Prologue — François de la Marche
François de la Marche - Prologue
QUAESTIONES PRAEAMBULAE IN IV LIBROS SENTENTIARUM
QUAESTIO PRAEAMBULA IN LIBROS SENTENTIARUM
[Utrum ens simpliciter simplex possit esse subiectum alicuius scientiae]
[Positio quaestionis]
Quaeritur utrum ens simpliciter simplex possit esse subiectum alicuius scientiae :
Quod non, dicitur,
1. Quia illud quod non cadit sub quaestione,
non cadit sub scientia,
quia quaestiones sunt aequales numero his quae scimus vere, II Posteriorum ;
sed simpliciter simplex non cadit sub quaestione,
sicut patet in fine VII Metaphysicae,
ubi dicitur quod in simplicibus non est quaestio nec doctrina ;
quaerere enim quare ipsum est ipsum, nihil est quaerere,
vel quare homo est homo, vel musicus est musicus, cuius nihil est quaerere, ibidem ;
ergo ens simpliciter simplex non potest esse subiectum alicuius scientiae.
- Item,
illud, quod totaliter ignoratur vel totaliter intelligitur,
non potest esse subiectum alicuius scientiae,
quia scientia procedit ab uno cognito ad aliud cognitum ;
sed circa simpliciter simplitia non [potest esse] error vel deceptio,
nec possunt partim intelligi et partim non intelligi,
quia aut totaliter intelliguntur aut totaliter ignorantur,
secundum Philosophum in fine IX Metaphysicae ; ergo etc.
- Contra :
illud, quod per se cadit sub quaestione, per se cadit sub scientia,
quia quaestiones sunt aequales numero his quae vere scimus ;
sed simpliciter simplex per se cadit sub quaestione multiplici,
quia de simpliciter simplici contingit
quaerere utrum sit vel non, utrum sit finitum vel infinitum, utrum sit unum vel plura numero ;
ergo ipsum potest esse per se subiectum scientiae.
- Item,
quod non totaliter intelligitur vel totaliter ignoratur,
sed partim sic et partim sic, est per se scibile,
quia scientia procedit ex partim cognito ad partim incognitum ;
sed simpliciter simplex potest partim intelligi et partim ignorari,
quia potest cognosci quid sit,
ignorando utrum sit finitum vel infinitum ;
quod sit unum essentialiter,
ignorando quod sit plura personaliter ;
intelligendo quod sit incausatum,
ignorando quod sit productum ;
ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
In ista quaestione sic est procedendum :
primo,
videbitur quid sit simplex simpliciter in generali ;
2°,
utrum simpliciter simplex compatiatur secum aliquam non-identitatem ex natura rei ;
3°,
utrum simpliciter simplex compaciatur secum aliquam distinctionem ex natura rei ;
4°, ex his,
utrum talis non-identitas et distinctio sufficiat ad rationem scientiae.
[ARTICULUS PRIMUS]
[Quid sit simplex simpliciter in generali]
[Definitio Augustini]
- Quantum ad primum, dico,
secundum beatum Augustinum, XI De Civitate Dei, capite 10 :
simplex per exclusionem omnis compositionis, quod non est compositum ex aliis sicut totum,
nec est componibile cum aliis sicut partes ;
sic « simplex »,
secundum eum,
est « quod habet quidquid est,
excepto eo ad quod relative dicitur ».
- Quod indiget duplici determinatione :
una, ex parte praedicati : « quidquid habet », scilicet formaliter, non virtualiter,
quia Deus habet creaturam virtualiter et obiective, non tamen est creatura ;
similiter « Pater habet Filium » corellative, « non tamen est Filius »,
ideo debet intelligi formaliter, non virtualiter :
et hoc est
quod ipse dicit : « excepto eo ad quod relative dicitur ».
- Secundo,
indiget determinatione ex parte compositionis verbalis, cum dicitur : est ;
est, scilicet simpliciter, non secundum quid et simpliciter ;
in abstracto, ultimata abstractione, non in concreto,
quia in concreto subiectum est quodlibet accidens,
et hoc est quod ipse dicit,
quod homo habet sapientiam et tamen non est sapientia :
et ita simpliciter simplex est
quod est simplex in abstracto ultimata abstractione,
quidquid habet formaliter.
[Duo corellaria]
- Ex hoc elitio duo corellaria.
- Primum : quod relatio in creaturis non componit cum suo fundamento : patet, quia quicquid facit unum cum aliquo, vel facit unum unitate simplicitatis vel unitate compositionis ; sed relatio in creaturis non facit unum cum suo fundamento unitate simplicitatis, quia simplex est illud quod habet formaliter in abstracto, ut dictum est.
- Quantitas autem in abstracto non est aequalitas, nec albedo est similitudo, quia accidentia in abstracto non praedicantur de subiecto ; ergo facit unum unitate compositionis ; ergo non est verum quod album simile non est compositivs quam album tantum, sicut dicit quidam doctor.
- Secundum corellarium est quod illud, unde sumitur genus ex differentia, dicit aliud ab illo unde sumitur differentia in creaturis, et aliud quod ex natura rei non componit cum illo, sed sunt omnino idem ; unum in abstracto est simpliciter simplex, non obstante quacumque differentia rationis, quia differentia rationis non impedit praedicationem in abstracto, sicut patet in Deo quia, licet in Deo essentia, sapientia et iustitia differant inter se quia ex parte rei sunt unum simpliciter, ideo quodlibet absolute est alterum in abstracto, quia praedicatio fundatur super unitatem simplicitatis realem ; sed genus non praedicatur de differentia in abstracto, quia inter illa homo tunc esset plura alia, secundum Philosophum VI Topicorum ; ergo similiter ex natura rei distinguntur et ad invicem componuntur.
- Nec valet si dicatur : quando aliqua sunt omnino idem secundum rem, unum in abstracto respicit alterum : verum est si unum vel alterum est infinitum, sicut est in Deo ; ubi autem utrumque est finitum, non est verum, sicut est in proposito, quia unitas compositionis fundatur super unitate extremorum, non in se et absolute, sed in ordine unius ad alterum ; sed illud quod in se nullam habet divisionem, licet in se et absolute non sit infinitum nec sit infinitum in ordine ad aliud, tamen comparatum ad se ipsum, habet rationem illimitati, quia unumquodquae est illimitatum ad se ipsum ; ergo tale praedicatur de tali in abstracto.
- Confirmatur : quia haec est vera in abstracto : « humanitas est humanitas » ; sed si non est vera propter infinitatem, quia humanitas non est infinita, nec est vera propter indistinctionem rationis, quia tunc in Deo nulla est praedicatio in abstracto, cum quodlibet eorum differat ab alio ratione, ergo est vera solum propter veram et omnimodam identitatem realem ; ergo ubicumque reperitur omnimoda identitas realiter, ibi quodlibet praedicabitur de quolibet in abstracto.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[Utrum simpliciter simplex compatiatur secum aliquam non-identitatem ex natura rei]
[Quaecumque non sunt universaliter eadem, sunt, secundum partem, non-eadem]
- Quantum ad secundum articulum,
utrum simpliciter simplex compatiatur secum aliqualem non-identitatem ex natura rei,
respondeo.
