Distinctio V — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio V

Distinctio V

 

Cap. 1

  1. relative diceretur ad patrem : Ista prima ratio posset sic retorqueri in Magistrum : Deus non dicitur relative ad patrem : igitur nec pater genuit deum nec deus genuit deum, contra distinctionem praecedentem. Quod si deus ibi capitur relative : cur non et essentia ? Item lumen de lumine, sapientia de sapientia, consilium de consilio. Rationes non concludunt, sed quia spiritus sanctus hoc dicit verum, ideo est verum, ut patet extra de summa trinitate et fide catho. cap. Firmiter.

 

  1. Secunda ratio : Et ista ratio contra Magistrum sic fieret : Si pater generaret essentiam, tunc generaret se ipsum, igitur si generat filium, generat essentiam, quia aeque est eadem filio ut patri.

 

  1. Tertia ratio et potior : Confirmatio secundae. Si pater generat essentiam, igitur habet esse per genitum a se et ita actus secundus est potior actu primo quod est impossibile.

sit eo : id est per eam rem.

quod generat : quod id est quam.

et deus est : quod est absurdum.

Ita ergo : consequenter.

sed pater eo quod generat, et est : licet sit deus, tamen non esset a patre deus, quod requiritur.

hoc enim est sibi esse : Eadem ratio probat essentiam generari. Sic : Cum filius sit essentia divina, si ipse nascitur, ergo et essentia nascitur : quod si non sequitur, tunc non sequitur etiam : pater est essentia, ergo non generat essentiam.

Sed causam patri : rationem vel originem esse.

nullo modo quisquam : Construe : Sed nullo modo quisquam dixerit sapientiam a patre genitam causam patri qua sit.

Ita ergo si pater : Sententia Magistri et Augustini vera est praecise intelligendo essentiam illius personae de qua dicitur actus notionalis. Et nihil aliud probant.

 

  1. Nam quod pater est, et : Verba Sedulii.

 

  1. Secunda pars ubi tractat obiectiones.

Augustinus in lib. VII : vel cap. 2. secundum alios. Et lib. XV cap. XIV.

Idem in lib. de fide ad Petrum : Ibidem : Illa natura quae semper genita manet ex patre naturam sine peccato suscepit.

in lib. XV de trinitate : cap. XX.

 

  1. id est filius qui est sapientia : Ex quo patet, quod non simpliciter negat essentiam generare, sed ad suum intellectum.

 

  1. Hilarius ait in IV de lib. de trinitate: col. 6.

et geniti : filii.

honoris : qui est honoris.

Item in V lib. ait : circa finem.

profecta est : producta.

deus subsistit : est.

quod : id.

aliunde : ab alio.

subsistit : est.

in forma dei manentem : ante incarnationem.

in natura dei mansisse : id est in incarnatione.

refundimus : refusam dicimus.

insinuatione : id est incarnatione, inclusione.

Sed ex eo : patre.

generis : substantiae.

genitam naturam : id est filium.

habuisse naturam : patrem.

in forma : substantia.

se gignentis : patris.

et naturam assumpsisse naturam : Dare filio naturam est filium producere. Habere naturam a patre est esse productum a patre. Sic b. Augustinus lib. 1. super illud : pater quod dedit mihi, maius omnibus est, id est quod me genuit.

quod a plerisque negatur : ut infra lib. 2 dist. 5.

contumelia : id est derogatio.

 

  1. et ipse nascendo patris : Ergo licet ipse sit natus, tamen non essentia quam nascendo filius accepit.

 

  1. Hilarius in V lib. : circa finem.

naturam suam : eandem.

sequitur : id est manet idem cum eo cui dat naturam suam. Ac sic in generatione : Hoc sic id est pater gignit filium de se et genito filio est unum esse cum eo, cum ergo pater sit prior filio secundum originem et filius posterior patre, videtur quasi sequi naturam suam : cum eadem sit in filio (quo ipse est prior). Videtur itaque pater sequi naturam et unitatem quam cum eo habet filius patre tamen originaliter posterior. Hoc totum tantum valet ac si diceret : pater gignit filium et tamen sunt ambo unum et uterque in utroque. Vel expressius sic : Pater sequitur naturam suam, quia gignit filium cui dat suam naturam, ergo in quod sua natura vadit, in idem et ipse vadit et sic ipse in filio est cui dedit naturam suam.

nec naturam : et non.

naturam suam deserit : quasi filius totam sibi rapiat ex patre, sed remanet ibi tota similiter.

patris veritas : vera natura.

cum in eo : filio.

deus : pater.

intelligit esse qui deus est : quia secutus est naturam suam filius.

Est enim unus : pater.

in uno : filio.

 

  1. quod substantia carnis patitur : scilicet partem descindendo distinctam.

 

  1. hoc esse quod deus est : pater.

 

  1. Dicta enim : scilicet huic.

Tertia pars explanans quasdam autoritates corollarie reliquas.