Distinctiones XV-XVI — Livre I — Jean Capreolus
Jean Capreolus - Livre I
DISTINCTIONES XV ET XVI
QUAESTIO I
UTRUM CUILIBET PERSONA MITTI CONVENIAT
Circa distinctionem decimamquintam et decimam sextam quaeritur : Utrum cuilibet divinae personae conveniat mitti.
Et arguitur quod sic. Pater mittitur, et de Filio ac Spiritu Sancto non est dubium quin mittantur ; engo quaelibet persona divina mittitur. Antecedens patet, pro prima parte. Nam divinam personam dari, est illam mitti ; sed Pater dat seipsum, cum haberi non possit, nisi seipso donante ; ergo videtur quod Pater mittat seipsum.
In oppositum arguitur sic. Nulla persona divina mittitur ; ergo non cuilibet personae divinae convenit mitti. Antecedens patet. Missus enim est minor mittente ; sed nulla persona est minor alia ; ergo persona divina a nullo mittitur.
In ista quaestione erunt tres articuli.
In primo inquiretur quid est missio in divinis.
In secundo : an quaelibet mittatur.
In tertio : an aliqua persona mittatur, nulla alia missa.
ARTICULUS I
QUID EST MISSIO IN DIVINIS
A. — CONCLUSIONES
Quantum ad primum sit :
Prima conclusio : quod ratio missionis consistit iu duplici habitudine.
Istam ponit sanctus Doctor, 1 p., q. 43, art. 1, quam probat sic : In ratione, inquit, missionis duo importantur : quorum unum est habitudo missi ad eum a quo mittitur ; aliud est habitudo missi ad terminum ad quem mittitur. Per hoc autem quod aliquis mittitur, ostenditur processio quaedam missi a mittente : vel secundum imperium, sicut dominus mittit servum ; vel secundum consilium, et sic consiliarius dicitur mittere regem ad bellandum ; vel secundum originem, ut si dicatur quod flos emittitur ab arbore. Ostenditur etiam habitudo ad terminum ad quem mittitur, ut aliquo modo ibi esse incipiat : vel quia prius ibi omnino non erat quo mittitur ; vel quia incipit ibi esse aliquo modo, quo prius non erat ibi.
Haec ille.
Ex quo patet quod missio est processio alicuius ab aliquo et in aliquem terminum, ut in eo noviter vel novo modo sit.
Eamdem conclusionem ponit, 1 Sentent., dist. 45, q. 1, art. 1.
Secunda conclusio est quod missio convenit divinis personis.
Probatur sic, secundum eumdem, 1 p., ubi supra (q. 43, art. 1) : Missio, inquit, divinae personae convenire potest, secundum quod importat ex una parte processionem originis a mittente, et secundum quod importat ex alia parte novum modum essendi in aliquo ; sicut Filius dicitur missus a Patre in mundum, secundum quod incipit esse in mundo visibiliter per carnem assumptam, et tamen antea in mundo erat, ut dicitur Ioan. primo (v. 10).
Haec ille.
Tertia conclusio est quod missio de sui ratione differt a processione et datione.
Istam ponit sanctus Doctor, ubi supra (1 Senten., dist. 15, q. 1, art. 1), sic dicens : Processio, inquit, in quantum processio, dicit realem distinctionem tantum ad principium a quo procedit, et non ad aliquem terminum. Datio autem non importat distinctionem dati a principio a quo datur, quia idem potest dare seipsum, sed tantum dantis ab eo cui datur, ut supra dictum est. Sed missio ponit distinctionem in ipso misso et ad principium et ad terminum. Et ideo, cum dicitur Spiritus Sanctus mitti, includitur in significatione missionis uterque respectus, scilicet : aeternus, prout a Patre et Filio procedit ; et temporalis, prout significatur in habitudine ad creaturam, quae novo modo se habet ad illum.
Haec ille.
