Distinctio IV — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio IV
Cap. 1
- Secunda pars distinctionis ubi opponit et solvit.
non ergo unus tantum : Difficultas harum propositionum habet ex hoc fundamentum, quod hoc nomen « deus » sive a parte subiecti sive praedicati ponatur, potest supponere pro trinitate personarum.
Si deus pater genuit deum : Cameracensis q. 5. art. 1. concedit has esse veras, sed non in usum trahendas : tres sunt dii : Deus genuit alium deum : sicut tres personae : et una genuit alteram. Nam illae sunt negatae ab Ecclesia propter versutias haereticorum utpatet ex Augustino lib. V cap. IX.
Genuit deum qui non est : Genuit deum qui non est deus pater id est :
- deum qui non est pater, qui deus est
- deum qui non est deus, qui pater est
Potest autem et in accentu notari diversitas ut :
- deus genuit deum qui non est deus pater acuendo pater
- deus genuit deum qui non est deus pater deprimendo pater et elevando deus
Filius est :
- deus pater
- pater deus
Corollarium
Illa est vera
filius est deus qui est pater, tamen haec falsa
filius est deus pater appositive construendo.
Cap. 2
Tertia pars.
- unum deum sive unam : pater et filius et spiritus sanctus est unus deus. Unus deus est pater et filius et spiritus sanctus.
