Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio XVII
Cap. 1
- Augustinus in VIII lib. de trinitate : cap. 8. et penultimo.
dilectionem : etiam increatam.
Deus autem : ratio est.
diligat fratrem : formaliter.
diligat : formaliter.
eandem dilectionem : effectivam.
Impossibile est diligere eandem dilectionem seipsam, quia idem esset obiectum et actus dilectionis.
dilectionem qua diligit : non formaliter, sed finaliter vel efficienter.
Plane notiorem : Exponit seipsum.
amplectere dilectionem : efficienter.
et dilectione : formali.
angelos et omnes dei servos : scilicet unus spiritus in eis et una caritas.
vinculo sanctitatis : Ecce quaero, quid per vinculum velis et non est respondere nisi dilectionem formalem.
nisi deo plenus est : quia semper est cum dilectione.
4. fraterna dilectione : a qua fit, ut diligat, non qua diligit.
quia dilectio ex deo : utraque.
ipsam fraternam : quia semper est cum spiritu sancto.
Ista contextio : bis zum Schluß : Haec est fortior auctoritas.
est qua diligimus : id est a qua.
Cum ergo de dilectione : Ecce exponit seipsum. Dicit enim : de dilectione diligimus et non dicit : per dilectionem vel volitionem. Diligere enim est habere dilectionem. Sed unde? scilicet de dilectione.
qua diligimus : a qua.
cap. 3
in XV lib. de trinitate : XIX.
Non dicturi sumus : Non dicturi sumus etc. Sic intellige. Si quis Augustino objiceret dicens : Caritas non dicitur esse deus ideo, quod sit aliqua substantia quae digna sit nomine dei, sed ideo, quia donum dei est, sicut etc. Respondet Augustinus : Non sic dicturi sumus. Hunc enim sensum facile refellit etc. Et dicitur ad hoc, quia Magister per hanc auctoritatem nihil probat, quia non loquitur hic Augustinus determinate, an per illam caritatem diligamus deum formaliter, sed solum dicit caritatem esse deum, quod nemo negat, sed non omnis caritas est deus.
Pro manuductione solvendarum auctoritatum Augustini.
Primo sciendum, quod caritas (quicquid sit de possibili) de facto semper datur cum spiritu sancto et spiritus sanctus cum ea et in ea.
Secundo quando Augustinus dicit quod dilectio est deus, non intelligatur cum praecisione seu exclusive id est quasi dilectio sit tantum deus. Sed concedendo quod dilectio sit deus. Sed non tantum. Sed est etiam dilectio creata. Sicut « Christus est fides, iustitia, gratia nostra et sanctificatio nostra ». Et videtur Magister non penitus absurdissime loqui : in eo quod habitum dicit esse s[piritum] sanctum. Quia commentum illud de habitibus opinionem habet ex verbis Aristotelis rancidi philosophi. Alias bene posset dici, quod Spiritus est Caritas concurrens seipso cum voluntate ad productionem actus amandi, nisi sit forte determinatum Ecclesiae in oppositum.
Cap. 4
1.Tunc enim mitti : Secunda pars.
- quomodo detur in eodem libro : cap. 18 vide supra.
a sinistra : haedorum.
ad dexteram : ovium.
- Supra dictum est : Tertia pars.
Cap. 6
- qua deus tantum diligit nos : Sed cur non et trinitas ipsa est caritas qua nos diligit ? Aut cur s[piritus] sanctus solus ? profecto non solus.
Quicquid ad extra facit S[piritus] Sanctus et quicquid est ad extra, non solus facit et est, sed simul tota trinitas, ut supra patuit. Sic econtra quicquid facit vel est homo ad deum vel spiritum sanctum, ad totam trinitatem pertingit. Ideo est impossibile diligere, adorare nos unam personam sine alia, immo nec nominare. Quod ex eo probatur, quia si non potest una persona ad extra creare sine alia, multo minus potest creatura ad unam se diffinire sine alia, cum esse et agere eius a qualibet dependeat. Et ex isto patet error et haeresi proxima sententia Scoti qui dicit, quod anima possit una persona frui sine alia : quia quaero : an illud frui una tantum persona etc. producere possit cum anima sine alia vel non. Item : Manifestare dei est eius operatio ad extra. Sed quomodo est possibile, ut una faciat manifestationem sui sine alia in gloria et essentia sua ?
Ex his nunc vide, quid sit dicere, quod pater et filius diligunt se spiritu sancto : quia haec oratio tantum monet difficultatem, quod vel omnia determinata a Magistro et Augustino dissipent vel maximam partem, aut quod ipsa sit inexponibilis : Si pater et filius diligunt se spiritu sancto, ergo pater et filius non est caritas, quia caritate id est spiritu sancto diligunt se et, ut supra dixit Augustinus, est communis amborum caritas. Si autem spiritus sanctus capitur ibi pro trinitate, sicut et caritas : quomodo pater et filius diligunt se tribus personis? Vide infra distinctionem 32.
Item eiusmodi : Nulla persona agit sine alia : quomodo id ratio sustinebit, ut aliquid patiatur sine alia aut modo patientis se habeat ? Pater ergo non videt nec amat te sine filio et spiritu sancto, et tu multo excellentior es, quia a te potest videri et amari ? Et quod in te agere non potest, a te tamen pati potest. Ve tibi maledicta blasphemia, ut incocta est haec fex philosophiae !
- illud verbum apostoli : Ad hanc auctoritatem quae expressa nimis est : quia deo coniungi per caritatem est quasi per medium ad obiectum, diceret Magister, quod Augustinus hic loquitur de actu caritatis qui nos Deo iungit, habitus autem adhuc est spiritus sanctus. Et ita possent omnes auctoritates solvi.
- in lib. Sap. : cap. VII.
- quia alios actus : Quia caritas est imperium virtutum et regina meritorum.
Cap. 3
in XV lib. de trinitate : cap. 19.
Conclusio
Et tria principaliter : In primo praemittit, quid sit caritas, in secundo ponit intentum, scilicet quomodo mittatur spiritus sanctus invisibiliter, in tertio opponit contra primam partem et solvit.