Idem ponit, 1 p., q. 43, art. 2, ubi sic ait : In his quae important originem divinarum personarum, est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim in sui significatione important solam habitudinem ad principium, ut processio et exitus. Quaedam vero, cum habitudine ad principium, determinant processionis terminum. Quorum quaedam determinant aeternum, sicut generatio et spiratio ; nam generatio est processio divinae personae in naturam divinam ; et spiratio passive sumpta, importat processionem amoris subsistentis. Quaedam vero, cum habitudine ad principium, important terminum temporalem, sicut missio et datio ; mittitur enim aliquid ad hoc ut novo modo in aliquo sit, datur autem ut habeatur ; personam autem divinam haberi ab aliqua creatura, vel esse novo modo exsistendi in ea, est quoddam temporale. Unde missio et datio dicuntur temporaliter tantum ; generatio et spiratio solum ab aeterno ; processio autem et exitus dicuntur in divinis et aeternaliter et temporaliter ; nam Filius ab aeterno processit ut Deus sit, temporaliter autem ut sit homo secundum missionem visibilem, vel ut sit in homine secundum invisibilem missionem.
Haec ille.
Ex praedictis potest haberi quod eadem res est generatio et processio et datio et missio, licet respectus connotati vel importati per ista nomina sint diversi.
B. — OBIECTIONES
Contra primam et secundam conclusiones
Argumenta Aureoli.
Sed contra ista arguit Aureolus (dist. 15, q. 1, art. 1). Et primo contra primam conclusionem, in hoc quod dicit quod missio importat processionem secundum originem, eo modo quo dicitur quod flos emittitur ab arbore.
Primo sic. Missio, prout de ea hic loquimur, non est idem quod productio , nec missus est idem quod productus ; immo missio sumitur pro legatione, et missus dicitur legatus ; sicut de Filio dicitur, Abdiae (v. 1) : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit. Sed flos non dicitur legari ab arbore ; nec originari est legari. Ergo missio, prout hic accipitur, non importat habitudinem originis.
Secundo sic. Missio non importat processionem ab aliquo secundum rationem consilii vel imperii, sed magis secundum acceptionem potestatis et dominii et auctoritatis ; unde legatus dicitur in humanis, qui potestatem aut auctoritatem accipit a legante. Sed in divinis Filius et Spiritus Sanctus accipiunt auctoritatem et potestatem a Patre, ille nascendo, iste procedendo. Ergo, quamvis sit ibi habitudo originis, non tamen secundum eam dicetur persona legari seu mitti, sed secundum acceptionem auctoritatis et potestatis. Et si dicatur quod acceptio non est aliud quam origo ; non valet. Quia, si esset origo absque hoc quod communicaretur auctoritas, sicut est in flore qui oritur ex arbore, talis origo non induceret missionem ; et similiter, si esset auctoritatis communicatio sine origine, sicut est in humanis, ibi salvaretur vera legationis ratio ; propter quod origo Filii non dicitur legatio in quantum origo, sed in quantum auctoritatis communicatio et quaedam transfusio.
Tertio sic. Si Filius diceretur mitti a Patre secundum rationem illam qua flos emittitur ab arbore, missio Filii esset ab terno ; ab aeterno namque Filius est a Patre ut radius a sole, et flos seu ramus ab arbore. Sed nullus dicit quod missio Filii sit aeterna. Non ergo accipitur missio secundum illam rationem.
Deinde arguit quarto contra easdem conclusiones, scilicet primam et secundam, quantum ad hoc quod dicunt quod de ratione missionis est quod missus in termino ad quem mittitur novo modo esse incipiat. Hoc quidem, inquit iste, non est verum ; immo sufficit quod ibi prius exsistens, de novo auctoritate uti incipiat, sicut patet in humanis. Nam exsistenti Parisiis, potest Papa committere auctoritatem causam aliquam ventilandi et decidendi ; et talis quidem diceretur legatus, non quia de novo veniret Parisios , sed quia iam ibi exsistens, de novo auctoritatem acciperet. Similiter etiam, si auctoritate accepta mandaretur ibi de novo ut ea uti inciperet, non est dubium quod diceretur quodammodo de novo legari. Sic ergo in proposito : non est de ratione divinae personae, quando legatur, quod de novo esse incipiat, sed quod accepta auctoritate de novo utatur.
Haec ille in forma.
C. — SOLUTIONES
Ad argumenta contra primam et secundam conclusiones
Ad argumenta Aureoli.