- Dico quod sic.
[Triplex probatio]
- Quod probo tripliciter.
Primo, quia quaecumque sunt universaliter eadem, sunt convertibiliter eadem ut sic, quia non possunt aliqua magis esse convertibiliter eadem quam quod sint universaliter eadem ; sed essentia divina et paternitas non sunt omnino convertibiliter eadem ; ergo etc. ; sed quaecumque non sunt omnino universaliter eadem, sunt aliquo modo, secundum partem, non-eadem.
- Patet, quia negatio praeposita alicui facit ipsum aequipollere suo contradictorio : universaliter autem sic, et particulariter non sic, sunt contradictoria, sicut omnis et quidam non, quia universaliter est differentia universalis et particulariter est differentia particularis ; ergo essentia et paternitas, si non sunt convertibiliter eadem, non sunt omnino universaliter eadem ; et si non sunt omnino universaliter eadem, sunt aliquo modo particulariter non-eadem ; quaecumque autem aliquo [modo] particulariter sunt non-eadem, habent particulariter aliqualem non-identitatem ; ergo inter essentiam et relationem est particulariter aliqualis non-identitas.
- Item, secundo, non-idem, idem est quod non-ipsum ; sicut idem non est aliud quam ipsum, ita non-idem non est aliud quam non ipsum, quia hoc est esse idem quod scilicet esse ipsum, et hoc est inter esse idem et esse non-ipsum.
- Ex hoc arguo : quaecumque sunt aliqualiter non-ipsa, sunt aliqualiter non-eadem ; sed essentia divina et relatio sunt aliqualiter non ipsa ex natura rei ; ergo sunt aliqualiter non-eadem ex natura rei.
- Maior patet ex ratione non-identitatis.
- Sed probatio minoris : aut essentia et relatio sunt aliqualiter non-ipsa ex natura rei, et habetur propositum, vel non sunt aliqualiter non-eadem per contradictoria ; sed quaecumque non sunt aliquo modo aliqualiter non-eadem, sunt omnino totaliter eadem. Patet, quia negatio praeposita facit aequipollere suo contradictorio ; totaliter autem et aliqualiter non sunt contradictoria, cum totaliter et aliqualiter se habeant sicut modo finito universalis et modo finito particularis ; cum dicitur : « est non aliqualiter eadem », negatio praeponitur modo finito particulari negative ; ergo si non sunt aliquo modo aliqualiter non eadem, sunt omni modo totaliter eadem ; sed illa quae sunt omni modo totaliter eadem, sunt omni modo convertibiliter eadem ; essentia autem divina et relatio non sunt omnino convertibiliter eadem ; ergo sunt aliquo modo aliqualiter non-eadem ex natura rei.
- Item, tertio, removens aliquem modum unitatis, ponit aliquem modum non-unitatis : patet, quia remotio negationis ponit affirmationem ; unitas autem et non-unitas se habent sicut affirmatio et negatio ; ergo removens aliquem modum unitatis, ponit aliquem modum non-unitatis ; sed ponens essentiam et relationem, [ponit] eadem non convertibiliter. Quod quilibet catholicus habet ponere, quia aliter sequeretur quod cuicumque esset eadem essentia, esset eadem relatio, remove[re]t ab eis aliquem modum unitatis ; ergo cogitur ponere inter ipsa aliquem modum non-unitatis ex natura rei.
[Intentio Philosophi]
- Probatio minoris : aequalitas rei vel est unitas vel est modus unitatis, quia, secundum Philosophum, V Metaphysicae, capitulo 60 De ad aliquid : Eadem sunt quorum substantia est una ; similia quorum qualitas est una ; aequalia quorum quantitas una ; certum est autem quod identitas et similitudo vel sunt species unitatis vel sunt rationes seu modi rationum unitatis ; ergo similiter aequalitas vel est species unitatis vel est ratio seu modus unitatis ; sed convertibilitas est quaedam aequalitas ; ergo removens modum convertibilitatis, removet modum aequalitatis, et ita removet ipsum modum unitatis, ergo ponit contraditionem.
- Confirmatur : quia, secundum Philosophum, X Metaphysicae, capitulo 3, idem, simile et aequale ponuntur, secundum eum, in coordine unitatis ; ergo removens modum aequalitatis, removet proprium modum unitatis.
[Intentio Augustini]
- Ad hoc est beatus Augustinus, VII De Trinitate, capitulo 2 : Eo Verbum quo Filius et eo Filius quo Verbum. sed non eo Verbum quo sapientia. Ex hoc sic : eo modo quo affirmat quod « eo Verbum quo Filius », eo modo negat « non eo Verbum quo sapientia » ; sed prima affirmatio est secundum rem, non secundum rationem tantum. Ex hoc arguo : ubicumque est eo et non eo, ibi est aliqualis non-identitas ; sed inter essentiam et relationem est eo et non eo, secundum Augustinum ; ergo est ibi aliqualis non-identitas.
- Item, Augustinus, in eodem capitulo, loquens de Patre et Filio : Sunt simul essentia una et una sapientia ; ergo quia hoc est essentiae quod sapientiae, non autem utrumque simul, Verbum aut Filius, quia non hoc non est esse quod Verbum aut Filius esse.
- Ex hoc arguo : ubi est aliquod non-esse, est aliqua non-identitas ; sed inter essentiam et relationem est aliquod non-esse ex natura rei, secundum Augustinum, « quia non est hoc esse quod Verbum esse », et hoc ex natura rei, quia eodem modo negat Augustinus : « non est hoc esse quod Verbum esse », quomodo affirmat : « hoc est esse quod sapere ». Hoc autem affirmat secundum rem, non secundum rationem tantum, quia secundum rationem, aliud esse, aliud sapere ; ergo secundum rem negat « quod non est hoc esse quod Verbum esse » ; ubicumque autem est negatio aliquorum ad invicem, ibi non-identitas aliqualis.
- Item, illud, quod negamus de aliquo simpliciter, est non-idem simpliciter illi ; ergo similiter illud, quod negatur de aliquo secundum quid, est non-idem illi secundum quid ; sed relatio secundum quid negatur de essentia, et e converso ; ergo secundum quid sunt non-idem.
- Probatio minoris : Pater non est Pater formaliter essentia ; Pater est Pater formaliter paternitate ; ergo paternitas non est formaliter essentia ; ergo unum negatur secundum quid [quia] formaliter de alio : forma rationis est bona quia est in tertia figura.
