Quatuor quaestiones praeambulae circa materiam primi libri — Prologue — François de la Marche

François de la Marche - Prologue

Quatuor quaestiones praeambulae circa materiam primi libri

[QUATUOR QUAESTIONES PRAEAMBULAE CIRCA MATERIAM PRIMI LIBRI]

 

  1. Et secundum ista quatuor, quaeruntur quaestiones praeambulae quae sequuntur circa materiam primi libri.
  2. Quantum ad scientiam, quaero aliquas quaestiones praeambulas, quae deserviunt ad dissolvendas difficultates generales circa materiam diversorum.

 

 

[QUAESTIO PRIMA PRAEAMBULA]

[UTRUM PRINCIPIUM SCIENTIFICUM VIRTUTE CUIUS OMNIS FORMA SYLLOGISTICA TENET TENEAT IN DIVINIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Et prima quaestio est : utrum primum [principium] scientificum, virtute cuius omnis forma syllogistica tenet, scilicet quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, teneat in divinis ; et quod non, videtur, quia haec essentia est paternitas ; hic Filius est haec essentia : et tamen non sequitur : ergo hic Filius est haec paternitas in divinis.
  2. Contra : ubi non patet primum [principium] scientificum, nec potest haberi certitudo scientifica ; sed ex Deo potest haberi aliqua certitudo scientifica, quia aliter esset ens desperatum ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo.

Hic sunt tria videnda : primum, quomodo virtute ipsius principii tenet omnis forma syllogistica affirmativa ; 2°, quomodo istud principium est per se notum et quando non ; 3°, ex his quando tenet in divinis.

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

 

[QUOMODO VIRTUTE IPSIS PRINCIPII TENET OMNIS FORMA SYLLOGISTICA AFFIRMATIVA]

 

[Triplex variatio principii]

  1. Quantum ad primum, sciendum quod istud principium quaecumque uni et eidem etc., unde et idem principium, secundum substantiam, potest accipi sub triplici forma secundum quod extrema contradicuntur, eadem esse inter sese virtute medii tripliciter : nam extrema possunt concludi esse eadem inter se quia sunt eadem in medio ; secundo, extrema possunt concludi esse eadem inter se quia medium est idem eis, non quod ipsa sunt eadem medio, sed quod medium est idem ipsis ; tertio, extrema possunt concludi esse eadem inter se non quia sunt eadem in medio sicut primo modo, nec quia medium est idem ipsis sicut secundo modo, sed, quia medium est idem uni extremo, et alterum extremum est idem medio.
  2. Et secundum hoc, idem principium secundum subiectum potest variari tripliciter secundum formam, quia hic potest accipi sub ista forma : quaecumque uni et eidem medio sunt eadem, inter se sunt eadem, vel potest accipi sub forma conversa, sic : quodcumque unum et idem medium [est] idem eis, ista sunt eadem inter se, vel potest accipi, tertio modo, sic : cuicumque unum et idem est idem, eidem est idem quidquid idem illi.

 

[Tres conclusiones de triplici principio]

  1. Et secundum hoc pono hic tres conclusiones.
  2. Prima conclusio est quod virtute principii primo modo accepti, nulla forma syllogistica tenet.

Probatio : quia virtute istius principii non tenet forma syllogistica in secunda figura, quia in secunda figura extrema non dicuntur esse eadem virtute medii, sed magis dicuntur esse diversa, quia dicuntur de se negative, non affirmative.

  1. Nec tenet forma syllogistica in tertia figura, quia in tertia figura extrema non dicuntur eadem esse inter se quia sunt eadem medio, sed magis quia medium est idem ipsis.

Probatio : quia in tertia figura medium [est] formaliter in utraque propositione ; sed extrema esse eadem medio denotat extrema subici medio, et non medium subici extremis ; e converso autem medium esse idem extremis denotat medium subici extremis, et non extrema medio ; ergo virtute ipsius principii non tenet forma syllogistica in tertia figura, sed nec tenet in prima, quia extrema non-eadem medio denotat extrema subici ; in prima autem figura medium non subicitur ambobus extremis nec praedicatur de utrisque ; ergo virtute istius forme praecise, sine aliqua additione, non tenet aliqua forma syllogistica, nec in secunda, nec in tertia, nec in prima figura.

  1. Secunda conclusio : quod istud principium, sub ista forma addita : quaecumque uni et eidem totaliter sunt eadem, inter se sunt totaliter eadem, non tenet omnis forma syllogistica, sed tantum aliqua.

Probatio : illud principium, quod non potest applicari ad omnem formam syllogisticam, illud non verificat omnem formam syllogisticam ; sed istud principium, sub ista forma, non potest applicari ad omnem materiam syllogisticam : patet, quia non potest applicari sub ista forma nisi ad materiam convertibilem ; ad materiam autem inconvertibilem non potest applicari.

  1. Patet, quia ista, quae sunt totaliter eadem, sunt convertibiliter eadem ; ergo sub ista forma : quaecumque uni et eidem sunt totaliter eadem etc., non tenet omnis forma syllogistica, quia sub ista forma non potest applicari nisi tantum ad materiam convertibilem.
  2. Tertia conclusio est quod istud principium : cuicumque unum et idem est idem, eidem est idem quicquid est idem illi, verificat omnem formam syllogisticam. Patet, quia forma omnis syllogistica tenet virtute formae primae figurae ad quam resolvuntur aliae figurae ; sed ista forma est forma connexionis primae : prima figura est autem forma, et secunda est forma secundae et tertiae figurae ; ergo virtute istius principii sic formati tenet omnis forma syllogistica in quacumque materia convertibili vel non convertibili.

 

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

 

[QUANDO ISTUD PRINCIPIUM SCIENTIFICUM EST PER SE NOTUM ET QUANDO NON]

 

[Illud principium tenet si replicet unitatem formalem et virtualem]

  1. Quantum ad secundum articulum, quod istud principium, secundum substantiam acceptum, non curando de forma, sed supponendo formam eius, quod li unum potest replicare duplicem unitatem medii, vel potest replicare unitatem medii non tantum formalem, sed etiam virtualem in ordine ad extrema : et secundum hoc, dico quod, si li unum et idem replicet utramque unitatem medii, formalem scilicet et virtualem, tunc istud principium est per se notum et tenet in omni materia, quia in omni materia, medio non variato formaliter nec virtualiter, sequitur conclusio ex ipso ; si autem replicet tantum unitatem formalem, et non virtualem, tunc istud principium non est per se notum, nec tenet in divini materia, quia non tenet in praedicatis non formalibus.