Ad primum istorum dicitur quod missio in divinis est eadem secundum rem cum productione, et missus cum producto ; sed secundum rationem missio dicit de significato formali processionem alicuius ab aliquo, quocumque modo procedat. Sed quia processio in divinis non potest esse nisi secundum originem, ideo missio in divinis, quoad significatum materiale, dicit processionem secundum originem.
Et cum dicitur quod persona quae in divinis mittitur, legatur, et flos missus ab arbore non legatur ; dico quod non intendimus quod per omnia sunt similes missio personae a persona et floris ab arbore, sed solum in hoc quod utraque est solum processio secundum originem. Exemplum enim de flore positum est solum ad ostendendum quod ad missionem non requiritur processio secundum consilium vel imperium, sed sufficit processio secundum originem. Et ideo, cum ex illa similitudine infertur : emissio floris non est legatio, ergo missio personae non est legatio, nulla est consequentia ; quia, licet ambae missiones conveniant in hoc quod est procedere secundum originem, tamen in hoc differunt quod illud quod mittitur ab arbore non per se operatur, nec per se subsistit dum mittitur, nec est suppositum distinctum a mittente ; et alia infinita dissimilia possunt inveniri.
Ad secundum dicitur quod missio de suo significato formali non importat processionem secundum rationem consilii, nec secundum rationem imperii, nec secundum originem, nec secundum acceptionem potestatis, sed solum processionem alicuius ab aliquo in aliquid, quocumque modo procedat. Loquendo autem de significato materiali, dico quod missio in aliqua natura significat processionem secundum originem, et secundum acceptionem potestatis, et natur, vel accidentis.
Et similiter, cum probatur quod in divinis missio dicat processionem secundum acceptionem potestatis, et non secundum originem, quia si esset ibi origo sine transfusione potestatis vel auctoritatis, sicut est in flore, etc. ; negatur illud ; immo est vera missionis ratio, sed non legationis. Unde istud argumentum solum probat quod legatio non dicat processionem secundum originem, sed secundum auctoritatem. Et ideo, cum sic arguitur : legatio in divinis dicit talem processionem et non talem, sed missio in divinis est legatio, ergo missio in divinis dicit processionem secundum etc., est fallacia accidentis ; accidit enim quod missio sit legatio.
Ad tertium dicitur quod missionis ratio in divinis, non praecise consistit in hoc quod est procedere secundum originem ; et ideo non est aeterna.
Ad quartum dicitur quod impossibile est aliquem noviter uti potestate sibi data Parisiis, quin novo modo sit Parisiis. Et ideo, cum arguens dicit quod sufficit quod missus noviter utatur auctoritate sibi collata, et non sit Parisiis noviter ; dico quod illud non sufficit, cum sit impossibile et implicans contradictionem, scilicet : quod noviter operetur Parisiis, et non sit Parisiis novo modo exsistendi. Nos enim dicimus aliquid noviter alicubi exsistere, vel novo modo, si sit aliqua novitas in eo, vel in eius effectu, vel si habeat novum respectum ad aliquid, quocumque modo et undecumque veniat ille respectus, sive sit rei, vel rationis. Et sic patet quod argumenta non concludunt.
Et haec de primo articulo.
ARTICULUS II
AN QUAELIBET PERSONA DIVINA MITTATUR
A. — CONCLUSIONES
Quantum ad secundum articulum sit :
Prima conclusio : quod soli Patri in divinis repugnat missio.
Probatur sic ista conclusio : Quia Patri repugnat missio, et cuilibet alteri persona convenit missio ; ergo conclusio vera. Secunda pars antecedentis patet per dicta Sanctorum ; sed prima probatur sic : Missio in sui ratione importat processionem secundum originem ab alio in divinis. Unde, cum Pater non sit ab alio, nullo modo convenit ei mitti ; sed solum Filio et Spiritui Sancto, quibus convenit esse ab alio.
Ista sunt verba sancti Doctoris, 1 p., q 43, art. 4. Eamdem ponit, 1 Sentent., dist. 15, q. 2, art 1, in solutione ad 4.
Secunda conclusio est quod mittere personam divinam proprie convenit Patri et Fiiio, sed minus proprie convenit Spiritui Sancto.