[Instantiae et responsio]
- Forte dices quod concludit ratio ista quod sit non-idem simpliciter, sic arguendo : Pater non est Pater essentia ; Pater est Pater paternitate ; ergo Pater non est essentia, quia sic simpliciter unum negatur de alio et, per consequens, sunt simpliciter non-idem.
- Respondeo.
Contra ista arguitur, primo, quod unum oppositorum in summo excludit reliquum oppositum secundum omnem gradum sui ; sed inter essentiam divinam et relationem est summa unitas, tum quia est unitas simplicitatis sine omni compositione quae est unitas summa, tum quia est unitas infinita qua nulla est maior, quia infinito non est aliquid maius ; ergo illa unitas excludit oppositum secundum omnem gradum sui ; sed oppositum unitatis est non-unitas ; ergo illa unitas excludit omnem non-unitatem ; ergo nulla est ibi non-unitas.
- Item, ab alio arguitur : inferius infert constructive suum superius ; sed aliqua non-unitas est inferius ad non-unitatem, sicut aliqua unitas est inferius ad unitatem ; ergo aliqua unitas infert non-unitatem ; si ergo inter essentiam et relationem est aliqua non-unitas, sequitur quod ibi sit non-unitas : sed hoc est falsum, quia illa, inter quae non est unitas simpliciter, sunt diversa ; ergo et antecedens est falsum, quod sit aliqua non-unitas.
- Item, ab alio arguitur sic : negatio praeposita termino communi negat ipsum pro omnibus inferioribus, sicut [ad] « lapis est non-homo », sequitur « est nullus homo » ; sed sic dicendo « est aliqua non-identitas », negatio praeponitur termino communi, scilicet identitati ; ergo negat identitatem pro omni identitate ; ergo, si est ibi aliqua non-identitas, erit ibi nulla identitas : consequens est falsum, ergo et antecedens.
- Item, ab eodem : ad affirmativam de praedicato negato sequitur negativa de [praedicato] affirmato, secundum Philosophum in libro Perihermenias ; sed illa : est aliqua non-identitas, est affirmativa de praedicato negato ; ergo ad ipsam, cum constantia subiecti, sequitur negativa de praedicato affirmato quae est : non est ibi aliqua identitas : haec autem est falsa quia, si non est ibi aliqua identitas, sequitur quod nulla sit ibi identitas.
[Responsio ad instantias]
[Ad primam]
- Ad ista.
- Ad primam,
dico quod illa unitas potest intelligi summa tripliciter : vel summa extensive, vel summa intensive, et hoc dupliciter : vel intensive negative, quia non est alia unitas maior ipsa intensive ; vel intensive positive, quia ipsa est maior intensive omni alia unitate ; et isto triplici modo unitas essentiae divinae, sic in se accepta, est summa unitas, quia est summa unitas extensive eo quod ipsa est causa omnis alterius unitatis in divinis, et quicquid est unum in Deo, est unum virtute unionis essentiae ; est etiam summa intensive negative, quia nulla unitas est maior ipsa intensive ; et, tertio, summa intensive positive, quia ipsa est maior omni alia unitate intensive quia, sicut essentia est maior omni alia ratione quae est in Deo, ita unitas essentiae est maior intensive omni alia unitate quae est in Deo.
- Et talis unitas summa excludit omnem non-unitatem, ideo essentia divina nullo modo est non-eadem sibi ; unitas vero essentiae ad relationem non est summa extensive, quia unitas essentiae cum paternitate non est causa essentiae unitatis cum filiatione, nec e converso ; nec est summa intensive positive, quia unitas essentiae in se est maior positive unitate essentiae cum paternitate.
- Probatio :
quia illud, quod est maius intensive extremo unitatis, est maius intensive unitate ad illud extremum ; patet, quia nulla unitas potest esse maior suo extremo super quod fundatur ; sed essentia divina est maior positive quacumque relatione divina ; patet, quia continens est maius contento ; essentia autem divina continet perfectius omnem relationem divinam, et non continetur ab ea.
- Item, perfectio simpliciter est maior positive non-perfectione simpliciter ; essentia autem divina est summa perfectio simpliciter ; nulla autem relatio divina est formaliter perfectio simpliciter ; ergo essentia divina est maior extremo unitatis ipsius ad relationem et, per consequens, unitas essentiae in se est maior intensive unitate essentiae cum relatione ; et ita unitas essentiae cum relatione non est summa unitas extensive, nec intensive positive nec intensive negative.
[Quomodo unitas est summa]
- Quomodo ergo est summa ?
- Dico quod est summa unitas per exclusionem omnis compositionis et omnis imperfectionis et omnis limitationis, quia non in alio modo debet quaeri summa unitas alicuius entis quam sit summa unitas illius entis super quod fundatur talis unitas ; nunc autem relatio, super quam fundatur talis unitas, est summa res formalis, non extensive, quia continet perfectionaliter omnem unitatem, nec intensive positive, quia non est perfectior essencia, nec negative, quia essentia est nobilior ea, sed solum relatio est summa entitas quia est sine omni imperfectione et sine omni limitatione.
- Ideo similiter sua unitas cum essentia est summa unitas quia est sine imperfectione et limitatione ; et cum dicitur quod « infinito nihil maius est intensive, – unitas autem essentiae cum relatione est infinita », – dico quod infinitum eiusdem rationis non est maius alio infinito eiusdem rationis, tamen infinitum alterius rationis, continens virtualiter aliud infinitum, est maius illo, sicut infinitas essentiae divinae continens virtualiter infinitatem sapientiae, si esset actu infinita, esset maior ista. Infinitas autem essentiae continet quasi virtualiter et quasi perfectionaliter omnem aliam infinitatem, ideo excedit omnem aliam infinitatem : cum ergo dicitur quod « unitas summa excludit omnem non-unitatem », dico quod summa unitas intensive et extensive excludit omnem non-unitatem intensive et extensive.
- Item, summa unitas intensive, non autem extensive, excludit omnem gradum non-unitatis sibi oppositum, sed non excludit omnem modum non-unitatis sibi non oppositum ; unitas autem essentiae cum relatione non est summa unitas extensive, sed solum intensive : quantum ad hoc, quod est sine omni imperfectione, iam non excludit omnem modum non-unitatis, sed solum modum unitatis sibi oppositum.
[Ad secundam instantiam]
- Ad secundum, dicitur ab aliquibus quod secus est de affirmatione inferioris et de eius negatione, quia affirmatio inferioris infert affirmationem superioris, sed de negatione inferioris est e converso, quia negatio superioris infert negationem inferioris, et non e converso. Hic autem, cum dicitur quod « est ibi aliqua non-identitas », negatur aliqua identitas quae est inferior ad identitatem simpliciter, et ideo, negando aliquam identitatem, non negatur identitas simpliciter, sed magis e converso, negata identitate simpliciter, negatur quaelibet identitas : ideo non sequitur : « aliqua non-identitas, ergo non est identitas ».
