Distinctio XVI — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio XVI
Cap. 1
- per temporalem motum creaturae : id est ignis et columbae.
- Sed prius quaerendum : Secunda pars.
- in tantum minorem : id est in tantum minorem ut creatura sit, quia fieri convenit creaturae, licet hic multi superstitiosi philosophi negent, quod Christus sit creatura, quasi non et factus sit dicendus.
Cap. 2
- paulo minus ab angelis : Haec reputo falsa pro maiori parte, quia si mente non fuit minor angelis, ergo non fuit homo, quia excessit spiritus limitem. Ergo glosa intelligitur : mente id est virtutibus mentis.
Nec fuit in eo gratia infinita formaliter nisi effective vel substantialiter : quia dubium est, an sit creabilis infinita gratia, quamquam vere maior fuerit angelis gratia et gloria : quia plenus et tam plenus quam capere potuit. Nec est necesse ponere infinitam in eo gratiam formaliter, quia maiorem arguit excellentiam in eo esse fontem et originem gratiae et plenitudinis effective.
Haec tamen mecum diudica, pie lector. Credo enim, si angelus vel intelligentia ei aequalis assumeret corpus, non fieret homo. Ergo hic similiter.
- Pater maior me est : possunt et secundum eam regulam intelligi quam Augustinus lib. 2. cap. 1. [de] trinitate ponit, ut talia verba scripturae non ostendant alium alio maiorem, sed solum quis de quo sit. Nec in illis inaequalitas, sed nativitas ostenditur. Et ita hic loquitur Hilarius. Ideoque non sunt intelligenda sicut sonant, quasi de magnitudine loquantur, sed potius de distinctione et processione personali.
Ego dicerem, quod illa maioritas patris nihil est aliud quam quod pater habet a nullo, quod sit deus, filius autem a parte et sic idem est esse principium, esse autorem, esse originem filii quod est maiorem esse filio. Illa autem maioritas nihil ponit dignitatis [darüber saltem essentialis] in patre quae non sit in filio. Unde quando dicitur : Maioritas est in patre et non est nec potest esse in filio, nihil est aliud quam : pater est pater et pater non est nec potest esse filius. Illa enim maioritas nullo modo a patre est distincta nec ratione nec formaliter nec realiter. Ergo maioritas patris est pater ipse, pater autem nihil est sui ipsius, ideo est maior non se, sed filio id est est pater filii, non sui.