Probatur ista conclusio. Nam mittere dicit lationem principii in mittente. Si ergo mittens est principium plurium pertinentium ad missionem, verius videtur sibi competere ratio mittentis. Sed sic est de Patre et Filio. Nam, secundum sanctum Thomam, 1 p., ubi supra, art. 8 : Cum dicitur aliqua persona mitti, designatur ipsa persona ab alio exsistens, et effectus visibilis aut invisibilis, secundum quem missio divinae personae attenditur. Si igitur mittens designetur ut principium personae missae, sic non quaelibet persona mittit, sed solum illa cui convenit esse principium illius personae ; et sic Filius mittitur tantum a Patre, Spiritus Sanctus autem a Patre et Filio. Si vero persona mittens intelligatur esse principium effectus secundum quem attenditur missio, sic tota Trinitas mittit personam missam.
Haec ille.
Ex quo patet quod Pater, dum mittit, ipse est principium personae missae et ipsius effectus missionis ; et similiter, dum Filius mittit Spiritum Sanctum ; sed dum Spiritus Sanctus mittit aliquam personam, non est principium personae quam mittit, sed effectus missionis.
Quod autem Spiritus Sanctus mittat personam divinam, patet per Augustinum, 2 de Trinitate, cap. 5, dicentem quod Filius mittitur a se et a Spiritu Sancto, et Spiritus Sanctus mittitur a se et a Filio. Hoc recitat sanctus Thomas, ubi supra. Primo autem Sentent., dist. 15, q. 3, art. 1, sic ait : Quidam dixerunt quod proprie Spiritus Sanctus dicitur se mittere. Et hoc determinandum videtur, si virtus nominis attendatur. Missio enim, ut dictum est, importat duo, scilicet : missum esse ab alio, ratione auctoritatis quam importat ; et iterum effectum, secundum quem novo modo in aliqua creatura Spiritus Sanctus datur. Unde sensus est : Spiritus Sanctus mittitur, id est : ab aliquo est, et fit novo modo in aliquo, nulla tamen mutatione facta circa ipsum, sicut prius dictum est. Notandum tamen quod diversimode verificatur locutio, quando aliquod coniunctum praedicatur de aliquo secundum esse, et quando secundum fieri. Quando enim praedicatur secundum esse, oportet quod utrumque illorum in esse dicatur ; ut si dicam Socratem esse hominem album, oportet quod sit homo, et quod sit albus ; nisi alterum illorum diminuat rationem alterius, ut cum dicitur : homo mortuus. Sed quando praedicatur coniunctum secundum fieri, sufficit quod alterum in fieri praedicetur ; ut si dicatur quod Socrates est nunc factus homo albus, sufficit ad veritatem huius locutionis, quod sit nunc factus albus, quamvis non sit factus homo.
Item, notandum quod quando aliquod compositum praedicatur de aliquo secundum fieri, diversimode se habet in faciente et in facto. Quia ex parte facti, oportet quod utrumque praedicetur secundum esse, etsi non secundum fieri ; unde si dicam : iste est factus homo albus, oportet eum esse hominem, et esse album, nisi alterum sit diminuens rationem alterius ; non autem oportet quod fiat homo, sed quod fiat albus. Ex parte autem facientis, quia non refertur ad factum nisi secundum illud quod fit in ipso, sufficit quod faciens dicatur facere alterum tantum ; ut si dicam : pictor facit parietem album, non oportet quod faciat esse parietem, et faciat eum esse album, sed sufficit si faciat eum esse album tantum.
Dico ergo quod missio, quia ponit missum esse in aliquo eo modo quo prius non erat, et sic fieri in illo secundum illum modum, importat quamdam factionem, non realem factionem, sed rationis tantum, quae terminatur ad relationem rationis et non rei ; sicut Deus dicitur factus refugium. Sensus ergo est : Spiritus Sanctus est missus, id est factus est ens ab alio exsistens in creatura per gratiam. Unde oportet ad hoc quod dicatur missus, quod sit ab alio, et fiat in aliquo secundum novam habitudinem ; propter quod Pater non potest dici mitti, quia non est ab alio. Si autem accipiamus ex parte mittentis, tunc mittere Spiritum Sanctum nihil aliud est quam facere Spiritum Sanctum, exsistentem ab alio, esse in aliquo secundum novam habitudinem ; et ideo cuicumque personae convenit facere alterum istorum, scilicet quod sit in aliquo secundum novam habitudinem, dicetur mittere Spiritum Sanctum, quamvis non sit principium Spiritus Sancti secundum quod est ab alio. Et quia tota Trinitas facit Spiritum Sanctum esse in aliquo secundum novam habitudinem, propter donum collatum totius Trinitatis ; ideo tota Trinitas dicitur Spiritum Sanctum mittere, et ipse seipsum mittit, et ipse a se mittitur, sub eodem sensu.