- Contra : sicut positivum habet proprias differentias positivas, contrahentes ipsum ad sua positiva inferiora, ita negativum habet proprias differentias, contrahentes ipsum ad sua inferiora negativa.
- Item, arguo : quidquid uniformiter includit aliquid, uniformiter infert illud ; sed quodlibet inferius uniformiter includit suum superius in genere negativorum, et e converso, ergo quodlibet inferius uniformiter infert suum superius in genere negativorum sicut in genere positivorum. Sed haec non-identitas, vel aliqua non-identitas, est quoddam inferius ad non-identitatem in communi, quia, cum non-identitas sit quoddam commune, quaero : Quid est suum inferius ? Non potest dari aliud quam haec non-identitas et illa ratio identitatis ; ergo haec vel illa non-identitas infert identitatem in communi, sicut haec identitas vel illa infert identitatem in communi.
- Sed ipse fuit deceptus per fallaciam aequiuocationis, quia aliud est negatio inferioris, aliud est negatio inferior : quia negatio inferioris est superior negatione superioris, et ideo non infert ipsam ; sed negatio inferioris non est superior quia esset oppositum in adiecto, sicut, verbi gratia, non-homo est negatio inferior quam non-animal ; tamen non-homo non est inferius quam non-animal, unde inferius ad non-animal non est non-homo, sed hoc non-animal et illud non-animal ; et ita non infert non-animal in communi ; aliqua autem non-identitas est negatio inferior non-identitate et non est negatio inferioris obiecti ; ideo ipse procedit a negatione obiecti inferioris ad negationem inferiorem ; ergo.
[Opinio propria]
- Ideo dico aliter : quod haec dictio aliqua, aliquando est dictio contractiva superioris ad inferius, sicut cum dico : « aliquis homo currit », et tunc infert absolute suum superius, in negativis sicut in positivis ; aliquando est dictio distractiva vel diminutiva, sicut cum dico « chimera est aliquod ens », et tunc non infert suum superius absolute, sed solum cum determinatione ad ipsum.
- Dico quod inter essentiam et relationem proprie non est aliqua non-identitas nominaliter, sed magis est aliqualis non-identitas adverbaliter, et tunc li aliqualiter non tenetur tantum contractive, sed etiam demonstrative, quia tantum valet, apud intellectum, aliqualis non-identitas quantum identitas secundum quid ; ideo non sequitur : ergo non-identitas, sed est fallacia secundum quid et simpliciter.
[Ad tertiam instantiam]
- Per hoc ad tertium. Cum dicitur : « est aliqua non-identitas, ergo nulla identitas, quia negatio praeposita termino communi negat ipsum pro omnibus sub ipso contentis », dico quod ista ratio est contra facilitatem, contra me, quia ipse dicit quod ibi est identitas non convertibilis ; ergo si maior sua sit vera, sequitur quod ibi sit identitas nulla convertibilitate convertibilis, quia negatio praeposita termino convertibilitatis negabit ipsam pro omni convertibilitate secundum maximam suam. Illa autem est convertibilitas : « ubicumque est Pater, est Filius, et quandocumque est Pater, est Filius », et e converso ; « quidquid Pater facit, et Filius facit » ; negatio ergo praeposita convertibilitati, negabit eam pro qualibet istarum convertibilitatum : quod falsum est, quia tunc « aliquando esset Pater quando non esset Filius » et « alicubi esset Pater ubi non esset Filius », et « aliquid faceret Pater quod non faceret Filius » : quae sunt absurda.
- Ideo respondeo quod negatio potest praeponi termino communi simpliciter, et tunc negat ipsum pro omnibus contentis sub ipso absolute, sicut non-homo idem est quod nullus homo ; vel potest praeponi termino communi contracto, et tunc negat ipsum pro omnibus contentis sub ipso contracto, sicut dicendo non-homo albus, id est nullus [homo] albus, non nullus homo absolute, sed nullus homo albus.
- Tertio, potest praeponi termino communi distracto, sicut non homo mortuus, et tunc negat ipsum pro omnibus contentis sub isto distracto, sicut dicendo non-homo mortuus ; ergo nullus homo mortuus.
[Ad propositum]
- Ad propositum dico quod inter essentiam et relationem est non-identitas aliqua vel aliqualis : dico quod negatio praeponitur termino communi identitatis non absolute, sed contracto per hoc quod dico aliqua ; et non solum contracto, sed diminuto, quia ista contradictio tenet non solum contractive, sed etiam diminutive, quia tantum valet apud me non-identitas aliqualiter, quantum non-identitas secundum quid ; quia li aliqua est dictio diminuens et modificans identitatem, et non tantum contrahens ; ideo negat ipsam pro omni identitate secundum quid ; unde sequitur : est non-identitas aliqua, id est secundum quid : concedo ; ergo nulla identitas simpliciter est fallacia secundum quid et simpliciter.
[Quatuor propositiones diversae]
- Unde in ista materia sunt quatuor propositiones diversae.
- Prima est ista : quod ibi est aliqua non-identitas secundum quid et ad istam sequitur nulla identitas secundum quid et in illo genere : et utramque concedo.
- Secunda est ista : ibi est non-identitas aliqualis : et ista est propria et vera, quia, si aliqualis, cum diminuat identitatem, facit eam stare pro identitate secundum quid, unde tantum valet non-identitas aliqualis quantum valet non-identitas secundum quid, et ideo non sequitur : est non-identitas aliqualis ; ergo nulla identitas secundum quid in isto secundum quid : quam concedo sicut primam. Et ad istas duas non vadit argumentum.
- Tertia propositio est : est ibi non-identitas aliqua, et illa est minus propria quam praecedens, quia ista dictio aliqua est magis contractiva quam diminutiva ; dictio vero aliqualis est magis diminutiva quam contractiva, tamen illa est vera, quia li aliqua tenet contractive et diminutive, licet non ita perfecte sicut in praecedenti ; et ideo non-identitas aliqua tantum valet quantum non-identitas secundum quid, propter quod sequitur : ergo nulla identitas secundum quid, sicut prius.
- Ideo argumentum non valet contra istos tres modos non-identitatis.
- Quarta propositio est : in ista materia, contra quam videtur ire argumentum, scilicet illa : ibi est aliqua non-identitas : et dico quod, licet ista sit minus propria quam aliqua praedictarum, tamen adhuc est vera, quia illa ditio aliqua, [licet] videatur poni ante negationem, tamen contrahit et diminuit identitatem, etsi non diminuat ex virtute volibili sui, diminuit tantum ex virtute volibili secundum communem usum loquendi ; et ideo non sequitur : est alia non-identitas, ergo nulla simpliciter, sed bene sequitur : ergo nulla identitas diminuta ; et ita semper est fallacia secundum quid et simpliciter.
