Distinctio XXXIII — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio XXXIII
Distinctio XXXIII
Cap. 1
- clamat auctoritas : in praefatione de s. trinitate.
superius quoque : dist. 26.
- sicut supra auctoritate Hier. : dist. 25 cap. ult.
quia supra latius posuimus : dist. 25.
- in VII lib. de trinitate : ante medium.
Idem in VI : post medium.
Idem in VII : circa medium.
- sicut supra Hieronymus : dist. 25.
- Quomodo enim differt pater : Huc vide, quod dicitur supra dist. 25. cap. 5. de personis. Respondetur tamen huic captioni : quia verum est, quod non differunt in essentia, et essentia est persona, hoc ipso quo nominas plures, contradicis tibi. Dicis enim : pater et filius si conveniunt persona, ergo nullo modo differunt, cum persona sit essentia. Respondeo, quod quia non licet dicere tres essentiae sicut tres personae : alioquin facile esset ad omnia dici : tu autem assumis hoc nomen persona, tanquam proprie sit admissum et sine necessitate. Quia eadem facilitate possis arguere, quod filius esset pater sic arguendo : pater est essentia et filius est eadem essentia, igitur filius est pater ; omnino est simile argumentum : quia si differunt ex hoc quod pater et filius, et tamen pater est essentia in qua conveniunt. Igitur in quo conveniunt, in eo differunt. Est igitur stultum argumentum et nullum. Et eadem solutio utrique debetur ut patet.
Pater est essentia / filius est eadem essentia
igitur pater est filius : Sic
persona est essentia / persona alia est eadem
igitur persona est persona sive quod idem est : persona convenit in persona cum alia.
verbo Hilarii respondeo : lib. 2. cap. 4.
stupor est : obtusitas.
Non ergo aliquid addendum : Dicit Cameracensis lib. 1. q.5. art. 1. Hoc est verbum notabile.
non intelligitur : Excipiuntur ab hac tua sententia soli Scotistae et theologi nostro tempore : illi enim quaerunt et intelligunt.
- ut ait Ioan. Damas. : lib. 3. cap. 6. supra dist. 27.
Cap. 2
- cap. 8. hic cum Hilario : lib. 2° cap. 6.
- verba Augustini super illum locum psal. : ps. 68.
- non hoc est quod pater : id est ipse pater. « Esse quod pater » capitur aequivoce ab Augustino : nam quando dicit verbum secundum quod sapientia, est hoc quod pater id est Essentia secundum quod verbum, non est hoc quod pater id est persona patris.