Haec ille.
Ex quibus patet quod, cum dicitur ; Filius vel Pater mittit Spiritum Sanctum, Pater vel Filius designatur esse principium duorum quae importat missio, scilicet quod Spiritus Sanctus est ab alio, et quod est novo modo in alio. Cum autem dicitur : Spiritus Sanctus mittit se, ipse non designatur esse principium illorum duorum, sed solum unius. Et licet quaelibet istarum propositionum sit propria, tamen prima plus videtur habere proprietatis ; sicut et ista : Filius mittit Spiritum Sanctum, quam ista : Filius mittit seipsum. Et credo quod ista fuit mens sancti Doctoris.
Sed contra hoc arguit Aureolus (dist. 15, q. 1, art. 3), dicens quod hic modus dicendi (scilicet qui recitatus est de Summa, 1 p., q. 43, art. 8, cum posui secundam conclusionem) ille, inquam, modus nihil facit nos scire. De hoc enim dubium est : utrum persona mittens, per hoc quod dicitur mittere, designetur esse principium, sicut persona quae mittitur, designatur, ex hoc quod mittitur, esse principiata. In hoc enim difficultatem faciunt multi. Mitti quidem et mittere videntur unum significare, licet unum active et reliquum passive ; propter quod, si mitti importat originari, mittere videtur importare originare. Et in hoc est difficultas huius quaesiti, quae non tollitur per istum modum dicendi.
Haec ille.
Ad istud respondetur quod iste modus sancti Doctoris plenius facit nos scire veritatem quaesiti quam modus aliorum. Et cum iste arguit quod dubium est an persona mittens, etc. ; dico quod istud dubium ipse solvit, tam in Scripto quam in Summa, cum ponit sententialiter,quod nulla persona mittit, nisi sit principium alicuius importati per missionem, scilicet : vel personae missae et effectus missionis, per quem modum mittit Filium Pater, et Spiritum Sanctum Pater et Filius ; vel saltem nisi sit principium solius effectus missionis, licet non personae missae, quo modo Spiritus Sanctus mittit seipsum et Filium, et Filius mittit seipsum. Non tamen oportet quod persona quae mittit, sit principium personae missae, nisi in propriissima missione, quae competit Patri respectu Filii et respectu Spiritus Sancti, et Filio respectu Spiritus Sancti, non autem respectu sui, nec convenit Spiritui Sancto respectu sui vel Filii.
Et cum dicitur quod difficultas est, cur mittere non dicit originare, sicut mitti dicit originari ; conceditur ; sed ista elucidatur per dicta sancti Doctoris in Scripto prius allegata, ubi ostendit quomodo diversimode se habet in faciente et facto, quando aliquod compositum praedicatur de alio secundum fieri. Unde, licet mittere propriissime diclum dicat originare, sicut mitti dicit originari ; tamen cum aliter accipitur, non dicit originare, sed facere personam originatam esse in aliquo secundum novam habitudinem, ut dictum fuit. Quare autem mitti semper importat originari a mittente vel ab alio, non semper autem mittere dicit originare personam missata vel aliam ; dico quod nec mittere, de formali significato, significat originare, nec mitti originari. Sed mitti dicit processionem vel exitum alicuius ab aliquo in aliquid ; et quia in divinis non est alius exitus, nisi secundum originem ; ideo, de significato materiali, in divinis mitti dicit originari. Mittere autem, de formali significato, dicit esse principium alicuius importati vel requisiti ad missionem ; et quia talia sunt duo : persona missa, et effectus missionis vel nova habitudo ; ideo, respectu cuiuscumque aliquid dicatur esse principium, dicetur personam mittere. Unde formalia significata illorum verborum, mittere et mitti, sunt opposita, scilicet procedere et principiare ; sed non materialia. Et de hoc sunt infinita exempla. Quaero enim ab arguente ; unde est quod omne calefactum est creatum, et tamen non omne calefaciens est creans ? Omne communicans in divinis est producens in divinis, non tamen omne communicatum est productum, ut patet de essentialibus attributis ; et tamen communicare et communicari significant unum, licet communicare significatione activa, communicari vero passiva ; isto modo enim ipse arguit.