[Ad quartam instantiam]
- Ad aliam, quod « ad affirmativam de praedicato negato sequitur negativa de praedicato affirmato », dico quod ista concludit contra eum, quia, sicut ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito, ita, secundum Philosophum, e converso, ad negativam de praedicato finito cum constantia subiecti sequitur affirmativa de praedicato infinito ; sed ipse concedit istam negativam de praedicato finito, quod essentia et relatio non sunt eadem convertibiliter ; ergo debet concedere affirmativam de praedicato infinito, quod sunt non-eadem convertibiliter.
- Et si sunt non-eadem convertibiliter, habeo propositum quod aliqua non-identitate sunt non-eadem, cum hic sit constantia subiecti. Tamen ad rationem, pro se et pro me, dico quod illa regula Philosophi est vera uniformiter accipiendo, scilicet quod ad affirmativam absolute sequitur negativa absolute, sed ad affirmativam modificatam sequitur negativa modificata non simpliciter.
- Ego autem non pono ibi aliquam non-identitatem simpliciter, sed solum pono ibi affirmative non-identitatem secundum quid, quae est non-identitas aliqualis, et ideo sequitur negativa secundum quid ; ergo non est identitas secundum quid : quod concedo ; ergo non est ibi identitas est fallacia secundum quid et simpliciter.
[Triplex non-identitas secundum quid]
- Et ita pono ibi triplicem non-identitatem secundum quid.
- Prima est non-identitas secundum quid quiditativa, quia illud, quod non est aliud primo modo dicendi per se, est non-idem illi secundum quid quiditative ; sed essentia non est relatio primo modo dicendi per se, quia tunc in quocumque esset essentia, esset relatio, et ita essentia est non-eadem secundum quid quidditative relationi.
- Secundo, est ibi non-identitas secundum quid intensiva vel intensive, quia essentia est perfectior intensive relatione. Quod probo : quia perfectio simpliciter est nobilior non-perfectione simpliciter ; essentia est summa perfectio simpliciter ; nulla autem relatio in Deo est perfectio simpliciter formaliter, quia tunc nulla persona esset simpliciter perfecta ; ergo essentia est perfectior formaliter intensive relatione ; quod autem perfectius est intensive aliquo, est non-idem illi secundum quid intensive ; ergo essentia est non-eadem secundum quid relationi intensive.
361 Ideo est ibi non-identitas secundum quid extensive, quia illud quod est in aliquo in quo non est aliud, est non-idem illi secundum quid extensive ; sed in quocumque est relatio, est essentia, et non convertuntur ; ergo essentia est non-eadem relationi secundum quid extensive.
- Et si arguatur : « est ibi non-identitas secundum quid et diminuta, ergo est ibi aliqua imperfectio et diminutio », respondeo quod diminutio est triplex : est enim diminutio perfectionis simpliciter, et est diminutio imperfectionis sibi opposita, et est diminutio rationis neutrae : dico quod diminutio perfectionis simpliciter est imperfectionis ; sed diminutio imperfectionis est perfectionis ; sed diminutio rationis neutrae, ubi non debet esse illa diminutio, est imperfectionis, ubi autem debet esse, est perfectionis.
[Ad propositum]
- Ad propositum,
dico quod non-identitas simpliciter non est perfectionis,
sed est imperfectionis in uno supposito
quia ponit diversitatem simpliciter et, per consequens, compositum ;
et ideo diminutio non-identitatis est positio identitatis simpliciter
quae ponit perfectionem,
et ideo talis diminutio,
cum sit diminutio imperfectionis,
non concludit imperfectionem,
sed magis perfectionem.
[ARTICULUS TERTIUS]
[Utrum simpliciter simplex compatiatur secum aliquam distinctionem ex natura rei]
[Duae conclusiones ponuntur et probantur]
- Quantum ad tertium articulum principalem, pono duas conclusiones.
- Prima est quod essentia et relatio non distinguntur simpliciter, sicut dicunt aliqui ; secunda conclusio est quod ex natura rei distinguntur secundum quid.
71. Primam conclusionem probo :
quia illa quae simpliciter distinguntur, simpliciter ponunt in numerum ;
sed essentia et relatio non ponunt in numerum.
- Probatio : quia illa quae simpliciter ponunt in numerum, simpliciter numerantur ; essentia autem et relatio non numerantur, quia tunc in Deo esset quaternitas rei, quod est contra decretalem Damnamus ; ergo non distinguntur simpliciter.
- Item, illud quod simpliciter distinguitur ab aliquo, simpliciter negatur de illo, quia unumquodque eo modo negatur de aliquo quomodo distinguitur ab illo ; sed essentia non negatur simpliciter de relatione, quia tunc haec esset vera : « essentia non est paternitas » ; et si haec esset vera : « essentia non est paternitas », tunc contradictoria essent falsa : « essentia est paternitas » [et « essentia non est paternitas »] ; et ita Pater non esset simpliciter simplex, quia simplex est quod est in abstracto quicquid habet.
- Item, illud quod est simpliciter idem alicui, simpliciter praedicatur de illo, et illud quod simpliciter distinguitur ab aliquo, simpliciter negatur de illo ; si ergo essentia simpliciter distinguitur a relatione, et constat quod sit simpliciter eadem sibi, ergo simpliciter negabitur et simpliciter affirmabitur de ipsa. Et ita ista erit simpliciter vera : « essentia est simpliciter paternitas », quia propter identitatem simpliciter est vera « essentia est simpliciter paternitas », et propter non-identitatem simpliciter est vera « essentia non est paternitas » : hoc autem est inconveniens, quia tunc contradictoria erunt simul vera simpliciter ; ergo conclusio est probata in littera.
35 [Triplex distinctio secundum quid]
- Quantum ergo ad tertium articulum principalem, dico quod, sicut ibi est triplex non-identitas secundum quid, ita est ibi triplex distinctio secundum quid, praevia triplici non-identitati praedictae. Et, primo, est ibi distinctio secundum quid ex natura rei quiditativa, praevia non-identitati quidditative ; secundo, est ibi distinctio secundum quid intensive, praevia non-identitati secundum quid intensive ; tertio, est ibi distinctio secundum quid extensive, praevia non-identitati secundum quid extensive.
