Distinctio VII — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio VII

Distinctio VII

 

Cap. 1

  1. utrum pater potuerit : Notandum : posse generare, potentia generandi est nihil aliud quam esse patrem. Ergo si arguitur : pater potest generare et filius non, igitur potest quod non potest filius, respondetur : hoc non sequitur, sed sequitur : pater potest generare et filius non, igitur pater potest esse et filius non potest esse pater, et hoc est verum. Alia consequentia est carnalis cogitatio. Haec ex dictis Cameracensis et mox sequentibus verbis Magistri : posse generare et esse patrem sunt idem.

 

  1. secunda pars distinctionis.

 

  1. qua oportet eum non esse patrem : Impossibile est, ut idem pater sit originans et originatum, ubi tam unitissima et simplicissima est unitas naturae.

 

 

Cap. 2

Tertia pars reddens rationem dictorum.

  1. an haec sit aliqua potentia : Haec sunt imaginationes, quasi potentia sit in patre aliquid ex usu loquendi.

eius enim potentia natura est : quia persona et essentia sunt idem.

 

  1. Si potens est gignere : Sicut pater est essentia, ita est potentia generandi, cum sint idem. Hic tamen notandum, quod Magister retorquet nomen potentia ad absolutam acceptionem.

Eandem enim potentiam : sicut essentiam.

 

  1. Aliam enim habet pater proprietatem : Ergo potentia capitur ibi pro proprietate quae est praecise ipsa persona et non pro essentia qua pater gignitur et filius gignitur.

 

  1. non habet potentiam generandi : id est potentia capitur dupliciter. Uno modo essentialiter. Et sic eadem est potentia generantis et generati. Aliomodo personaliter et ita potentia est una persona tantum.

quia eadem est potentia : sicut essentia.

 

 

 am Ende, zum ganzen Kapitel : Qui sic cavillatur : filius habet potentiam generandi, ergo potest generare, ostendit seipsum fantastica imaginatione illudere, quia imaginatur filium et patrem esse diversos, ut sicut pater generat filium qui est unus deus, ita filius generet alium qui etiam sit unus deus, et sic jam erunt duo dii. Sed nisi filius generet patrem (quod impossibile est), impossibile est, ut alium generet, quia necessario essent duae naturae vel saltem duo patres respectu unius filii, quia sunt eiusdem naturae.