B. — OBIECTIONES
Contra secundam conclusionem
Argumenta Scoti.
Contra secundam conclusionem arguit Scotus (iuxta Aureolum, ubi supra), probando quod non quaelibet persona mittat personam divinam.
Primo sic. Mittere et mitti sunt opposita relative ; sed mitti includit produci ; ergo mittere includit suum correlativmn, quod est producere.
Secundo. Si oppositum de opposito, et propositum de proposito ; sed mittere et mitti sunt opposita ; ergo mittere erit originare, cum mitti sit originari.
Tertio. Mittere et mitti videntur eamdem rem significare secundum diversos modos grammaticales ; sed mitti significat respectum originis ad intra cum connotatione termini extra ; ergo mittere significabit respectum originis ad intra ; unde, cum significet active illud quod mitti significat passive, et mitti includat originari, sequitur quod mittere includet originare.
Quarto. Mittere est authentice dare secundum acceptionem factorum ; sed dare authentice non potest divina persona, nisi secundum auctoritatem originis ; ergo omnis persona quae aliam mittit, ipsam originat.
Quinto. Si de ratione personae mittentis non est quod missam originet, ita quod Spiritus Sanctus possit mittere Filium vel seipsum, pari ratione Filius poterit mittere Patrem ; sicut enim Spiritus Sanctus producitur a Filio, sic Filius a Patre. Sed Augustinus expresse dicit, 4 de Trinitate, cap. ultimo, quod Pater non legitur missus propter auctoritatem principii. Ergo Spiritus Sanctus non mittet Filium a quo procedit.
Sexto. Persona mittens dicitur operari per missam ; sicut Pater diffundere charitatem per Spiritum Sanctum et erudire per Filium. Sed nulla persona dicitur operari per aliam, nisi quatenus originat eam. Igitur idem quod prius.
C. — SOLUTIONES
Ad argumenta contra secundam conclusionem
Ad argumenta Scoti.
Ad primum dico quod modus arguendi non valet, nisi addito in minori, quod mitti, de formali significatione, in recto includeret produci ; quod negatur. Mitti enim, de formali significato, dicit fieri entem ab alio novo modo in creatura, ita quod ly fieri cadat super hoc totum : ens ab alio novo modo in aliquo, non ratione primae partis, scilicet ens ab alio, sed ratione secundae, scilicet in aliquo novo modo, ut dictum est in secunda conclusione. Constat autem quod in hac descriptione non ponitur produci in recto, sed in obliquo ; non enim mitti est produci in aliquo noviter, sed est productum fieri in aliquo noviter. Adhuc autem clarius est, si mitti describatur sic : Mitti est exire ab aliquo in aliquid, ut dictum est in solutione argumenti Aureoli. Et instantia ibi data, ostendit istud argumentum non procedere.
Ad secundum dicitur quod illa regula non tenet, nisi ubi in utraque combinatione est praedicatio formalis in primo modo dicendi per se, vel saltem in secundo. Exemplum primi : Sanitas et infirmitas sunt opposita, et proportio humorum et disproportio humorum sunt opposita ; ideo bene sequitur, si proportio est genus sanitatis, quod disproportio erit genus infirmitatis. Exemplum secundi : Album est disgregativum ; igitur nigrum est congregativum. Nec tamen oportet quod contrariorum contraria sint genera ; sed de differentiis, bene oportet quod contrariorum contrariae sint differentiae. Unde non sequitur : album et nigrum sunt contraria ; ergo, sicut album est visibile, nigrum est invisibile.
Ad tertium dicitur quod mitti non significat respectum originis, de significato formali, sed de materiali ; ideo non oportet quod, si mitti dicit respectum originis, quod similiter mittere dicat respectum oppositum.