- Et non accipio hic distinctionem pro illa relatione distinctionis quia sic, inter essentiam et relationem, nec est identitas nec distinctio cum utrumque sit relatio, [et] inter ipsa non sit alia relatio ; immo sic accipiendo distinctionem pro illa relatione, sic Deus non distinguitur a creatura, quia Deus non refertur realiter ad creaturam, nec Pater sic distinguitur realiter a Filio, quia Pater non refertur realiter ad Filium per relationem distinctionis. Et ideo accipio hic distinctionem fundamentaliter, proportionaliter his quae ponimus distingui ex natura rei : sic intelligendo, dico quod divinae simplicitati non magis repugnat distinctio secundum quid quam non-identitas secundum quid. Patet quod nihil repugnat magis affirmationi quam negatio ; si ergo negatio identitatis secundum quid non repugnat identitati simpliciter, nec distinctio secundum quid repugnat identitati simpliciter ; et hoc patet in generali quia tale secundum quid non repugnat non-tali simpliciter ; ergo quod sit ibi identitas simpliciter et distinctio secundum quid, nulla est repugnantia.
[Probatio primae conclusionis]
- Istas conclusiones probo per ordinem.
- Primo, primam sic : nulla negatio est propria plus huic enti quam illi, nisi ratione alicuius positivi [proprii] plus huic enti quam illi, nisi ratione alicuius positivi substracti, magis proprii huic enti quam illi ; ista patet, quia cum affirmatio et negatio indifferenter dicantur tam de ente quam de non-ente, non apparuit sibi determinatum ens nisi ratione alicuius positivi proprii principii ; sed aliqua negatio est propria relationi et repugnans essentiae, et aliqua affirmatio est propria essentiae et repugnans relationi ; ergo hoc non est nisi ratione alicuius positi[vi] proprii utrobique ; sed ubicumque est positivum proprium et positivum proprium, ibi est aliqualis pluralitas positivorum et, per consequens, distinctio aliqualis ; ergo inter essentiam et relationem est aliqua distinctio secundum quid fundamentaliter ex natura rei.
- Minor patet, quia incommunicabilitas [in] tribus suppositis est propria relationi et repugnans essentiae ; communicabilitas vero est propria essentiae, repugnans relationi ; ergo hoc est ratione alicuius positivi proprii principii hinc et inde.
- Haec est manifesta intentio Augustini, VII De Trinitate, capite 1 : loquens de Deo, dicit quod « omnis essentia quae relative dicitur est aliquid excepto relativo » ; ex quo arguo : ubicumque est aliquid praeter aliquid, ibi est aliquid et aliquid ; sed in omni relatione est aliquid praeter aliquid, secundum dictum Augustini ; ergo in omni relativo est aliquid et aliquid ; sed ubi est aliquid et aliquid, ibi est aliqua pluralitas et, per consequens, alietas ; sed Pater dicitur relative ex natura rei ; ergo in Patre est aliquid et aliquid. Nec valet si dicatur : « verum est secundum rationem », quia tunc eadem ratione, omne quod dicitur sapiens esset aliquid excepta sapencia, quia est aliquid secundum rationem : quod tamen Augustinus ibidem negat.
[Probatio secundae conclusionis]
- Secundam conclusionem probo : nihil excedit positive nisi ratione alicuius positivi proprii ; similiter nihil exceditur positive ab alio nisi ratione alicuius positivi non communis, quia commune non magis excedit quam excedatur ; sed essentia divina excedit secundum perfectionem intensive quamcumque relationem divinam ; ergo hoc est ratione alicuius positivi proprii essentiae excedentis et ratione positivi proprii relationis excessae ; sed ubicumque positivum proprium et positivum proprium, ibi est pluralitas aliqua et, per consequens, distinctio ; ergo essentia distinguitur secundum quid intensive a relatione.
- Probatio minoris dupliciter.
- Primo, a priori, sic : perfectio simpliciter est nobilior formaliter non-perfectione simpliciter ; patet de se ; et Anselmus, Monologii 15 capitulo : Sed essentia est formaliter perfectio simpliciter ; nulla relatio divina est formaliter perfectio simpliciter, secundum Anselmum, ibidem, quia tunc nulla persona esset simpliciter perfecta, ergo essentia formaliter nobilior est relatione ; ergo excedit ipsam formaliter intensive.
- Secundo, a posteriori, probatur sic : illud est formaliter nobilius quod, per impossibile, alio circumscripto, removet minus imperfectum ; sed, per impossibile, essentia remanens sine relatione, esset minus imperfecta quam esset relatio si remaneret sine essentia, quia si, per impossibile, esset essentia divina sine relatione, sicut imaginantur philosophi, esset minus imperfecta essentia quam relatio si remaneret sine essentia ; ergo essentia est perfectior formaliter relatione, ideo formaliter excedit eam intensive.
[Probatio tertiae conclusionis]
- Ex hoc probo tertiam conclusionem : nihil excedit aliud positive nisi ratione alicuius positivi proprii, quia ratione positivi communis non magis excedit quam excedatur ; sed essentia divina excedit paternitatem extensive quia est in aliquo formaliter in quo non est paternitas ; ergo hoc est ratione alicuius positivi proprii utrobique ; sed ubicumque positivum proprium et positivum proprium, ibi pluralitas et distinctio ; ergo essentia distinguitur secundum quid extensive a relatione.
[Arguit pro tribus conclusionibus]
- Pro istis tribus conclusionibus arguo sic : removens aliquem gradum indistinctionis non distractae, ponit modum distinctionis oppositae ; patet, quia remotio negationis est positio affirmationis, et duae negationes aequipollent uni affirmationi ; sed remotio indistinctionis non distractae est remotio negationis non distractae ; secus autem est de remotione negationis distractae, quia negatio distracta est negatio negata ; et ita negatio negationis distractae includit tres negationes ; tres autem negationes aequipollent uni negationi ; duae autem negationes aequipollent uni affirmationi.
Et sic patet maior.
- Sed quilibet catholicus hic removet ab essentia aliquem modum indistinctionis non distractae ; ergo neccessario habet ponere aliquem modum distinctionis oppositae.
- Probatio minoris : indistinctio convertibilis est indistinctio non distractiva quia est perfectissima distinctio ; sed haec distinctio re movetur ab essentia et relatione, quia non indistincta sunt convertibiliter ; ergo ab eis removetur aliquis modus indistinctionis non distractae.
[Instantiae et responsiones]
- Forte dices quod convertibilitas non est gradus nec modus proprius indistinctionis vel unitatis, sed est modus communis unitati et pluralitati, et ita, removens indistinctionem [unitatis] convertibilis, non removet modum nec gradum unitatis, sed solum removet modum communem utrique, ideo non ponit gradum distinctionis, sed modum ponit solum oppositum communem, scilicet inconvertibilitatem.
- Contra hoc dupliciter.
- Primo, quia assumit falsum. Probo quod convertibilitas sit proprius modus unitatis et non communis sibi et pluralitati, quia quaecumque sunt indivisa, in quantum indivisa, sunt unum, V Metaphysicae ; sed quaecumque sunt convertibilia, eo modo quo sunt convertibilia, eo modo sunt indivisa : si sunt convertibilia subiecto, sunt indivisibilia subiecto ; si in definitione in definitione ; ergo convertibilitas est proprius modus unitatis.
