Distinctio XXXII — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio XXXII

Distinctio XXXII

 

 

Cap. 1

  1. auctoritates supra positas : dist. X.

in XV lib. de trinitate : cap. V

in bonus, malus, immortalis ist malus verbessert in magnus.

Ideoque si pater et filius : id est pater et filius non tantum sunt in seipsis, sed in spiritu sancto. Per diligere enim hic non productio personae, sed inexistentia intelligitur. Alias falsissimum esset, quod ait Augustinus : Esse et diligere sunt idem in deo.

sed etiam dono : ut sequitur, ergo videtur et esse per donum.

 

  1. licet supra positum : dist. X.

 

  1. in VI lib. de trinitate : cap. 4 vel 5.

Manifestum est quod : Si spiritus sanctus est coniunctio et unitas patris et filii, quomodo ergo essentia est unio et concordia patris et filii ? Si dicis : tamen spiritus sanctus est essentia, igitur, Tunc cur non filius est nexus patris et spiritus vel pater filii et spiritus ? Cur hic dicit Augustinus, quod nexus quo uterque coniungitur, non est aliquis duorum ? cum tamen essentia sit uterque duorum, ergo differunt illi duo nexus.

Hic potest dici, quod appropriate id convenit spiritui sancto. Melior autem solutio est haecap. Credo in deum patrem omnipotentem et in Ecclesiam sanctam catholicam. Quia quis dicet, quomodo persona spiritus sancti sit unio patris et filii, cum esse talem personam sit distingui a patre et filio ? Esse enim personam est etiam distingui et distinguere personaliter. De appropriato autem quis dicet, quod solum ex parte nostri intellectus ei attribuatur ? Si non est ita in re, cur false ei appropriamus, cum nihil in eo sit prae aliis ? Vide tu, an mos sit scripturae sic loqui de appropriatis et aliis : Non vidi nec audivi. Igitur : Credo.

non diligere per spiritum sanctum : id est non negat patrem per spiritum sanctum diligere, sed negat exclusivam illam solum : per spiritum sanctum diligit pater.

 

Cap. 2

  1. Praeterea diligenter : Secunda pars.

investigari oportet utrum : quae per idem solvitur, si prima solvitur.

 

  1. nec genitricem nec conditricem : in fine id est cap.

sed se ipso sapientia ingenita : Eandem responsionem adhibe primae quaestioni ut sic : Pater et filius diligunt se spiritu sancto, non quod per eum sint pater et filius diligentes, sed quia spiritus sanctus amor est de patre amore et filio amore omnino conformiter, ut patet. Et haec est responsio : capiendo verbum diligere sicut homo nomen deus, quando dicitur deus de deo, lumen de lumine. Aliam responsionem vide infra in fine huius distinctionis.

 

  1. in alia sapientia datur, alia ist datur verbessert in pater.

 

Cap. 3

  1. filius est sapiens per se : deus.

lib. IX de trinitate : circa medium.

Infirmus sit : scilicet concedo.

sed non a se vel de se : Ponatur loco sapiens hoc nomen deus, et omnia sunt plana et patent.

 

Cap. 4

  1. Haec et his similia : et per consequens multa similia et fere omnia commentaria super sententias.

 

 zum Ganzen : Hic textus valde accedit ad contradictionem.

 

Cap. 6

  1. Praeterea diligenter notandum : 3.

Sicut enim idem est : Sed contra : supra distinctione dist. XVII diffinitum est, quod pater et filius diligunt se spiritu sancto et, quod ipse est caritas qua diligimus deum : igitur Si spiritus sanctus est communis amborum caritas et si in ipso diligunt, quomodo nunc hoc negabitur ?

atque auctoritate Augustini : dist. X et ibidem etiam similis Hieronymi auctoritas. Spiritus sanctus est dilectio quam habet pater in filium et filius in patrem. Haec est valde expressa auctoritas. Item dist. XVII et XVIII de dono quod est solus spiritus sanctus.

Cum idem ergo sit ibi : Ego dicerem quidem, quod diligere est idem quod esse, sed non esse diligentis tantum, sed diligentis, dilecti et dilectionis, ita quod diligens et ens non sit aliud et aliud nec dilectus et ens aliud et aliud : immo idem ens nec dilectio et ens aliud. Sic eodem modo de Sapere dicendum est. Hoc alibi latius dixi [dist. XVII, cap. 11].

 

  1. Hilarius in I lib. de trinitate : cap. vel columna X.

 

  1. sed tantum spiritus sanctus tanquam : hoc verum est, quia non sequitur : pater diligit spiritu sancto, ergo est eodem.

Eam tamen quaestionem lectorum : Ad istam difficultatem sine temeritate et praeiudicio dico : quod stante fundamento Augustini, scilicet idem esse in deo diligere et esse et sapere etc. tunc ista oratio : pater et filius diligunt se spiritu sancto tantum valet : id est pater et filius sunt in spiritu sancto vel (quod idem) habent se vel habent suam essentiam in spiritu sancto et nihil aliud. Qua non minus vera est haec : pater et spiritus sanctus diligunt se filio et filius et spiritus sanctus diligunt se patre et quaelibet duae diligunt se tertia et singula diligit se singulis et omnes tres diligunt seipsis. Et ista ultima satis clare totum id confirmat. Quia utique omnes diligunt se caritate et essentia, igitur cum quaelibet sit ipsa essentia, quaelibet diligit se qualibet. Nam diligere hoc modo est nihil aliud nisi unum fieri et esse, concordiam habere et unitatem servare : quod utique facit quaelibet per quamlibet et qualibet et in qualibet. His tamen non obstantibus appropriate dicitur « pater et filius diligunt se spiritu sancto » et non « pater et spiritus sanctus in filio », quia caritas appropriatur spiritui sancto. Simile est iudicium de his « pater intelligit se filio et spiritu sancto », « pater et filius sapiunt se spiritu sancto » etc… licet ista sit appropriata « pater sapit se filio », quia accedit huic « pater dicit se filio ». Illa autem « pater et filius diligunt se spiritu sancto » accedit huic « pater et filius spirant se spiritu sancto » id est suam essentiam spirando dant, quae omnes sunt verae ex usu doctorum, quia dicit Augustinus, quod pater genuit alterum se. Aeque enim repugnat dicere se et gignere se, dicere alterum se et alterum se gignere. Si ergo conceditur, quod dicit se alterum et dicit se filio, ita et genuit se alterum et genuit se filio. Quid obstat, ne dicatur « pater et filius diligunt se spiritu sancto sive spirant se spiritu sancto » ? Qui igitur non potest aliter, dicat sicut nunc, quod diligere capiatur ibi pro spirare, et plana erunt omnia. Sicut si dicere capiatur pro gignere : Ubi si quis illam negare velit « pater gignit se filio » et per consequens istam « pater et filius spirant se spiritu sancto », Istam tamen non potest negare « pater dicit se verbo et filio » (quia est b. Augustini). Ergo nec istam « pater et filius diligunt se spiritu sancto », utrobique autem nihil significatur nisi processio et notio. Quia tunc dicere se filio est filium gignere, ergo et diligere se spiritu sancto est spiritum sanctum producere.

Haec rata sunt apud me stando sententiae Augustini, quod idem sit actus primus et secundus in divinis, scilicet esse et intelligere et sapere. Alias secus dicendum.