 

[Duplex probatio]

  1. Probo dupliciter : Primo, quia medium eo modo debet esse unum quomodo tenet conclusionem ; sed medium non tenet conclusionem non formaliter, sed virtualiter, quia non intrat conclusionem formaliter, sed tantum virtualiter ; ergo ad hoc, quod medium inferat conclusionem, non sufficit quod sit unum formaliter, nisi etiam sit unum virtualiter.
  2. Secundo, probo sic, a posteriori : omne coloratum est accidens ; omne lignum est coloratum ; ergo omne lignum est accidens : conclusio est falsa, et forma syllogistica est bona, quia est primo modo primae figurae, et medium est unum formaliter, et tamen non sequitur conclusio solum propter hoc, quod medium non est unum virtualiter, quia aliter accipitur coloratum in maiori et aliter in minori, quia in maiori accipitur coloratum essentialiter et quidditative, in minori autem accipitur coloratum materialiter et denominative.
  3. Aliter hic : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species : et tamen ibi non sequitur quod « Sortes sit species » quia, licet acceptus in minori sit idem formaliter, tamen est aliud virtualiter quia habet aliam suppositionem, hic et ibi ; ergo ad hoc, quod medium inferat conclusionem universaliter, non sufficit quod sit unum formaliter, nisi sit unum virtualiter.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : in demonstratione potissima medium non est unum virtualiter, sed tantum formaliter.

Probatio : quia definitio subiecti vel passionis, quae ponitur medium in demonstratione, aliam habitudinem habet ad unum extremum quam ad aliud, quia de uno praedicatur essentialiter, de alio denominative tantum ; ergo non requiritur in syllogismo unitas virtualis, sed tantum formalis, immo in omni syllogismo de mundo, alia est habitudo ad unum extremum quam ad aliud extremum ; si ergo medium variatur virtualiter secundum diversam habitudinem ad extrema, in nullo syllogismo medium est unum virtualiter.

  1. Dico quod eodem modo medium debet esse unum quo modo continet conclusionem : sed continet conclusionem virtualiter, non formaliter ; ergo debet esse unum virtualiter.
  2. Sed medium esse unum virtualiter potest esse dupliciter : uno modo quod eius causalitas virtualis sit una et indivisibilis, eiusdem rationis in utraque praemissarum ; alio modo quod causalitas in una praemissarum non repugnet eidem medio ut stat sub alia causalitate alterius praemissarum, non quod una causalitas virtualis sit alia, sed quod una causalitas stet sub alia, ita quod medio, ut stat sub una causalitate, non repugnet sibi alia causalitas virtualis ; et, per oppositum, medium non esse unum virtualiter, est dupliciter : vel quod una causalitas eius non sit alia, vel quod una causalitas eius non stet sub alia.
  3. Et hic dico quod, in omni syllogismo de mundo, medium est virtualiter multipliciter primo modo, quia in omni syllogismo alia est causalitas in maiori, alia est causalitas in minori.
  4. Sed in bono syllogismo medium est unum virtualiter secundo modo, licet non primo ; in malo autem syllogismo medium non [est] idem virtualiter primo modo nec secundo. Verbi gratia, cum dico : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species, dico quod medium, in maiori et in minori, est aliud virtualiter primo modo, quia alia est causalitas eius in maiori, alia in minori.
  5. Est autem aliud virtualiter secundo modo, quia « homini », ut praedicatur de « Sorte », repugnat istud praedicatum quod est « species », et extraneatur sibi, et istud, ut stat sub una causalitate, repugnat sibi alia causalitas : et sic est unum virtualiter tantum per accidens, non per se, quia, ut stat sub una causalitate, repugnat sibi alia.
  6. Sed hic : homo est animal rationale mortale ; Sortes est homo ; ergo Sortes est animal rationale mortale, hic medium est aliud virtualiter primo modo, quia causalitas eius, in maiori et in minori, est alia, tamen est unum secundo modo quia homini, ut praedicatur de Sorte, non repugnat sibi animal rationale mortale, et ita, ut stat sub una causalitate, non repugnat sibi alia causalitas : et sic est unum virtualiter per se et non per accidens tantum.

 

[Conclusio]

  1. Secundum hoc, dico quod istud principium, secundum substantiam acceptum, supponendo formam, si li unum et idem replicet unitatem medii virtualem per se, sic tenet in Dei materia, et virtute eius tenet omnis forma syllogistica ; si autem replicet tantum unitatem medii formalem, et non virtualem, tunc non est per se notum, nec virtute eius tenet omnis forma syllogistica : patet, quia virtute medii variati non tenet aliqua forma syllogistica ; si autem li unum et idem replicet tantum unitatem formalem sine virtuali, tamen medium variatur in maiori et in minori, et tunc non tenet gratia formae.

 

 

 

[ARTICULUS TERTIUS]

 

[QUANDO PRINCIPIUM TENET IN DIVINIS]

 

[Quando tenet et quando non]

  1. Quantum ad tertium articulum, dico quod istud principium, accipiendo medium unum virtualiter, et non formaliter tantum, tenet in divinis sicut in aliis ; sed accipiendo unitatem medii formalem, et non virtualem, non tenet in divinis, sicut hic : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essentia ; ergo haec filiatio est haec paternitas : non sequitur, quia, licet medium sit unum formaliter, non tamen est unum virtualiter, quia accidit essentiae, immo repugnat sibi in quantum est eadem paternitati, quod sibi sit eadem filiatio, quia essentiae, ut est eadem paternitati, repugnat esse eadem filiationi, licet essentia, quae est eadem paternitati, sit eadem filiationi, tamen, ut est eadem uni, repugnat sibi esse eadem alteri ; et sic medium variatur virtualiter, licet non formaliter ; ideo est ibi fallacia accidentis.

 

[Ad rationem]

  1. Per hoc ad rationem in principio factam.

 

 

 

[QUAESTIO SECUNDA PRAEAMBULA]

 

[UTRUM ISTUD PRINCIPIUM QUAECUMQUE UNI ET EIDEM ETC. TENEAT IN TERMINIS SINGULARIBUS ABSOLUTE SINE ALIQUA MODIFICATIONE ACCEPTIS]

 

[Dico quod sic]

  1. Secunda quaestio est : utrum istud principium : quaecumque uni et eidem etc. teneat in terminis singularibus, absolute sine aliqua modificatione acceptis : quod sic, videtur quia, ubi non potest variari medium non est neccessaria aliqua modificatio, quia in terminis singularibus non potest variari medium, secundum Philosophum I Priorum, quia sunt termini indivisibiles ; ergo in eis non est neccessaria aliqua modificatio.
  2. Similiter, sicut se habent omnis et nullus ad terminos communes, ita se habent totaliter et convertibiliter ad terminos singulares ; sed in terminis communibus non tenet aliqua forma syllogistica nisi sit virtute alicuius signi universalis ; ergo in terminis singularibus non tenet aliqua forma syllogistica nisi sit virtute alicuius modificantis.