- Confirmatur : quia illa quae sunt convertibilia subiecto, sunt magis unum subiecto quam illa quae non sunt convertibilia subiecto.
- Similiter, illa quae sunt convertibilia definitione sunt magis unum definitione quam illa quae non sunt convertibilia definitione ; ergo similiter, quaecumque convertibilia simpliciter sunt magis unum simpliciter quam non convertibilia simpliciter ; ergo convertibilitas est proprius modus unitatis.
- Item, secundo, sic : minor probatur, quia species inaequalitatis sunt maius et minus, X Metaphysicae ; sed maius et minus sunt modi distinctionis ; ergo inaequalitas est proprius modus unitatis ; removens ergo modum convertibilitatis, removeret proprium modum unitatis ; ergo ponit modum oppositum.
- Contra ista instatur, quia, ab essentia removetur unitas per accidens et tamen, propter hoc, non ponitur in ea aliqua pluralitas opposita per accidens, quia essentia divina nec est una per accidens, nec plures per accidens.
- Similiter, ab essentia divina removetur indivisio compositionis qua compositum est actu indivisum, quia essentia divina est indivisa indivisione compositionis, et tamen in ea non ponitur aliqua divisio opposita ; ergo maior non est vera, quod « removens aliquem gradum indivisionis ponit gradum divisionis ».
- Respondeo. Istae instantiae non sunt ad propositum, quia ego non dixi quod removens gradum indivisionis non distractae, – indivisio autem per accidens est indivisio distracta quia non est perfecta indivisio. Similiter indivisio entis compositi est indivisio distractiva quia non est perfecta indivisio : ideo non valet.
- Item, removens aliquem modum unitatis, vel ponit modum pluralitatis opposite vel modum unitatis oppositae, quia unitas non removetur nisi per unitatem oppositam vel per pluralitatem oppositam, sicut removens a Deo unitatem compositionis, ponit in Deo unitatem oppositam, licet non ponat in eo pluralitatem oppositam, quia ponit in eo unitatem simplicitatis quae opponitur unitati compositionis.
- Similiter, removens a Deo unitatem per accidens, ponit in eo unitatem oppositam, scilicet unitatem per se, licet non ponat in eo pluralitatem oppositam.
- Et ex his apparet quod instantiae praecedentes non concludunt.
- Sed quisque catholicus habet removere ab essentia divina et relatione unitatem convertibilitatis ; ergo vel ponit in eis pluralitatem oppositam vel unitatem oppositam ; sed non unitatem oppositam, ergo pluralitatem.
- Probatio minoris : unitati convertibili non opponitur nisi unitas inconvertibilis ; sed unitas inconvertibilis includit pluralitatem, quia inconvertibilitas est quaedam inaequalitas ; inaequalitas autem includit maiorem unitatem ; maior autem et minor includit pluralitatem et non unitatem ; ergo unitati convertibili non opponitur per se aliqua unitas secundum rem, sed solum pluralitas.
[Duo corellaria. Primum : unum est magis positivum quam pluralitas]
- Ex his elitio duo corellaria.
- Primum corellarium est quod unum est magis positivum quam pluralitas. Probatio : quia illud, quod magis convenit cum positivis quam cum privativis, est magis positivum quam privatiuum ; sed unum magis convenit cum positivis quam cum privativis ; pluralitas autem, e converso, magis convenit cum privativis quam cum positivis ; ergo unum est magis positivum quam pluralitas.
- Probatio minoris : idem, simile et aequale sunt magis positiva quam diversum, dissimile et inaequale, et ista sunt [magis] privativa quam ista ; sed idem, simile et aequale ponuntur per se in coordinatione unitatis, et non pluralitatis, secundum Philosophum V et X Metaphysicae, quia eadem sunt quorum substantia est eadem ; similia quorum qualitas una ; aequalia quorum quantitas una, V Metaphysicae, capite De ad aliquid ; diversum vero, dissimile et inaequale ponuntur in coordinatione pluralitatis, quia diversa sunt quorum subiecta sunt diversa vel alia ; dissimilia quorum qualitas alia ; inaequalia quorum quantitas alia ; ergo unum magis convenit cum positivis quam cum priuatiuis.
- Ad hoc est manifeste Philosophus X Metaphysicae, 3 capite : Dicitur autem ex contrario et ostenditur ipsum unum ex divisibili indivisibile, propter magis sensibilem multitudinem esse et divisibile quam indivisibile. Quare ratione prior multitudo indivisibili propter sensum.
[Secundum corellarium : Probat universale reale]
- Secundum corellarium est quod duo individua unius speciei habent aliquam unitatem realem extra intellectum maiorem extensive unitate numerali et [minorem] unitate intensive.
- Probatio : removens ab aliquibus aliquem gradum divisionis, ponit in eis aliquem gradum indivisionis : patet, quia remotio affirmationis est positio negationis, et e converso ; sed a duobus individuis eiusdem speciei removetur aliquis gradus divisionis realis extra intellectum qui non removetur ab individuis alterius speciei, quia duo individua diversarum specierum plus differunt quam duo individua eiusdem speciei ; ergo [in] individuis eiusdem speciei oportet ponere aliquem gradum indivisionis realis opponibilis illi divisioni remote ; divisio autem remota est divisio specifica ; ergo indivisio opposita est indivisio specifica.
- Ex his potest elici probabiliter quod distinctio secundum quid relationis et essentiae inconvertibilis praesupponit distinctionem priorem secundum quid convertibilem, quia proprietas inconvertibilis praesupponit proprietatem convertibilem ; distinctum autem secundum quid convertibile cum essentia non est aliquod […], sed tantum essentiale ; ergo distinctio secundum quid essentiae et relationis praesupponit distinctionem secundum quid attributorum.
[Distinctio secundum quid essentiae et relationis praesupponit distinctionem secundum quid attributorum]
- Istud potest declarari.
- Primo, quia in essentialiter ordinatis, si est dare extrema, est dare medium, aliter non esset ordo essentialis ; sed ista sunt essentialiter ordinata : totaliter indistinctum secundum quid inconvertibile et distinctum secundum quid inconvertibile ; distinctum autem secundum quid convertibile mediat essentialiter inter totaliter indistinctum et distinctum secundum quid inconvertibile ; sed in Deo est aliquid totaliter indistinctum et aliquid distinctum secundum quid inconvertibiliter ; ergo est dare medium, scilicet distinctum secundum quid convertibiliter.
- Item, in ordine essentiali, si est dare unum extremum ignobilius et medium, est dare extremum aliud et nobilius ; sed ista ita essentialiter sunt ordinata, scilicet distinctio pure relativa, distinctio partim absoluta et partim relativa, et distinctio pure absoluta ; sed in Deo est [dare] distinctionem pure relativam, scilicet relationum inter se, et est dare distinctionem partim absolutam et partim relativam, scilicet distinctionem relationis ab essentia ; ergo est dare distinctionem extremam, scilicet distinctionem pure absolutam, cum ista sit nobilior.
