Cum enim dicit. Baptizo te, in nomine Patris et Filii, etc., non videtur verum dicere, nam qui intingit, ille baptizat.
Quaeritur similiter an liceat alicui in necessitate baptizare se, si servetur forma baptismi, si hoc fiat ; de forma quoque verborum quae protulit Ioannes baptizando Christum, de qua tamen forma non invenitur aliquid, in quibus omnibus malo doctiores me consulere quam aliquid temere asserere.
Commodius arbitror transeundum ad tertium capitulum, ubi de efficacia baptismi est agendum, quam in concilio casuum qui nunquam eveniunt elaborandum, vel in solutionibus otiandum.