 

[Sicut duplex est terminus, ita duplex est modus universalitatis]

  1. Respondeo quod duplex est terminus : scilicet terminus communis, ut homo, et terminus singularis, ut Sortes. Et secundum hoc, duplex est modus universali[tati]s distributivae, ut omnis, nullus, et talis modus universalitatis convenit terminis communibus, et non singularibus, quia termini singulares non habent inferiora se sub quibus possent distribui ; alius est modus universalitatis adaequativae, non distributivae, sicut totaliter et convertibiliter et consimilia, quae sunt modi universalitatis adaequativae, et non distributivae, et iste est modus universalitatis secundum quid, et non simpliciter.
  2. Primus autem modus universalitatis, scilicet distributivae, est modus universalitatis simpliciter, et ideo ille modus universalitatis convenit solum terminis communibus qui sunt universales simpliciter, et non singularibus.

 

[Duae conclusiones de universalitate secundum quid]

  1. Secunda difficultas est de secundo modo universalitatis, non de primo.
  2. Et dico hic duas conclusiones.

Prima conclusio est ista, quod secundus modus universalitatis secundum quid convenit terminis singularibus, ut probo : singulari secundum quid non repugnat modus universalitatis secundum quid, sed singulare potest esse universale secundum quid, licet non possit esse universale simpliciter.

  1. Patet, quia singulare potest esse universale secundum perfectionem et secundum causalitatem, sicut aliquod subiectum singulare ; unum, habens multas perfectiones, est illimitatum secundum quamlibet illarum et, per consequens, habet rationem universalis secundum quid respectu cuiuslibet istarum ; ergo singulari non repugnat modus universalitatis secundum quid.
  2. Secundo, hoc patet per inductionem syllogismi : Sortes est totaliter annihilatus, vel est totaliter ens ab alio, vel totaliter dependet ab alio ; et totaliter est modus universalitatis secundum quid ; ergo universalitas secundum quid non repugnat termino singulari.
  3. Secunda conclusio est quod forma syllogistica non tenet in terminis singularibus ; ergo forma [non tenet nisi] virtute alicuius modi universalitatis secundum quid.
  4. Probatio : quia, in terminis modificabilibus aliqua universalitate, non tenet forma syllogistica nisi virtute alicuius modi universalis sibi convenien[ti]s, aliter in terminis communibus syllogismus ex puris particularibus vel definitis conclude[re]tur : quod falsum est ; sed termini singulares sunt modificabiles modo universalitatis secundum quid, ut probatum est ; ergo forma syllogistica non tenet in eis nisi virtute alicuius modi universalis secundum quid.
  5. Item, sicut se habet universalitas simpliciter ad terminos communes, ita se habent universalitates secundum quid ad terminos singulares ; sed in terminis communibus non tenet forma syllogistica nisi virtute alicuius modi universalis simpliciter ; ergo in terminis singularibus non tenet forma syllogistica nisi virtute alicuius modi universalitatis secundum quid.
  6. Item, ubicumque convenit variari medium, est neccessaria aliqua conditio modificationis et excludens istam variationem medii ; sed in terminis singularibus convenit variari medium, ita in creaturis quam in Deo ; ergo neccessaria est in eis aliqua conditio universalitatis excludens istam variationem.
  7. Probatio minoris : in creaturis : haec anima singulariter est simul cum pede ; et haec eadem anima singularis est simul cum capite ; ergo pes est simul cum capite : conclusio non sequitur, et tamen termini sunt singulares ; ergo hoc non est propter aliud nisi quia medium variatur virtualiter in maiori et in minori, quia animae, ut est simul cum pede, est extranea sibi esse simul cum capite, et e converso ; ergo in terminis singularibus convenit variari medium.
  8. Item, in Deo, probatur sic ista minor : hic Deus est hic Pater ; hic Filius est hic Deus ; ergo hic Filius est hic Pater : conclusio non sequitur, et tamen termini sunt singulares ; ergo in terminis singularibus convenit variari medium.
  9. Item : hoc album est accidens ; hoc subiectum est hoc album ; ergo hoc subiectum est accidens, conclusio non sequitur, et tamen termini sunt singulares ; ergo etc.

 

[Duplex conclusio et duplex modus universalitatis]

  1. Dico ergo quod duplex est conclusio : conclusio secundum praedicationem, ut homo, et conclusio secundum perfectionem vel conclusio secundum perfectionem determinata, sicut est substantia creata : prima conclusio repugnat terminis singularibus, secunda non repugnat terminis singularibus. Et secundum hoc, duplex est modus universalitatis : quidam est modus universalitatis conveniens terminis communibus secundum praedicationem, ut omnis et nullus ; quidam est modus universalitatis conveniens terminis communibus secundum perfectionem, ut totaliter et adaequate ; sicut ergo in terminis communibus secundum praedicationem non tenet aliqua forma syllogistica nisi virtute alicuius universalitatis distributivae, ita in terminis communibus secundum perfectionem non tenet forma syllogistica nisi virtute alicuius universalitatis distributivae.
  2. Et hoc patet sic : quia sicut terminus communis secundum praedicationem est illimitatus secundum praedicationem ad plura, et ideo, quia est illimitatus ad plura nisi accipiatur cum aliqua universalitate distributiva ad ista plura, non tenet forma syllogistica quia, ut est illimitatum ad unum, accidit sibi quod sit illimitatum ad aliud, ita cum terminus communis secundum perfectionem sit illimitatus ad plura secundum perfectionem nisi accipiatur cum aliqua universalitate adaequativa, non tenet forma syllogistica, quia ut accipitur in ordine ad unum, accidit sibi aliud.
  3. Et sic hoc patet : quod essentia divina est illimitata ad plures relationes, ideo nisi accipiatur cum aliqua universalitate adaequativa, non tenet forma syllogistica, ut si dicatur sic : hic Deus est hic Pater ; hic Filius est hic Deus ; ergo hic Filius est hic Pater, non sequitur, quia termini accipiuntur sine aliqua conditione universalitatis adaequativae.
  4. Sed si debeat valere, oportet quod sic dicatur : hic Deus est totaliter hic Pater ; hic Filius est totaliter hic Deus ; ergo hic Filius est totaliter hic Pater : conclusio bene sequitur, sed est falsa propter falsitatem praemissarum.
  5. Ex hoc patet quod forma syllogistica tenet in terminis singularibus in divinis.