- Medium autem possibile et relativum sic : quandocumque sunt duo opposita, si unum simpliciter stat cum alio secundum quid, et e converso, secundum simpliciter stabit cum primo secundum quid, quia tanta est oppositio unius ad alterum quanta e converso ; tanta est distantia a Thebis ad Athenas quanta e converso, III Physicorum ; sed unitas et pluralitas sunt opposita ; sed pluralitas simpliciter stat cum identitate secundum quid in terminis ex natura rei, quia duae humanitates numero sunt simpliciter plures et sunt una secundum quid in humanitate communi ; ergo similiter unitas simpliciter stabit cum pluralite secundum quid ; sed identitas simpliciter est identitas simplicitatis, quia « simplex est quod est formaliter quidquid habet », ut dictum est prius ; ergo unitas simplicitatis stat cum pluralitate secundum quid ex natura rei.
- Confirmatur : quia in omni divisione et combinatione, si ignobilior oppositio possibilis, multo magis combinatio oppositorum nobilior ; sed pluralitas simpliciter cum unitate secundum quid est ignobilior combinatio quam unitas simpliciter cum unitate secundum quid ; sed prima est possibilis, ut in creaturis, ergo illa possibilis erit in Deo ; talis autem unitas simpliciter non ponitur in numerum cum his quae distinguntur ab ea tantum secundum quid.
- Et ideo unitas essentiae divinae et relationis, quae est unitas simpliciter, non ponit in numerum cum relatione, propter quod non sequitur in Deo quaternitas rerum, sed tantum trinitas, quia res essentiae, propter identitatem simpliciter cum qualibet relatione, non ponit in numero cum eis ; et sic identitas simpliciter salvat identitatem vel simplicitatem, distinctio secundum quid salvat pluralitatem personarum.
- Ex quo sequitur quod non videntur bene dicere illi qui dicunt quod essentia et relatio distinguntur simpliciter, quia si essentia et relatio simpliciter distinguerentur, tunc ponerent in numerum, et si ponerent in numerum, tunc esset ibi quaternitas rerum, quia essent ibi tres res relationum et quarta res essentiae, ponens in numerum cum eis : quod falsum est.
[Instantiae et responsiones]
- Forte dices quod duae humanitates non sunt idem secundum quid in humanitate communi ex parte rei secundum rem, sed secundum rationem, sicut tu supponis in processu tuo.
- Contra : unitas non tollitur per diversitatem aliquam nisi per diversitatem sibi oppositam ; sed diversitas, per se opposita unitati specifice, est diversitas specifica ; ergo unitas specifica non tollitur nisi per diversitatem specificam vel per diversitatem includentem ipsam ; sed inter individua unius speciei non est diversitas specifica, nec est aliqua diversitas includens eam, quia inter ipsa non est nisi diversitas numeralis quae non includit diversitatem specificam ; ergo nulla diversitas est inter individua eiusdem speciei quae tollat unitatem realem communem speciei ; sed non est alia ratio quare illa unitas non sit realis nisi quia individua differunt inter se realiter : sed hoc non obstat, ut probatum est ; ergo est realis.
- Confirmatur : quia illud, quod non determinat sibi alterum oppositorum, potest stare cum utroque illorum ; sed pluralitas numeralis non determinat sibi realiter pluralitatem specificam quia potest stare cum ipsa in diversis speciebus, et potest stare sine ipsa in eadem specie ; ergo pluralitas numeralis potest stare realiter cum opposito diversitati specifice ; oppositum eius est unitas specifica ; ergo potest stare realiter cum unitate specifica extra animam ; sed non videtur alia ratio quare unitas communis non sit realis nisi propter diversitatem realem individuorum, et ista non obstat ; ergo etc.
- Contra ista : quia distinctio ex natura rei est distinctio simpliciter ; ergo si ibi est aliqua distinctio ex natura rei, est distinctio simpliciter et non tantum secundum quid.
- Item, qualia sunt extrema contradictionis, talem requirunt distinctionem in eis ; sed de essentia et relatione verificantur contradictoria simpliciter et non tantum secundum quid ; ergo distinguntur simpliciter et non tantum secundum quid.
- Probatio minoris : quia essentia simpliciter communicatur, paternitas non communicatur simpliciter : simpliciter communicare et simpliciter [non] communicare sunt contradictoria circa idem ; ergo de ipsis verificantur contradictoria simpliciter et, per consequens, simpliciter distinguntur.
- Item : nulla relatio est communicabilis ; quodlibet essentiale est communicabile ; ergo, in tertia figura, nullum communicabile est essentiale ; ergo, simpliciter et absolute, unum negatur de alio, non tantum secundum quid.
- Item, illa quae realiter distinguntur, simpliciter distinguntur ; sed essentia et relatio realiter distinguntur ; ergo etc.
- Probatio minoris : de quibuscumque verificantur contradictoria realiter, illa distinguntur realiter, sicut de quibuscumque verificantur contradictoria formaliter, distinguntur formaliter ; sed de essentia et relatione verificantur contradictoria realiter : patet, quia essentia realiter communicatur, relatio non communicatur realiter : quae sunt contradictoria ; ergo etc.
- Item, eodem genere distinctionis, quo extrema distinguntur inter se, distinguntur a medio, licet plus distinguantur inter se quam a medio ; sed plus et minus non variant genus distinctionis ; sed paternitas et filiatio inter se distinguntur simpliciter et non tantum secundum quid, quia simpliciter haec non est illa ; ergo simpliciter, ab essentia quae est media, distinguntur simpliciter.
- Item, quod nullo modo distinguatur : quia, sicut distinctio simpliciter ad simplicitatem simpliciter, ita distinctio secundum quid ad simplicitatem secundum quid ; sed distinctio simpliciter tollit simplicitatem simpliciter, ergo distinctio secundum quid tollit distinctionem secundum quid.
[ARTICULUS QUARTUS]
[UTRUM TALIS NON-IDENTITAS ET DISTINCTIO SUFFICIAT AD RATIONEM SCIENTIAE]
[Videnda sunt quatuor]
- Quantum ad ultimum articulum,
utrum ista distinctio secundum quid sufficiat ad rationem scientiae,
videnda sunt quatuor.
- Primo,
utrum distinctio secundum quid salvet primum principium scientificum in divinis :
quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem ;
secundo,
utrum distinctio secundum quid salvet primum principium scientificum in divinis :
impossibile est idem eidem simul inesse et non inesse ;
tertio,
utrum distinctio secundum quid salvet formam syllogisticam et scientificam in terminis singularibus in divinis ;
quarto,
utrum distinctio secundum quid salvet formam syllogisticam in terminis modificatis in divinis.
