Distinctio IX — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio IX

Distinctio IX

 

 Ego nisi aliter diceret b. Augustinus, Ego dicerem, quod pater non est pater nisi ex filio sive filiatione. Ita nec apud seipsum sapiens, sed per filium qui est eius sapientia qua est sapiens. Nec apud se ipsum bonus nisi per spiritum sanctum qui est eius bonitas. Ita quod quandocunque nominatur potens, sapiens, bonus, semper simul nominantur omnes tres personae. Ratio est, quia pater est relativum. Et ut hic dicit Ambrosius : non potest nominari nec dici pater, nisi connominetur et filius. Sic Sapiens et sapientia sunt relativa. Et non potest nominari talis, nisi et filius connominetur.

 

Cap. 2

  1. Responsio Augustini : ibidem.

 

Cap. 3

  1. Sed quaeris a me : Secunda pars.

 

  1. In sacris scripturis : Ut illud Hier. : Nunquid potest ethiops mutare pellem ? Item Isaiae : Nunquid potest mulier oblivisci infantis sui ? Item : Non potest arbor bona fructus. Sicut camelus per foramen.

 

Cap. 4

  1. Hic quaeri potest : Tertia pars. Incidentem movet quaestionem.

 

  1. Vivens deus et naturae : Ego sic construerem : Deus scilicet pater est vivens et potestas viventis scilicet dei est aeternae naturae id est habet aeternam naturam id est ipse est vivens aeternaliter.

 

  1. sine auctore : id est originatore.

etiam innatum est : ut pater.

quod natum est : ut filius.

non natum est : ut pater.

cum aeternitate : id est ab aeterno.

ex aeterno natum : ut filius.

pater auctor aeternus : scilicet qui est.

est ex aeternitate : id est qui non sit aeternus.

Medium enim quod : id est quod inter patrem aeternum et filium aeternum nihil potest cogitari non aeternum quasi tercium aliquid.

Medium : id est tertium.

in generatione : patre generante.

nativitas : filius natus.

generatio : pater generans.

intervallo : medio.