 

[Dubium et responsio]

  1. Sed numquid forma syllogistica tenet in terminis singularibus sine aliqua termini additione universalitatis ?
  2. Dico quod aliquando sic, gratia materiae, aliquando non.
  3. Modo, sicut terminus, ut homo, habet triplicem suppositionem, scilicet suppositionem simplicem, ut : homo est species, et tunc licet descendere : Sortes est homo ; ergo Sortes est species : non sequitur suppositum ; personalem : ut homo est : et tunc non licet descendere absolute, sed cum disiunctione : ergo Sortes, vel Plato, vel aliquis alius homo, erit suppositum ; materialem : ut homo est ; et tunc licet absolute descendere : ergo Sortes est animal.
  4. Consimiliter, terminus singularis habet in divinis triplicem suppositionem, tam in concreto quam in abstracto.
  5. Habet, primo, suppositionem simplicem, ut : hic Deus est formaliter ad se, et tunc non licet descendere : ergo Pater est formaliter ad se ; secundo, habet suppositionem personalem, ut : hic Deus generat, hic generatur ; et tunc non licet descendere absolute, sed cum disiunctione : ergo Pater vel Filius aut Spiritus Sanctus generat ; tertio, habet suppositionem naturalem, ut : hic Deus est omnipotens ; et licet descendere absolute : ergo Pater est omnipotens, Filius est omnipotens.
  6. Confirmatur : in abstracto : haec deitas habet triplicem suppositionem. Habet, primo, simplicem suppositionem cum dico : haec deitas est communicabilis ; et tunc non licet descendere : haec potestas est deitas ; ergo haec potestas est communicabilis.
  7. Secundo, habet suppositionem personalem, sicut cum dico : haec deitas est realiter ad Spiritum Sanctum ; et tunc licet descendere cum disiunctione : ergo aliqua relatio est ad ipsum Spiritum realiter.
  8. Tertio, habet suppositionem naturalem, ut : haec deitas est sapientia ; et tunc licet descendere absolute : ergo paternitas est sapientia.

 

[Propria opinio]

  1. Ad propositum, dico quod in terminis singularibus, habentibus suppositionem naturalem, tenet simpliciter forma syllogistica sine aliqua modificatione universalitatis ; sed in terminis singularibus, habentibus suppositionem personalem, non tenet forma syllogistica sine modificatione universalitatis adaequativae.
  2. Similiter, in terminis singularibus, habentibus suppositionem simplicem, non tenet forma syllogistica sine modificatione universalitatis. Cum ergo arguitur : haec essentia est communicabilis ; haec paternitas non est communicabilis ; ergo haec paternitas non est haec essentia, non sequitur, quia in maiori haec essentia habet suppositionem simplicem, in conclusione habet suppositionem personalem.
  3. Similiter, si arguatur : quodlibet essentiale est communicabile ; nulla relatio est communicabilis ; ergo nulla relatio est essentia[lis], non sequitur, quia in maiori essentiale habet suppositionem simplicem, in conclusione habet suppositionem personalem.
  4. Similiter, si arguatur : haec essentia est paternitas ; haec filiatio est haec essentia ; ergo haec filiatio est haec paternitas, non sequitur, quia essentia in utraque habet suppositionem personalem, et in terminis, habentibus suppositionem personalem, non tenet forma syllogistica sine modificatione alicuius universalitatis et, breviter, servata ista regula, nunquam sequitur inconveniens.

 

[Termini singulares sunt in triplici differentia]

  1. Ad cuius evidentiam, est sciendum quod termini singulares sunt in triplici differentia : quia quidam termini singulares sunt essentiales, quidam non essentiales, et isti sunt in duplici differentia : quidam convertibiles, quidam non convertibiles ; in terminis singularibus et essentialibus tenet forma syllogistica absolute, sine aliqua modificatione universalitatis. Et de istis loquitur Philosophus.
  2. In terminis singularibus convertibilibus, sive essentialibus sive non essentialibus, tenet forma syllogistica absolute, gratia materiae ; sed in terminis singularibus non essentialibus nec convertibilibus, non tenet forma syllogistica nisi cum modificatione alicuius universalitatis, sicut dictum est.
  3. Et quia, ideo perfectiones simpliciter sunt convertibiles cum essentia, licet non includantur in ea primo modo dicendi per se, ideo in eis tenet forma syllogistica absolute ; relatio autem, quia non praedicatur de essentia primo modo dicendi per se nec convertitur, ideo non tenet ibi forma syllogistica sine modificatione alicuius universalitatis secundum quid, quia quaedam sunt convertibiles ut : « hic Deus » et « hic sapiens » et « hic iustus » ; quidam vero termini non sunt convertibiles, sicut : « hic Deus » et « hic Pater ».
  4. In terminis autem singularibus convertibilibus, tenet forma syllogistica, gratia materiae et gratia formae, sine aliqua modificatione universalitatis, sicut hic : haec essentia est haec sapientia ; haec iusticia est haec essentia ; ergo haec iusticia est haec sapientia ; universaliter sequitur gratia materiae propter convertibilitatem terminorum ; sed in terminis singularibus non convertibilibus non tenet nisi cum aliqua universalitate adaequativa, sicut hic : hic Deus est hic Pater ; hic Filius est hic Deus ; ergo hic Filius est hic Pater ; non sequitur, quia termini non sunt convertibiles.
  5. Per hoc patet quando teneat forma syllogistica diversimode in terminis singularibus in divinis, quia in terminis essentialibus tenet absolute sine aliqua modificatione universalitatis propter convertibilitatem terminorum ; sed in absolutis et relativis simul, non tenet sine aliqua conditione universalitatis propter inconvertibilitatem terminorum.