Ad quartum negatur maior. Nam tunc Filius non mitteret Spiritum Sanctum ; quia, proprie loquendo, solus Pater dat authentice. Ille enim proprie dicitur auctor, qui non habet ab alio, sed communicat aliis ; constat autem quod Filius habet a Patre quod det Spiritum Sanctum. Concesso tamen quod persona quaelibet producens aliam det illam authentice, adhuc falsa est maior ; quia ad rationem mittentis, non est quod habeat auctoritatem super missum. Patet : quia, secundum sanctum Thomam, dans consilium regi dicitur eum mittere, ut dicitur, 4 p., q. 43, art. 1, et recitatum est in prima conclusione articuli primi. Dato tamen quod mittere dicat auctoritatem, illa tamen est respectu missionis, et non respectu missi.
Ad quintum dicitur quod non est de ratione mittentis quod missum originet, sed solum quod originatum facit esse novo modo in aliquo. Et ideo, quia Pater a nullo est originatus, ideo nec a se, nec ab alio mittitur. Sed quia Filius est originatus, licet non a se, ideo Filius potest se mittere ; quia, licet non originet se, tamen originatum facit esse noviter in aliquo. Et consimiliter dico de Spiritu Sancto.
Ad sextum negatur maior ; sed sufficit quod operetur effectum missionis. Et istae responsiones dantur, de missione communiter dicta loquendo ; nam strictius et proprius loquendo de missione, ut dicebatur in secunda conclusione huius articuli, argumentorum conclusiones verae sunt, non propter vim rationum, sed propter dicta Sanctorum.
Et haec de secundo articulo.
ARTICULUS III
AN ALIQUA PERSONA DIVINA MITTATUR, NULLA ALIA MISSA
A. — CONCLUSIONES
Quantum ad tertium articulum, sit
Prima conclusio : quod missio Filii distinguitur a missione Spiritus Sancti.
Probatur conclusio. Quia generatio Filii distinguitur a processione Spiritus Sancti ; ergo missio unius a missione alterius. Tenet consequentia ; quia missio Filii, vel est generatio eius, vel non distinguitur ab ea secundum rem, licet quantum ad rationem dicat ultra processionem Filii aliquos respectus rationis ; et eodem modo, processio Spiritus Sancti est eius missio, licet differat ratione.
Secunda conclusio est quod istae duae processiones conveniunt quantum ad effectum, et differunt.
Probatur secundum sanctum Thomam, 1 p., q. 43, art. 5, ad 3, ubi sic ait : Missio, inquit, importat originem personae missae et habitationem per gratiam, ut supra dictum est. Si ergo loquamur de missione quantum ad originem, sic missio Filii distinguitur a missione Spiritus Sancti, sicut generatio a processione. Si autem quantum ad effectum gratiae, sic conveniunt illae duae processiones in radice gratiae, sed distinguuntur in effectibua gratiae, qui sunt intellectus illuminatio, et affectus inflammatio.
Haec ille.
Tertia conclusio est quod nunquam Spiritus Sanctus mittitur, quin mittatur Filius, loquendo de missione invisibili ; nec econtra.
Probatur ista conclusio. Quandocumque mittitur divina persona, datur gratia gratum faciens. Sed quandocumque datur gratia gratum faciens, illuminatur intellectus, et sic mittitur Filius ; inflammatur affectus, et sic Spiritus Sanctus mittitur.
Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, 1 p., ibidem ; et dictam probationem, in sententia, in responsione ad 3, et etiam in responsione ad 1, ubi sic ait : Licet omnia dona, in quantum dona sunt, attribuantur Spiritui Sancto, quia habet rationem primi doni, secundum quod est Amor, ut supra dictum est ; aliqua tamen dona, secundum proprias rationes, attribuuntur per quamdam appropriationem Filio, scilicet illa quae pertinent ad intellectum ; et secundum illa dona attenditur missio Filii. Unde Augustinus dicit, 4 de Trinitate (cap.20), quod Filius invisibiliter mittitur, cum a quocumque cognoscitur atque percipitur.
Haec ille.
Eamdem conclusionem ponit, 1 Sentent., dist. 15, q. 4, art. 2. Una, inquit, missio nunquam est sine alia ; quia amor notitiam sequitur, et notitia perfecta, secundum quam est missio Filii, semper inducit amorem ; et ideo simul infunduntur, et simul augmentantur.
Haec ille.