 

[Intentio Philosophi]

  1. Per hoc patet ad illud quod obicitur de Philosopho, quod Philosophus non posuit talem modum arguendi in terminis singularibus ; modicum curavit ex eo quod de singularibus non sit scientia nec definitio ; et ipse posuit modos syllogizandi pertinentes ad scientiam : licet tamen non posuerit explicite, posuit tamen implicite in suo consimili, quia sicut terminus communis secundum praedicationem est modificabilis per universalitatem, similiter ita terminus communis secundum perfectionem est modificabilis universalitate secundum adaequationem.
  2. Aliter, et forte magis ad intentionem Philosophi, quod iste modus universalitatis secundum quid potest comparari ad duo : vel potest comparari ad modum particularitatis secundum quid, puta comparando totaliter ad partialiter, et sic iste modus habet rationem alicuius universalitatis, stat infra ordinem singularitatis, quia hic homo totaliter est quid, modo homo singularis, singulariter acceptus per comparationem ad omnem hominem, et ideo hic homo totaliter, comparatus ad omnem hominem, habet rationem similiter singularis, licet comparatus ad hominem parcialiter, habet rationem cuiusdam universalis.
  3. Et ideo Philosophus indistincte accipit singulare, ut est commune ad id quod est singulare et ad modum suae singularitatis, propter quod indistincte loquitur de utroque.

 

 

 

[QUAESTIO TERTIA PRAEAMBULA]

 

[UTRUM DISTINCTIO SECUNDUM QUID SALVET FORMAM SYLLOGISTICAM ET SCIENTIFICAM IN TERMINIS SINGULARIBUS IN DIVINIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Tertio, quaeritur, circa istam materiam, utrum istud principium : impossibile est simul idem [in]esse et non [in] esse [eidem et] secundum idem teneat in divinis : et videtur quod non, quia « hic Deus est hic Filius », et tamen « hic Filius non est hic Pater ».
  2. Contra : omnes contradictiones [sunt] aequales, quia omnis affirmatio aequaliter repugnat suae negationi ; sed aliqua contradictoria tenent in divinis, puta ista : « Deus fuit ab aeterno » et « Deus non fuit ab aeterno » sunt incompossibilia ; ergo omnia contradictoria tenent in divinis.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo. Hic, primo, videndum est quando istud principium tenet in terminis singularibus, et, [2°], ex hoc videbitur quando tenet in divinis.

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[QUANDO ISTUD PRINCIPIUM TENET IN TERMINIS SINGULARIBUS]

 

[Duplex est terminus communis]

  1. Quantum ad primum, dico quod, sicut dictum est, duplex est terminus communis : secundum praedicationem, ut homo, secundum perfectionem, ut Sortes ; nam Sortes includit omnia superiora, et ita individuum est commune ad omnia superiora secundum praedicationem, quia praedicatur de omnibus.
  2. Individuum vero ultimum est commune ad omnia superiora secundum perfectionem, quia includit perfectiones omnium superiorum, et secundum hoc duplex est modus universalitatis : quidam est modus universalitatis distributivae, et iste modus convenit terminis communibus secundum praedicationem ; quidam vero est modus universalitatis adaequativae, et iste convenit terminis communibus secundum perfectionem, quia cuilibet modo communitatis correspondet proprius modus universalitatis, sicut dictum est.
  3. Nunc autem in terminis communibus secundum praedicationem, forma contradictionis non accipitur secundum quod debet accipi debite, nisi secundum aliquem modum universalitatis distributivae et modum particularitatis sibi oppositae, unde ista non sunt contradictoria : « homo est » et « homo non est » propter defectum universalitatis distributivae ; sed istae sunt contradictoriae : « omnis homo est », « quidam homo non est » ; « nullus homo est », « quidam homo est » : ita quod in terminis communibus istud principium « de quolibet affirmatio vel negatio vera », nunquam accipitur secundum formam debitam, nisi cum aliquo modo universalitatis distributivae et modo particularitatis sibi oppositae.
  4. Ita in terminis communibus secundum perfectionem, istud principium nunquam accipitur secundum formam debitam, nisi cum aliquo modo universalitatis adaequativae et modo particularitatis sibi oppositae, unde istae non sunt contradictoriae : « haec essentia est paternitas », « haec essentia non est paternitas », propter defectum universalitatis adaequativae, quae non est ibi.
  5. Quod autem istae non sunt contradictoriae : « haec essentia est paternitas », « haec essentia non est paternitas », probo : quia contradictoria non sunt simul vera, sed istae sunt simul verae ; ergo etc.
  6. Probatio minoris : haec essentia est haec paternitas ; ergo haec essentia non est filiatio et est haec filiatio ; ergo utraque est simul vera.
  7. Similiter : hic Filius non est Pater ; hic Deus est hic Pater ; ergo, in tertia figura, hic Deus non est hic Filius.
  8. Item, potest argui aliter, sic : hic Filius est non hic Pater ; hic Deus est hic Filius ; ergo hic Deus est non hic Pater.

 

[Ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito cum constantia subiecti]

  1. Sed ad affirmativam de praedicato infinito, sequitur negativa de praedicato finito cum constantia subiecti ; ergo si hic Deus est non hic Filius, sequitur quod hic Deus non sit Filius, et ita supposito pro diversis, istae sunt simul verae : haec essentia est paternitas ; haec essentia non est paternitas.
  2. Similiter, in creaturis, istae sunt simul verae : « haec anima non est in pede » et « haec anima, pro eadem, non est in pede », et ita non sunt formaliter contradictoriae, quia contradictoria nunquam sunt simul vera.
  3. Probatio minoris : hoc caput est non pes ; haec anima est in hoc capite ; ergo haec anima est in non pede : sequitur quod haec anima non sit in pede.
  4. Patet, quia ad affirmativam de praedicato infinito, sequitur negativa de praedicato finito ; et constat quod « haec anima est in pede » ; ergo istae sunt simul verae : « haec anima est in pede » et « haec anima non est in pede », et, per consequens, non sunt contradictoriae.
  5. Sed istae sunt contradictoriae : « haec anima totaliter est in pede » et « haec anima aliqualiter non est in pede » ; et istae nunquam sunt simul verae.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra ista.

Quando aliquod principium resolvitur in aliud principium, si illud principium in quod resolvitur, non tenet, sed tantum cum modificatione ; sed ista propositio universalis affirmativa : « omnis homo est albus » resolvitur in singulares affirmativas, scilicet « Sortes est albus » et « Plato est albus » et sic de singulis ; similiter, particularis negativa sibi contradictoria : « quidam homo non est albus » resolvitur in singulares negativarum, ratione cuius verificantur ; si ergo singularis affirmativa et singularis negativa non sunt contradictoria absolute, sed tantum cum modificatione, sequitur quod universalis affirmativa et particularis negativa non erunt contradictoriae absolute, sed tantum cum modificatione : quod falsum est ; ergo etc.

  1. Respondeo quod termini singulares sunt in triplici differentia : quia quidam termini singulares habent suppositionem multiplicem, quidam habent suppositionem simplicem, quidam mediam. Nam terminus singularis quidam est qui non tantum supponit pro se ipso, sed etiam supponit pro alio, quod denotat, sicut hic « album » non tantum supponit pro individuo signato albedinis, sed etiam supponit pro individuo signato subiecti, et de tali singulari, propter suppositionem multiplicem, simul verificantur et affirmatio et negatio absolute, unde haec est vera : « hoc album est accidens » pro individuo signato albedinis, et haec est vera absolute : « hoc album non est accidens ».
  2. Et sicut in talibus terminis singularibus affirmatio et negatio sunt simul vere de eodem absolute propter variam suppositionem eius, ita in terminis universalibus sibi correspondentibus, universalis affirmativa et particularis negativa sunt simul vere absolute : « omne album est accidens » et « quoddam album non est accidens », quia prima est vera pro individuis concretis albedinis, secunda est vera pro individuo subiecti albedinis.
  3. Et ideo in talibus, si debeat servari vera contradictio, oportet quod termini modificentur per universalitatem adaequativam ultra universalitatem distributivam, dicendo : « omne album universaliter est accidens », et ista est falsa ; « quoddam album particulariter non est accidens », et ista est vera.

Quidam vero terminus singularis, qui non supponit nisi tantum pro se ipso et non pro alio, et pro se ipso supponit tantum uno modo et non diverso modo, sicut « haec albedo » et « ista albedo », et in talibus terminis singularibus, propter simplicem suppositionem quantum ad suppositum et quantum ad modum supponendi, affirmativa non possunt simul esse vera ; et in talibus terminis, gratia materiae, non gratia formae, tenet principium contradictionis absolute sine aliqua modificatione. Similiter, universalis affirmativa et particularis negativa sunt contradictoriae absolute sine aliqua modificatione.

  1. Et de talibus terminis singularibus loquitur Philosophus in libro Peri Hermenias quantum ad contradictionem, et in libro Priorum quantum ad formam syllogisticam.
  2. Quidam vero terminus singularis est medius qui non supponit pro alio, sed pro se ipso ; supponit non tantum uno modo, sed etiam diverso modo, sicut cum dico : haec anima est in pede ; haec eadem anima est in capite ; unde supponit ibi tantum pro se ipsa et non pro alia ; tamen aliter supponit pro se ipsa in pede, aliter supponit pro se ipsa in capite, quia, si non aliter supponeret pro se ipsa in pede et in capite, tunc sequeretur quod « pes esset simul cum capite », sic arguendo : haec anima est [simul cum pede] ; haec anima est simul cum capite.

 

[An medium habeat eandem suppositionem in maiori  et in minori, an aliam]

  1. Quaero an medium habeat eandem suppositionem in maiori et in minori, an aliam : si eamdem omnino, ergo sequitur conclusio quod « pes sit simul cum capite » : quod falsum est quia, cum forma syllogistica sit bona et medium non varietur, sequitur conclusio ; sed conclusio non sequitur, ergo medium habet aliam suppositionem in maiori et aliam in minori, et tamen terminus est singularis.
  2. Et in talibus terminis singularibus, propter multitudinem modi supponendi, singularis affirmativa et singularis negativa, sine aliqua modificatione accepte, sunt simpliciter vere ; unde istae sunt verae : « haec anima est in pede » et « haec anima non est in capite », pro eadem anima.
  3. Probatio : quia pes est et non caput.
  4. Sed : haec anima est in pede ; haec anima est in non capite ; et, si « est in non capite », sequitur quod « non sit in capite », quia ad affirmativam de praedicato infinito, sequitur negativa de praedicato finito ; si ergo forma syllogistica tenet in terminis singularibus, tunc istae erunt verae : « haec anima est in capite » et « haec anima non est in capite » ; et ita non sunt contradictoriae, quia contradictoria non possunt simul esse vera ; si[c] autem forma syllogistica non tenet in terminis singularibus : quod est propositum.

160 Et ideo, sicut istae sunt simul verae : « haec anima humana est in capite » et « haec anima non est in capite », propter diversum modum supponendi, ita istae sunt simul verae : « omnis anima humana est in capite » et « quaedam anima humana non est in capite », propter diversum modum supponendi ; si ergo in talibus debeat sumi vera contraditio, oportet quod sumatur cum aliqua modificatione, dicendo : « haec anima totaliter est in capite » et « haec anima particulariter non est in capite », quarum altera est falsa et altera vera. Similiter, in terminis talibus : « omnis anima totaliter est in capite » et « quaedam anima particulariter non est in capite », quarum altera est vera et altera falsa.

 

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

[QUANDO PRINCIPIUM TENET IN DIVINIS]

 

[Non tenet forma contradictionis sine modificatione aliqua]

  1. Ad propositum, in divinis : « hic Deus » habet multiplicem suppositionem, quia non solum supponit pro singulari deitatis, sed etiam supponit pro singulari cuiuslibet perfectione, unde haec est vera : « hic Deus generat », pro Patre ; et « hic Deus generatur », pro Filio ; et ideo, in talibus terminis singularibus non tenet forma contradictionis sine modificatione aliqua.
  2. Similiter, dicendo : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essentia ; ergo essentia habet alium modum supponendi in maiori, et in minori alium.
  3. Sed istae sunt contradictoriae : haec essentia est totaliter absoluta ; haec essentia non est totaliter absoluta ; ista sunt contradictoria.
  4. Et ita, in terminis singularibus, istud principium nunquam accipitur secundum formam debitam, nisi accipiatur cum aliqua modificatione universalitatis adaequativae et in ratione particularitatis sibi [oppositae] ; sicut in terminis communibus secundum praedicationem, non tenet nisi accipiatur secundum aliquam universalitatem distributivam et particularitatem sibi oppositam.
  5. Ex hoc patet quomodo distinctio secundum quid essentiae et relationis, sine distinctione simpliciter, vitat contradictoria.

Si arguatur sic : haec essentia simpliciter communicatur ; haec relatio simpliciter non communicatur : simpliciter communicari et simpliciter non communicari sunt contradictoria ; ergo de essentia et relatione verificantur contradictoria.