Et, ad 4, sic ait : Illa notitia ex qua procedit amor, viget in fruentibus divino amore ; perquam scilicet cognoscunt divinam bonitatem in quantum est finis, et in quantum est largissime fluens in eos sua beneficia ; et talem notitiam perfecte non habent qui amore ipsius non accenduntur.
Haec ille.
B.— OBIECTIONES
Contra tertiam conclusionem
Argumenta Aureoli.
Sed contra ista arguit Aureolus (dist. 45, q. 1, art. 2), signanter contra tertiam conclusionem, in hoc quod innuit quod non per omnem perceptionem veritatis dicitur mitti Verbum.
Primo. Hoc, inquit, non videtur verum, cum sapientia aliquorum malorum hominum attribuatur dono Dei. Unde sapientia Salomonis perseveravit in eo, tempore quo extitit in peccato mortali ; et tamen secundum eam missum est sibi Verbum, quod est sapientia, quam postulat, ubi ait : Mitte illam de caelis sanctis (Sapient., cap. 9, v. 40). Videtur ergo quod Verbi missio separetur in eo a dono charitatis.
Secundo. Quia, Eccli. 1, dicitur quod omnis sapientia a Domino Deo est, et quod fons sapientiae est Verbum Dei in excelsis. Et ibi loquitur sapiens de cognitione veritatis creaturarum, non solum de cognitione divinorum. Unde ait : Altitudinem caeli, latitudinem terrae, et profundum abyssi quis dimensus est ? Et tunc subdit quod fons sapientiae est Verbum Dei in excelsis. Et hoc non esset, nisi Filius mitteretur dum percipitur omnis profunda veritas, esto etiam quod non spectet ad charitatem. Ergo idem quod prius.
Haec ille.
C. — SOLUTIONES
Ad argumentam contra tertiam conclusionem
Ad argumenta Aureoli.
Ad primum istorum dicitur quod, licet omnis sapientia sit donum Dei, non tamen per omnem sapientiam Verbum dicitur inhabitare illum cui sapientia illa datur, sed solum quando datur cum gratia gratum faciente ; ac per hoc, cum missio personae fiat ad inhabitandum illum ad quem mittitur, non sequitur si aliquis habet sapientiam ex dono Verbi, quod ad eum mittatur Verbum. Et istam responsionem dat sanctus Doctor, 1 p., q. 43, art. 3, ad tertium argumentum, quod includit ista duo quae facta sunt ab arguente isto. Et cum dicitur de Salomone, etc. ; - dico quod, sicut fides non infunditur nisi illi ad quem mittitur Filius, illa tamen fides manet, Christo desinente inhabitare quem prius habitabat ; ita in infusione sapientiae, Salomon recipit Spiritum Sanctum et Filium, qui invisibiliter ad eum missi sunt ; quando tamen ille mortaliter peccavit, non amisit ex toto illam sapientiam, dum personae ad eum missae ab eo recesserunt. Tamen non credo quod dum erat in peccato mortali, haberet perfecte illam actualem notitiam, de qua locutus est sanctus Doctor in 1 Sentent., ut statim in fine tertiae conclusionis recitavi.
Ad secundum per idem.
Modo ad primum argumentum quaestionis, negatur quod Pater mittatur. Nec valet probatio ; quia dare et mittere differunt, ut dictum est. Aliter tamen solvit sanctus Thomas, 1 p., q. 43, art. 4, ad 4. Dicit enim quod, si ly dare importat liberalem communicationem alicuius, sic Pater dat seipsum, in quantum liberaliter se communicat creaturae ad fruendum. Si vero importet auctoritatem dantis respectu eius quod datur, sic non convenit dari in divinis, nisi personae quae est ab alio, sicut nec mitti. Et intendit, ut videtur, quod dari non convertitur cum mitti, nisi datio importaret dictam auctoritatem.
Ad illud in oppositum respondet, eadem quaestione, art. 1 (ad 1), quod missio importat minorationem in eo qui mittitur, secundum quod importat processionem a principio mittente, aut secundum imperium, aut secundum consilium, quia imperans est maior, et consilians est sapientior ; sed in divinis non importat nisi processionem originis, quae est secundum aequalitatem, ut supra dictum est.
Haec ille.