  1. Similiter dico quod « hanc essentiam simpliciter communicari » et « hanc relationem non communicari simpliciter », non sunt contradictoria simpliciter, quia modificantur secundum aliquam universalitatem adaequativam.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : debet modificari illud principium in terminis singularibus, sed debet sic accipere : haec essentia totaliter communicatur simpliciter ; haec relatio non totaliter communicatur simpliciter : ista sunt contradictoria in prima figura : et ideo nunquam de essentia et relatione verificantur contradictoria simpliciter si accipiantur modo debito, sed tantum contradictoria secundum quid.
  2. Similiter, si arguatur sic : haec essentia realiter communicatur ; haec relatio non communicatur realiter : communicari et non communicari sunt contradictoria realiter ; ergo de essentia et relatione verificantur contradictoria realiter.

Dico, sicut prius, quod « hoc realiter communicare » et « hoc realiter non communicare » sunt contradictoria propter modificationem universalitatis adaequativae requisitae quae ibi non ponitur.

 

[Ista sunt contradictoria]

  1. Sed ista sunt contradictoria : haec totaliter communicatur realiter ; haec non totaliter communicatur realiter : sed tunc maior est falsa : de essentia et relatione nunquam verificantur contradictoria simpliciter : hoc est propter latentiam formae contradictionis, quia putantur esse contradictoria quae non sunt contradictoria.
  2. Et ideo, sicut in terminis communibus sumitur quadrupliciter genus contradictionis, oppositionis, scilicet et oppositionis oppositae vel contrariae : ut « omnis homo » et « nullus homo » ; oppositionis subcontrariae : ut « quidam homo currit », « quidam homo non currit » ; oppositionis subalternae : ut « omnis homo » et « quidam homo » ; et oppositionis contradictoriae : ut « omnis homo currit », « quidam homo non currit », ita in terminis singularibus potest sumi quadrupliciter modus oppositionis, scilicet oppositionis contrarie : ut « Sortes est totaliter albus » et « Sortes est nullatenus albus », quae sunt contraria in singularibus, sicut « omnis » et « nullus » in universalibus ; et oppositionis subcontrariae : ut « Sortes est aliqualiter albus » et « Sortes est aliqualiter non albus », quae [se] habent in singularibus sicut « quidam homo est albus », « quidam homo non est albus », in terminis communibus ; oppositionis subalternae : ut « Sortes est totaliter albus » et « Sortes est aliqualiter albus », quae se habent in terminis singularibus, sicut « omnis homo », « quidam homo », in terminis communibus ; et oppositionis contradictoriae : ut « Sortes est essentialiter albus » et « Sortes est aliqualiter non albus », quae se habent in terminis singularibus, sicut « omnis homo est albus » et « quidam homo non est albus », in terminis communibus.
  3. Et si arguatur quod Philosophus, in libro Peri Hermenias, ponit absolute contradictoria accipi in terminis singularibus et non cum modificatione, dico quod Philosophus nec ponit nec negat, sed simpliciter transit ibi de singularibus.

 

 

 

[QUAESTIO QUARTA PRAEAMBULA]

 

[UTRUM MODIFICATIO TERMINORUM IMPEDIAT FORMAM SYLLOGISTICAM IN DIVINIS]

 

[Positio quaestionis]

 

  1. Quarto, quaeritur utrum modificatio terminorum impediat formam syllogisticam in divinis : quod sic, videtur, quia haec est vera : essentia realiter est paternitas ; filiatio est realiter una essentia ; et tamen non sequitur : filiatio est paternitas, propter modificationem terminorum ; ergo modificatio terminorum requiritur ad formam syllogisticam.
  2. Contra : quia conclusio modificata non potest concludi nisi virtute medii modificati, non virtute medii simpliciter sumpti, quia tunc conclusio excederet virtutem medii ; sed multae sunt conclusiones modificatae ; ergo modificatio in eis non impedit formam syllogisticam.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo quod duplex est modificatio in syllogismo : una est quae modificat per se terminos propositionis, alia quae modificat formam compositionis ; et secundum hoc, dico quod modificatio, quae fertur super terminos inmediate, non est forma compositionis : illa non impedit formam syllogisticam nec est insufficiens ad concludendum, immo sufficit ad concludendum conclusionem, ut, verbi gratia : omne album est disgregativum ; omnis homo est animal album ; ergo omnis homo est disgregativus, optime sequitur, quia ista modificatio fertur super terminos.

 

[Magna difficultas]

  1. Sed difficultas est de modificatione quae fertur super formam compositionis : utrum impediat vel non. Et dicunt aliqui quod sic. Quod patet, quia sic arguendo : omnis homo est animal ; omnis homo est rationalis ; ergo quoddam rationale est animal, bene sequitur ; tamen si addetur aliquis modus, non sequitur, ut si dicatur : omnis homo est animal in primo modo dicendi per se ; [omnis homo est rationalis in primo modo dicendi per se ;] ergo quoddam rationale est animal [in] primo modo dicendi per se, non sequitur propter modum additum ad compositionem ; et tamen, sine modo addito, sequebatur conclusio : ergo modificatio, lata super formam compositionis, impedit formam syllogisticam.
  2. Ex quo potest argui sic : illud, quod est additum, tollit illationem quae prius sequebatur sine ipso ; sed iste modus additus impedit illationem syllogisticam ; iste modus additus [ali]quam conclusionem impedit : aut impedit primam conclusionem absolutam, scilicet « quoddam rationale est animal », quae conclusio sequebatur ex praemissis absolute acceptis, aut impedit conclusionem modificatam, scilicet istam : « quoddam rationale est animal in primo modo dicendi per se ».
  3. Non impedit primam conclusionem absolutam.
  4. Probatio dupliciter : primo, quod illud non impedit aliquam conclusionem, quo posito, sequitur illa conclusio : si isto modo sequitur adhuc prima conclusio, cum eo sicut sine eo, ergo non impedit eam ; secundo, quia illud, quod non diminuit de virtute praemissarum primarum, sed magis auget ; sed quia esse aliquid primo modo dicendi per se non diminuit de modo essendi illud, sed magis perficit, ergo iste modus additus non impedit primam conclusionem absolutam nec impedit secundam conclusionem modificatam.
  5. Probatio dupliciter.
  6. Primo, quia illa conclusio, quae non plus sequitur ex praemissis sine modo quam cum modo, non plus impedit propter modum additum ; sed ista conclusio modificata : « quoddam rationale est animal in primo modo dicendi per se », non plus sequitur ex illis praemissis sive sine modo quam cum tali modo, quia qualitercumque disponantur praemissae, sive cum isto modo, sive sine isto modo, non inferunt illam conclusionem modificatam, ut de se patet ; ergo ista conclusio modificata non plus impeditur ex isto modo addito quam ex isto modo non addito.
  7. Secundo, modus ille non impedit aliquam conclusionem, quo modo stante cum aliquo alio, sequitur illa conclusio ; sed, stante isto modo cum aliquo alio, sequitur illa conclusio modificata ; ergo iste modus non impedit.
  8. Probatio minoris : quia si sic argueretur : omnis homo est convertibiliter animal primo modo dicendi per se ; omnis homo est convertibiliter rationale primo modo dicendi per se ; ergo quoddam rationale est convertibiliter animal primo modo dicendi per se, hic ponitur iste modus cum aliquo alio, et sequitur conclusio ; ergo non impediebat.
  9. Dico ergo quod aliud est aliquem modum impedire conclusionem, aliud est aliquando aliquem modum inferre conclusionem ; dico ergo quod iste modus additus non impedit proprie conclusionem cum non infert eam, quia non sufficit sine alio modo, sicut una praemissa non impedit conclusionem, tamen una praemissa non infert conclusionem, licet non impediat eam.

 

[Instantiae et responsiones]

  1. Et si tu quaeras unde est quod, ex praemissis absolute acceptis, sequitur conclusio absolute, et tamen ex praemissis cum tali modo non sequitur conclusio cum tali modo, dico quod hoc non est quia modus impediat conclusionem, sed est quia modus non sufficit ad inferendum conclusionem.
  2. Et si ulterius quaeras quare iste modus non sufficit ad inferendum conclusionem modificatam, sicut modus absolutus infert conclusionem absolutam, dico hic quod, diligenter respicienti, quod eo modo quo ex praemissis sequitur conclusio absoluta, eo modo et in eodem sensu ex praemissis modificatis sequitur conclusio modificata ; unde sicut ista conclusio absoluta est vera : « quoddam rationale est animal », ita ista est vera in consimili sensu : « quoddam rationale est animal primo modo dicendi per se ».
  3. Nam ista : « quoddam rationale est animal », est duplex, secundum quod rationale potest dupliciter considerari vel accipi : nam quoddam rationale potest accipi vel pro individuo « per se » rationali vel pro individuo « per se » subiecti rationalis ; si accipiatur pro individuo « per se » subiecti rationalis, tunc est vera « per se », quia « quidam homo », qui rationalis est « per se », « [est] animal » ; si autem accipiatur pro individuo « per se » rationali, tunc est vera per accidens, quia « individuum per se rationale » non est « per se animal », sed tantum per accidens, ratione substracti, quia genus non praedicatur de differentia « per se », sed tantum per accidens, secundum Philosophum VI Topicorum.
  4. Et similiter, ista conclusio modificata : « quoddam rationale est animal primo modo dicendi per se », est duplex, sicut et prima : quia quoddam rationale vel supponit pro individuo per se rationali, vel pro individuo per se subiecti rationalis : si accipiatur [pro individuo] per se subiecti rationalis, tunc est vera, quia « quidam homo », qui rationalis est per se, « est animal » ; si autem accipiatur pro individuo per se rationali, tunc est vera per accidens, quia « individuum per se rationale » non est « per se animal », sed tantum per accidens, ratione sub[s]tracti, quia genus non praedicatur per se de differentia, sed tantum per accidens, secundum Philosophum VI Topicorum.
  5. Et similiter, ista conclusio modificata : « quoddam rationale est animal primo modo dicendi per se », est duplex, sicut et prima : quia quoddam rationale vel supponit pro individuo per se rationali, vel pro individuo subiecti rationalis ; si supponit pro individuo per se subiecti rationalis, tunc est vera per se, quia « quidam homo », qui est rationalis, « est animal primo modo dicendi per se » ; si autem supponat pro individuo per se rationali, tunc est vera per accidens et non per se ; et ita, eodem sensu quo conclusio absoluta sequitur ex praemissis absolutis, in eodem sensu conclusio modificata sequitur ex praemissis modificatis.
  6. Sed fallit hic propter multiplicem intentum propositum. Quod autem ita sit, probo : quia nullus modus impedit formam syllogisticam in tertia figura qui non impedit in prima figura ; sed iste modus non impedit in illa.
  7. Probatio : quia sic arguendo : omne animal est substantia [in] primo modo dicendi per se ; ergo omnis homo est substantia in primo modo dicendi per se, optime sequitur ; sed hic non apparet defectus quia non sunt propositiones multiplices, sed in tertia figura, quia conclusio est particularis et de termino multiplici, et ideo non apparet ibi ita bene sicut hic.

Dico ergo quod modificatio est duplex : quaedam est modificatio diminuens, quaedam non diminuens ; modificatio diminuens, sive feratur ad terminos sive ad compositionem, impedit formam syllogisticam ; sed modificatio non diminuens, sive feratur ad terminos sive ad compositionem, non impedit formam syllogisticam, sicut uisum est.

 

[Conclusio]

  1. Sed quia istud est valde difficile, ideo potest dici sicut prius, quod iste modus additus non impedit formam syllogisticam, non tamen sufficit per se, sine alio modo ad inferendum conclusionem modificatam.

 

[Instantiae et responsiones]

  1. Et si quaeras causam quare non sufficit, dico quod conclusio non est capax talis modificationis, unde dico : sicut est in causis et effectibus realibus, sic proporctionaliter est in causis et effectibus rationis. In causis autem realibus sic est quod causa aequivoca non potest dare effectui aequivoco eundem modum perfectionis quem habet ipsa causa, quia effectus aequivocus non est capax perfectionis secundum eundem modum quo fit omne, et hoc quia deficit a perfectione a causa aequivoca ; causa autem univoca potest communicare effectui consimilem modum perfectionis quem habet ipsa, et hoc quia effectus univocus est capax illius perfectionis.
  2. Consimiliter, in causis et effectibus rationis, quia conclusio est quidam effectus praemissarum, aliquando praemissae inferunt conclusionem secundum eundem modum quo modificantur praemissae, et hoc quia conclusio est capax illius modi ; sed quando conclusio non est capax, tunc praemissae modificatae non inferunt conclusionem modificatam, et hoc quia praemissae comparantur ad conclusionem sicut causae univocae ad effectum univocum : tunc conclusio est capax modi praemissarum.
  3. Quomodo autem potest sciri quod praemissae comparantur ad conclusionem sicut causae aequivocae vel sicut causae univocae ?
  4. Dico quod inspiciendum est si in praemissis ponatur aliquid incompossibile cum conclusione, et tunc cum illo incompossibili comparatur sicut causae aequivocae ad effectum aequivocum ; si autem in praemissis nihil ponatur repugnans conclusioni, tunc comparatur sicut causae univocae ad effectum univocum.